Armamentarium scientificum. In quo reposita ordinate et breuiter illustrata continentur, axiomata, pronunciata, dicta philosophica in primis & theologica; ... a R.P. Henrico Marcellio è Societate Iesu. .. 1

발행: 1635년

분량: 845페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

11 De Principijs generatim.

DISTINCTIO V. Claritas γ Notitia Complexa.

r. DUncipia sunt tanquam locus ostis in domo,

L quem nemo ignorat. l. i. Metaph. commee.I.J

Vbi & textus habet: ab Hiis quis aberret λ intelligitur de Axiomatis communissimis, deque ijs mi-

nuS communibus, quae ex ipsa terminorum notitia, vi solius luminis naturalis innotescunt: alia Vero magis contra de propria singularum sciet tiarum principia, cum non sint tam clara & per sese euidentia: ideo ad assensum illis praebendum, sine formidine, opus est inductione & experientiae praeua quae tamen non cst ratio siue causa assentiendi hisce principiis; quo modo omnis cognitio. discursiua dicitur haberi per causam i. Post. c. I. sed tantum est conditio, sine qua non assentiretur illis intellectus prompti & sine timore: vel est id, quod remouet impedimentum, siue formidinem ι Δ ' intellectus, illumque iuuat, ac disponit, Vt pro 'pte & expedite illis assentiatur, ut docetur 2. Post. c. I 6. & vltimo: Causa autem per se, cognoscendi Principia, est lumen naturale intellectus : perce ptio vero terminorum nihil aliud est, quam debita, ad mentem , obiecti applicatio & explicatio. Porro illuda. Ab ostio quis aberret. 2. Metaph. t. I.J Sic ex ponitur secundum Averroem & D. Thomam. Et quis non faeile assequatur Principia quae sunt veluti ianua Veritatis inueniendae λ vel, ut exponie Alexander ; qais non assequatur saltem ea , quM ' facilia sunt Z Sicut enim iaculator, si ei totu ostium

162쪽

Pars prima. 13

proponatur, non errat, propter facilitatem attingendi tam luculentum obiectum; sic quoque principia naturali tun ne facile intelliguntur: ita Suareet i ii indice copioso , loco citato. M onet autem hoc diverbium , virecth quis instituatur, serio illi consideranda este Principia; ne quod aiunt, in limine offendat; quod turpe & mentis oculo carentium est, iuxta illud, Eccles. Io. I 6. Labor Hultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere: in quem sensum Moyses, ut grauissimam iudicaret fuisse

Sodomitarum αορμειαν, percui S aic, coecitate , itavi ostium domus reperire non pollent. Gen.19.i I.

3. Imposibiles, arbitrari oppositμm eius, quod e 'per he norum, sumitur ex ε. Metaph. t. 9. & i. Post. t. i. & vltimo. J Ratio est, quia nemo sanae mentis existimare potest, idem simul eqse,. non esse e dicit Aristoteles . Metaph. textu citato; sed si quinpiam arbitraretur oppositum eius, quod constat esse verum, & quod per se notum est, crederet idem ellie, & non esse. Ergo sicuti hoc fieri nequit,

ita nec illud videri potest S. Thomas I.p. q. 2. a. a. Vbi utitur hoc Pronunciato. . Intellectus omnis est rectu . 3.de anima cap. Io.

t. I. J Comparat hoc loco Philosophus, Intellectum cum appetitu & imaginatione, dc docet ea recta esse, & non recta, & erroribus esse obnoxia: intellectum vero minim E; sed rectum csse omnem. Interpretandum itaque Petonunciatum cst de allensu primorum Principiorum, non eorum solum, quae ad contemplationem pertinent, sed etiam quae ad actionem; ut bene notant Conimbricenses in hunc locum. Circa illa enim nullus contingit error, cum naturali lumine sint evidentia; nemo siquidem sanς mentis ignorat, Totum

ede maius sua parte; aut quidquid est, esse vel suta

163쪽

De Principiis generat inst.

sona dici possit altera prior, ut existimant Scotus

&alij i non duratione, natura, aut perfectione; sed tantum origine; &, ut inquit Fonseca, ordine naturalis enumerationis. Quae prioritas originis, du- modo recte intelligatur, nullam imperiectionem

connotat in principiat 6, quia solum consistit in eo, quod Pater habeat esse aosque tali origine, id est , g cncrationis, per quam habet esse Filius, & Pater ac Filius habeant cile absque origine Spirationis, per quam habet este Spiritus sanctus. Et hinc etiaest, quod Pater numeratur prima Persona, Filius secunda, Spiritus sanctus tertia. Simili modo, si nomine principiati significetur tantum Ens 1 principio, persona producta in Diuinis, v. c. Filius pomtest dici principiatum : si vero significetur Ensa principio factum, vel habens principium durationis, non potest. Quia tamen posterior significatio

est frequentior apud Latinos ; ideo S. Thomas ait, a Graecis quidem congedi hanc enunciationem,

Filius principiatur, &, Filius est principiatus ; non tamen a Latinis. Et Magister negat hanc, Filius habet principium, quae proinde sine distinctione . admitti non debet cum illa admitti potest, hoc modo: Filius habet quidem principium,a quo pro

cedit non tamen principium durationis , sed originis. Hac igitur distinctione adli: bita verum est axioma in omnibus, siue diuinis,sue creatis. Omne enim principium prius est eo, cuius cst principium, Vel tempore, vel natxtra,vel cognitione, vel Ordine, vel origine, vel alia qualibet habitudine Vid. VasqueZim. p. D. Tho. d. i67. SuareZ disp.,

. Metaph. sect. I. n. 32. & alios

a. Quidlibet cognoscitur, dum in sua principia remuitur. J Sensus est, quamlibet rem creatam, lumie soluitur in tua principia clare & distincte perspi

164쪽

Pars prima. yci,secundum esse, quod habet. Surisitur ex i'. Priorum Analyt. c. I. & ex 2'. Prior. c. I S. ubi Philosophus ait, Principia per se cognosci: reliqua vero per Principia, & verum est de Principiis non cognitionis modo, siue complexis , de quibus ibi potissime agit Aristoteles, sed' etiam de Principiis rei di in complexis. Ratio est, quia sicut seres habet ad elle. ita etiam ad cognosci, ut insta explicabitur: atqui res quaelibet creata habet esse per tua principia ; Ergo etiam nata est, per ea cognosci, iuxta illud,

3. Cognitionis certitudo ex certitudine principiorum dependet. refertur I S. Thoma . Meta. lect. 6. e. 9. JIntelligitur autem praecedens effatum, tum de resolutione reali, siue physica, qua totum aliquod reipsa distoluitur in suas partes & principia, V. . mixtum in elementa, domus in ligna, lap; des, ded: tum vero praecipue de Analysi leu resolutione ra tionis, qua totum aliquod non reipsa; sed tantum per intellectum resoluitur in suas partes & princi pia, ut homo in corpus & animam; Angelus in genus &differentiam: propositio in subiectum & pr dicatum: demonstratio in propositiones siue principia, & ita de caeteris. Per huiusmodi namque A nalysim clarius & distinctius videntur partes &principia cuiusque rei, quae compositae &disiunctae latent. . Diuer rum diuersa sunt principia. r. de anima c. I. in fine text. s. & alibi J Intelligitur & verum est,tum de principiis complexis particularibus,tum praecipue de incomplexis & intrinsecis. Quaelibet enim res,vii distinctain,ab alia qualibet, habet entitatem,ita etiam propriis sibi, & distinctis a quocunque alio, constituitur principiis: non vero antelligi debet de principiis extrinsecis eu uniuer Ἀ-

165쪽

ε De Principijs generat, .

libus; ut perspicue colligitur ex l ue Metaph. c. φ. t. i . &is Vbi varijs rationibus probat omnium rerum eadem esse generalia principia, aitque eam communem esse omnitam Philosophorum sentenatiam similem doctrinam habet i O. Metaph. t. a. .& alibi. iv

s. Eiu em rei non debent esse plura principia. JElicitur ex eodem textu, quo axioma praecedens,& intelligendum est,de principiis in eodem genere causandi vel principiandi, concurrentibus hodem modo, deque principiis totalibus siue adaequatis, quae inter se non sint subordinata, nam principia diuersi generis, & particularia, aut etiam totalia sibi subordinata, plura elle possunt respectu eiusdem principiati, ut patet ex dictis, dc fusius explicabitur titulo, de causis in genere. Ratio autem Pronunciati est, quia quod potest fieri per pauci ra, non debet fieri per plura, ut dicetur infra; vel Cnim alterum eiusmodi principiorum estet frustra;

vel ctiam se mutuo impedirent, ac negotium corrumperent. .

s ' DI STINCTIO III. ' i

Vahγ- dignitrue Principiorum. i. D 'istitium cμiufise rei maximam eis. 2. Ele . L cap. 8. J Vbi ex eo probat Philosophus, primos artium inuentores, etsi rudem duntaxat, vel non usquequaque persectam rerum cognitionem promant, maiori tamen gloria dignos cile, quam eos, quorum opere & labore varia deinceps accre- metita ad prima rerum accedunt principia. Principium enim . inquit, omnium reTum maximam es, er

166쪽

Prima pars. γ

difficillimum, quo comperto, facile est,adjicere ali- qu d,& quod reliquum est, coaptare. Vnde istud

1. Facile es, inuentis aliquid addere. J Idem pronunciatum, de magnitudine & aestimatione principij, refert Philosophus in Problemat. sedi. Io.'. IS. rationem addit ibidem; quia , in lineos, rei totius dimidium est. Et inde probat animalia persecta non posse generari sine semine genitali: minutorum vero animalium ortum absque eo fieri posse : ut quae ex putrefactione, vel alia concrctione, materiae saepe producuntur. Minoris enim rei, inquit. minus quoque principium esse conuenit. Maiorum

antem genus mutationem pro fui magnitudine desiderat ampliorem ima illud, 3 magnorum minΛm funt etiam fontes nobiles.JPorro principium cuiusque rei, maxima eiusdem, siue potissima pars este dicitur, non formali, & intrinseca magnitudine; sed radicati sue causali vic-

tute; ut pulchre Philosophus explieat, dicto si

quente.

. principium vi maius est,quam magnitudine. l. r.

de C colo c. s. t. I Ratio patet cx dictis; quia nimirum a principiis suis omnia dependent. Et ut Bio dixit, Omnia omnium negotia similia ordinati/hunt suis inii,s. Ex hoc Aristotelis pronunciato 1 Psilosophis desumptum ei stud,s. P incipia mole partia , virtute hunt magna. JPatet in seminibus aliisque principiorum generibus,quam magnus circa Hellespontum Danubius, cx paruo eius sonte ad Sylvam Hercyniam Z quantula saepe scintilla neglecta quantum excitauit incendium 3 atque hac de causa Aristoteles in administratione urbium de regnorum, cauendum este doceα maxima cura, a principiis corruptis, qua

A. iiij

167쪽

8 Do Principijs generatim.

causa sint & origo maximorum erratorum cum Frincipium, ait l. s. Polit. c. φ. Dimidiam esse clic tur totius, s paruus in principio error aliys partibus actionis restondeat, quas nempe corrumpit. Vide si placet, Salianum tomo Annal. Eccles. Veteris Testamenti, in anno Mundi 296 . num. III. . '6. Principium est operis totius dimidium J Aristotele in Problematis & Politicis loco iam citato, Plato l. 6. de legibus ubi addit,eum qui bene coepit commendari; quia niminania, Minidiumsam qui bene coepit habet. Quinimo subiungit, videri sibi principium plus esse, quam operis totius dimidium. Co-1entit magno suo Magistro magnus discipul sAristoteles i. i. Ethicor. c. 7. sub finem, ubi doces, Principium magnam adferre opem ad. ea, quae sequuntur tractanda,& pro confirmatione stibi tingit

haec verba.

. Principium plas. quam dimidium totius e se i detur. J Ratio utriusque eadem est, quae praecedentium. Ea de causa Aristoteli familiare est,librorum suorum exordia sumere a communibus quibusdam Principiis & Axiomatis,ut patet ex χ- Physicorum c. i. t. i. ac pleris que aliis ipsius operibus, quia,ut, ex mente Aristotelis loquuntur Pnilosophi, Prin .cipia multum valent ad consequentia. Eandem ob causam M. Tullius, oratione in Vatinium, a Diis,

inquit, immortalibus sumenda este principia ;'Et Plato magis uniuerse &pie Epis ad Dio. omnibus in rebus, & dicendis , & cogitandis, principium semper a Dijs esse sumendum, ut eo felici lis finem

suum adipiscantur, & media ac fines suis principiis

consciitiant.

168쪽

Pars trima. DISTINCTIO IV.

Vis eorundem in malum. i. 'T Aruus error in principio h Intrast insue. Su- mitur ex l. S. Polit. c. . paulo ante citato. JRatio est, quia uti in bonum, ita in malum quoque, principia mole parua, virtute sinat magna; cum oppositorum eadem sit ratio, Vt explicabitur infra, titulo de oppositis. Hinc Aristoteles i. i. degeneratione animalium docet, commutato principio, necessario maiorem partem consequentium mutari, ed quod a principiis omnia dependeant. Aliis verbis praesens effatum Philosophus effert, I. I. de Caelo cap. s. t. R. nempe a. Modica transgressio a meritate diocedentibus DLVJ decies Ollies maior. J Illustrat id ibidem exemplo eorum, qui insectiles magnitudines inue - serunt, ut Democritus & alij prisci Philosophi. Posita enim minima quantitate , quae in minorem diuidi nequeat, euertuntur plurima effata Mathematicorum iubentium,lineam datam secari in . duas partes aequales, &c. Simile contingit in aliis qui buscunque scientiis & ossiciis. Quemadmodum enim viatores, si in principio a via deflectere inceperint, quo longius in errore procedunt,eo grauius a suo termino deuiant: ita in omni rerum genere, admissi initio errores, alios sexcentos cons

quenter progenerant.

3. Vno dato absurdo,sequunturplur/.J, i. Physt. Io. & a 2. J Quod superioribus axiomatis de quolibet errore generatim dicitur, siue intellectus ille sit, si e voluntatis, siue altςrius potentiae cu-

169쪽

io De Principjigeneratim.

iuscunque; id praesenti effato restringitur ad erro. res cognitionis & intellectus. Vti enim ex uno Principio, seu Axiomate per se noto & vero, multae sequuntur Propositiones & Conclusiones itidem verae; ita ex positione sumptionis alicuius falsae, magnus falsitatum catalogus facile pertexitur. Patet hoc in disputationibus & exercitationibus quotidianis. Nam si quis unum det siue concedat absurdum aut inconueniens. mox plura &longe grauiora a non segni aduersario subinseruntur. Est autem intelligendum Pronunciatum, quando simpliciter &ablolute conceditur aliqua

propositio, falsa v. c. vel impossibilis, vel aurium honestarum offensua ; quia ex hypothesi, & sub

conditione valere potest argumentatio , etiam ab

impossibili; ut exempli causa; si Deus non esset

immutabilis, ergo neque foret ae ternus: si bos haberet alas, pollet volare, &c.

. Malorum initi s obnitur facilius, quam incrementis. J Sensus huius di sti per se manifestus est,

eiusque ratio patet ex superioribus: monet autem, mature quaerenda esse malorum remedia, & min4me expectandum, dum pullulent & inualescant: Exempli gratia, pueros a vitiis arcendos, dum adhuc tenera & flexilis est aetas; haud facile eitim dediscuntur a senibus vitia, quibus a pueris sunt imbuti : item sarciendas esse protinus offensas, ne insimultatem degenerent, & ita similiter, in Mani bus aliis malorum antidotis. Vere enim prolon-ciauit ouidius i. Remed. Principijs obsta, sero medicina paratur,

Cum mala per longaι inualuere meras.

In eandem sententiam, ningis piE & Christiane vir illuminatissimus Thonias de Kempis l. i. de imitatione Christi c. iue . de Tentationibus superandis,

170쪽

Pars prima. II est; prii δ occurrit menti sim lex cogitatio frande se iis imaginatio: postea δε υἱιatio . consensio. Sicque

paulatim ingreditur hostis malignus ex toto , dum illi non res itur in principio. Saepe quidem audiri a Medicis solet: modicum non nocet: Et a Iurisperitis: De minimis non curat Praetor In Modicum pro nullo reputatur. Et in l. si quis, j. fin. m. de dolo malo: Nodicum non eis anxiὸ curandum. Sed respondeo:

Modicum non nocet multum, quando suam retinet paruitatem: nocet tamen non mediocriter, si sinatur incrementa accipere ; & quia iter parat ad

ea, quae per se sunt grauissiara, ut vidimus. ..Nunquam bene ; qui nunquam malὸ.J Istud ad

gium in consolationem valet eorum Tironum,qui antequam persectam scientiam, aut virtutem, aut rerum agendarum peritiam consequantur, in errores subinde ac defectus incidunt, ut ne desperent; sed cum piscatore icti sapiant, & intelligant,

cuiusvis hominis esse, cetrate ; nullius nisi insipientis perseuerare in errore. Quare et si contingat, hominem labi saepius,non ideo abij ciendus est animus ; sed altius erigendus. Quam multuas enim possit firma resolutio experientia docet, in

urbium inexpugnabilium euernonibus, in merca torum lucris, in virtutis ac gloriae consecutione. Nam, Labor improbus omnia vincit, Et, Nurat eis, quod non expugnet pertinax opera intenta ac diligens ra, ut inquit Seneca l. 6. Epist. 1i. In hane quoque sententiam exprimitur Vetus illud: Nul-iamsine venia placuit ingenium.

SEARCH

MENU NAVIGATION