장음표시 사용
401쪽
ratiocinationem offunditur in incomprehesibilem creaturarum varietatem: ideoq; illa est compendiosissima: quemadmodum didicit eam Paulus una die: haec usque adeo
est prolixa, ut quo magis illius inuigilatur
studio eo minus apprehendatur: uti dicebat Paulus; Semper discentes, &nunquai ad sesentiam veritatis peruenientes. Et,Vt uno diem verbo; prima priuatum omnem abscindit amorem : Deoq; transformat: posterior autem a Deo , submouet , is mes Test superbiae. Non igitur mirum, si terrena turgidi homines Discretione, incapaces sunt, immo diuinis repugnantes rebus. Vti enim per Esaiam contestatur Deus: Sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt cogitationes meae a cogitationibus vestris. Vnde sit, ut terreni huiuscemodi prudentes nunquam
non ludibrio habeat vere discretos , illosq; insectentur perpetuis detractionibus , &probris r hoc praesertim in tempore , ubi,
cum paulo minus eXtinctum sit verum lumen ; si que cernere sit vera ornatu Discretione,scadalo est tepidis: no alias quam fuit Christus Pharissis: qui, ut declararet,quam. Cc a dissideat
402쪽
dissideat humana prudentia a diuina ; cumsons esset indeliciens Discretionis, amens reputatus fuit. Eademq; incessere via eius discipuli: singulariter vero Paulus, qllonia coeteris erat discretior, coeteris fuit iudica tus amentior. qua de ignominia ipse gloriabatur dicens: Nos stulti propter Christum: tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema, usq; adhuc. Vbi anima vera charitatis unitione Deo
transformatur, iam non operatur vitiani
ma : sed Deus in ipsa . Quare par non est eam mundanis subdi iudicijs: tametsi apparenter videatur reprehensibilis. Deus enim omnem superexcedit rationem: quodq; in ipso videtur culpabile, ipsissima est persectio . Discretissimus itaq; suit Esaias, ubi, Deo iubente, nudus per ciuitatem incede bati Egechietq; comedens in oculis populi pane humano opertum stercore: & Osee
accipiens uxorem fornicariam . Ita& B. Fraciscus cum nudus per urbem Incederet, minime recedebat a Discretione: multisq;
de eius socijs legere est actus, amentia praese serentes; qui diuina redundabant sapientia. Fiunt
403쪽
uni haec omnia, propterea quod infinitus est Deus: eiusq; in famulatu nimij esse non possumus: eiusq; in amore attingi non potest extremum: quin summae est Discretionis, omnem transcendere modum,
tam in operibus, quam in verbis. Ideoque sancti heroesque viri sepe cxcedentes loquuntur: cumq; id exprimere no valeat, quod sentiunt; acti spiritus vehementia, unum pro alio pugnanter enuntiant: Veluti immodico ex amore,indignationis emittunt verba: nimiaq; e fiducia, Deo mouet querelas, illumq; veluti arguunt; tum Vero illum summe laudibus efferentes. V rum quoniam longiorem exigeret haec materia prosequutionem, hac illa claudemus sententia,nullum fore penes Deum Discretionis participem , nisi a mundana recedat Discretione.
Qui vera acquiri possit Discre- .
SI virtus nulla proprijs acquiritur viri- bus; multo minus, quae omnium est domicilium absolutissimum virtutu, aurea Dis , C. l l Cc 3 cretio.
404쪽
cretio .Veruntamen uti nostris potissimurn Deus non elargitur laboribus; ita illis tantum sua donat charismata, qui fideliter laborant et gratia etenim non tollit, iminio nostram statuit liberam facultatem; nostraq; non imminuit,immo confirmat gratiam industria. Cum itaq; sit haec virtus excellentissimum Spiritussancti donum; nequaqua ducere debemus impossibilem eam acquisitu; sed eo faciliorem, quo nostras supereX- cedit vires , in manu sita munificentissimi usqucadeo donatoris Dei . 'Dixit Saluator noster, exultans in Spiritus ancto; Confiteor tibi Pater, quod abscondisti thaec a sapientibus & prudentibus ;& reuelasti ea paruulis. Vbi planum facit, virtutem a Deo impetrari non posse, nisi media humilitate. Itaq; si velimus esse discreti, humiles primum simus oportet: Christi exemplo,qui cum in serma Dei esset; exinaniri voluit, suamq; tegere maiestate sub
nostrae operimento carnis,operas in ea m
di salutem. Quo si iugiter aspiciemus, una
cum caeteris & Discretionem addiscemus virtutibus . Iam vero Primum eius oportet exem
405쪽
plo, iugiter illius arripere crucem : & illa
corde euellere nostro noxias , & otiosas omnes cogitationes, ex inordinato proficiscentes nostrijpsorum amore : quae nisi continue Christ1 extirpabuntur meditati ne Crucifixi, proculdubio a tuto nos abdu- .cent Discretionis itinere, in varia praecipi tes peccata : unde offundetur undequaq; tenebris mens nostra . Hoc autem sanctum illud est nostrijpsorum odium, quo vere sumus filii Dei imitatores: ut dicere possjmus, non posse animam perfecite Deo .vniri, nisi prius sibijpsi redigatur ad nihilum : uti dixit Christus: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum suerit, ipsum solum manet . . Huc porro pertingitur , omnes deuincedo vitiosas affectiones: omnes inquam , quonia si vel una tathm remaneret immo ttificata, reliquas reuiuiscere faceret oes
Vti videmus ignis scintillulam sub cinere- latitantem sufficere cocremando orbi te irarum . Hincq; fit, ut perpauci sint, qui summam attingant persectionem: quonia aliqua in parte priuati hoc fouent venenum amoris , sibi placentes in acquisitis. '
406쪽
donis, persuasumq; habentes ad Ammum se iam peruenisse , cum vix sint in limine. Argumentum porro, quod quis perfectum svijpsius adeptus sit odium, Deiq; persectum amorem, se crit; ut nec tantillum quis proprium respiciat commodum ;nedum corporis , sed & spiritus; nedum temporis, sed & sternitatis . Quod sanet penitus videtur Discretione abesse, mundis attendamus sensum: sed vera docet Discretio , persectum non quaerere amorem praemium aliud, quam purae obsequi Dei voluntati; gratamq; ita habere priuationem, atq; possessionem . Si etenim vel Moyses vel Paulus mercedem respexissent, nunquam petijssent, ille e libro deleri ele diorum , iste anathema esse a Christo . qui summae fuit actus Discretionis: cum seipsum nihilo redigere ad Dei gloria sit quam
maxime rationi consentaneum . Cui Scpetitioni uberius eo respondet praemium , quo defaecatior est hic amor, quem assequi possit creatura. Exigit etiam summam haec virtus magnanimitatem . Si etenim heroica quaelibet virtus cor exigit generosum; quanto in / gi ,
407쪽
gis , quae omnes simul colligit virtutes , Discretio λ Quam qui vult consequi, nedum aduersantia serre debet omnia: sed Min his vel maxime inuigescere: more Pauli,
qui cum infirmabatur, erat potentior: ita ut fidenter aduersum se prouocaret creaturas omnes: nihil quicquam times, quod a Christi posset illum charitate disseparare . Et quoniam , uti diximus, omnis nostra
interna caecitas ex reflexo oritur nostrijpso rum amore: tutissimi est documenti, obedientiae malleo omnem propriam stangere Voluntatem: resignando omnem nostri curam alienis manibus: concredendoq; se , non alias ac terra concreditur in manus figuli Non tamen hoc dico necessario voto faciendum: sed voluntaria deuotione. Neque etenim dubium est , abscisso proprio sensu cui superinnititur uniuersa mult mm, quae in nobis sunt, machina impe sectionum; oriturum in anima verum it lud lumen, in quo nedum crassa, sed &vel minuta quaeq; apparebunt: uti ingre diente cubiculum Solis radio, vel minimi
cernuntur, Volitantes per aera puluisculi . . Postremo necessaria est continua or tios
408쪽
tio, si praecelsam continenter possidere volumus Discretionem: quoniam nisi subleuetur anima alis orationis supra seipsam , iudicet oportebit iuxta humanum iudicium: quod ita distare diximus a diuino quantum exceduntur luce tenebrae . Vbi igitur mens orando Deo suspenditur,multa percipit, quae postea sibi reuersa, mini me potest capere . Hacq; de causa dixit
Dominus noster, oportere ut semper ore mus , & non deficiamus: ut nimirum semper supra nosipsos sebleuemur, virtutem v possimus hanc diuina persecte possidere.
Exemplum Christi. C. XI m. ς R n exigit Discretio,tractatulum nostrum Christo consumari; qui cum Deus sit virtutum, cuius ex supereffluenti pleni tudine omnes accipimus; solus docet, &opere, & verbo , omnium magistram vi tutum , Discretionem . Quare uti ipsum dicimus nostram patientiam, miserico rdiam , pacem; ita dicere possumus & nostram esse Discretionem; quandoquidem
ipsius sumus munere & patientes, & pam
409쪽
tentes, & pacifici, & discreti: ita ut, quantum in ipso erimus, vel praeter ipsum , ea tenus crimus Discretionis vel diuites , vel
Odio semper habuit Christus extrema, singulariterq; medium est ampleaeus.Hinc nasci voluit in terrae medio, quarto quippξ climate; nascensq; voluit medius duo collocari inter animalia; ortus cl; est eo in tempore, quod medium intercessit priscae &nouae legi; ut illam terminaret, hanc inchoaret: ita posteaquam nullibinon illum perquisiuit Deipara Virgo, inuenit in medio Doctorum : vivens dehinc genus non assumpsit vivendi summὰ austerum , sed
suprema attemperatum moderatione; mo.
xiens elegit medius latronum in Crucem agi; resurgens in medio apparuit discipulorum dixit ; Pax vobis : hinc nimirum innuens , uti virtus medio manet pacifica; ita vitiosa nunquamno inuicem belligerare extrema; ut videmus pusillani nutati pugnare audaciam; recedit enim utraq; ab ea, quae medium tenet, fortitudine; videmus & vitium unumquodlibet alteri contraire vitio; virtutes autem simi omnes Diser
410쪽
Discretionis aurcae connecti nodo. Omnibus eius in actionibus summam ostendit Christus Discretionem ; praese tim vero tempus cXpectando, quo se mundo proderet . Cum etenim ab initio esset virtutum Deus, sapientia plenus, postre mis tantum sese declarauit annis mundo . Qini in re multorum conspicere est erro rem indiscretorum; qui moram non sustinent, ut aliquam ipsorum prodant virtute;
si virtus dici potest, ubi dominatum sibi
vendicat inanis gloria ) volentcsq; ante tempus manifestari, eo fraudantur fructu, quem suo retulissent tempore, si hoc polluissent Discretionis munere . Nunquam etenim idoneus crit aliorum ductor, qui prius sanctam non fuerit sequutus humiliatatem ducem.
Miris deinde patrandis in operibns Varie se habuit Dominus; nunc importunis flagitatus precibus ; uti Cananaeae; nunc scip su m offerens minime rogatus: uti Via duae suscitauit filium; nunc solo verbo; uti Centurionis puero: nunc aliquo externὰ adhibito: uti caeco nato, cui oculos luto linivit; nonniuiquam illii largiendo, quos minime