D. Seraphini Fermani, ... Opuscula pia; ex italico idiomate in latinum nunc primùm versa Gasp. Placentino interprete

발행: 1580년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

rgam id incidunt iudicii, unde arguit Coriminios Paulus, dicensi: Qui enim manducan& bibit indigne,iudicium sibi manducat δίbibit: non diiudicans corpus Domini. His opus esset Discretionis, qua propriam agnoscerent indignitatem, huiusq; praecellentii cibi: quod si facerent, cito ex indignis sic rent non indigni. Alii libenter accedunt, quod nonnihiliui thueniant spiritalis suauitatis: indeq; at

Iecti accurrant, tanquam apis melli:illamqpni obtineant statim amarescunt; videturq; illis meriti se expertes, quod metiuntur nisiuxta in virtutibus progressum, passioniiq; victoriam, sed iuxta propriam sensibilen dulcedinem. Hisq; sane pertimescendum, ne fiat esca haec mortifera: instar carnix Hebraiis in eremo conces , quae cum adhuc csset in dentibus eorum diuina experti sunt ultionem.Hi prae Discretionis inopia, minime vident quare accedi debeat Sacramentum.Ideoq; similes sunt illis, qui medi. cina oblectarentur: non quidem ut valetudinem recuperarent: sed nonnullius in ea inueta gratia suauitatis. Multo est amplius ille reprehesibilis, qui sacra haec frequenta PF ι 2 A a 3 mysteria

372쪽

mysteria, non Deo ut uniatur, sed priuati causa delectamenti: quae gulositas dicitur spiritalis: eo magis exitialis,quo secure amplectitur, uti res pia & sancta.

Alii usqueaded sunt pauidi hoc ad Sacramentum, ut vel recordantes contremiscat: ubiq; sunt communicaturi, nunquam eXatiantur apparandae, ieiunijs, vigilijs, scrupulosisque consessionibus conscientiae: totamq; illam noctem ducut insomne, dieq; transigunt tristes valde. Quorum miserabilis prosecto est conditio; cum instituta sit nempe sacra haec Synaxis hilarescendae conscientiae,ipsos oppositum inde, hoc est tristitia sortiri. Quod sine ex carentia si Discretionis: qua addiscimus nimia in appetentia signo cohiberi; nimioq; in terrore adhibere stimulos; metus tempore fiducia assumere; temporeq; audaciae timore atteperari, non quidem seruili, sed filiali. Arduumq; sane est tot inter pugnantia constantem inuenire regulam, nisi prudeli dirigamur Discretione. Quam sequentes dicere possumus ; si conscientia mortisera

non arguatur culpae, nequaquam esse ab-stnendum. Virtute etenim illius vigesciti

anima

373쪽

anima aduersus omne Diaboli tentam emtum . Neq; etiam abstinendis, ubi quis ani mi dubius est , num quicquam gerat latentis peccati: communicando siquidem am- pisus illustrabitur,ut illud agnoscat. Si Sacramento amplius quam antea quis inardescit, aliam non expectet pr paratiΟ- .nem ; sed constanter accedat .. Si vero suspenditur,nesciens quid eligat; aio,praesta re ut comunicet, quam ut abstineat. Opus siquidem ex se bonum est: timentesq; indicant illud se reuo eri. Et quanquam a pec-teato essent recentes ς modo vere proponat emendari, nsessioneq; prius purgati,bonum est commu cicent, quo vim reuinguat Diabolo. Si quis vero omninb vult abesse ae periculo, optimi fuerit consilij, proprium submittat sensum nutui cuiuspiam periti distoris: pareatq; madatis. Valde etenim errant, qui Sacramentum accedunt ex so mula quadam, obq; delectationem e neq; ver3 minus, qui raro adeunt , simplicesqς impugnant Lepe adeuntes . Falluntur tot praemittercvolant praeparamenta accdignum illi operibus nostris parare possemus hospitium: sanitatemq: vellemus ante

374쪽

medicinam recipere. Qui autem obedientiae se resignat, errare haudquaquaa patqst. Quod totum dijudicabit sancta Discretiorque nimis neq; auidos,neq; nimis nos sinet esse ieiunos: sed idoneos , qui cum Paulo sciamus & abundare, & penuriam pati: viamq; semper incedere mediam, quae est tutissima, vitatis extremis . Cumq, huius non possit certa rei serri sententia; praestia terit neq; damnare abstinentes, neq; discrete frequentantes. Vtriq; enim bono postulniti fine: prout & piE Zacheus excepit Dominum in domum suam gaudens: itideq;

eius , prae humilitate ac rguerentia, renuit

priesentiam Centurio : uti enim qui indisse crete illum inuitat,propellit: ita qui discrete propellit, prouocat ut secumi inhabitet . De proueniictibus: ex indiscretionei

TAM varia in interna vita occurunt impedimenta , ut minime possint generali comprehendi regula , nisi uni redigantur Discretioni: cuius est munus plus inter &

minus , persectum & imperfectum , distria i

375쪽

4nen agnoscere . Ideo hoc in studio prae ualent admodum; qui sano pollent natu rati iudicio. Superueniente enim gratia,b numq; nacta fundamentum , magis hac proficiunt in virtute, caeterisq; consequenter omnibus. Qua deficiente, tot incidui tur pericula , ut ex illis agnosci possit , quam sit eius necessaria praesentia. - Docet naturalis Discretio , prodeuntem ad pugnam quempiam non oporter inermemi esse, nisi statim velit interimi. Neque rursus tanto debet onerari armorum

pondere, ut inhabilis sit ad pugnandum equemadmodum deponere coactus fuit Dauid arma Saul, quibus indutus, cum esset

puer ,. nequaquam poterat incedere . Ita autem debet armari, ut hinc muniatur ab

aduersatij ictibus, inde valeat illum impetere . Ita spiritalis docet Discretio ne spe

namus arma spiritus , nempe ieiunia, vigi- Iias, & corporis macerationes: idem enim fecit Dominus noster, ubi illam ieiunio reportauit victoriam, quam amiserat primus homo gulae indulgendo. Rursum non conuenit ita his praegaliari homine exe

376쪽

y 8 D. Seraph. Urinae. quaquam sit habilis, qui iugi depugnet

oratione . Vti enim nimia fuscatur mens cibi sumptione: ita & necessarii subtractio periculo eam adigit corporalis aegritudinis . Minorisq; fuerit mali, nonnihil plus , quam minus sumere. optimi autem fuerit remedij, si semper nos Discretione emetie

mur . .

Non minus erranr qui praepropere a

mantur, tempore autem adueniente cer

taminis, inueniuntur nudi & inermes. Ita Petro contigit , qui usqueadeo strenuum agebat verbis, ubi non erat opus; ut adueniente postea necessitatis tempore, ce sarint verba, simul &facta . Exigit autem Discretio ut nunqua non sunus muniti: neque Vero Vnquam persitassem habeamus satis nos esse praemunitos ac roboratos . No minus etenim timor , quam arrogantia , nos aduehunt periculo. it

Si miles , dum impugnatur oppidum: parte ex una, alij accurreret suppetias se re, indeq; depugnaret, ubi minime opux sit: ab omnibus censeretur indiscretus. Huic porro illabuntur incommodo, qui cum ab inani impugnentur gloria, aduer

377쪽

sis somnum luctantur . Ex quo poste sunt tumidi: re ita plerunq; fit, ut immo

derata exterior paenitentia inanem nutriat arrogantiam': ut videamus huiuscemodi

fieri proprij capitis, irresignatos,illosq; diiudicare, qui tot minime amplectuntur asperitates. Sed certe frustra depugnant . :Inde etenim sunt deteriores, unde vera increscere deberent virtute. Quis porro corum sit progressus hinc colligi potest. Sufferentes etenim omnem corporis assii-ctionem, minimὸ possunt verbulum quodpiam tolcrare , quod eorum aduersetur sensuit consilijq; minime sunt capaces ;propterea quod, cum nonnihil externe pristissimiles appareant Sanctis, persuasum habent, se vel spiritu eosdem esse. Verum s lumine vigerent Discretionis , palam agnoscerent, se usqueadeo ab illis interne abesse, quantum externo accedunt in habitu .

Idem dicere possumus de his, qui aduersiis sitos depugnati t; qui victoriam mi nime reportabunt, cum Discretione deficiant . Huc impingunt, qui proprios ode-'re aduersantes: iniuriast sugiunt,& o

378쪽

3 8 o D. Seraptae Firm. I

probria'. Nemo etenim maiorem nobiὰ praebςs merendi occasionem , quam qui iniurias irrogant: diciq; possunt vere no .

mi amici . Quemadmodum de Herode legimus: qui nunquam, prophanus hostis, beatis tantum paruulis prodesse potuissenobsequio, quantum profuit odio, dum illos gladio interemit. Qui suum odit persequutorem, seipsum expoliat corona: qui'; Iminime quicquam vult ignomimi sempermanet tepidus. Ita rursum periculose obiiceret , qui nimis siti aduersantibus confideret: vere etenim non foret discretus, . At non minus illi incidunt cxiiij, qui in terr nis amicis & consanguineis nimis cons-dunt : dicente Christo : Inimici hominis domestici cius . Odio etenim haberi deΗberit , quatenus ae Deo nos remorantur equi summae actus est Discretionis , vino ipsos etiam odiamus, ne creatorς fraude

' Multi cum continuo agant , ii periculi animarum suarum ; praesumunt aliorum esse ductores: non e pctantes a Deo v cari , .ut Moses :. immo sese , Ut Dathan,

α Abiron, ingerentes ; qui Discretionis su

379쪽

essent participes, viderent non docere militem alienae distringi propugnationi, cum

laborat ipsemet mortis discrimine. Nonnulli lasciuas amant coluetudines, moranturm in occasionibus rivi victoria

minitate consequi possint carnis .' Qui cte κ;nim amat periculum, peribit in illo. Nom- nulli tribulationes fugiunt, & patiendi occasiones. Vtriq; sunt Discretionis inopes γquae contra exigit, carnem fugiendo, tribulationem vinci amplectendo r. propterea quod uti prior sagicndo, viribus ene uatum; ita insequendo secundus manet comiasiis adue sarius. I Docet & Discrctio victorem non cen se ii qui nundum manus censeruit Nomen im uti D. inquit Paulus coronabitur, nisi qui legitime certauerit . Cuius contrarium illi faciunt , qui cum absq; eorum industria, dono quopiam polleant naturalia verbi gratia, cassitate, clementia, vel prudentia; gaudent sibi placentes, aliosq; aspernantur, qui, cum huiuscemodi neutiquam praediti sint muneribus, obnituntun propriae propensioni, quo illa adipiscantur . Et tamenisti meliori aguntan statuά quam

380쪽

38α D. Seraph. Firm. quam illi: propterea quod uti leuioris est

negoth fundamento superstruere naturali; ita & damnabilioris est desidiae, concredita non exercere talenta duplicato cum kenore: praecellentiorisq; est virtutis, gratia id consequi, quo minime opem fert na

tura.

Aliud proficis itur ex 'indiscretione in

commodum: nempe cum discernere non nouit homo, quid maioris sit meriti, quid minoris . Quapropter conqueritur non habere se unde mercatur: cumq; id prae: manibus habeat, conqueratur autem non habere perinde est acsi minime haberet . Ita queritantur , qui aduersa detinentur valetudine , non posse se quae caeteri faciunt , praestare: nepe, ut ieiunent, vigilent,i templa visitent, caeteraq; id genus peragant exercitia. Neq; vero vident uberioris esse metiti, patienter ferre aegritudinem, Deiq; consormari voluntati, quam

vi lubet, agere. x

Carlerum, si singula prosequi vellem , ex indiscretione quae proficiscuntur vitia ;cogerer metam excedere consuetae breuitatis . Omne siquidem peccatum ad hoc reduci

SEARCH

MENU NAVIGATION