Armamentarium scientificum. In quo reposita ordinate et breuiter illustrata continentur, axiomata, pronunciata, dicta philosophica in primis & theologica; ... a R.P. Henrico Marcellio è Societate Iesu. .. 1

발행: 1635년

분량: 845페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

De Ente eius passonibus. DISTINCTIO VIII. ii e Mna malo Hominis.

i. r Onum hominis est Icundum rationem esse,

Lycontra

1. Malum hominis est, quodes pr ter retionem. D. Diony sius c. l. de Diuinis nom. pari. . & ex icto D. Thornas I. a. q. t 8. a. S. in corp. J Vbi inde probat, in actibus humanis bonum N malum dici per ordinem ad rationem. Ratio axiomatum est, quia,ut ibidem S. Thomas ait: Unicuique rea est bonum, quo conuenit ei secundum se m formam; malum, quod espreter ordinem sua forma: quomodo sit gus respectu aquae bonum est, qui aconuenit ei; secundum suam speciem; calor autem respectu aquae dicitur malus; quia accidit ei praeter ordinem suae formae. At verbhomo, quatenus homo est, sue secundum sormam suam, esten rationale ; itaque quod est secundum rationem, id illi est bonum t quod vero praeter vel

Contra rationem, malum est hominis. Vide etiam,si libet, S. Thomam p. q. 69. a. S ad J- . 3. Bonum asima est optimum bovum. Sumitur exi mag. Moral. c. I.& 2. Moral. Eudem. c. I.& .Politi c. c. i. J Intelligitur axioma,& verum est compa- , ratiue, inter bona corporis, animi, & fortunae collatione facta, horum enim omnium ex genere suo ortima sit bona animae, ut perspicuum est ex distinctione prima huius Tituli. Sic virtus, quae animaeo namentum est, nobilior est pulchritudine, quae corpus ornat,& diuiti js, 'uae externa sunt bona, ut pluribus explicabitur iuria, Tit. de Virtute in genere. Videri potest D. Thomas i. a. q. a. a. F. ad i. eiadem

282쪽

Pa v secunda. Titulus V. DI sensu ilitelligendi uia est stud:

. bmnium humanorum bonorum libertas eis maximum. J Dionysij Halicarnail. .lib. ii. idem dixisse

Diogenem scribit Laertius lib. 6. eodem sensu regula id 6. iuris antiqui libertas dicitur, Res inaestim bilis, contra vero seruitus mortalitati ferὸ comparatur, ut habet Regula :o9. Sumitur autem libertas hic late, pro generali potestate vivendi, ut velis , non in exterioribus modo, sed etiam cum pleno dominio affectuum 5 .passioniada , Nam ut recte dixit Pythagoras : teste Stobaeo serm. 6. Nemo liber est, nisi qui

sibi imperat, id est, qui nulli seruit inordinatae cupiditati, nihil dolens agit at hil coactus, aut iniurius hoc autem contingit soli sapieti: qui in omnibus id, quod rectum est, sequitur; suo talis quoad fortunae conditionem diues sit, siue pauper, seu dominus aut seruus, &c: in quem sensum recte Bion , Boni famuli libertate fruuntur , ut mali liberi multaruio cupiditatum ferui existunt. Ita refert Stobaeus serm. 2.3. Bona inferioris Ordinis.non aequiparantur boniror inis superioris. J Est commune dictum Theolosorum & Iuristarum; sensus illius est, quantacunquem tensione, magnitudine, aut multitudine augeatur, res quaepiam ordinis aut generis inserioris, nunquam tamen ita crescet, ut eius inaequalitas, improportio, cum aliares aperioris ordinis ad pet sectam aequalitatem redigatur. Patet hoc in scientia humana acquisita, quae licet in infinitum perficiatur in sua spe-

Cie,nunquam tam e par erit visioni beatificae. Eodemrmodo Theologi & Iureconsulti docent, iniuriam sa-c am in bonis superioris ordinis, non posse per bona inferioris rationis ad aequalitatem compenlari, Vtiniuriam in vita, vel iam L per pecunias: Et in rebus naturalibus multae species interioris gradus non aequivalent uni altiori : Simili modo malea peccata

283쪽

r22 De Ente ct eius passionibus.

venialia, quamuis multiplicentur, per se non aequi ualent viii mortali. Uideri potest Suarei tomo t. in 3. p. d. . seeh. r. sub finem. Lessius de Iute vi Iustitia l. i. c. I i. dubit. is &seqq. '

eitur malus. J Nempe de iure, licet non semper ob seruet; de facto: ratio huius landatur in corrupta. hominum natura : ratio illius est , quia'hoc ipse, quod re discusia, non constat de contrario, id est, de malitia alicuius, indubitanter praesumendum cst de bonitate ipsius, nec aliter licet sine fundamento suta picari: Cum etiam dubia in meliorem partem sint interpretanda, ut explicabitur intra, Titulo de Iustia

iure in revere. Ea tamen hic cautela adhibetida est, ut notat D. Thomas a. a. q. 7 O. a. 3. ad secundum, ne ea praesumptio fiat in periculum ait rius, &ne de facili unicuique credatur ; praesertim si agatur de quopiam ad Praelaturam vel dignitat a aliquam promouendo. Tum enim requiritur aliqua lis informatio , ut bene notat Andrias Alciata in Traist. de Praesumpt. in 3. Reg. Praesumpti 2.

7. Bonus non est, qui bonis actibus non delectae.

tir. I. Ethic. c. g. explicat ibidem Philosephus reprobat: J Nam neque iustum eum quispiam dixerit, qui iustis non gaudet ; neque liberalem, qui liberalibus actionibus non delectatur; & in caeteris eodem modo: ia enim cuique eis πιο luptati, cuius cultor Gamator est, ut inquit Aristoteles ibidem. 8. Aliud os, bonum esse hominem, aliud, bonum ciuem. 3. Polit. c. s. J Ratio est; quia ad illud sussicit sibi soli bene vivere: ad hoc vero requiritus, etiam nosse cum alijs bene agere, qui sunt eiusdem communitatis membra. Propterea interroganti cuidam: in qua re pos Iet melius Reipiab. ioseruire, prudenter respondit Philosophus, si sIudeas bonus esse ciui

284쪽

Pars secunda. Titulus V. 123

Nemo squidem boni domini, aut famuli, aut ciuis titulum, meretur, eo quod sit pius,& frequenter oret, & sibi ab sollite bonus; si interim incurius sit in sua gubernatione, aut in obsequio, quod debet, aues inuibanis sit moribus, & cam proximis vivere honeste non possit. s. Semel malus semper praesumitur malus. J Est haec regula 8. iurisin 6. quae locum habet, nisi de emendatione secuta aliquid constare possit. Procedit autem haec praesumptio partim ex praesumentis natura

corrupta, partim ex corrupta naturae eius, de quo

praesumitur. Sic ille, qui semel perfidus extitit, notam perfidiae non facile obliterat & illi, qui iemes mentitus est, etsi deinceps vera dicat, dissiculter

creditur.

io. Nemo repenti sit pessimus. J Effatum hoc&in

naturalibus locum habet, &in moralibus: nam &terra paulatim alluvione coniuinitur,& mala seminassensim pullulant atque adolescunt in culmum, & infirmitates siue corporis, siue animi humani, qui ante leue aliquod medicamentum satissutilet, postquam adauctae & inueteratae sunt, etiam ferrum ignesque cxigunt: non tamen uniuersaliter verum est , quia Lucifer ex Angelo pulcherrimo, turpissimus repentet factus est diabolus: nihilominus verificatur absolute, si consideretur cursus ordinarius,quo res humanae, & omnia peritura in deterius ruere solent, atque hoc sensit intelligi debet pronunciatum.

285쪽

TITVLVS SEXTUS.

De Perfectione 3c perfecto. DISTINCTIO PRIMA. iDiuisiones Perse Zionis. .

r. II Etl ectio est triplex, essentialis, integralis, ac- L cidentalis. Patet haec diuisio, ex diuisione boni in tria haec eadem membra, quam vide Tit J. d. I. a. Alia est persectio simpliciter alia secudum qui L: Persectio simpliciter , sue ut alij dicunt , pei sectio simpliciter simplex dicitur illa, quae iii Vnoquoque melior est ipsa, quam noli ipsi, id est, qua ' in gener entis talem persectiorem dicit, ut nullam maiorem vel aequalem excludat; ita sumitur ex D. Ar cimo, in Monolog. c. i . Perfectio secundum . quid, seu in certo gen te est, quae licet bonitatem aliquam alierat, tamen cum alia maiori, vel aequali pugnat .ve impersectionem aliquam admixtam habex:tales sinat a Omnes persectiones creaturarum, prout in cis sulit. De hac videri potest Scotus in i . dist. S..qu. I. ad a. Suareet disp.ro, metaph. sect. a. num. S, 3. Alia est persectio naturalis, alia moralis, alia restificialis: item alia est perfectio vera, alia apparens tantam: & scdoinceps. Vide diuisiones Boni; nam Persecti diuisiones coincidist cum illis. Videti etiam potest Aristoteles s. Metaph. c.i6. ubi varias tradit Persecti acceptioneS.

286쪽

DISTINCTIO II.

De Ente Perfecto generatim. t. est , cui nihil des. 3. Physe. 1 & 1. Phys. t. ai. des. Metaph. c.76. J Vbi sese

agitur de perfectione & persecto. Verum est axioma, manendo in eodem genere, in quo dicitur quidpiam persectum. Ita ut si fueri erfectum in essentia,nihil ci desit, quoad essetiam; si sit perfectum integraliter, nulla destituatur parte sui integrante ; si persectum accidentaliter, nullum ab illo absit persectivum accidens : Communissime tamen perse etiam dicitur, quod est nobile in suo genere; quo modo in creat ris maxime sumitur pro persecto persectione integrali vel accidentali. 2. Bonum oe perfectum conuertuntur. J Sumitur ex et cxtibus citatis: & verum est seruata proportione intcs bonum & perfectum ; ita ut id dicatur bonum essentialiter quod est perfectum essentialiter, & contra, persectum essentialiter, quod bonum est esseh-tialiter: item ut id dicatur bonum integraliter, quod perfectum cst integraliter, dc contra, perfectum integraliter, quod bonum integraliter, & ita in caeteris pro Varia, ac proportionata inter se boni & perfecti

acceptione.

. Omne Ens es perfictum. J Sumitur ex locis citatis. ει verum est ac intelligi debet de perfectione essentiali siue transcendentali, quo modo supra diximus, Tit. 1. dist. 1. omne Ens esld bonum,& inter se ista duo reciprocari: non autem intelligi potest deperfectione integrali, aut accidentali, ut clarum est ex

i s, quae ibidem & hic paulo ante sunt dictaa Pro

287쪽

quorum maiore explicatione notandum est, Deum a creaturis omnibus nec formaliter, nec effectiue cxcludere omnem imperfectione: non formaliter; quia infinita persectio Dei, non perficit formaliter omnia entia, nec effective i quia etsi omne malu culpae destruere possit: non tame potest destruere omne mala naturae; quia non potest tollere omnem carentia' persectionis: cum non possit dare creaturis infinitam suam persectionem; ut proinde semper in ijs maneat carentia alicuius bonitatis & perfectionis. De qua re vide, si libet, Tbeologos in L p. v bidisputant, an infinitas Dei communicari possit alicui

creaturae, SuareT. Trach. 2. in I. p. l. λ. c. i. .n 7.

.s . perfectum es quod habet omnia. l. 1. de Caelo c. i. J Patet hoc axioma, ex huius distinctionis numero i'. v bi dicitur; Perfectum esse id, cui nihil de- est; id enim, cui nihil deest, babet omnia in eo genere persectionis, in quo ipsi nihil deest: sic omne id, cui nihil deest quoad sua essentialia, habet omnia, ex quibus eius essentia constituitur , item id, cui nullum accidens deest , habet omnes accidentales perfectiones, & ita consequenter in ali)s persectionum generibus.

s. Ens simplicius es perfectit'd istud vulgare dictum referri solet a Theologis in materia de simplicitate Dei: Non autem est uniuersaliter verum, si intelligatur absolute prout verba sonant, alioqui quodlmet elementum esset nobilius quolibet mixto, v. c. ignis homine, terra leone, &c: & pleraque accidentia digniora essent substantijs, quibus inhaeret: Est ergo verum, si comparentur inter se duo entia

simplicia & indivisibilia; falsum, si diuisibilia dc ca- .pacia intensionis; quia calor v. c. Vt Vnum, est simplicior, quam calor ut 8. hic tamen est illo persectior, non quidem essentialiter, cum essentia con

288쪽

Pars secunda. Titulus VI. rar

ii aut in indiuisebili, ut dictum est supra, Tit. 2. dist. . sed integraliter seu entitatiue : quod si per terminum Simpliciumntelligaturad, quod magis realiter, sincere, &. νηπιως est tale absolute & uniuersaliter verum est axioma: omne enim id, quod tali sensu est simelicius, caeteris paribus etiam est persectius. Vide, fi libet Theologos in materia citata.

DISTINCTIO III.

De Imperferiis generatim, oe eius ad .

Perse tam ordine.

i. Mnia nasirentur inperfecta. sumitur ex l. . de animalium pari. c. s. & cx . Metap. t. . JVerus pronunciati sensus est, omnes naturae scelus oriri imperfectos, eo modo, quo infra dicetur: Natura procedit ab imperfectioribio ad perfectiora, Titulo

de N-tur Dixi naturae 'ti , produci imperfectos: quia propositum axioma locum non habet in generario ne a terna Fili, in diuinis, & alijs productionis bus supernaturalibus: veritas autem eius patet inductione : Nam & plantae a paruo ortae germine in altitudinem astiirgunt, & leo nullus unquam .nnosus euasit, qui prius catulus non fuerit, &vrδες informem fortuna ni lambat, ursi figuram non videbit; sed neque ullus vir natus cst; prius enim in p'eritiam migret opollet, deinde adolescat, & a iu-

Ucntute in virum euadat: denique mineralia de in subterraneis venis aluntur, & iensim perficiantur. Voluit autem Deus, auctor naturae omnia oriri imperfecta, ut ipsis creatur e suum creatorem agnoscerent, & perfici ab eo postularent. Eodem sensu verum est ritud vulgare:

289쪽

eodem textu ordine nimirum generationis aut temporis iuxta explicationem praecedentiszSic,primum,

inquit praeclare Soloidita, est f me'. e gramen,

tertio seres,demque ρήmi η Uceti ηm, ππη commodus. Item : primum faetus humanus, deinde infans, postea puer, exinde adolescens , tandem mir ad omnem fons ionem idoneus: Sc ita similiter accidit in omnibusi . Quae secundum ordinarium naturae procellum astatu imperfecto sensim progrediuntur ad perfectio. rem, & dehisce proprie intelligitur axioma: Non veto imperfecta sunt priora perfectis ordine dignitatis ac naturae, ut suaξ explicabitur inis, Titulo .

de Natura.

1 Imperfectum eis inchoatio perfecti. t Est commune dictum Philosophorum, quod non in naturalibus modo & moralibus ; sed in artificialibus etiam locum habet, sumiturque ex 8. Phyc. t. 7s. & alijs: sic virtus moralis, aut scientia imperfecta inchoatio est virtutis ac scientiae perfectae: sic habitus scribendi aut pingendi imperfectus, disponit ad habitum in

eodem genere perfectum : semper enim inchoatio alicuius ad perfectionem eiusdem ordinatur, iuxta explicationem praecedentium ,& iuxta illud : Nun-cuam bene , qui nunqnam male id est, nunquam perfectus euadet in aliqua scientia, virtute,aut alio quouis habitu naturali, & humano modo, per certas diibpositiones acquirendo, qui nunquam incipi imper-

. Ardua funt rerum magnarnm auspicia. EIicatur ex 2. Elench. c. 8. J Vbi non magnarum modo; sed omnium etiam omnino rerum initia dicuntur es emaxima & difficillima; ac proinde primi artium in uentores , etsi rudem & impersectam cognitionem tradiderint, maiori aestimantur laude digni, quam

illi

290쪽

pars secunda. Titulas VI. try

illi,quorum opera deinceps magis magisqae res sinit persectae: Etenim , facile es inuentis aliqnid addere. Mut l. Ethic. cap.7. Philosophus inquiet: Cuiuslibro esse midetur, ea qua bene hant circunscripta, producere,

explicare, atque exponere , tempusque talium inuentor esse , adiutor bonus: Unde artium facta fune incrementa. Est enim cuiui libet, id, quod lessupplere; iuasi dicat, si quis intueatur ea, quae ab alijs sunt pri- nab inuenta, facile aliquid succellu temporis videre& experiri posse, quod initio non fuerat animaduersu ira, & ita quemlibet facile aliquid superaddere posse rebus inuentis: at vero prima inuentio & omnia rerum magnarum auspicia longe difficillima sunt, vedocet Philosophus locis citatis; cuius ratio vel ex eo liatet, quod conueniat inidia elle retum suarum simi-ia, ut idem docet in Problem. sech. Io. iuxta illud Vulgare: Magnorum fluminum sunt etiam fontes uobiles, Vide su p. Tit. 2. dist. 3.1- Omne imperfectum est propter perfectius. Sumitur ex 3. Phys. t. 6 1. & 8. Phy f. t. 73. J Simpli citer nimirum & absolute, quo modo partes sunt propter

. totum,& creaturae irrationales , propter rationale dc omnes hae propter creatorem tanquam finem ultimum rerum omnium : Sic etiam materia prima,

potest dici simpliciter esse propter formam, & compositum, non item forma propzer materiam; quia alla est imperfectior: Dixi simpliciter & absolutξ, quia per accidens fieri potest, vi id quod perfectius est, ordinetur ad imperfectius , quo modo scientia

humana v. c. a multis ordinatur ad obtinendas diui

SEARCH

MENU NAVIGATION