Armamentarium scientificum. In quo reposita ordinate et breuiter illustrata continentur, axiomata, pronunciata, dicta philosophica in primis & theologica; ... a R.P. Henrico Marcellio è Societate Iesu. .. 1

발행: 1635년

분량: 845페이지

출처: archive.org

분류: 철학

261쪽

io o De Ente eius passonibus.

quo etiam modo Deus se communicat per creatio nem e gubernationem, aliasque actiones ad extra, quae huc spectant. Simili modo omnia agentia creata sitam bonitatem in ratione causae efficientis communicant, si libera sint libere, si naturalia, naturaliter seu necessario, & ita deinceps secundum naturam de conditionem suam. Praeterea in genere causiae tum materialis, tum formalis; nam & materia se communicat formae, & forma materiae, & utraque composito; qui modus communicationis propitὶ non cadit in Deum i quia supponit indigentiam & impersectionem in eo, qui te communicat, quod non ia cessario faciunt duo priores. Vide, si libet, Suarettὐmo I. in s. parte in Commentario, articuli I. qu. I. I. Bonum cammune prsferendum es b. ηο priuato. JQuanto enim bonum quodcunque excellentius,tanto eligibilius : at bonum commune excellentius est priuato,co sciasse quo explicatui est: ergo etiam eligibilius est priuato, & praeferendum illi, eodem sensu. Indicatur ax ma libro l. Ethic. c. 2. ubi sub finem capitis Philosophus ait: Quanquam inius hominis cresultatis idem est bonum. Dinatis tamen comparare confernarque bonum maius atque perfectius ele mi etar: Pluris namque faciendum est bonum & salus uniuersae ciuitatis, quam unius ciuis. Amplius tamen Aliquid Philosophus citatis modo verbis significare visus est, quam vulgaris interpretatio, & superioris axiomatis sensus prae se ferat,ut videbimus, num. 9. 6. publica itilitas priuatorum commodis es p ferenda. J Axioma istud priori consonum, refertur in Iure Civili, authentica Rei, εχα, d. comm-nia, delegatis. Ratio est; quia omne totum est melius fila parte; sed bonum commune est totum aliquod, cuius pars est bonum priuatum de particulare; ergo i, lud huic est praeserendum : Pars enim est propter

262쪽

Pars secunia. Titulus V. IGI

sium totum, non contra: item. . Omne bonum particulare tendit ad conuelementum soni totalis. Sumitur exi. Et hic. c. 2. & refertur a D.

Thoma i. p. q. o. a. J. incorp. J Intelligitur autem de bono integrali, ut sic; quia enim omnis pars integrans ex natura sua ordinatur ad situm totum constituendu, etiam omne bonu particulare, ut sic, ta quam pars boni integralis ordinatur ad complementum eiusdem, visu sitis explicabitur, Titulo de uuantitate,& videre licet in dispositione huius uniuersi. Etenim omnia entia creata, veluti partes reuer1 integrantes uniuersi, inditam sibi a Deo habent maiorem propensionem naturalem, ad bonum & conseruationem ciusdem, quam ad bonum proprium. Hinc est, quod

omnes partes Universi conatu tanto conspirant,contra vacuum; quia nimirum vacuum tollit unione ax& ordinem corporum univcrsi, sine qua illud subsistere nequit. Hinc est, quod grauia velut oblita suae naturae moueantur sursum, leuia deorsum ad impediendum vacuum; qui motus est illis violentus,si per se spectentur, secundum priuatam suam naturam, &inclinationem : non tamen, si spectentur, quatenus sunt partes uniuersi, cuius conseruationem intendunt. Hinc & homo pro tuendo capite manum vel brachium objicit; quia capitis periculum, cum totius eorporis periculo est coniunctum; non item brachi),

aut manus.

8. Bonum inities con sit in or line: depromitur ex '' Methaph. c. io. J Ratio est,quia per illum in suo esse conseruatur, & sine illo persistere nequit, ver tet per explicationem p r cedentis. Est autem da-I'lex ordo uniuersi, in quo bonum eius cosistit; prior est singularum partium inter se: Nam in primis tres angelicorum ordinum hierarchiae miro ii iter se ordi ne a Deo sunt collocatae ; deitide reliquae partes Uni

263쪽

io2 De Ente eius , ionibus.

uersi elegantissime distributae, eoque ordine omnia corpora sunt a Deo disiposita, ut se mutuo foueant, de quae inferiora sunt,in fluxum superiorum aptissime recipiant, atque in alia rursus transsundat: posterior

est ordo omnium creatorum ad auctorem Deum, a quo tali harmonia inter se coordinata sunt, & in ca dem eonseruantur & gubernantur. 9. Omne bonum, quanto uniuersalius, tanto excellentius. J Elicitur ex citato iam saepius cap. 2. l. Ethic. ac vestum est eodem sensu, quo diximus, bonum commune nobilius esse bono priuato, ratio pa' tet ex supradictis, quia nempe sui est dissu suum magis; ac proinde loco citato docet Philosophus; Βο-uum quanto iniuersalius, tanto elye diuinius: Etenim quo magis sui est diffusilium. eo propitis accedit ad diuinitatem, qui assi uenter cum omnibus suam bonitatem communicat i siue , ut loquitur D. Thomas a. Ethic. lect. 2: quo pluribus se bonum exhibet , est magis pertinet ad similitudinem Dei, qui est et itima

causa omnium bonorum. Bene autem notandum est,

quod Aristoteles capite citato ait: Quanquam unius hominis idem riuitatis est bonum. ge tamen diuinius, s geuti ciuitatibusque sit acquisitum partumque con seruistino honenim solum significare videtur , bonum eo esse melius, quo communius, si ita a pluribus participetur, ut aliud ab uno vel paucioribus, in eadem quantitate Virtutis, ita ut nemini detrahatur, siue plures sint, qui participent, siue pauciores: Vcrum etiam licet idem sit bonum, id hoc ipso quod uniuersalius est, magis procurandum eue,& maioris aestimandum. Caeterum haec axiomata de bono communi & triuato, pondus habere debent in qua-uis Republica , aut Congregatione; Cum enim Ianguli ciues, de congregationis cuiusque homines par-xcs sint & membra totius boni illius moralis; i a

264쪽

Pups secunda. Titulus V. ao9

vivere eos oportet, Vt minime censeri possint otiosae partes aut noxiae ; sed ut Bonum istud Totale per ipses vere integretur, & perficiatur. memores illius, quod habet Cicero in somnio Scipion: Omnibus qui R. . adiuuerint, certua est,ac definitus o caelo locus.

DISTINCTIO IV.

De Bono per comparationem ad malum, O, de hoc absolute.

1. D onum es ex integra causa, malum ex singulis Ddefectibus. Sumitur ex D. Dionysio c. . de Diuinis nona. &ex 2. Ethic. c.6 J Intelligitur autem de omni bono integrali & accidentali, siue naturale illud sit, siue morale, siue artificiale: illud enim ona ne bonum dicitur bonitate integrali & accidentali, quod habet totam persectionem in eo genere sibi debitam: malum vero, quod caret aliqua huiusmodi Ierfectione; sic in moralibus omnis ille actus est ma-us, quo desideratur finis bonus per medium malum, vel medium bonum ob malum finem: ut si quis fure . tur ad dandam eleemosynam,vel si eleemosynam det ad alliciendum alium ad peccatum: simili modo in naturalibus & artificialibus equus mutilatus,domus sine senestra, vinum acidum aut impurum, dicuntur mala; illa quidem, quia carent parte integrali; hoc vero, quia destitutum est qualitate sibi debita, quarcst bonum ipsus accidentale. Prior huius axioma tis pars consonat verbis illis, Prouerb. 3. Viae omnes eius viae pulchen : posteriorem accommodetiar quidam illis , quae habentur Iacobi 2. Guicunque ιο iam legem scruauerit, ψ ndat autem in una, faritus esseo natim reus. Congrue ad sensuin totius axiomatis

G iiii

265쪽

Io4. De Eme O eius passionibus.

D. Thomas I. a. q. IS. a. 6. & alibi, inquit, Bonum difficilium consiluitur quam malum; Et alius quidam rompendiaria res es improbita ; facile namque ac procliue es improbum euadere: at miristes magno sudore

parantur.

a. Defectu essentia uultum ens est malum. 7 Elicitur ex i. Ethic. c. 6. ex D. Augustino l. 8 . qq. quaest- 2 , ubi ait, omne quod es, in qui tum est, bonum est. Ratio, qui nihil est in rerum natura,quod careat aut carere possit sua essentia; alioquin enim esset & non eger, quod implicat contradictionem; item ellet bonum inessentia, & simul esset malum, quod etiam dici nequit. Sic V. c. pomum putridum,il ita sit corruptum, ut deserit esse potnum, non erit pomum in essentia malum: quia non erit pomum; erit autem substantia aliqua in sua specie bona, sicuti lutum, cadauer, &c: Si tamen nondum si omnino corruptum, erit pomum in essenti bonum, malum vero malitia accidentali, propter noxias, quas habet, qualitates. Atque hinc patet, cur praecedens axioma dixerim intelligendum esse de bono & malo integrali & accidet tali ; non vero de essentiali; quia sic. non datur malum in essentia: Bonum autem essentiale datur quidem, sed quatenus tale non potest sitscipere iv sis & minus, cum consistat in indivisibili, ut explicatum est supra Titulo 2. dist. . num. 7. &seqq. . Tanto rei quaepiam cst melior, quanio peiud est eius contrarium; sumitur ex 8. Ethic. c. io. J Vis huius pronunciasi consistit in natur contrariorum, qu rum secudum Philosophos eadem est ratio. Et patet exemplorum inductione. Quanto enim v. c. iniustutia lumima, siue ut S. peior est & prauiori poena digna, quam iniustitia ut duo, tanto melior est iustitia ut 8, quam vi 2.tantum. Contra etiam;

. Tanto res quetiam speior, quanto meliui es Ho

266쪽

Pars secunda. Titulus V. Ios

eontrarium, sic tanto peius es odium Dei; quanto nobilior es vera in Deum caritas. J Eadem est ratio in aliis. Intelligitur ergo utrumque propositum axioma de

bono accidentali , quod proprie in qualitatibus reperitur, &in quibus mutua fit in gradibus similibus secundum intensionem rc remissionem oppositio,vesus iis explicabitur, Titulo de Oppositis. Simili modo

S. Tanto res quapiam es melior, quanto peior est eius priuatio. J Colligitur ex eodem capite:ideo autem priuatio censetur magis aut minus mala,quia est rei magis aut minus bonae priuatio; proinde si priuatio censeatur eximie mala, signum est magnae excellentiae it Ilus boni, cuius illa est priuatio : sic v. c. peior est priuatio rationis quam visionis, quis enim non malit Coecus elle, quam insanus Z quia nimicum nobilior est ratio,quam potentia vi ima. Contra etiam, 6. Tanto res es deteriar,quanto melior elud priuatis.JRatio & vis utriusque huius pronunciati, eadem est, quae duorum superiorum: dicitur aurem priuatio melior , non quia in se bonitatem maiorem contineat

omnis namque priuatio, ut sic, tollit rationem Entis, & per coniequens, etiam boni, sed respective ad bonum oppositum, vel ad aliam etiam priuationem grauiorem, ur pluribus dicetur infra, Tit. de Onο- tis. G. Malum superadditum malo facit ipsum deterivi. JIntelligitur de malo integrali & accidentali in comparatione ad aliud eiusdem generis, & in sensu for-.

mali,prout utrumque consideratur sub ratione mali: omne enim elusinodi malum additum alteri, auget malitiam, vel intensive, vel extensiue, eodem sensu, quo supra diximus: Ponum connumeratum bono facit

ipsum melius secunda huius Tituli Quod verbaliqui objiciunt, passionem V. c. vel ignoratiam coniunctam peccato, non augere illud, scd ex nivire,

267쪽

ros De E nte ρο eius passinibus.

nihil ad propositam rem pertinet ; quia in istis non

fit comparatio rerum eiusdem generis, neque etiam

passio & ignorantia malitiam peccati minuunt, quatenus mala sunt integrantia, aut accidentaria, sed quatenus impediunt rationem liberi , & voluntarij. 7. Nialium malum es summum malum. Resertur ab Albertol. Eth. tract. i. c. s J Ratio assignatur ibidem, quia: nihil adeo est malum, quin siit fieri det rius: Vndenor, datur summum malum simpliciter, sicuti datur summum bonum, tui est Deus gloriosus. Ratio distinctionis est, quia summum bonum est in ellentia tale : malum autem in essentia non datur, iuxta huius distinctionis axioma secundum; sed in accidentibus duntaxat, quae possunt suscipere magis& minus intensive vel extensiue, ut patet per ex i-cationem proxime superioris axiomatis. S. Nihil adeo noxium et i quod non aliquando prosii lserpens, quem Videtur genuisse natura hominibus Occide lis;ut non immerito daemon serpentis effgie iam ab initio mundi primos illos omnium mortalium parentes deceperit : tamen nonnunquam est pharmacum hominibus , & ordinarie qui 1 scorpionibus laesi sunt, ab ijsdem remedium quaerunt. Sesct ipse daemon, qui humano generi maxime inimicus est, & tanquam leo rugiens, semper quaerit, quem deuoret, prodest saepe nobis ad meritorum incrementum. Verum est dictum hoc ; sed & m

9. Nihil tam innoxium es, quod non interdum οἴ- D. J Intellige in rebus humanis : Nam in diuinis locum non habet, ut ex fide certum est. Ita homines hominibus utilissimi sunt,&, iuxta illud vetus Prouerbium; Homo homini Deus. Nihilominus tamen sibi inuicem saepe maxime sunt noxij, vi est in ali

268쪽

Pars secunda. Titulus V. io

Prouerbio: Homo homini lupus. Pulchre rem hanc Ouidius explicat l. 2. de Tristibus ad Augustum. Non tamen idcirco crimen liber omnis habebit: Nil ρ .des, quod non Ddere possit adem. Ne quid notitius 3 si quis tam emurere tecta Coeperit, audaces instruit igne manus. Eripit interdum, imo do dat me icina salutem: Quaque iuuet monstrat, quaeque sit herba nocens. Et latro,s cautus praecingitur ense viator .

Ille sed insidiat, hic sibi portat opem. DIs TINCTIO V.

De Bono in Ordine ad appetitum. r. π onum es , quod omnia appei nnt. J Veterum Distud axioma P Eilosophorum refert Aristot

les & approbat I. Ethic. c. I. cuius initium more suo nobilitat hac sententia doctrinali: Omnis ari,omni'; doc rana, atque actus, itidem, elemo , bonum quod-

da appetere videntur: quapropter bene meteres Bonum

ipsum id esse dixerunt, quod omnia appetunt. Describita tulit que hisce verbiis Bonum per appetibilitatem, quae se habet per modum proprietatis, consequentis ratione boni proprie & formali ter sumpti,& conuertibilis cum illo. Quare non est definitio proprie dicta, per genus & differentia; sed descriptio 1 posteariori; si quidem ratio appetibilis est posterior, quam ratio boni, cum haec causalis vera sit a priori: quia res est bona, ideo appetibilis: Est autem intelligenda

definitio eo modo, quo i. Phys .c . t. . Pnilosophus nil ex strincipi s esse omnia; quemadmodum enim no

es quouis principio fui tu omnia , sed singuli ex sui principi js, sic non quod uis bonu a qui Quis appetitur;

269쪽

io 8 De Ente O eius pastionibas.

se i singula bona particulatim iumpta appetuntur ibiis, quibus conueniunt, sub ea ratione, qua irsis bona sunt, vel reuera, siue quoad rem, Vel certe appa - renter tantum, & quoad ipsbrum existimationem , Et hoc sensu verum est etiam illud ra. Amabile bonum: cuique a tem proprium. 1. Eth.

cap. 8. J Ratio est,quia id, in quod praecipue & per modum desiderii fertur appetitus, est bonum ipsi

conueniens & proportionatum, ut docent Ethici. Praesens axioma refertur 1 Leonardo Lesito,de iustitia dc iure l. a. c.1. qui probat ex eo , diuisionem Dominiorum iure gentium introductam, utilem esse recommodam generi humano, quia scilicet homines facile negligunt communia, tanquam Parum ad se pertinentia: Etenim, quod commune es, nullius est ut loquuntur Iurecons illi: maxime autem curan propria, iuxta dictum citatum Aristotelis, cui consonat id, quod a. Politi c. c. 2. idem habet : De pro

prijs maxime cui aut homincs, de communibus autem minus. Videri potest S. Thomast. p. q. . a. i. in corp& q. 6. a. i. &q. 19. a. i.

3. Omne bonum es appetibile. i. Eth. c.7. J Ideo nimirum, quia proxima ratio, ob quam res potest in uere appetitum, est bonitas rei, id est, perfectio &entitas rei,prout habet aliquam conuenientiam cum appetente, proinde tantundem res habet de appetibilitate ac de bonitate & contra,vt patet ex communi utriusque conceptu: Vnde etiam . Bonum G appιtibile sunt idem , sumitur ex eodem cap. & refertur a Suareet,disp. Io. metap. se et, in a. J Fundamentaliter nimirum & a parte rei, ut recte notat Caietanus I. p. q. s. a. r. Etenim appeti- . bile sendam etaliter significat principium & causam sue rationem sor Malem, a qua unumquodque habet, ut appetatur; Loc autem nihil aliud cst, quam

270쪽

Pars secunda. Titulus V. Io 9

ipsa bonitas rei: in quem sensam S. Thomas r. p. q. . a. I. ait: Ibitis boni in haccon it, quod aliquid si appetibile. Differunt tamen ista duo formaliter; quia appetibile, ut sic,dicit respectum ad appetitum,& denominationem extrinsecam sumptam ex proportione seu conuenientia inter bonum & appetitum : bonum vero ut sic, non dicit explicitE talem respectum & denominationem. s. Eanum sinissunt idem. 1. Phy. c. 3. Se i. Eth.

c. r. dc alibi. J Intelligendum est axioma i' de bono honesto & delectabili; qnia haec duo, qua talia, poLsunt sortiri rationem finis :non autem de bono utili; hoc etenim, quatenus tale est, non appetitur finaliter, sed tanquam medium utile ad finem. Σ' intelligi debet, non de fine in actu secundo, seu finalizante ut aiunt; quia non omne bonum honestum aut delecto

bile de facto desideratur, mouendo appetitum si ibratione finis: sed de Fine in actu primo, seu in potentia, & hoc sensu bonum & finis sunt idem funda mentaliter, sicuti bonum, & appetibile, quia finis

per sui desiderium mouet appetitum; ergo debet esse conueniens, ergo a parte rei est bonus: differunt tamen formaliter; nam bonum dicit solam rationem conuenientis: Finis vero dicit rationem causae in ordine ad media, vel ad aliquam actionem quae fiat propter finem.

6. Id, quo per se bonum est, per se es expetibile .

sumitur ex i. Ethic. c. . J Ratio eius clara est ex dictis, quia scilicet appetibilitas sequitur bonitatem rei,& conuenientiam quam habet in ordine ad alteterum,estque illi proportionata: Ea de causa capite citato dicitur, Beatitudo esse bonum die forem, per

sese ciens, ac proinde , per se ac pluter se piabile σ

SEARCH

MENU NAVIGATION