D. Seraphini Fermani, ... Opuscula pia; ex italico idiomate in latinum nunc primùm versa Gasp. Placentino interprete

발행: 1580년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

vestrum magnanimus sibijps deuincendo Volo ego vincere illum: nedumq; omne perpeti malum; sed & illud ex cupere, in

corpore & anima : prouocaboq; omnem adtiersus me chi Creatore creaturam , mihiola inserant mala ; nihil enim quicqua horresco. Quis vestrum charitate affluit; non inquam imaginaria, sed vera & perfecta pnolo illi concedere locum . Sum enim pro ximi in salutem promptus, qui corpuS exponam & animam, famam & existimationem: itaq; volo Deo esse anathema, ut nedum gloria velim priuari nondum posses.sa : sed & ubi possiderem, expoliare meipsum volo, igineq; vestiri Tartareo ; modo Deo quod libitum est,factam. - Ιta semper optimoru collatione, examinare seipsum dcberet homo. Hi D. facie bat Antonius: qui e quolibet florem selige bat virtutum , desiderans sibijpsi νnus colia ligere , quod caeteris erat dispersum omniabus. Neq; etenim satis deberet illi esse,Paulo aequari, Ioanni,Francisco,vel Domini cor sed & experiri omnes antecellerer cum hoc non Deo sit impossibile, nobis ue vituperabile. Neq; vero putes Deum te praecel-

582쪽

lentem non velle sanctum : vel sanctos nolle aliquem sibijpsis anteferri: uti usuuςnire solet in Principum curijs . Vellet enim Sacti prscellentiores se videre Sanctos ; quo amplius honorificetur Christus. Nisi igitur tale geris desiderium , scito magnu tibi superesse emetiendum itineris spactum :quod nisi siniam mutes absoluere minimo poteris. Magna etenim modico no acquiritur persectio desiderio; immo modici nonsuerit operis, si magno cum dessiderio pc secis acquiri poterit summum virtutis. Regnum etenim celorum rapiunt violenti ;fraudantur illo negligentes . Quare hac contuere collatione, tua quae sit persectio . Quoniam vero sanctum ait Euangeliit; Dedit eis potestate filios Dei fieri; canit-

q; Propheta; Ego dixi vos Dij estis τ'& fi

iij excelsi omnes ; ς quum est, ut supra omnium persectionem creaturaru, Sanctoruq; omnium, equalitati aspiremus Dei; neq; a tanta degeneremus nobilitate nostra; cumpr sertim illeipse huc nos invitet. Quod certus sum impossibile visum iri tepidis :iudicabunt enim velle ita Deo equari,prq sumptionem esse exitialem; qualis fuit Luciferi.

583쪽

Sp. Int. 38 S

ciseri. Ego autem dico; temerarium non

esse, id velle quod vult Deus; sed insignis

quidem est arrogantiae, non velle eius submitti voluntati. Quod sane sita tepiditate, priuati plena amoris; q tata minime vellet Patientia, charitateq; tanta quanta Dei decet filios. Placet.n.sibi in mudo & defecti bus. Porro si humili ex obedientia,non F-prijs innixus viribus,huic aspirabis gradui; non Luciferum reseres , qui prae superbia deiectus fuit ad Tartara : sed similis eris

Christo ; qui quod se humiliavit usq; ad

Crucis ignominiam,exaltatus est super omnem sublimitatem.

Ait huic proposito quidam Ethnicus philosophus Mercurius Trim egistus t Nisi

similem aequalen uese faciat homo Deo , nunquam poterit illu cognoscere . Omne etenim simile a suo agnoscitur simili. Cuius sane cum si vera sententia, teporem confusione obruere deberet nostrum, cui munus cst luminis, quam fuerit pagano isti. Aio igitur hominem aequalem debere Deo se facere in omnipotentia; ut quemadmodum omnia Deo sunt possibilia , ita tu tuo omnia possis in microcosmo, hoc est paruo mundo,

584쪽

mundo, qui es tui pse: ubi imaginem geris supersanetissimae Trinitatis , Angelorum

ministerium, caesorum influxum, elementorum virtutem,&animantium. Si etcnim

tu ij psius eris dominus , omni imperanStuae affectioni & cogitationi; Deo eris , tu Xta modulum tuum, aequalis. Si etiam teipsum agnoscis & Deum ; siesq; unus , ex more, cum illo spiritus, cris omniscius, quoniam omnia in Deo scies intelligesue . Siq; Christum duntaxat cordi geres Crucifixum,qui vera est sapientia, eris & omnisapiens. Pari ratione si omne peccati a corde tuo propuleris amaritudinem, Deo aequa-bere eius in bonitate, nihil tibi asseruans malitiae: cumq; Deus semper sit gloriosus& iucundus, si omnem a te ablegaueris solicitudinem & tristitiam malam ; omniq; de aduerta Deo Iaudes reserens collaetabere; eris & illi similis in gloria -- Hanc tu si cognoscens praecellentiam

non studes illi capessendae; diuinoq; aptari nutui, qui te omnino vult sibi similem :certum habeas districte te inde iudicatum iri . Tum vero pIane comperies ipsissimae te. degenerasse ex negligentia ; noluisseqp

585쪽

tuo similem seri patri: ut iuste eius haere ditate, filhq; titulo aeternum priueriS. Quomodo habere se debeat homo in hominustequcntia; dandisq; co-: slijs optimis & explicitis, abscissis superuacaneis omnibus & curio- , sis sciscitationibus. Vti etiam se habere in diuinis visitationibus , & iraptibus, & miris, ubi occurrant .

C. XI. . ,

SACRvM,ait Euangelium: N5 potest abscondi ciuitas supra montem posita: neq; accendunt lucernam & ponunt eam sub modio, sed super candelabrum; ut luceat omnibus qui in domo sunt. Innuens nimirum sanctitatem vexa elucescere, radioso; sitos diffundere longe lateq; : tametsi ipsa se ex humilitate velit quam maxime tecta . Vti priscis legere est de eremi colis ; quo multi attrahebantur eoru odore sanctitatis neq; itineris parcebant difficultati, & asperitati: quo etenim amplius seipsos celatos Volebant , eo amplius eos manifestabat

Deus. Indicium est igitur perfectionis, a

586쪽

multis & per epistolas, & coram inuis ::n5 quidem terrenae magnitudine sapientiae , scientiae ue curiositate, vel mirabilium nouitate; sed solum edocedae gratia viae Christi Cruci affixi, in propriae abdicatione voluntatis , radicitusq; euellenda omni inordinata affectione. Igitur si minime ab hominibus frequentaris; modici argumento est luminis, cui non possunt alij participare. Verum si frequentaris; respice uti sis immobilis, tam ad dolorem, quam ad gaudium; numq; te perturbet externae priuatio quietis; delectent ue laudes et blanditiae . Hoc dico pquoniam difficile est admodum multis bonis in operibus non molestari ab aliqua ina ni Eloria . Vcrus auteni Christi imitator tantam, cius opitulante gratia, peruenit ad puritatem, ut priuatam omnem sub pcdibus sibi substernat complacentiam.

oportet, ex his quae diximus, persecta hominem persecta & explicita lximo Singerere consilia; no pura ex imaginatione , vel visone,vel somnijs, vel acquisita scie tia; sed ex superno Spiritussancti lumine ;nihil suumipsius rejiciendo compendium. VA

587쪽

vel dispendium, aliorum' ue: scd purum

Dei honorem. i Multum sane distant persectorum consilia, & caeterorum ; etsi doctrina polleant . Isti etenim consilia proferunt in determinata, &hincinde argumentantur, explicite non promentes, quid agendum: ita ut consulens sub maneat cum consultore confusus . At veri Christi famuli , quoniam non suisipsorum vident oculis , immδ Christus est, qui videt, & loquitur in ipsis; consilia suggerunt stabile, ita ut nihil supersit au dieti dubitationis i qui si non ita rite sit affectus illi plene exequelido; illi commiserentur, orantq; diuinae capax fat adimplendae voluntatis . Qtio teipsum cotueri debes in speculo. Non alias dicere possumus de ea, quae eum decet , prudentia, qui a multis frequentatur hominibus, dandis negandis uri quae conueniunt, responsionibus. Nonnulli etenim infructuosa si iscitantur: veluti,nu eorum desuncti locum obtineant salutis :num eorum filii vel amici peregrὰ agentes bene habeant, vel secus i num illi felicitercuenturum sit in Monasterio, yel mundo.

588쪽

Alij interrogant num p muria seu caritas futura sit annonae; vel pestis; cuiue cedet victoria Principantium Quibus praestiterit

silentio respondere: omnemq; curiosam abscindere interrogationem. Hoc enim errΟ- re nedum mundana fouetur curiositas; sed

N periculo exponuntur Dei serui aridς &Occultae cuiusda superbiae . Permittit enim Deus, ut verum diuinantes, magni fiant nominis penes curiosos homines: paulatimq; e seruis Christi, sunt serui Diaboli. Pla- neq; ego fateor, complures me nouisse tales,qui facti sunt incorrigibiles: sibiq; adeo tribuunt ipsis, ut aliorum non possint de mitti sensui. Quorum tibi sit ruina perpe tuo in exemplum, ut aliud non edoceas , quam rationem persectam acquirendi omnium passionu mortificationem , veramq; Christi Cruci avixi imitationem. i Aliud no leuius cotingit periculii ei qui Psectionem appetit, circa nepe visiones, &apparitiones Sanstorum. Licet enim per

sectae hoc sit indicium puritatis; ut de Vi gine legimus superbeatissima, qua visitauit Angelus: necno & de D.Catharina Senesi, alijsq; compluribus ; attamen quo maioris

589쪽

id est muneris, eo maius ibi delitescit periculum . Transfigurat enim se Satan ita

Angclum lucis: multosq; legimus ita fuisse delusOS. Cui ni velis impingere laqueo, hoc tibi

relinquo documenti, ut nunquam expetaS,

facile ue huiusmodi fidem adhibeas: sed stude tantum talis sis, qui su perna dignus es

possis visitatione . Qi madmodum neq; ctiam ambiri debet Praelatura, sed virtutes, Vnde merito piserri alijs possis. Si etenim visitationem velles Sanctorum, vel praelationem citra merita; praesumptionem inci, deres, deludererisq;. Igitur si qua tibi o curreret apparitio; cqsestim teipsu respice, agnos q; te peccatore: fidenterq; pcte; qssit, qui tibi comparet. Si respondeant se esse Angelos, vel Sanctos; buerte allis te ga: errastis dicens viam: non etenim inuisiint Sancti flagitiosos, qualis sum ego. Neq; vero offensos. hinc tibi illos verearis rnam si vere erunt beati, non tua aufugient

ex humilitate: immo amplius persistent; &eo magis, quo firmius rua persistes in de missione. At si maligni essent spiritus: ne quaquam tuam serre poteru0t humilitate . .

590쪽

39α D. Seraph. Firm.

Quae dicuntur de visis, dici possunt &de raptu,seu ecstasi: ubi sane aduigilare qua

maxime oportet, si omne volumus vitare

erroris periculu. Qin vero hac de materia scribunt D. Vincentius, & Riccardus a S. Victore, breuibus volo ego pertransire . Dixerim tantum, raptum fieri nonnunqua ex infirmitate cercbri, uti in phreneticis contingit, & furiosis. Nonnunquam forti ex imaginatione: quod natura esse potest,&citra deuotionem . Nonnunquam ope fit spiritalium nequitiarum : 'thocq; saepe usu venit, nostris praesertim temporibus. CSte- Ium raptus bonus fit a Deo, & sanctis An gelis : aliudque non est,quam eleuatio ad dia uina: quo anima nunquam posset propria pertingere virtute: quod purioris signum est vitae. Et, ut idem testatur Riccardus ;Nisi anima subleuetur a Deo tales ad excessus, nondum persectam consecuta est ch ritatem Solet enim veris eius amicis sua padere Deus secreta. Vertim magna horuest penuria. Proinde hoc si tibi fit; cosidera diligeter,nu qua tibi inueniat imperfectio.

Non enim verus manet raptus cum impe

sectis , sensus ue amMoribun neq; cum illis

SEARCH

MENU NAVIGATION