장음표시 사용
671쪽
-1 S 1 ex his, quae diximus, animus perter Test noster,argumento est,nos nequaquam membra esse Antichristi. Verum quoniam Dominus Deus semper amarum attem p rat dulci: suosq; in tribulatione non derelinquit , sed solatur electos; quemadmodulisc Antichristi persecutio, eiusq; Prscursoris, alias superexcedunt omnes: ita & sortius illis preparauit auxilium: Vt immanit tem prsteritς visionis huius possimus a temperare istitia. Videt nunc Ioannes alterum Angelum et non ut precedetes, malignum; sed sortem, de caelo descendentem : per quem intelligitur magnus quidam Dei seruus , qui ten broso eo in icmpore mundo apparebit: e cgIoq; contemplationis ad salutem descendet proximorum : doctrinaq; cslesti, tanquam nube, erit amictus: possidens illius legitumum spiritalemq; sensum,qui periridem in capite eius designatur: cuius facies,ob es, Titatem vite,atq; sapietiae, Soli assimilatur rcuius pedes sunt tanquam columnae ignis χ
672쪽
quonia sua prςdicatione, puro directa Dei
honori, corda.succendet audientiu ; libruq; habebat in manu sua apertu . Hic est liber ille,qui ab initio visus fuit septem clausus sigillis; nunc vero conspicitur resignatus &apertus; ita disponente Deo, propter gentium conuersionem, unde subdit. Et posuit pedein suum dextrum super mare; principalis enim eius intentio seretur ad conuertendas Christo infidelium nationes; ad quos multos ex sitis destinabit discipulis . quoniam vero ecclesiam ipse non deseret Latinam & antiquam; ideo sinistrum ponet super terram; nempe fidelium;virtutem in eis instaurando Euangelii. Et vox erit eius,tanquam Leonis rugietis; cum quod ,
famelici more Leonis, praedae accurret an marum ; tum etiam quod ob excedentia ad summu peccata,obstinatis magno intonabit
Cum clamasset iste, locuta sunt septe tonitrua voces suas . Quas cum vellet Ioa
nes scribere,prohibitus suit. Ad huius ete-- nim praedicatione uniuersa pandentur Spiritusiancti charismata; secretaque aperientur canestia his,qui erunt capaces; non peri mitten
673쪽
mittentur autem in scriptis redigi; ne ab hominibus conculcentur prophanenturque carnalibus; vel, ex eorum profunditate no poterunt vel intellectu percipi, vel lingua cxplanari, seu scriptura. Et quanquam nonulloru sit opinio fore hunc Enoc,vel Elia ;arbitror ego alium sere,qui pauloantd illos praecedet; ut postea dicemus. Angelus iste manum leuans ad coelum, iurat per vitietem in secula seculorum, cum septimus Angelus tuba insenuerit, tempus non sere amplitis; sed consummandu tunc
Dei mysterium: ubi olfendit septimo incantu cessaturum coeli motum; complenis
dumq; , prophetae quod cecinere,mysteriu, per extremum uniuersale iudicium . Accipit dehinc Ioannes librum de manu Angeli; cumq; illum deuorasset,suit in ore eius tanquam mel dulce; sed amaricari fecit ventrem . Vbi significatur,verbum Dei illo in tempore multa auditum iri cum silauitate: at qui voluerit eam concoquere doctrinam , operiq; mancipare, multam per sentici amaritudinem, ob persecutorum impugnationem. Subdit deinde; oportet te iterum prophetare,siue annuDtiare, genti
674쪽
bus,& populis, & linguis,& Regib' multis . Haec porro praedicatio non potest esse Apostolorum; cum quod illa primo fuit in sigillo; tum quod iterum dicendo, supponit iam alteram praecessis se. Erit igitur te pore Antichristi: tunc enim adimplebitur quod ait Paulus; cum plenitudo gentium intrauerit,tuc omnis Israel saluus fiet: sicq; qui primi fuerant Hebrari,crunt nouissimi . Vt vero palam fiat hoc prope adesse tempus, permisit Deus paucis abhinc annis nouum reperiri orbem; qui iuxta fidele multorum scribentium relationem, no inferior est Europae uniuersae, tam situs magnitudine, quam & incolarum multitudine ; quo adnavigant quotannis ex Hispaniae partubus : iamq; ibi annuntiatur Euangelium , ubi nunquam suit alicuius cognitio legis ;multiq; iam fidem amplectuntur; ut, que- admodum Hebraeorum fuit coecitas nostrgoccasio salutis; ita & nostra cogat caecitas alio Christum diuertere; in praesentiq; Ve-rificetur quod de Apostolis suit prςdictum,
eorumq; succetaribus : In omnem terram exivit sonus eorum. Et in fines orbis terro erba eorum. Cum etenim saepius in Scriiaptura
675쪽
ptura nominentur quatuor plagae,sue par res terrae; iamq; penetrauerit Euangelium& Asiam & Africam & Europam; supererat tantum vi& quartae nouiter repertae squam dixere Americam,transferretur. . In Cap. XI.
N E mireris , si eodem in tempore una ex parte fidei praeparat renouatio : ex alia dispositio ad Antichristi aduentum: nuncq; ut diximus ) euidentia utriusq; apparuere indicia . Contraria etenim iuxta se posita magis elucescunt. Ita Iudaeorum perfidia fidem promouit Apostolorum: Tyrannorumq; saeuitia constantiam roborauit Ma tyrum : haereticorumq; impugnatio melius elucidauit Scripturas. Multo vero nunc magis, cum ultimi appropinquant conflictus bonos inter & malos, unusquisq; sua praconditione praeho accingitur.
Ideo Ioanni, hoc est, Euangelico datur ordini calamus similis virgae, signans pol state regendi in iustitia & rectitudine: dictaturq; illi, ut metiatur templum Dei, & stare ι & adorantes in eo: hoc est , vere fideri: les:
676쪽
les: sed ne metiatur atrium; quonia datum est gentibus. Per quod licet multi Ecclesia intelligant Orientalem, quae iamdiu a gentibus conculcat; attamen crediderim velle hoc in tepore intelligere omnes quicunque relaxate ac dissolute vivunt, neq; Christo uniti sunt, quod est verum altare, persidem formatam : sed solum externis pascuntur ritibus; omnes inquam illos praedae expositu iri Antichristi, eiusq; se tu cium: cuius hic describitur persecutio, P menses quadraginta duos : hoc est, annos tres cum dimidio: ut communis est sententia. Quo in tempore haudquaquam derelinquetur Ecclesia; sed duo Dei testes per totidem Pphetabunt menses , qui describuntur per dies mille ducentos sexaginta . Hi porro tantae erunt praecellentiae , Vt, praecopia spiritus, eos assimilet Ioannes duabus oliuis, & duobus candelabris in conspectu Domini stantibus : propterea quod Deus semper succensum in eis co seruabit
spiritus ignem: ipsiq; semper ministrabunt fidei oleum. Vnde dicit, potestatem esse illis super caesu, & elementae terramq; percutere quotiescunq; voluerint: unde erunt
677쪽
In Apocal. 66 7 reprobis oppidoquam insensi;quod ab ipsis
se sentient percussos & verbis & operibus . Finito aute eorum tempore prophetiae, si te praedicationis, ut Christo rcspodeant , occidentur a bestia, hoc est bestiali Antia christo , in ciuitate magna, quae vocatur spiritualiter Sodoma & Aegyptus: hoc est, in pessimorum collegio: inter quos fuit &Dominus eorum crucifixus e denuos; eius iteratur spiritualiter crucifixio. Dici enim vere potest, Simoniaca labe aspersos locum obtinere traditoris mercantis Iudae, & Ph risaeorum: blasphematores illum alapis cae
dere & phlegmatibus: superstitiosos ligarer
haereticos clauis cosodere: malos vero sen tentiam serre Principes. Hoc plane ego nodubito nostris completum teporibus. Ideo
xito videbimus possimum hinc Antichristum, inde duos, de quibus hic habetur metio, testes : iuxtaq; receptiorem sentcntia , erunt Enoc M Elias.
Et gaudebunt inquit iucundabuntq;
admodum occisores Antichristiani sup eorum morte. At post dies tres & dimidium mirabiliter resurget: stabuntq; super pedes suos: ita ut timor magnus irruat sup aduersantes
678쪽
santes eorum. Quorum in cospectu in caelum assumentur e decimaq; ciuitatis pars ,
qui de illorum gaudebant morte, diuinitus
percutientur reliqui omnes in timore versi, gloriam dabunt Deo caeli, eius sacram fidem amplectentes . Vbi animaduerte , duos liosce Christum relaturos, tam in doctrina, quam in potestate magna; tam in morte, quam in resurrectione: & uti ascendens ille in caelum populum percussit Hebraeum, mundumq; conuertit, decies ii
duplicando amplius fideliu numeru, quam antea: ita & isti facient . Ideo scribuni P tres , sexto in tempore secundum fore Christi aduentum: non quidem in carne, sed spiritu& veritate, ob mundi couersionem. Tertius autem erit ad iudicium. Hoc feci dum erit vae, quod ab Antichristo expectamus: prout in parte vidimus primum per eius Priecursorem , citoq; quod superest
Septima in tuba aliud no cernitur, quam multae gratiarum actiones & laudes Deo , ob relatam de Antichristiana secta victoria. Erit enim admirabilis,divinaq; tantum patrabitur virtute: praeparatioq; talummodo
679쪽
videbitur iudicij uniuersalis, ac mortuorae resui rectio: in Ecclesia'; conspicietur arca testamenti de caelo descendens: hoc est ,
diuinorum reuelatio arcanorum, quae tunc
inter fideles exuberabunt . Sed remanebunt sulgura, & terrae motus, ob ultimam Antichristi, ut inserius dicemus, caudam ..
HI CIoannes, mea quidem sententia , Mahometicae describit couersionem sectare quae non perfecte adimplebitur , nisi post Antichristi mortem. Ideo videt mulierem anictam Sole: hoc est, Ecclesiam Christo praefulgente: & duodecim coronatam Sicilis: sapientia nempe ornatam Apostolica tDabaeivus pedibus erat Luna : hoc est, Turraru secta, quae Lunam gerit insigne. Qua lis autem futura sit haec conuersio, subdi tadi in utero habens: & clamat parturiens , di cruciatur ut pariat . Ecclesia etenim in multis, quas nunc sustinet, tribulationibus,
paritura est populum sanctum, singularima Deo praedilectum priuilegio . At quonia erit ille qui e mundo euellet. Hol
680쪽
idololatriam : inq; virga ferrea, hoc est ,
in inuiolabili diuinorum obseruatione m datorum, recturus est gentes omnes: ideo Satanas more suo Qem adhibebit conatum, quo tantum praepediat bonum. Vnde sub dit quod Draco habens capita septem, &cornua decem, stetit ante mulierem , v d cum peperisset, filium deuoraret. Cum etenim impediro haudquaqua potuerit ortum eius, attentabit ut fructum praepediat. At filius diuina protegetur prouidentia: perq; tribulationum coronam ad thronum rapiet Dei: cogeturq; Ecclesia, durante Antichristi persecutione , abscondi in solitudinem sentium: ubi a Deo pascetur. Hinc conficitur, magnam soro conflictationem Christianam inter & Mahometicam legem: teporeq; Antichristi aufugi et Ecclesia in soli tudinem, diebus illis quibus ipse mundo regnabit. Sed tandem dabit illi Deus Luna , hoc est Orientale sub pedibus imperium .
Hoc autem non nisi mortuo adimplebituo
Antichristo: tametsi prius inchoabit. Magnu etenim, ut subdit, fieri oportebit pret lium: Michaele & Angelis eius una ex parte, & Dracone cum suis ex alteram casso