D. Seraphini Fermani, ... Opuscula pia; ex italico idiomate in latinum nunc primùm versa Gasp. Placentino interprete

발행: 1580년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

In Apocal. 67 I

depugnantibus Ecclesiae; altero Christi de

fendente Crucem; altero Sarracens cae per

fidiam impietatis. Sed tandem cedet Christi victoria parti: uti in huius initio libri d ta fuit palma omnis Leoni de tribu Iuda. Ideo hoc in praelio conspiciuntur Draco &Αngeli eius proiecti in terram: auditurq; vox laetitiae magna in Ecclesia , sanctisq;

eius Martyribus: uti clare est videre i textu. Hac porro ex victoria maiorem cocipiet Diabolus furore aduersus Ecclesiam. vi de ait. Vae terrae , &mari, quia Diabolus descendit ad vos habens iram magnam , sciens quod modi cu tempus habet. Vidensetenim ab Oriente, ubi nidum locauerat suum, se esse deiectum, aduersus Ecclesia conuertetur Latinam: cui aliud no erit refugium , quam in desertum volare paenitentiae, Aquilae subnixam alis : hoc est spe diuini a dextris auxilij, timoreq; vindiciet asinistris: ubi tuta erit durante persecutione; hoc est, per lepus & tempora & dimidium temporis: quod nonnulli intelligunt,per annum & annos duos: acsi diceret, per annos tres cum dimidio. Aqua, quam mittit serpens ex ore suo ,

682쪽

6 1 D. Seraph.Firm.

tanquam flumen,ut absorberet mulierent rexercitum signat pessimarum nationum, gex eius malignitate Diabolo assimilabitur. Verum diuino protegente auxilio, minime Iardetur: absorbebit enim terra, dictum fili me malignorum hominum,antequam opus suum perficiat. Hoc autem erit violenta aliqua mirabili morte: quemadmodum qui Moysi rebellauerunt, visibiliter fuere a te ra deglutiti . Haudquaquam tame cessabit Diaboli rabies: sed stans super arenam maris,hoc est ad gentes rediens idolis deditas, noua mouebit aduersum fideles praelia: uti

in sequenti prespicitur Capite.

In Cap. XIII.

Hic Ioanni ostenditur per visem Antichristus cu eius fautoribus'. Et primum ob eius bestialem sectam,videtur tanquam bestia: quae, quoniam ex infidelium adueniet regionibus ; nonnulliq; opinantur ex Babylone; conspicitur ascendere de mari, quod semper notat infideles. Et quonia septem incutiet Ecclesar plagas, quae in serius dicetur : ideo septem habebit capita: quoniam

decem

683쪽

. In Apocal a 6 3

decem favebunt ei Principes, decem habe bit cornua. Assimilatur & Pardo,ob variam& multiformem eius doctrinam: ob rapa citatem autem & truculentiam, pedes eius pedes erunt Vrsi, & os Leonis. Cui Draco Diabolus,Deo permittente,dabit virtutem, ct potestatem suam magnam . Et unum de capitibus eius erit quasi occisum : quoniam pr1mo in congressu nonnih1l habebit obsi stentiae: uti semper inuicem obluctari co

sue uere contraria: cito autem tantas resti

met vires,ut quemadmodum dicit) maxumam mundi partem post se trahendo, adorari se faciat,cum Principe sito Dracone,di

cantq; homines . Quis similis bestiae Θ & ci spoterit pugnare cum ea 3

Quoniam vero terrena erit plenus si pientia, datum ei dicit os loquens magnae ideoq; illum sequentur uniuersi mundi si pientes. Cui Nilispientiae multam adiunget armoru vim & militum; erit enim serὰ mucii Monarcha : tametsi modicum durabit rmeses nempe quadraginta duos: quoniam nisi breuiarentur dies illi propter electos, sacro attestante Euangelio, salua non fieret

Omnis caro.

684쪽

Singillatim deinde sua describit doctrinae,

dicens aperuisse os suum, ad blasphemanduDei nomen, & tabernaculum eius: hoc est, Christi humanitatem: datumq; est illi beia Ium facere cum Sanctis, & vincere eos: ubi ostendit per eum & templa & Sanctorum venerationes destructum iri. Quod cum multis hodie in locis patrauerit Luteranahqresis, iam non est ambigendum quin vltimus sit iste Prscursor: post quem non nisi ipse expectatur Antichristus, qui adueniens praeparata nimirum sibi inueniet tabernacula . Et quoniam gens illi Hebrae cu murulis alijs adhaerebunt nationibus t ideo data illi ait potestatem in omnem tribum: hoc est, in Hebraeos: & populum, & linguam,& gente: hoc est,in caeteras nationeS: quorum non sunt scripta nomina in libro vitae

Agni. Hic & patientia ut ait & fides coprobabitur Sanctorum; paucissimi siquidein fide permanebunt. Videt insuper Ioannes aliam bestiam ascendentem de terra: per quam intelligitur, Vbi apparuerit a mari Antichristus infide liu , exituram bestialem alia sectam e terra

Christianorum: & habebit cornua duo si-. milia

685쪽

In Apocal. 67

milia Agni; quoniam sicuti Christus vera

habuit sapientiam , & miracula patrandi virtutem : ita & haec Pseudoprophetarum secta, agente Diabolo, utrunq; obtinebit. Hi adhaerebunt Antichristo: eiusq; cons mantes doctrina multis signis mendacibus, ct praestigijs, iacient eum a mundo adorari:

dabuntq; spiritum imagini prioris bestiari

Antichristo etenim penitissime adhaere tes , erunt eius anima: & sapientia, & a mis, & sal sis prodigijs cogent cuiuscunq; conditionis homines, ferre characterem nomen bestiae Antichristi in dextera, &in frontibus: hoc est, in opere, & doctrina et& squis recusauerit adorare illum, occidetur : neq; licitum erit emere, aut vendere a hoc est, audire, vel praedicare nisi pestile tem eius doctrinam . ' . Vt autem caueant electi, praedicit nomeeius Ioannes. Numerus enim nominis eius ait sexcenti sexaginta sex; hoc est,consi- cient litere nominis eius hanc summam .

Apud etenim Graecos liters siue elementa numeros notant hunc inmodu. Ad decima

usq; ita signicant, ut quaelibet litera prῖc dentem superet unitate. A decima autem V u a denario

686쪽

6 6 D. Seraph. Firm.

denario altera alteram Liperexcedit num ro ; Vsq; ad numerum centenarium ; quo peracto, per centenaria reliquae increscut . Qui bestie numerus cum per tria confici tur senaria, nonullis videbitur dicimus; sed penes fidelem,quoniam sex diebus creatus fuit orbis uniuersus, numerus est creaturae , non autem Dei. Fortasseq; hanc aptando supputationem Latino Alp habeto, Prscursor qui apparuit Antichristi, dempta solum

Vnitate,in eundem concurrit numerum; vi& nomine consormetur,quemadmotum &doctrina concordat . Si etenim recte computes nominis huius elementa, Martin L ter, pdicta rone; coficere inuenies sexcetos sexaginta quinq;; ut cognoscas nullum p nitius illo Antichristo adhaesurum;quin immo ultimus ipsς est Praecursor, nuntiusque eius aduentus. Et si unum aliud in eo a fuisset,nempe miraculorum operatio,plane verus fuisset Antichristus : ad eiusque conscendisset perfectum nominis numerum . . Hinc possumus euidenter coniectare, noposse Antichristi aduentu iam morari; quoniam uti intex Ioannem Baptistam & CE riastum modicum interces it tempus : ita & hi

687쪽

haud procul aberunt : quanquam diuina

Prona sit pietas malo procrastinando, prout oe bono prompta est accelerando. Abbas igitur Ioachim interuallum tantummodo ponit annorum triginta; Ioannesq; Pari- siensis omnifarijs concludit rationibus,tempus Antichristi haudquaquai posse triginta annos excedere a tempore in quo nunc agimus . Longe autem melius coiiijcere id

nos possumus; nisi ab eius fuscaremur caligine ; quoniam hoc in tempore palam conlpiciuntur inter fideles omnia nequissimi Antichristi membra. Adsunt siquidem blasphematores Dei horribiles, Christi vendiatores mani sesti,h elici incredibiliter perti naces, superstitios & venefici innumeri, hypocritae supra modum, spiritales a Diabolo

illusi longe, quam unqu am antea,plures. Quis iam dubitet, cum uniuersa eius apparuerint membra,cito proditurum &caput3 fortasseq; iam apparuit mundo edituS; prout insolita videntur significare in coelo, &in terra,prodigia,& portenta. In Cap. XI m. PRO LY-i s s 1M A hac inuenies se

688쪽

De Seraph. Firm.

per in prophetia post magnam Ecclesie te-tationem noua succedere auxilia; omnesq; eius aduersantes iustς addici vitioni; ita ut locum habeat, quod ait propheta; Vniuer-vie Domini, misericordia & veritas. M Ia vidimus in prscedenti Capite; iam illius amaritudinem istius attemperabimus duu

Agnum supra montem Sion, & cum eo eius habetes nomen, crediderim populi eia se conuersionem Hebres; quq sexto expectatur in tempore,prscipue post Antichristi mortem, a quo se videbui illusos. Voces &harmoniae noui Cantici , tripudium erit &exultatio,quae tunc fiet in Ecclesia. Ideoq; sextum semper celebratur tempus, inquam noui initium seculi. Si etenim in conue

sone gentium nuptiae facte sunt donis &charismatibus assiuentes Deificis; non minorem sane tempus illud exigit istitia; qua-do iam praedilectus populus, per quem &Patriarchas habemus & prophetas, cuius ἡ sanguine Deus ipsemet carnem assumpsit,

Christo,boc est ab eius gloriam salute co

689쪽

sequeretur populus ille. Erunt hi prae c ris omnib' fidelissimi, castissimi,singulariqpr dotati priuilegio: ut quemadmodii eo elegit Deus ex sanguine suae sundamentum Ecclesi ita&ex eodem coronidem illi imponat, structuramq; perficiat. Hoc unum est ex antidotis, ad eos, quos asseret Antia christus,dolores.' Alia erit consolatio tribus ab Angelis , trifariam euangeligantibus . Hi porro tres erunt Angelici praedicatorum ordines,misias ad Ecclesia instaurationem. Primus conspicitur a Ioanne volans,Euangelium habes aeternum: hoc est omni praetermissa curiosa doctrina, fallaciq; interpretatione, euang ligare omnibus getibus, Dominum timeat, plenoq; illum adorent corde: quoniam venit hora iudicij eius. Hinc significatur sanctum hoc collegium quodcunq; istud futurum sit 'inducturum homines ad verum Dei cultum,amore simul & timore. Sequens Angelus laetanter admodu a nuntiat casum Babylonis: hoc est,reproborum: qui cum ob excedentia peccata,tum

propterea quod bonos opprimunt, qui sub eorum prauis captiui detinetur exemplis a

690쪽

apto dicuntur Babylon,quod sonat cosusio equq uti lux debebat esse mundi; ita inebri uit vino sus fornicationis gentes omneS . Sed quoniam que sit ista Babylon,heu nimis experimur: non est quod verbis inde loquamur. Hoc unum dico, extremum eius

casum instaurationem sore Ecclesie: ideoq; dicit Angelus . Cecidit cecidit Babylon illa magna. Vbi obserua, loqui eum in praeterito,ob luminis certitudinnem prophetici:

tametsi completa eius ruina non erit, nisi mortuo Anti christo . Replicat autem,cecidit cecidit; ut innuat hic percutiendam, &in futuro seculo. Succedit tertia societas Angelica , qui aduersus impium Antichristu praedicantes, annuntiant minitantes iram Dei , si quis adorauerit imaginem bestiae, & acceperit charactere eius: horroreq; concutient Christi inimicos, annuntiantes eis inserni cruciatus in secula seculorum . Audit deinde Ioannes vocem hortantem electos ad patietiam , dicentem: Scribe, Beati mortui qui in Domino moriuntur . Hic vide diuinam

super Ecclesia sua prouidentiam, bonum aduersus malum induplicatem; dum duas

contra

SEARCH

MENU NAVIGATION