장음표시 사용
651쪽
tanta enim est eius vis bonitatis, ut & per uersam pessimorum hominum malitiam,&Daemonii, deseruire faciat gloriae suae: quo μue illam magis praepedirc adnituntur ,.eo magis suis illam admoliuntur confirmatq; damnis: prout in sequenti declaratur vi
Post haec igitur vidit quatuor Angelos,
stantes super quatuor angulos terrae, tenentes quatuor ventos ne flarent super terram.
Per hos intelliguntur homines maligni, sequaces Antichristi; qui veram praepedient Euangelij doctrinam, ne spiret inter fidc-Ies, designatos per terram ; neq; inter infideles,per mare; neq; spirituales, per arbores . Deus autem eorum infraenabit rabie. Vnde alterum ecce Angelum, ascendentem abortu solis, turmam nempe.angelicam &luminosam hic enim per Angelos semper viri intelliguntur angelici & illustres
insigne habentem Dei viui: quae Voce intonans veritatis, furorem fraenauit eorum , qui nomen Christi penitus extinguere moliebantur. Tunc vero vigescet Euangelium: populusq; , ad fidem conuertetur , Hebraeorume
652쪽
vii hic palam duodecim signantur tribus Isirael, nomine unaquaeq; suo: quae uti regius vaticinatus est Propheta , ad vesperam co-Mertetur mundi: & famem patientur ut canes: & circumibunt ciuitatem; Ecclesiam nempe sanctam: diuturnamq; , quam susti nuere, duplici moram compensabunt igne seruoris. Tunc longe mundi pars maxima ad fidei reducentur unitatem: ideoq; Ioanni turba ostenditur innumerabilis, varijs ex linguis & nationibus: qui albis circumamicti stolis,palmari; gerentes in manibus,sta bant in conspectu Agni: tantiq; beneficij, qualis est peccati victoria, Deum collaudabant,gratias agentes illi,& Agno eius Christo: cui pares triumpho laudes nec ipsi pose sunt Angeli Deo persoluere. Hic planum fit,non alia permissuram de causa Dei prouidentiam Antichristi impistatem, quam ut Martyrum adaugeatur numerus; unde subiungitur, dixisse unum de Senioribus: Hi, qui amicti sunt stolis albis,
qui sunt Θ & unde venerunt Θ obstupescentem nimirum venire eos de mudo,qui paulo ante tanto conspiciebatur peccatorum in
exitio. Et respondet ipsemel: Hi sunt qui
653쪽
veneriit de tribulatione magna; nepe Antichristiana, & lauerunt stolas suas,& dealbauerunt eas in sanguine Agni: hoc est, per coronam martyrii Christum sunt imitati; ideoque omni absoluti poena, secum in perpetuum regnabunt.
In Cap. VIII. ΙΑM'videamus quantum eliciet Deus bonum e persecutione Antichristi. Post cuius mortem quieta erit Ecclesia, & tranquillat sed inuidia Diaboli malorum cito ut inferius dicemus) colliget reliquias: pa cemq; turbabit. onde videt Ioannes , in coelo,id est Ecclesia, silentiu fieri quasi modia hora: quod nonnulli dimidium inter
pretantur anni: inde nouissimi succedent , considitas. Et quoniam septem Ecclesar status varias habent proprietates: non poterat unusquilibet una tantum describi visone: sed multis opus fuit: ut quod in una tacetur, exprimatur in alia. veluti in statu Aposta
lico suit innocentia simul& patientiar hae describuntur in prima septem Ecclesia ns s 1 visione:
654쪽
visione: suit & verbi aduersus idololatriam victoria; & haec primo habetur in signaculo: fuit & populi dcstructio Hebrei: hqc in
prima conspicitur tuba. Ita & possent reliqui singuli percurri status: nisi vererer nostrae transcendere modum breuitatis. Quoniam vero positus suit Christus in ruinam multorum,& resurrectione ; doctrina eius dira inuexit in eos flagella, qui eam oppi
gnarunt : quod sane fit a iusto Dei iudicio; non aute ab alio uti fingebant Manichei
principio. Ideo videt Ioannes Angelu oia ferentem Deo orationes sanctorum: ubi videre est,nedum orationes sanctorum Deo gratas esse: sed & per illas illuminare eum Ecclesiam, coecitateq; ferire obfirmatos. Hoc autem vult, cum ait Angelum accepistse post oblationem orationum, ignem de altari,misisseq; illum in terram: unde magno cum terrae motu, facta sunt tonitrua, & voces,& fulgura. Quae tunc adimpleta suit visio,cum accipiens Deus diuturnas sanctorii Patriarcharum & Prophetarum preces, &vota,misit in terram ignem Diuinitatis sue, in Verbo suo, nostra succenso in humanit
655쪽
multa exorta est impijs ruina; quod deci
Et primus Angelus tuba cecinit; & f cta est grando,& ignis,mista in sanguine. Impletum fuit hoc , ubi Euangelicae sonus tubae, per sanctos essiisus Apostolos,populo nequaquam fuit acceptus Hetebraeo; quidcrelictus ob pertinaciam, prςdς datus fuit Romanorum ; sanguineq; & igne ita fuere, instar grandinis,percussi, ut vel sola per
terrefaciat memoria. Bene autem subdit, tertiam partem fuisse percussam : quoniam pars una Apostolis adherens, fuit praeseruata: altera in praesentem usq; perseuerat die, cum in diuinae exemptu iustitiae, tum ut demum conuertantur; reliqua fuit per Titum exterminata & Vespasianum . Ad secundae cantum tubar, conspicitur mons magnus, igne ardens, mitti in mare .
Mons ardens fuere Martyres; fundati in fide ; alti per contemplationem ; duri per patientiam; charitate ardentes; qui in mare missi fuere gelium Paganarum. Quorum
cum pars ad fidem conuerterentur, permaneret alij in persequutione, dirissima in eos immisit Dominus flagella; ut his patet,vi
656쪽
6 6 D. Seraph. F1rm. legerint historias; ita ut dici possit tertia
pars fuisse sanguinis; & Romanorum admodum infirmatum est imperium, desciscetibus ab eo prouiniijs compluribus . Ad tertiae cantum tubar, cecidit ecce de coelo Stella magna,ardens tanquam secula. Vbi aliud intelligi non potest, quam ex cerulens Doctor, a celsitudine delapsus fidei . Hic porro fuit Arrius; qui bene dicitur Absynthium, ob amaritudinem veneni, quod inuexit in Ecclesiam. Cuius cum pars in fide manerent catholica, caeteri diuisi sunt; multiq; ex tribulationum periere amaritudine; quoniam tunc temporis &Goti, &Vandali, & Longobardi multis in Ecclesia eum stragibus inundantes irruerunt . Quartae ad cantum tubar, tertia pars οὐ scuratur Solis,& Lunae, & Stellarum: que- admodum perspicimus & orientem , &Meridiem, partemque Septentrionis fuisse Mahometico ab errore percussam & obscaratam; manente tamen semper parte qua dam, sub eius imperio, fideli. Tertiaque , hoc est Ecclesia Latina, quaquam molestijs affecta,non tamen percutietur, obscurabitur' ue a Diabolo in totum; ut tantum illae L pars
657쪽
pars cedat tertia. Aquila vero per mcdium volans coelum,ipse est Ioanes,qui ter inci mat voce magna; Vaevae vae; quonia tria praecipua videt flagella tribus, quς sequuntur,in temporibus et ut ipse inquit. In Cap. I πω
' πι 1NTvM diximus statum ad nostra
spectare tempora: cuius perspicue fuit via dere initium Diuis in Dominico & Francisco. Quanis porro tempus hoc sit malignitatis , Ioannes primo ostendit quinto in sigillo: nunc vero quinta in tuba,quis futurus sit eius exitus, designat,cum videt Stellam e caelo cadentem, aperientemq; puteuabyssi. Quod interpretantur omnes,sut rum quempiam magnum Doctorem, qui a caeso apostatando Ecclesis catholice , puteuadaperiet sepultorum iam in inferno erro rum . Nos autem minime elaborabimus in diuinatione futuri huius,cum iam prςses id videamus, quod a loge caeteri prςdicebant, nouam nempe Luteranamhqresim,quq omnes resurgere fecit ex abysso infernali erro
res : in ipsa inquam perspicimus praesentem
658쪽
totam adimpleri visionem. Unde subdit, e puteo aperto ascendisse sumum magnum,instar fornacis: cuius e caligine obscuratus est & Sol & aer . Hoc plane nos nunc cernimus adimpletu: qu do,si qua libet preteritarum haeresum c laritatem fuscavit fidei; peius lasc csteris simul omnibus est operata. Dicere enim licet , abscissa omnino Ecclesie authoritate,cui nostra innititur rcligio,rediuiua resurgere omnia errorum,morti iam addicta,monstra. Hoc exiere a fumo locustae monstrosq et hoc est, multi huius sectatores hereseos, s-
miles locustis, quas solet Deus in flagellum mittere: uti fecit in Aegyptum. Qui ete- 'nim horum attendat mores, plane comperiet omne sibi attraxisse pestisere genus ge- tis: doctos nempe & idiotas: nobiles & plebeiost uti infra dicemus. Non tame habent potestatem laedere herbam viridem,vel arbores: sed eos duntaxat, qui non habent signum Dei in frontibus suis: quoniam ubi fides est riua,bonis sociata operum fructibus, non potuit suo pertingere veneno : sed eos tantum in secit, qui prius aliquo erant corrupti peccato. Vnde
659쪽
It datum suisse illis, non ut occiderent, sed cruciarent mensibus quinq;: hoc est,eos gaicarnalibus prius erant dissoluti sensuum oblectamentis. Neq; vero abre cruciatus eoru crutiatui assimilatur scorpiji qm sese offert hic error cu Euangelio, sacrisq; Scri' pluris: legitimii dein illatum intorquedo sensum,pestifera animam percutit haeresi.
Et quaerent inquit visio ) in diebus ira Iis homines morte : & sugiet ab eis. Quod hodie sane locum habet : quandoquidem
tantam fidei inversionem videmus: totq; errorum inuolucra ; ut iam sero ignoremus cui credamus: desiderabiliusq; foret mori ,
quam vitam agere inter continuos erroruansractus tanta animarum cum perditione.
Vt vero ambigi nihil possit hac de inter , pretatione tametsi ita multis iam annoruseculis hunc interpretati sint locum sancti Dei homines clarius & hoc perspicitur in locustarum descriptione: quae,ut ait,similes erant equis paratis in praelium. Hoc et nim probὸ suit adimpletum, cum ex multa sanguinis effusione, quam ipsi pqtrau re in Germania; ubi violenter tot destruxere templa & Monasteria : tum etiam ex
660쪽
promptitudine, quam gerunt, sanae contradicendi doctrinae, semperq; fallacibus de-
pugandi argumentationibus: acssi spiritum Iannis& Mambrs' hqreditate essent conse cuti: quo ue melius possint cotentionibuς
deseruire, multa utuΠtur eloquentia ; quae per coronas earum in capitibus , designa
tur: quq quidem coronae redie dicuntur si miles auro; quandoquidem loqui se singulzelo charitatis: sed reuera malo semper intendunt fini . Vnde & subdit facies earum,t quam facies fuisse hominum: & capillos sicut mulieru; quoniam sit, humanae quo dam prςtextu sapientis, vitae coru mpunt vigorem Christianae; vitamq; inducunt effeminata & lasciuam ; auferentes paenitentia, obedientiam,votum, luodlibet ue aliud frenum , quo cohiberi possit anima a peccati
pxscipitio. Quorum & velocem cursiim no poterat melius Ioannes describere, quam addendo concito, ac furioso earum cursui alas quoq;: ut innuat nedum effraenes, sed&summa cir velocitate eos perditioni ad
Per Ioricas ferreas, pertinax intelligitur durities; per dentes Leonum,crudelissimae aliena