D. Seraphini Fermani, ... Opuscula pia; ex italico idiomate in latinum nunc primùm versa Gasp. Placentino interprete

발행: 1580년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

fm,bppria edoctus experietia. Nenio ita miretur uti a me ad unguem describantur rimmo ὸ meis vulneribus persectani reserat sanitatem. Vbi igitur mortifera quis vicit peccatas bonamq; concepit & firmam Deo spem , amoremq; virtuti conuertit; debet , iuxta Salomonis consilium, omni diligentia cor custodire,propriasq; saepe inspicere cogit tiones,illas Deo dirigendo,eiusq; indesin&ter auxilium implorando: qui semper ad

rit,nunc interna consolatione,nunc patientiae virtute . Quanquam vero sensibilis no- nunquam subtrahatur gratia, cum ob viarium corporis conscruatione ; iuge etenim corpus serre non posset sensus interni i suxum ; tum ne tepescat, superba uesat anima; uti Lucifero factum est; non tamen

debet homo desperare,pusillanimis ue fieri; sed potius totum se resignare in phssima amabilissimi Diti sui I E s v CHRIsT1 Crucifixi brachia .

502쪽

Multae adducuntur rationes aduersae filios, qui summae aspirare nolunt persectioni, omninoq; seipsos d uincere ; quantaq; hinc eueniant

animae incommoda. C. I I.

saevLTITIAM pro parte declarauiamus eorum , qui minime curantes summum conscendere persectionis gradum, in meliusq; semper proficere , ancipiti admodum versantur in statu, aeternamq; minitanti damnationem. Versim quoniam regnat admodum hodie hoc vitium , vel in . illisipsis, qui dici volunt interni, ideo asse re volo multas huic proposito rationes , quae sunt efficacissimari: partimq; e sacris depromptae Scripturiv, partim a D. Vin

ectatio, in eo . quem edidit de vita spiritali,

fractatu. Ruibus sane velim summopere, fidelem quenlibet attente aures arrigere e tum quod profectus hic omnis situs sit, &desectus noster: tum etiam quod veritatem minime auscultantes, id incidimus, quod Deus per Salomonem ait: Vocaui, & xenuistis: Despexistis omne consilium meu ,& icrepationes meas neglexistis. Ego quoque

503쪽

. .r Iri: ISp. Int. 3 os Uie Iinteritu vestro ridebo, & subsannabo, eum vobis id , quod timebatis, aduenerit. Prima innititur ratio propriae'agnitioni fragilitatis . Cum etenim sensus hominis procliuis sit ad malum ab adolescentia sua,

derelinquat oportet nedum graue peccatu,

sed& peccandi occasionem: alias id incidet , quod pes suasum habebat posse se vitare o veluti si quis diceret: Mihi satis est peccatum deuitare carnis: neq; tamen a se ver

ba abscinderet turpia, & cogitationes, &actus: dubio ,pcul e tali coget dispositione, operi ruere , quod superare proposuerat velle . Ita nisi praeparet se animus ad omne serendam iniuriam, sed sat habeat no bla sphemare duntaxat, & non desperare ; ico hibere se non poteri quin furori erumpat,

tot inter, quae quotidie occurrunt, occasiΟ-nes r sicq; iracundia caecatus , vincetur a

blasphemia, & desperatione: uti Sapiens contestatur: Qui spernit modica,paulatim decidci . Venialia siquidem disponunt ad mortalia . Rursum dicere possiimus, qui omne adnititur superare vitium, vel grande, vel partium, incipiet ille proficere, internossi increscet in vigore: quo etenim ma

504쪽

3os D. Serapae Firm. .

gis recedit anima a peccato, eo te magis reddit gratiae capacem et qua indies magis

aduersus peccatum roboratur .

Alicra est D. Aquinatis ratio , illorum prauo innixa iudicio, qui in peccato conquiescunt, propterea quod sit paruu: itaq; facientes, grandescere illud faciunt . Si et nim peccato quis vult persistere, quod sui natura non sit graue; cumq; possit corrigi, nequaquam id pendit; iam fatetur tale peccatum voluntarium esse, sociatumq; obstunatione: nec iam est, ut videbatur , paruum . Huiusmodi enim nedum vitiata est voluntas, sed & talis vult permanere, nunquamq; canum ingredi merebitur, ubi nihil locu habere potest insecti, seu coinquinati. Praeterea idem naturalis persuadet ratio. si etenim nostra vera est fides, tenetur Christifidelis velle admodu proficere, quo pos sit admodum Deum honorificare : qui eo maiori in quopiam honore assicitur, quo ille est sanctior. Verum, dato, sne veritatis praesudicio, quod relisio nostra minimὰ

esset vera; nos experientia nouimus, nonnulla bonis, & malis esse communia, bona, &mala: visunt diuitiae, & paupertas , aduer-

505쪽

dauerta, &prospera valetudo : & id genus alia. Nonnulla vero peculiaria sunt bonis bona: tranquillitas nempe mentis, m doque supereminere omni : non quidem temporali dominatu , sed spiritus libe tate ; proprias superando passiones , viatiosasque procliuitates: unde fit, ut nihil omnino illum contristet seu perturbet spiaritum, qui omnibus exolutus est catenis tredundat etenim interiori laetitiar quod minimὸ possunt mali habere ; qui tot obnoxii sunt perturbationibus , quot sunt mundi euentus vel laeti, vel infelices . Si igitur quod minime est verum ) anima foret mottalis quando melior est bonorum , quain prauorum conditio , deberet quilibet in id quod melius est, & consultius, intenderer virtutemq; sumnio eius coquireret gradu . Adhaec eum Deus infinita si bonitas, &persectio , immense a nobis meretur amari.

Qui igitur modum suo ponit profectui, ille quantum a se est) no vult quanto pocset,quanto re tenetur, Deum afficere honore: qui sane desectus , aliud non est, quam eum inhonorare. Cui & consder

tioni si addat anima Christi passionem, cs

506쪽

getur nedum sanctitatem non negligere , sed & illius acquirendς gratia, omni se eXPOnere cruciatui. Eius enim passio fuit uni uersalis in omnibus corporis membris, animaeq; viribus, & in supremo doloris gradu, quo uniuersa satageret lute, & perse inione nostra: Si igitur omni integrὸ sanari non studes vitio, persectionemq; acquire re, proculdubio tanto ingratum te exhibes beneficio : fructumq; in te irritum reddis acerbi usqueadeo cruciatus , quem sustianuit Christus , tantummodo ut te sanctifi

Attende dein celsitudinem,diuinorummarctitudinem praeceptorum , & comperies Deum nos velle nedum bonos,sed sanctos,

ει persectos: neq; illi satis est, quod simus

sancti, sed dolet, & conqueritur, sanctos se non reperire , ita praecellentes, ut pos- sint eius obsistere surori r uti suo i propheta loquitur Exechiele ι Qugsiui de eis virum, qui interponeret sepem, & staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem: & no inueni. Christus etiam dicit. Estote persecti; sicut & pater vester caesinis perfectus cst . Et Paulus ait: Estote persecti, & imia

507쪽

Sp. Inti Ostiatores mei . Et 1 Apocalypsi scribitur, ciuilsanctus est , sanctificetur adhuc o Dcusq; prscipit & vult amari ex toto corde, & ex tota anima, & ex omnibus viribus, ex: omni mente nostra. Quod sane ille sacerqnon vult, qui tantam negligit perfectione. Porro sim elius liqvidiusq; hanc cupis pennspicere o ligationem; perpende quot &. qualia sint Dei beneficia: quanta donatoriumagnitudo, nostraue indignitas: &comperies, illum uniuersum fabricasse tibi soli mundum, aesi alius no extitisset homo. Vbi Sancti & Angeli, reprobi & Daemones, caeli & elementa, herbae & plantae, aues & pisce' &animalia, & petrae, & metalla, M. quicquid condidit, tibi uni semul tur :.qui. iam graui poteris sine criminis nota, metam. circunscribere habendae illi gratiarum actioni, quando ipse insatiabilis est tot tibi congerendis beneficus λ Si hec autem omnia te

non mouent, erigere contemplandae para- ,

dis gloriar; quar ut ait Apostolus ) talis est,

Vt neq; oculus viderit, neq; auris audierit neq; in cor hominis unquam ascenderit, Ruis iam fatuus diceret: Tantam ego non

curo possidere gloria: sat mihi partis unius a

508쪽

uero D. Seraph pirm.

nisi adeo expers sit luminis , ut neque diuina agnoscat largitatem , neq; sua psius sentiat utilitatem p Qua sane in re inde ingratissimum, hinc vero se comprobat stolidum , proprioq; repugnantem bono.

Ad hoc idem , dico : si quis proprietate

viiij compertam haberet , & virtutis, non unquam finem praescriberet suo ρofectui .

Vti enim infinita exornat animam virtus pulchritudine: ita deturpat infinite vitium Igitur qui virtutem in parte, non omnino vult amplecti, turpitudine oblectatur infinitumq; contemnit bona , Quod & melius perspicies vcrum esse,si grauitatem metiris , & multitudinem tuorum erratuum et quibus propelleris nedum nolle offensio nes ingeminare aduersus tantum, & pe

benignum adeo patrem ; sed & pijs operi

bus anteactas redimere culpas . Ego sanε nescio ubi poteris contra' satis esse dissoluendae rationi , absq; eo quod velis summa adaugere: cum grauioribus cessarea pe catis, non te persecte iustum faciat: gloria riq; quod graue non committas scelus , id

vero modici non est delicti . Et si quidem omnino no sufficis distatuendis anteactis, saltem

509쪽

saltem ne dicas, tot nolle bona peragere ἀita enim rationi incresces reddendae,Deoqeris ingratus. Eousq; non posset homo deuenire amentiae, si memoriam praeteritorum coseruaret Patrum: quorum nullus unquam modica erat contentus persectione: quin immo maiori semper succendebantur sanctitatis de siderior probe scientes , non progredi , esse retrogredi . Alias enim gratiam non consequuti essent Spiritussancti, in eaq; non suissent cofirmati ; cum talis cofirmatio n5 ta sit in ea stabiliri , quam possidemus, gratia, quam oblectari ut in melius semper proficiamus . Magni exemplo Antonii, qui varia contuens in ari)s charismata Monachis , satagebat solus ipse omnes illas possidere virtutes, quae multis erant disperse ;sancta quadam permotus,quae in nobis esse deberet, aemulatione seu inuidia. Inseper si attendis varia Diaboli, mundi, &carnis tentamanta, hanc dimittes opinionem . Si etenim Sancti, qui non nisi erant oculus, seu erant longe oculatissimi, omni cum eorum diligentia, non ita potuere hos effugere laqueos, ut nonnihil imciderent

510쪽

Ia D. Seraph. Firm. ciderent stagilitatis; quanto facilius illaqueabuntur, illi, qui cum sint imperfecti ;multam non curat perfectionem Θ Hi profecto in dies minus proprium aduertent periculum, ruentq; semper in peius. Accedat, quod Dei incomparabiliter distant iudicia a iudicijs hominum. NOS ete nim iuxta externam iudicamus facism, Deus vero iuxta veritate . Porrhi si iustus uix saluabitur, non video quomodo Pbssit co- sidere peccator , & dicere; Hoc im*dicia inest pcccatum; sufficit hucusq; facere, & no

amplius; quandoquidem solus nouerit Deus quid satis si, cui ue unusquisq; tenea tur, iuxta illi concredita talenta .iQuod elenim unius sussicit saluti, alteri non sufficit ;maioraq; exigunt maiorem beneficia profectum; unde cessantes, maiori inuoluimur

ingratitudini. .' iPrae caeteris aute haec mihi videtur quam efficacissima rationibus,nempe quod non sciat homo tempus, locum, vel genus mor tis sitie. Quare cum tanquam oppidim sit undiq; circunfessiim, moenibusq; destitutu, inunquamnon debet excubare, hostilemq;

praestolari impetum; ne id nobis cotingat,

SEARCH

MENU NAVIGATION