Petri Petiti ... De sibylla libri tres

발행: 1686년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

392DE SIBYLLA

nebulonum fraude aflicta , ex corum secta, quos docii ethnici a Sibyllinorum carminum studio, & obiecta ubique auctoritate , Σιδελ- λιπις vocabant i De hac quaestione, quanquam apud homines non secordes & eruditos profligata vi lcri potest, ducente tamen tractationis Minerua ipsa&proposito, aliquid omnino attingere oportet. Sed paucis : quando,

quae mihi attentius rem mecum consideranti in mentem venerant, ab aliis Occupata Video.

Quod autem ex iis omnibus, quae hactenus. de Sibylla exposui, praecipuorum auctorum ac totius antiquit iis firmata consensu, sequitur,

quominus proferam, nulla me cuiusquam a emuerentia deterrebit.

Non mihi sit verisimile Graecam mulierem, ab infantia in gentium religione educatam malis geniis & semuribus deuotam & consecratam, eorum mancipium & familiare instrumentum, idololatriae omnis, omnium impiarum sit perstitionum magistra in antistitam electam fuisse a Deo optimo maximo , cui to ta diuinitatis adyta &sacharia p.tefaceret, tantumque lucis si apernae infunderet, quantum nulli sanctorum prophetarum. Enimuero Deum assare quem vult, dicunt,& Balaami, deorum sacerdotis & pseudopro' Phetae, exemplum adducunt: cui Deus, ut ex

libro Judicum constat , illustre expressit de

Christo vaticinium, & benedictionem populi electi,

442쪽

LIB. III. CAP. XVI.

electi, cum ad eum maledicendum ac diris deuouendum ab impio Moabitarum rege accitus S conductus fuisset. Scio : sed non eadem huius ratio δί Sibyllae. Illi ariolo inuito ex pressa est confessio aduentus Christi, quem stellam vocat, dc ex gente Israelitica eXOrituram dicit: quae maxima non gentiS illius tantum sed uniuersi generis humani benedictio fuit. Quid mirum, si consilii impietatem corrigit Deus y si maledictionem in benedictionem conuertit λ Hoc certe non ex proposito, neque secta, quam in operibus tenet, sed ex accidenti. Quo pacto fratrum consilium de Iosepho in ipsius Iosephi salutem, de univcrsucius domus, idem bonus Deus vertit. Haec ratio Dei est, haec sapientia, ex prauis hominum voluntatibus dc saetis nefariis bonos & longe ,

tiliores proferre euentus atque opportunita' tes rerum magnarum ; secus fieri non permitteret. Vt paucis absoluam : conductus fuerat Balaamus ad maledicendum Isracli; non im

pedivit Deus quin malediceret, selum cui malediceret ostendit. Impiis igitur idolorum cultoribus maledixit, & quod sequitur, populo Dei fausta, salutaria, gloriosa Numinis praeis potentis instinctu pranagiit. Quam dispar Sibyllinorum de Christo oraculorum ratio 8 Qui cniin sic de Christo est vaticinatus ut Balaamus, ex accidenti , paucis, Sper aenigmata, idque inuitus, hunc merito

443쪽

omnes solennium prophetarum catalogo eX-

pungendum putent qui autem sic, ut Sibylla

in vulgatis libris, quid quaeso c uis asterri

potest,cur Verorum prophetarum,qui dς Christi aduentu & rebus praedixerunt, non plane albo adscribi mere tur Z Quid de regis Chaldaeo , rum Nabuchodonosoris visione illa dicam quam habuit dormiens, ingentis supra modii statuae, quae figura erat praecipuorum regno'rum mundi i nunquid egregiam continex 4ς Christo vaticinationem Z Postquam enim mul- tiformem eius. ex metallis, diuersis structura exposuit, subdit: Vi Hebas ita, donec absit - es tu, de monte sine manibuι spercussit sa- 'tuam in pedibus eiis ferreis re milibuι Omnes enim lapidem eum abscisitim sine in nibus, de extraordinaria Christi ex Iudaeorum

gente citra viri operam procreatione interprem tantur. Ita propheticum fuisse illud regis Chaldaei somnium non ambigitur neque tamen propterea prophetarum in numero habendus Nabuchodonoser, utpote qui habuit tantum imaginem futuri , rerum alioqui &mystcrii ignarus. Neque enim simples ima ginum informatio aut intuitus prophetam fa- . scit; sed earum, quas videt, imaginum significa- ptio, cum somnianti aut videnti, quo spectent lumbrae & simulacra manifestatur. Daniel ve-

ro ipse , qui quid somnium illud portenderet l

intellexit, & regi interpretatus est , Vere pro

444쪽

tas. III. CAP. XVI.

phetae munere functus est, adeoque prophetis

Idem do Sibyllae oraculis dici non potest ;quibus nihil expressius, nihil perspicuum magis

& distinctum, cum omnia de Christo appositis circumst aliis definiat, ii ud secus atque Eu i selistae. Vt illa de Christi miraculis: Καὶ τοτε σή ιρ ρους ἰησε φ, ηδἰ ἄπιμ μους

Tum illud do iis, quas Christus passus a Iu

item :

445쪽

Xch α φαγον ψορεσει τον ακανῖνον. Πλευροί τε νυξουαν καλάμω 2D, τον νοριονῆ τύν. Quibus versibus furor alapas Christo insiget tium, atque os eius conspuentium, & flagellantium, ac tandem configentium quam graphice exprimitur. Tum, quod satis in oraculo, si Oraculum cst, mirari non posssumus, coronae

spineae sit mentio. Cui illud a cedit, non minus mirandum, de potu sellis de aceti, qui illi in cruce pendenti oblatus fuit.' το Γλωαα νολήν, καὶ ως δ ne ιυ ιφος

446쪽

Quod enim in paucis Dauidis psalmis admiratus est Augustinus, de nonnullis maxime propriis Christi patientis: ut in Psalmo verbacius : uare me dereliquisi Z &: foderunt manus meus cr pedes meos. item: super vestem meam miseerunt sortem ,1 in pluribus non minus propriis & euidentibus quiuis Obstupescat, necesse est , oraculis Sibyllae, si vera simi. Ne que porro quod de regis Chaldaei somnio & aliis eiusmodi diximus, de Sibylla ausim dicere, si

talia protulit, ut hanc, quae proferret ei scriptis mandaret , non intellexiste credamus. Immo huic Deum ore ad os , ut Mosi, loco tum oportet: quod de iis dicunt Hebraei, qui bus Deus non per figuras & aenigmata, sed per planas & proprias rerum notiones singula quaeque aperit. Merito igitur doctiores oracula illa Sibyllaetam expressia de Christo non putarunt vera,

sed ficta dc supposita a Christianis.

Caeterum non desunt, qui hic mediam sententiam quodam arbitrii temperamento proponant. Nempe in his oraculis, quae de Christo Sibyllae nomine proferuntur, quaedam Vcre Sibyllina esse, alia notha, pia Christiano rum fraude veris inserta, quae sci licet magis

perspicua sunt & rerum circumstantiis nota tur. Ita rem componit Richardus Montacutius in quartae exercitationis sect. q. utrumque

bonum:

447쪽

bonum : illum, quod omnia, quaecumque de Christo in vulgatis Sibyllinis leguntur, genuina vatis illius esse putauerit ; hunc, quia omnia de Christo supposita a Christianis censeat. Neque ullo modo inquit) probari debit, nedum defendi, doctissimi exercitatoris Casa uboni opinio , qui quaecumque manifesta reperiun aris Christo Iesu, s ChriIni in carne οικονοα α, sub nomine Sibilarum recitata, vel etiam Hydaspis

re Tri egisti; γματί re conficta arbitratur, Pt

pias fraudes a maioribu3. Verum tam probus& aequanimus censor debebat nobis indicare in illa oraculorum farragine, qtiae γοη nca sibyll e essent, quae supposita. Quod non facit, quando dimanifesta de Christo in iis libris repet..ta non aequum cerasci tanquam notha expungi, eoque nomine Casa ubonum culpat , quod omnia huius generis notis configat. At inquit) veteres tili gentium philo phi, rhetores, philologi, grammatici, riuitatum magis aius sprincipes, quibus antiqui Ecclesiae patres oracuta illa Sibylia proponebant, non tarde fraudem sus-

odorati fuissent, si pirum iis subesse credi sissent.

Quasi vero Celsus , tu eorum philosophorum albo, in iis disputationibus, quas aduersus eum Origenes habuiti non a perre obiiciat, Christianos τα ρεγύρμφειν od j εας ς εκώης mi Γλά τ*ηαα εικῆ δυναίς. hoc est, multa Psiuise falsa iis libris temere es impia in Deiondidia inserere. Ita vocat quae de Christi DEI

448쪽

humana natura & laboribus in Evangeliis le- guntur. Tum Sibyllinorum, quae Christiani proferebant, publicus contemptus & aspernatio, non suspicionis in illis malae fidei idoneum argumentum' censeri debet 8 Nam sit illa Sibyllae genuina esse credebant, cur non iis fidem praebuerunt, dc se de vera religione conuinci passi sitiat Τ cum tantae apud eos ainstoritatis Sibyllae es ata essent, maxime apud Romanos, quibus nihil sanctius olim Sibyllae oraculis fuisse constat. Ita enim de iis tradit Dionysius Halicarnasicus : p utaracιφυ τ mu , ουτε ομον κήμα, ου et ν, τα Σcυλλινα θεσφατα, Nec vero melior responso est Origenis: male a Celsi, fraudis argui Cliristianos in Sibyllini S, qui aliter conuinci non possint,quam si illis antiquiora Sibyllinorum eXemplaria proferrentur, in quibus nihil de Christo proditum legeretur. parum solida, inquam, haec responso. Quam multa critici in artistoribus antiquis ut spuria obelo configunt atque expungunt, eXiola coni eiura, quod ca stylo alicuius, aut ingenio, aut moribus , aut instituto parum consentanea iudicant Z Sic Aristarchus celebris grammaticus, nulla alia in plerisque quam iudicii sui amussitati fiducia , & longo usu in literis, qui Homeri versus genuini essent, qui

nothi, pronunciabat, tanto omnium eruditorum assensu , ut non temere eorum versi nimaliquis

449쪽

aliquis fatis Homericus Videretur, quem nor ille esse talem comprobasset. Quam Candeniudicii auctoritatem Varroni concessam in recensendis Plauti fabulis testatur Gellius lib cap. J- quem locum adscribere operae pretium cst : Verum esse comperio, quod quo am bene literatos homines dicere audiui e qui plerasque Plauti coma alas curio ste atque contente ierititauerint, non indicibus Helii Sedigiti , nec Claudii, nec Aurelii, nec Accii, nec Manilii, super his fribulis , quae dicuntur ambiguae, credituros , sed i i Plauto, moribisque ingenii atque linguae eiu Hac enim iudicii norma Varronem quoque esse laesum videmuN. Nam praeter ius unam σ via ginti, quae Varronianae Pocantur, quas idcirco a caeteris segregauit, quoniam dubiosae non erant, sed consensu omnium Plauti esse censebantur, quaN-dam item alij probavit, ad uectus His atque . facetia sermonis Plauto congruentis et eoque tam nominibim aliorum occupatas Plauto vindicauit. Haec ille.

Si Aristarchus de Homeri vcmbus, Varro & alii Romani de Plauti comoediis veritarem citra egemplarium fidem , solo iudicio freti, cognoscere potuerunt ; cur non Celsus ille philosophus, de alii cthnicorum disciplinis prae- stantes viri, prominciare de Sibyllinis, quae horum genuina quae spuria censeri deberenti Omit to, non fuisse procliue neque,neq; Celsi, aliis pri- uatis hominibus, adire ad illa genuina & sincera

sibyllae

450쪽

Sibyllae exemplaria , si qua essent, ad reda guendam impostorum fraudem, Utpote quae, ut supra ostendimus, in urbium archiuis & Ω-norum sacrariis procul a profanorum curiosi late laterent; Romae in primis ea religione custodirentur , ut nemini mortalium ea inspicere liceret, nisi viris quindecim, idque Senatus decreto, quo illa inspiciendi potestas fieret,

Sbusti m ahorum ethnicorum tum oracula nulliis auctoritatis:

Non solum vero falsi suspecta Ethnicis suere oracula illa de Christo, ed etiam Ecclesiae ; quo nihil ad eorum auctoritatem infringendam vehementius iudico. Alioqui dicant mihi eorum assertores, cur Apostoli, &qui propius eos insecuti sunt, in suis apud Gnecos & alias externas nationes concionibus non illa iis de Christo testimonia proposuerunt, Paulus praesertim, qui Arati, Epimenidis, Menandri versus ad Athenienses verba faciens sacrae interponit concioni : cur igitur de Sibyllae oraculis ne verbum quidem 3 cur ne ad Romanos quidem scribenti venit in mentem sibylla , cuius sanctam iis auctoritatem esse ignorare non potuit Z Scio quid .lemens scri-C c . .ptum

SEARCH

MENU NAVIGATION