장음표시 사용
561쪽
alper referre,quam petat. Vti D. dicit Paatriarcha noster Dominicus, niiqua se quicquam petijsse, quod non obtinuerit. Considera deinde, quo permovearis fine Orationi. Multi enim libenter orant, dum
gratia affluit sensibilis, lacrymaeq; gaudi,
plenae: quibus cessantibus, animo cadunt & contristantur. Illud quidem fateor; co- tristari nos debere, veritos ne huiusmodi causam dederimus subtractioni : sed non ideo cessare ab oratione, alijsq; bonis operibus. Gloriam siquidem quaerere debemus.
Dei, non cosolationem nostram . Isti auto Deo seruire non norunt, nisi mercedis gratia, & delitiose. Deo autem non seruiunt,
ipsius potissimum gratia Dei : qui saepe se
subducit ab anima, quo eius experiatur perseuerantiam; numq; omni sua desolatione
Huc igitur peruenire oportet fastigij, ut anima pura Dei colenta sit voluntate; a ueniat, recedat; etsi eam semper vellet omni derelictam & interua & externa consolatione: omniq; in euentu,gratias illi referre non desinat. Ita enim cogetur Deus illam redire ad animam: etsi eam dereliquisset iii Nn a inferno.
562쪽
insertio. Sed & sorte ita nunquam a fundo illo discessit interiori r tametsi externe se subduxerit. Quanquam vero operari non possit homo citra delectationem aliquam, praesentem vel futuram hoc dico, quonianonnulli sola operantur deliberat lac, expectantes postea suauitatem tamen noster non debet esse finis delectatio. Sed quando delectatur anima esse sine delectatione, tuc operatur cum delectatione, & non ob delectationem: omnemq; in euentum gloriam dat Deo. Hac ratione teipsum super ora, tione discutias oportet.
. Qui Deo sat satis in nobis: deq; nostrae purificatione intentionis; n dum in agendis bonis, sed & malis tolerandis,Christi exemplo Crucifixi : quamq; inhiare debeamus animarum saluti ; dirigendaeq; vnia cuiq; Discretione in eum virtutis gradum, qud habilis est & idonea .
CvM de oratione dixerimus,superest ut depfecta videamus consormitate voluta.
563쪽
is nostrae cu diuina: qua in re poteris te' sum ita scrutari. Noueris itaq; Deo ita abs te fieri satis, quatenus & ab eo tibi. Quare si aliquando, vel aliqua in re tibi ab eo non satisfit, tunc & in eoipso Deo per te miniam ξ fit satis . Vide igitur quoties perturberis, seu tibi minime fiat satis a bello, mortea
jusmodi ue casibus: tuamq; agnosce imP-fectionem. Si enim diuinae conuenires voluntati,nunquano esse laetus: ab omnibusq;
tibi fieret satis,praeterquam a peccator quo niam a peccato non fit satis Deo ; neq; illi potest placere, quatenus peccatum e nisi quatenus etiam ex illo suam educit gloria Qua etiam ratione perfectus quilibet; non approbando, sed reprobando quaminax me; peccato laetatur, ob illud, quod inde
consequitur, bonum. Si dices . Quare tot permittit Deus eruo nas & diuexationcs p Respondeo : non hoc facit ut illae eris,animo ue perturberis: sed ut comprobet num omnino eius cosen tias volutati. Vellet enim Oibus te gaudere
in molestijs; uti ipse semper est letus & beatus; qud te ipsi redderet simile: ita ut si sis interrogaret; quid tibi arrideret seu adhi-
564쪽
besceret λ respondere possis: No nisi quod Deo est placitum. Hoc porro deprehc des rationis examini seu iudicio: quae semper in malo oblatrantem sentit synteresimicu co scientiam : in bono autem persuadetur extimulaturq; a gratia. Ita & cum in te persentis dubietatem, illaci; fis inconstans; hinc deprehende Deum tibi non inesse,saiatem suo cum lumine, quod est certissimu, summamq; amicis suis ex illo donat firmitatem . Igitur vide qui tibi Deus, tuq; Deo
immaneas,per voluntatis conformitatem .
Dispicias etiam penitius oportet, nu tuu semper respiciat desiderium purum ac sim plicem Dei honorem: an vero una cu eius honore, nonnulla tibi se offerat tua utilitas& commoditas. Tametsi enim priuati memoria commodi possit quod non diffitemur cum charitate esse; tamen persectus amor est solus & zelotypus; neq; admittit socium et animumq; praeparat omnem ad laborem & iniuriam citra renitentiam, &sne mercedis cuiusipiam reflexo intuitu . Ideo mane intentionem tuam purifica,omnemq; tuam dirige actionem in purum II ei
bonorem: & si quicquam in die non tibi ex
565쪽
voto succedet ; memor eius quod proposueras, iracundiam effugies, di blasph mias, & maerorem: Deusq; , quae eius est liberalitas, virtute tibi adaugebit patietiq/Ita nedum in voluntarijs operibus,sed &in necessarijs poteris promereri . Veluti si mensam accedas, honorandi causa Dei; iactarite appetentiae potissimum ut indulgeas ecubitum eas eadem de causa ; non mera ex
inertia & somniculositate . Quam quo se pius & ardentius ingeminabis deliberati nem , eo magis praeseruabere omni a defectu tuis in actionibus et comedens sies pa cus, dormiens sobrius, negotia gerens sidelis , loquens veridicus , omniq; in re bene moderatus . Conare igitur tuum semper sublime cor gerere. Hac etenim ratione ita constitutum est in corpore, ut caelum suspiciat; quo& ipsa in natura pulcherrimum
hoc edoccare arcanum,promerendi nempe
in omnibus, ut secere Saucti. Nedum intentione purificare debemus nostram in voluntari)s operibus, &necessariis ; sed & in serendo malo. Qua superre te introspicias velim, qui habeas; nummde isto queriteris vel illo. Tametsi enim
566쪽
condolescere,malumq; sentire,sit naturale non tamen est naturale,ut de Deo murm
remus , vel proximo: sed culpabile id est . Quis enim adeo est amens, ut queritari d beat , Deus illum ti velit vel tribulare, vel solari ; velitq; aduersum nos hominibus uti,vel Daemonijs Nonne illi fas est sua,ut visum fuerit, tractare Θ vel tenetur Deus semper nos solari, aduersis exercere nuqua pSi quapiam conquereris de Cruce,quod nimis sit grauis ; iccirco fit , quoniam quid merearis non attendis ; neq; quo te Deus vellet perductum, tuae gratia salutis: scd te nimis amas ipsum t & ubi Crucem commutaret ; ita causereris secundam,uti priorem . Quare praepara te serende,quq datur, Cruci; Deoq; semper gratias age. Si ita non te coaptas, nunquam poteris hunc conscendere sublimiorem gradum et nempe ut no latum absq; murmure, sed &libeter, patiare: minus vero posses &sequeti huic pertingere praecelletiori; ut in cruciamento & dolore laetitiam inuenias &suauitatem. Verum si omnia epientissimis
accipias Dei manibus: cogitesq; illum, ubi tibi videt indignatus, muIto magis pro-
567쪽
pit;ari, quam homines uniuersos, & Ang los, ubi tibi fauent; itaq; omnem accipis paena, acii tibi diceret: volo hanc feras par nam mei amore; plane tibi recipio, breui addisces hosce tres gradus; nempe ut seras
primo patienter, sine murmure: mOX cum
desiderio: demumq; letater & cu gaudio. Hoc etia poteris assequi continua Christi meditatione Crucifixi. Cuius velim in intuitu teipsum contemplere , videasq; quam absis a persectione. Si etenim quenquam esset inuenire Crucis igne aestuante,
cogeretur tantum erumpere in ardorem , ut diceret.
O Crux, non mihi propitiare , s te obliviscari si mente te abscedere sinam meast medicina tua mihi corpori venenum , animae Vero manus tua clauo sit confixa. OChriste, peremptoriam fulmina in me sententiam, si unquam tantae inuoluar ingratitudini. : omnes in me irruant cruciatus &calamitates , nisi meis continue lacrymis tua abluam vulnera. O liuidum pestiis. Ofacies deturpata. O capilli implexi. O pal letia labra . o Christe excruciate, quis mihi: dabit ut sub Cruce ruam tua λ O torment
568쪽
omnia mei Domini, in me irruite : sum enim ego reus ; innocentem derelinquite ipsum . O creaturae omnes , de me paenaS
sumite. O Sol, ad quid tuum mihi immistere lumen; tantis enim ago in tenebris, ut a te minime possim collustrari ξFateor Domine; tu tua me Cruce omni
dignum reddidisti cruciatu , subter omne
qui demergar creaturam . SivIla unquam conquerar de re, arescere fac mihi linguam. Te etenim extrema video in agonia, & ne cessitate vel unius aquae cyathi.Tu me adeo vegetasti, roborasti, atq; honorasti,ut am plius mortem non timeam vel corporis vel animae, cum tu sis utriusq; vita. Iam flocci pendo honorcs seu contumelias : ideo qui tuam renuit Crucem, non tibi sit charus, e tuorum' uenumero: si unquam honorem vener, vel famam, fac me amplius, quam meretrices, infamem. Valete honores omnes, voluptates, & delectationes . Quid iam me poterit praepedire, quin totus in seruescam, & sanctus fiam, cum talem habeam, cor meum totum attrahentem, magnetem Z qui potςro esse negligens, te videns Dominum meum usqueadeb pro plum
569쪽
Sp. 'Int. 373ptum & sedulumὸ qui locum habebit in me
taedium, quando tu me ita es consortatuspexperire mi Domine, talem me factis comprobabo , qualem verba pollicentur. Crux tua cordi estadeo mihi impressa, ut aboleri neutiquam possit . Tuum me adeo fel du corauit, ut omnis mihi suavis videatur prina. Iam certus sum gavisurum me in m
leslijs: erit mihi vel maxime exoptabile persecutionem pati: gloriabor in tribulationiabus: viuere meum tibi semper erit aggluti
O chare Domine , si bac vellem tua abscedere Cruce, tunc multiplica super me spinas tuas: tunc manum apprime tuam, &lius aggrava tua humeros meos Cruce: ita ut vel amore, vel vi attractus tibi r
deam . O Christe chare, si no sum dignus , qui super Cruce perpetiar tua; fac me perpeti super mea: sum enim ego latro; tu innocens . O si alium haberem latronem, quisiecum vellet occumbere, Sat mihi, latro nem me esse a sinistris, reprobatumq; pa nam loquor semper adueniat alius, pa
te mq; arripiat dexteram; audiatq; quod illi Christus dicit: Hodie meculetis in paradia insa , so .
570쪽
. Magni mihi duxerim loco benescij,lisse
alteri locum concedere . Adeste huc vos , qui haec legitist Crucemq; arripite a dextris r protestor enim ego palam I E s VCHRIs To, sat mihi esse, semodb saluet,
Una cum socio meo. Si quem piget talem se exhibere: suo id fiat periculo. Hoc in ex
mine teipsum scrutare: non etenim bonus
seu perscetiis est Christianus, qui non vult pro modulo suo, ut Christus passiis est , pati. Ex Crucis igne oritur desiderium salutis,pximi. Vbi te debes penitius introspicere , quam profeceris: numq; tibi sit quicquam reperire usqucadeo difficile, quod non sis Promptus agere, & perpeti, lucrifaciendi gratia proximi omnis, tam inimici , quam amici: paratusq; an esses, seruandi gratia illius , rem expendere familiarem, iacturam nominis facere, & Ppriae etiam vitae. Hoc dico, quoniam persuasum habent nonulli, habiles se esse omnia pati: sed tales reipsa non sunt, quales seipsos comminiscuntur . Saepe etenim cum possent animae opem se re proximi, se demittentes. seq;,incusantes