D. Seraphini Fermani, ... Opuscula pia; ex italico idiomate in latinum nunc primùm versa Gasp. Placentino interprete

발행: 1580년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

puellam a periculo eximere pudicitiae ν mi nime id colisentiunt facere: plane proden tes multo se minus maiora prestituros,cum deficiant a minimis.

Alij sub humilitatis specie , solitudine

obieetantur: lucrumq; omittunt animaru .

Quod si secissent Christus & Apostoli, varnobis o Causantur autem se id facere, propterea quod non sunt perfecti; verenturq; inanem gloriam . Parcuntq; nobili usque-adeb lucro, modica adeo de causa: satq; habent sibijpsis esse boni ; cum alijs minimo possint . At ego crediderim , uti alijs sunt infrugiferi: ita & sibi sint ipsis. No etenim

iccirco inanem extinguunt arrogantiam rquin immo cum vivat adhuc, ad minimam quantibet excitatur occasionem : quo ueamplius indormiuit , eo resurgit fortior . oportuerit itaq; illam a se abscinderent: ita enim & sibijpsis boni essent, & aliis. Qui autem dicunt, ex humilitate se ab stinere; nequaquam id ita se habet: immo oculos si velint adaperire, abstinent ex si perbia. Non etenim ferre possitnt sincto nes dici, & hypocritae: erubescuntq; quempiam ederebarbarismu : grauiterq; serum

572쪽

ubi eorum non habeantur in pretio verba. Quae omnia sent superbiae argumenta. Humilis siquidem vult haberi vilis , & qualem se habet, & liquido agnoscit. Porro si unicuiq; maiidauit Deus de Pximo suo; nemo subtrahere se deberet; sed satagere & factis& verbis, opportune & importune, ut salus,pmoueatur fratris. Neq; vero hoc latum e sed & aliquos perducere , ex aptioribus , shmmae perfectioni; qui aliorum possent lmouere salutem; haereditateq; consequerentur eorum spiritum praeceptorum: uti consecutus est Elisaei spiritum Elias: & sic deinceps posteri antecessorum virtutes persu adendo propagarent. Hinc religionum constituere fundatores, ut nunquam deessent praedicatores . Vcrum cum non hodie eorum haereditate consequuti sint spiritum praeceptoru, infrugisere sibi hanc usurpant authoritatem; cum a Deo non sint vocati, tanquam Aaron ; aliosq; id edocere non possint, quod experientia ipsi minimὰ di dicerunt . Postea quam mala omnia quis a se able

gauit opera, bonisq; insistit: superest, ut illa tantae prouehat persectioni , ut nulla ibi

maneat

573쪽

maneat negligenti ae macula, inanis gloriar, indignationis, alius ue, licet modicae, culpae . Dedecet enim qua libe , vel leuis macula eum, qui persectioni aspirat.

Si igitur quis proprias pessum iam dedit

impcrsectiones; conuertere se debet ad , Nimum, cogitans num adnitatur summo illum prouehere persectionis gradui. Muruli enim sunt sibi; psis perseeti : hic aute deficiunt , quod non omnem nauant operam

ut persectioni adducant eos , qui corum sunt concrediti curs: quod prae omnibus soret necessarium:quandoquidem decem vel duodecim, qui perfectione pollerent, Deo imagis grati essent , quam minoris multi perfectionis; cu quod maiori possent Deuillustrare gloria: tum etiam quod ad illam . quam ipsi conquisjssent, alios complures

possent perducere pietatem; quod no prae-. - flarent, qui vulgari cssent ornati sanctit te, tantaq; non essent praediti summae per- . ifectionis experientia. Multi autem cum no adstat qui eos instruant , imperfecti manent : licet multa valeant ad persectionem aptitudinc'. Quare infirma est eorum excusatio, qui dicunt non inuenire se huic h bilesi

574쪽

biles argumento homines; cum omni in loco & tepore suos asseruet Deus amicos, perfectioniq; idoneos : sed suamipsorum

causentur ignaviam. Illud plane concedo, non omnibus eadem conuenire exercitia ; veluti ut mulierum curam gerant,Deum uC contemplentur . Ideoq; operaepretium est, Discretionis virtute quenlibet persectum dirigere ad eius exercitij statum, quo est magis ido neus : in illisq; inueniendo quempiam, qui virtutum habilis sit coicendendo culmini, opus est omnem illi pandere persectionis viam O ciusq; propellere ad studium, compendiosiori semita; quae est, ut in omnibus nosipsos deuiticamus, restinguamusq; motus omnes irae & concupiscentiae, omnemq; laudis appetitum & inuidiae. Qua sane via nedum perducitur quis persectioni, sed &sit oculatus, ut eam norit alios edocere, cosummatusq; in actione simul & contemplatione: immo in utraq; simul, ita ut ex actione non amittat contemplationem , ex con teplatione ueno minor fiat actio . Qua re omnibus contemplare te in istis: videq; , num Discretione te iuuet unicuiq; opem

575쪽

ferre; perfectioneq; omni u adducere sum

mo virtutum.

Hic contemplari se debet anima , num undo prorsiis sit mortua; discrimenq; habeat inter personas ; vi- uatq; in ea , an mortua sit virtus: 'humiliq; adnitatur ex fiducia, vel- .le omnes superare Sanctos, fieriq; similis & aequalis Deo. C. X.

A1Υ Christus in Evangelio: Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum

fuerit; ipsum solum manet. Vbi docet V ram sitam esse persectione perfecta in mos te . Igitur examina teipsum,num mortuus sis, aut vivus; ad utriusq; coditiones .Primo qui vivit mouetur, conqueriturq; si offenditur: omnem enim sentit puctione. Mo tuus autem prorsus contra. Mundo igitur si es mortuus, immobili permanere debes animo letum ad omnem cuiuscunq; generas; iniuriamq; non sentire ullam, que tibi inseratur : neq; queritari de occurrete tibi

cruciatu vel dispendio. Multi se agnoscunt peccatores, proste O o turq;

576쪽

3 7 3 D. Seraph. Firm.

turq; omne se mereri malum: qui ramen neq; multum neq; parum c*nsentiui molestari. At verus Christi sectator omni vere se dignum agnoscit cruciatu: quil nedum ab omnibus derelinquatur, sed & que insectentur omnes: cumq; velit iustificari,& non manere iniustus,omnem expetit co-

susionem & tormentum: sciensq; Deum se offendisse, cumq; ipso creaturaS omneS, CX- cupit omnia de se vindictam sumere: & ῖ- spiciens Deum & virtutem illi nausea mouisse, vellet toti abominationi esse mundo, ut ita possit satis esse rationi dissoluendae, quam contraxit: tantamq; intus persentit cosusionem ut nihil vereatur omnem soris verecundiam & ignominiam: quoniamq; cum contristavit, qui omni dignus est obsequio,omnis illi iniucunda est iucunditas,cuiristatq; omnis illecebra: laetificat aute derelictio omnis & parna: cum hoc iure merito videat exigere iustitiam . Ita dictum ac cipietur Apostoli: Mundus mihi crucifixus est: & ego mundo : adsi diceret: Mundus adeo mihi est horrori, atq; mortuus faetens cruci suspensus: itaq; ego sum mudo abominationi, acsii mortuus essem, & cruci con-

577쪽

figus. Hoc,cotemplare quis sis,in speculo , Cosidera dein, nu perfecta illa indeptusss spiritus libertate, ut discrime no ponas inter hoc & illud . No etcnim discrime habebit si sectus pauperes inter & diuites, laudes & vituperationes; cum non timeat vel inane gloriam, vel confusionem . Contra. nonnulli minime audent tales se declarare,

quales reuera sunt: timentq; eorum con

fiteri peccatum: probe declarates liberi tem in seipsos minime se habere; quando

timent aliis se tales insinuare, quales se norunt . Verus aute humilis ita libertate pol-.let, ut&seruum mancipiumq; se exhibeat omnium: compertum habens omnibus loge se melius tracitari, quam mereatur: itaq; cst seruus, ut&summam peruenerit ad libertatem . Quo fit, ut iam non ferre sentiae scrupulu vel molestia tye Cosessionis, C6munionis te: nunquaq; no desiderio desiderat haec Sacramenta ; non quod se censeat rite praeparatum : immo se iudicas longe impraeparatissimum, seu quam maxime

indignum,uniri illi appetit inhiateriqui veram largitur unitionem & praeparationem simul. Neq; vdero quicquam veretur illi iri . O o a sest a

578쪽

De Seraph. Firm.

festum esse posse; quonia omne se agnostitcsse malum: neq; erubescit,respicit uepersonam quampiam; de Deoq; loquitur, &Deum alloquitur, perinde atq; hominem quempiam: neq; unquam eius exequenda se subtrahit a voluntate ; cui semper sua est annexa; vel morte vel cuiusquam metu periculi: Omneq; penetrat periculum summa cum securitatc . Talem si reperire esset heroem virum; omni superemineret praecepto, excomunicationi, legi, statuto . Vellet enim ampliora obseruare,quam iubeantur: M ut praecepta obseruaret, amplecteretur consilia: & ut caueret ab illicitis, vitaret &fugeret etiam quae licent. Tu si es talis,esselix : sin minus,ut sis adnitere. Nonunquam mortua est in homine vi

tus ; cum opere nihil quicquam se exerit; neq; signum ostendit emendationis seu Psectus . Quare incogitanter semper de his loquitur,quae spiritui Dei aduersantur: neq; illi placere intendit. Nonnunquam infirma est virtus & languescens; instar valetudinarii,qui aegie taedenterq; quicqua agit operis: ita spiritaliter, ubi fastidiens quis bona facit opera,illibenterq; paret: &, opus m

579쪽

do exequatur, non illi est cura num rite, vel minus sit absolutum: & si cuipiam incidit desectui, tegit id tergiversationibus & me dacijs ; dici potest huius imbecilla virtus . Viuida porro similis est vegeto strenuoq;

militi virtus: qui multum ex antlat laboris, ex antlandoq; oblectatur: nec frigus timet vel testum, pericula vel mortem, praemium respiciens victoriar. Ita virtute praeditus vivida & inclyta, multum elaborat, Omnesq; sacile superat molestias, praemiu con- tuens : qui postea ubi altas iecerit in virtute radices, iam non praemii gratia, sed nudae

operatur amore virtutis; tuncq; sere labo. rem non sentit: quemadmodum terrae assuefactus exercende; cui adeo obduruerulseti occalluerunt & manus & pedes, ut laborem sentiret, si otiosus sederet. Multo certe magis vivida in ueris Christi militibuα virtus, omni supereminet labori: istitiamq; ingeminat, & vires ad auget, ubi maiorem experitur difficultatem. O vivida virtus, &sortis, mundo male cognita; ubi tuae sunt

radices λ Certe quidem nisi in quibusdam te agnouissem, qui gloriantur in persecutionibus, certoq; confidunt non posse se in

Oo 3 illis

580쪽

illis deficere; crederem tuas in cς lo stas radices, tibiq; non esse in terris domicilium . Beatus qui te possidet: semper enim Chri sto increscct Crucifixo,qui vivida est virtus& sortis . Contemplare te hic,qus tibi insit virtus ; si persectionem desideras . Si persecte quis compertu haberet, qua

tum Deo teneatur , nedum imitari adniteretur Sanctos: sed & omnes vellet anteire:

non quidem proprij causa commodi, sed in Creatoris honorentaui: immodicoq; illum impellente seruore diceret. O Patriarchae, Apostoli, Conse res, Martyres Virgines . 5 Angeli omnes, locum mihi concediate, adsim Christi tribunali. Adeo enim me sentio illi astrictum; tantaeq;,mihi illi ha

bendae gratiae,ut non vos simul omnes posisitis mce facere satis rationi, quam contraxi . Cum igitur me sentiam, quam vestrum aliquem,illi obligatiorem; partiu est mea

rum, Ut exopte virture vos antecellere om

nes. Quis vestrum prosundam gerit humilitatem Θ Ιntendo ego ante illum fieri; ma-cipiumq; me reddere minimorum eius seruulorum; meq; agnustere omnis causam, quem unquam sustini erit,cruciatus. Quis

4 vestrum

SEARCH

MENU NAVIGATION