Armamentarium scientificum. In quo reposita ordinate et breuiter illustrata continentur, axiomata, pronunciata, dicta philosophica in primis & theologica; ... a R.P. Henrico Marcellio è Societate Iesu. .. 1

발행: 1635년

분량: 845페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

lo De Ente m eius passionibus

caput, & reliqua membra: non tamen in partes sub lectivas, quare per antonomasiam dicitur Indiuidis Lege Suarea di ip. . secic I. num. 3. Hurtado disp. I. Metaph. seci. I. n. I. 8. Vnum G multa opponuntur. . Metaph. c. a. Scl. Io. c. ro. Sc alibi. J Pronunciatum istud diuerso respectu 'diueriam habet explicationem; Nam i', simulta considerentur, prout sunt unumsecudum quid, tunc Vni simpliciter, opponuntur disparate. Secundo si unum & multa spectentur materialiter , habent se Vt pars, & totum; quia multa componuntur ex pluribus unis : si soria aliter, ratione negationis,quam includunt, opponuntur aliquo modo priuatiue; quia unum includit negationem diuisionis, quam requirit multitudo; Et contra multitudo includit negationem idcialitatis, quam requirit unitas : dixi aliquomodo priuatiue; quia non omne Ens est aptum diuidi, V. c. Deus , adeo unitas seu indiviso non est perfecta priuatio. Tertio si Vnuin spectetur, prout est mensura, multitudo Vt mensuratum , ter Unitatem sepius repetitam, opponuntur relativ c. Quarto Opponuntur etiam contrarie quatenus omnia opposta positiva, quae non sunt relativa, solent dici contraria; quia tam Vnum, quim multitudo includit

aliquid positivum. Ita fere Suareet disp. S. Metaph.

i. T INiuersale generatim est quadruplex , prima V est Vniuersale in causando, secundum in repraetentando, tertium in essendo,quartum in praedi

cando.

212쪽

Pars secunia. Titulus III. - I

x. Diuidi solet Vniuersale in Metaphysicu, quod vocant uniuersale ante rem; Phy sicum, quod in re; Et Logicum, quod post rem. Sed rectilis secundum huius diuisionis membrum eliminatur. Vt Vniuersale in Essendo Metaphysicum dicatur,in Praedicando Logicum. Duo enim priora , quae Uniuersalis physici rationem habent, proprie singularia simi. Ut

bene docet Suarea d. 6. Metaph. scist. 8. n.2. & 3.3 Vniuersale includit duo, i ipsam n'tura realem, quae a parte rei reperitur in singularib',ut v.c.natura

humana in Petro, Paulo, &c. Eth cest quasi materiale,seu fundamentu Vniuersalis; Σ'includit ipsam Vniuersalitate, a qua natura habet, ut denominetur Vniuersalis formaliter: ac proinde hoc est formale Vniuersalis. Sccundum haec duo, explicari & distingui solent axiomata & effata de Vniuersali, hisce terminis. Formaliter, Materialiter, ut iam patebit.

DIs TINCTIO IV.

Axiomata de Natura Universalism.

i. ηT Niversale est quid Vnum in inultis non aeqvἰ-

V uocὸ. t. Post. c. Io. t. 21. J Dicitur e Vniuersale esse qui idest aliquod ens seu natura realis; non enim sola nomina c5 munia sunt& Vniuersalia,tuliagnificand-; sed etiam datur vera Vniuersalia inessedo. Dicitur χ' esse. quid Vnum, ea scilic t unitate, quae colistit in indiuisione alicuius natur, in plures naturas similes, stib eodem nomine & ratione, ita tame Visit apta diuidi & multiplicari in illas uxta illud ra. Vniuersale est id, quod es aptum, mi in pluri-b insit. 7. Metap. t. s. J Est enim Vniuersale sor- maliter iumptu virum quid actu; sed potetia est multa , quia est aptum multiplicari in suis inserioribus,

213쪽

32 De Ente O eius passonibus.

ut natura humana in Petro, Paulo,&c. Participatur autem a suis inferioribus intuoce, siue cadem ratione, iuxta Vltimam particulam prioris etfati: ita v. c. natura specifica hominis, habet via uim nomen homo, de unam rationem seu definitionem, rationale, de secundum virumque participatur aequaliter ab omnibus stris indiuiduis; qui a mnes indiuidui homines vocantur aequaliter, homo, de sunt aeqbaliter animal rationale . Neque enim. Petrus est, aut dicitur magi s homo, am Paulus, Jc ita de caeteris.

3. Universa L s id, quod es apium, mi de pthrsus

prae icetur. Elicitur ex textu i am citato, & sequiturcae pronunciatis superioribus: propterea enim Vniuersale potest praedicari de pluribus; quia est,uel esse potest in pluribus; Nam ut recte docet Aristoteles

c. 2. in ante praedicamentis: Ex eo quod res es in aliqupotes de illo a i mari, v. c. quia albedo est in pariete, ideo potest dici pii ies albus: intelligitur autem de

praeclicationea'. univoca , 2' naturali, directa . ' assirmativa, ue' veta: per primam particulam Ie:jicitur praedicatio aequivoca, per secundani non naturalis, per tertiam identica, per quartam negativa,

per quintam falsa. . Vniuersale aut nihil es, aut poserius es. i. de anima c. I. t. 8. J verum est: hoc dictum in sensu formali, nimirum de Uniuersiali sor maliter , & non .sundamentali tex silmpio,vr patet ex ios, quae diximus dist. . mim. 3. Nam Vniuersalitas ipsa lue niuersale sor maliter sumptum, rubii est in se a parte rei,

ante operationem intellectius ; cum non existat positive, separatum ά sngularibus, ut sertur voluisse Plato; aut certe posterius est, id est, fit per opera--tis nem intelleous, vocaturque proinde, Vnis: falesia rem. N am vi recte docet S. Thomas, opusculo de Ente de Essentia c. . Natura secuisum δε η ei ς

214쪽

Pars secunda. Titulus III. sa

x niuersalis est, neque singuiaris; de alibi inquit : In

lentionem iniuersalitatis e s. ab intellectu , Vt i. p. q. 33. a. i. & 7. Metaph. lech. I . In eandem sentcntiam inquit Commentator: s. IutelleED sscit. Universalitatem in rebus. r. J animat. com. 8. J Id est,intellectus abstrahit natGras rerum a differentiis indiuiduantibus , & concipiι eas per modum unius apti eue in multis. Eodem sensuir. Metaph. comm φ. inquit: Vqi-erlaba apud Qxi-LIotelem esse cottidia, ex partiti. laribus .in i :ellectu, qui

accipit inter ea con similitudincvi,c facit ea inam in-rentronem i Et comm. 28. ait: Uniuersalia non habere

esse extra animam 6. Universale fondamentaliter est in rebus ,frma

liter in intellectu. J Tritum istud apud Philosophos

effatum tum ex praesenti, tum cx praecedenti distinctione euadit perspicuum: citari autem solet cx 1. de anima, tex. 6o ; sed ibi neque hietur , nec nisi obscure admodum insinuatur; latum enim Philosoplius inquit . Vniue saltasunt qμodammodo in an rara; nes pesecundum elle suum formale, vel etiam secundum cile obiectivum; sic enim pendent ab anima, vel ab intellectu; at vero quoad elle fundamentale, siue secundum existentiam realcm non sunt nisi in singularibus,ut clare docet Aristoteles i. . Metap. c. . t. IS. ubi inquit . Singulare exponimus , quod numero estinum : Vniuersale autem, quod in his. . Vniuersalia non sunt sub iamia 3. Metaph. t. m.

& l. 6. t. S. J Intelligendum est, non de Uniuersali formaliter, sumpto: id eth de Uniuersialitate; illa enim cum non sit ias ale ; sed solum denominatio extrin-3eca, vel relatio rationis, neque est vere iubstantia, neque accidens. : ted intelligendum cst de natura, quae denominatur Vniuessalis; qua:que non substantialis modo ,sed etiam accidentalis elle potest itaque

215쪽

dum dicit Philosophus, Vniuersalia non elle substatias, intelligit non esse res,per se & in se subsistentes extra singularia, & ideo, Capite de Substantia, in Categorijs, Vniuersabiasubstantialia, vocat secundas

subsantiaι; indiuidua vero substantiarum vocat prima , quas dicit esse magis substantias quam secudas; quia illae primo existunt,cqterae vero in ipsis. Ita fece Suareet dis 6. seci. 7. n.J.

S. Quae tu superioribus sunt inum, in inferioribus sunt multa. J Est commune dictum Philosophorum,

de quo videri potest S. Thomas I. p. q. 77. a. s. ad T. sc natura humana in Uniuersali est una; at verb iri indiuiduis est multiplicata, ita ut tot sint naturae hu manae partieulares,numero & re distinctae,quot sunt homines: sic dc potentia intellectiva versatur circa varios actus, & obiecta adaequata habituum specie distinctorum: sic etiam multa obiecta adaequata sensuum externorum sunt unum,& adaequatu obiectum sensius interni; quia potentia superior respicit unam aliquam rationem obiecti Vniuersialiorem,quam potentia inferior, ut explicabitur infra, Titulo de Polemtia d. s. Debet autem effatum intelligi de Unitate lucr ali, vi de unitate generica, vel speci fica, res enim sue natura lub tali consideratione una in indiuiduis in altiplicatur numerice : quoniam ii de viaitate tantum indiuiduali , seu eiusdem generis sermo fit.:9. iesultiplicato inferior, multiplicatur superiis. J Vt si multiplicentur homines , exi m multiplicabuntur animalia, viventia, substantiae, res,&c. Eicuim si iosint homines, erunt etiam Io animalia , & Io. v

uentia , & ro substantiae, & ita de caeteris: Verum est pronunciatum, quotiescumque multiplicatio in in riori, & superiori fit secundum eandem rationem,& secudum hanc restrictionem debet intelligi:

216쪽

Pars fecunda. Titulus III. ss

aliare licet in diuinis sint relationes reales, secundum Theologos , non tamen s quitur esse φxes; quia relationes multiplicantur tantum rationuterminorum : ut autem multiplicentur res, Oportet eas multiplicari, non solum per ordinem ad terminos ; sed etiam prout sunt in seipsis, & secundum proprium este , seu proprias Entitates. Itaque cum hic varietur multiplicationis modus, &

ut loquuntur Dialectici ) appellatio siue signi-ncatio mutetur , locum non obtinet proiiuncta

io. Multiplicato superiare, multiplicatur inferius. JIntelligitur & verum est eodem lensu, quo axioma praecedens,cuius est correlativum. De utroque videri potest Suareet,l. s. de Sanctissima Trinitate cap. 7.

Dis TINCTIO V. .

Axiomata de Vniuersalibus in ordine ad durationem, O locum, &c.

i. π TNiuersalia funt aterna.J Est commune axio-V ma Philosophorum, ex l. I. Post. c. 2 . de sumptum, quod non in omni sensu est verum. Nam 1' non sunt aeterna secundum existentiam realem ;quia realiter non existunt nisi in singularibus, quae dum corrumpuntur, ipsa etiam Vniuersalia corrumpuntur in illis: secundo non sunt aeterna secundum existentiam obiectivam, seu rationis; quia illa de pendet formaliter ab operatione intellectus: Sed di cuntur aeterna secundum esse Essentiae id est.sunt aeterna,quoad prςdicata essentialia; quia licet adhu non existam a parte rei in singularibus, semper tamen

D iiij

217쪽

. 36 De Ente eius passionibus.

illis ea conueniunt: sic homo εἴ animal dicuntur terna, quoad c mceptum sui essentialem; quia antequam existeret ullus homo singularis, verum fuit ab artemo, & erit in aeternum, hominem esse rationalem, animal esse corpus, & ita de cςteris: Vide siprά explicationem illius : Esentia rerum sunt Aeterea. p. χ

tit. I. d. n. t.

a. Vniuersalia sunt semper. I. Poster. c. 2 . t. φ. Diceret sortassis Alistoteles,&alii, qui aeternitate a mundi statuebant,Vniuersalia esie semper i quia nu- quam defuerunt, nec deerunt unquana aliqua ς rum singularia, in quibus illa subsistant; sed haec eorum hypothesis erronea est,ut ex fide constat: itaque dicendum est, Vniuersalia esse semper,eodem modo,

quo axiomate praecedcnti dicunxur aeterna; nam quomodo res aliqua aeterna est , eode etiam semper existat, nece sic est. Vide D. Thomam I. p. q. s. a. . ad

primum & secundum. 3. Vniuersalia suut incorruptibili/ J Sumitur ex eo- dem/textu & verum est eodem sensu, quo utrumque pr cedens, ut ex eorum explicatione liquet: ad dunt aliqui, Vniuersalia dici incorruptibilia ; quia per sese non corrumpuntur,sed per accidens t'itum, ad corruptionem suorum singularium , eodemque modo negative explicant ea elle semper; quia scilicet nulli differentiae temporis sunt alligata. Licet vero

indiuidua etiam sint possbilia ah ae cerno, & fieri de hs possint propolitiones perpetiab verae : Est iumendis ferentia it modo concipiendi . loquendi s ut inquit SuareZd. 6. se st. 7. num. 6. Nam niuersalia it sic, hoc ipso, quod a singularibus abbrrabuntur, consequenter etiam a tempore Oloco, o ab omni mutatione incepti nec Aesitioneseparantur,adeoque non sani temporalia aut corruptibilia per se : Hoc autem de indiuiduis

dici nequit, quae per se temporalia sunt, & pleraque

218쪽

Pars secunda. Titulus III., sp

etiam corruptibilia. Vide Suareet loco citato. I. Vniuersatia sunt rubique. i. Post. c. 2 . t. 3. 1Verum est duplici sensu, i' negative, id est,non quia in omniloco sunt, sed quia,ut sic, nullum certum locum tibi deterio ant, sicuti sing*laria ; Est enum unumquodque Uniuersaleindifferens ad existendum in diuersis locis, per sua singularia, cum abstrahat a conditionibus limitantibus & determinantibus ad certum locum vel tempus ; in quem sensum D. Th Iaras i. p. q. 16. a. 7. ad secundunt ait: Uniuersalia holere dici ibuque semper non positive Jed negatime. Secundo etiam verum est pronunciatum positive, visensius sit, Vniueis alia esse in omnibus locis,non quidem simpliciter hoc enim soli Deo conuenit, qui per suam immensitatem omnia continet in sed in ijs Omnibus, in quibus sunt, aut esse possunt ipsorum singularia; Nam unumquodque individuum est in suo tantum loco determinath; non in locis aliorum: at vero Vniuersale est ubique, id est, in omnibus simul locis suorum singularium. 1. V uiuer alia priora sunt fuis singuiaribus. I. Metaph. t. i6. J Intelligitur& verum est, non de prioritate temporis, aut durationis realis; non enim prius tempore extitit homo, quam hic homo; sed de prioritate naturae, siue existendi consequentia,cum nimirum ex uno potest inferri altem sed non contra:bene enim sequitur,a singularibus ad Vniuersalia: Petrus est, ergo horro est: & homo est, ergo animal est non autem valet illatio ab Vniuersalibus ad ungularia, ut, animal est, ergo homo est; homo est, ergo Petrus est, & ita de caeteris, ut docet Philosophus cap. ii. in Post-praedicamentis. Potest etiam intelligi pronunciatum de piloritate cognitionis,iuxta primum axioma Distinctionis sequentis.

219쪽

DISTINCTIO VI. Axiomata se iuersalibus in ordine ad cogniationem Ο significationem.

r. v r Niversalia ordine doctrinae praecessunt singula-V ria. i. Phys. t. . J Ratio huius est, quia sicuα

se res habet ad elle,ita etiam ad cognosci; sed Vniuersalia prioritate naturae praecedunt sua singularia,Crgo etiam pCoritate cognitionis, siue cognoscibilitatis naturLis secundum se. Ut fit sitis explicatum est,in Praefatione huius opusculi,& rursus attingetur, Titulo de Potentia cognoscititia. Dixi Vniuersalia priora esse singularibus ordine cognitionis secuntam Di quia, quoad nos ,dc per ordinem ad sensum: a. Ferὸ difficillima cognitu sunt, qua magis Vniuem fabaseunt. i. Metaph. c. r. J Rationem addit ibidem; quia remotissima sunt a sensibus, comparative nimirum ad res singulares, vel etiam minus Vniuersales. Illud enim est notius nobis, quod sensin est propinquius, cum omnis nostra cognitio incipiat a sensibus, & per eos res cognoscenda veniat ad intellectu,

iuxta illud : Nihil est in intellectit, quod non prius suit.in aliquo sensu, de quo infra, Tuuio de potentia

intellectina. Intelligitur itaque pronunciatum , non de cognitione Vniuersalis, seu totius complexi, cu-iiusmodi sunt generalia axiomata & principia scientiarum, horum enim cognitio nobis obuia est,& ha belut ex terminis, ut diximus supra p. i. t. i. d. S. Sed de cognitione Vniuersalis incomplexi, siue illud sit Vniuersale inessendo, siue in praedicando, siue etiam in causando. Ex dictis modo, facile est explicare duo

alia Philosophi pr nunciata, quae prima fronte stay identur contradictoria; Nam cum ait:

220쪽

Pars secunda. Titurus III. 1'

Vniuersaliora notiorasent, qua,n minus Uniuer- fasia. I. Phys. c. I. t. . & . J Verum est via ausculi

diis

stincta ; quia prius a nobis cognosci debent partes actuales distinctE,quam possit distincte cognoici totum actuale; sed magis uniuersalia sunt partes actuales seu ellentiales minus Uniuersalium, v. c. partes essentiales hominis sunt animal,Viuens,corpus, substantia, ex quibus metaphysice componitur homo, ergo magis Vniuersalia debet a nobis distincte prius cognosci, & per consequens notiora sunt nobis cognitione actuali distincta. Suppono aute non tantum hoc loco dici notiora nobis, quae propinquiora sunt sensibus; sed ea etiam,quorum cognitio in nobis prς- requiritur ad cognitionem aliorum . Minus Uniuersalia notiora sunt nebis, quam magis Vniuersalia. 2. Poster. t. 82. J Verum est de scientifica cognitione per viam inuciationis ; illa enim via progredimur a minus Uniuersalibus tanquavicinioribus sensui ad magis uniuersalia cognosceda, cognitione, inquam, potentiali distincta, cuius ratio eadem est,quae praecedentis: quia partes potentiales debent prius a nobis distincte cognosci; quam totum potentiate; sed minus V niuersalia seu inferiores species sunt partes pol ctiales magis uniuersaltu, siue superioru generum . ut partes animalis,quod est genus, sunt homo,equus,leo,& ceterae species, quas potestate continet, de ad quas est contrabibile animal, er- .go minus Uniuersalia notiora sunt nobis cognitionepotentiali distincta. Atque haec utriusque pronunciati explicatio communis esti, teste Fonseca & Co- nimbricensibus Sola disticultas est , de cognitione confusa , de qua diuersimode locuti iunitionis, leu ordine accuratae doctrinae, quatenuScognitione magis Vniuersalium pendet cognitio inus V niuersialium, cognitio, inquam, actualis &

SEARCH

MENU NAVIGATION