Armamentarium scientificum. In quo reposita ordinate et breuiter illustrata continentur, axiomata, pronunciata, dicta philosophica in primis & theologica; ... a R.P. Henrico Marcellio è Societate Iesu. .. 1

발행: 1635년

분량: 845페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

1 8 De causis Entis Oeat;. est ipsa materia prima, prout est affecta dispositio.

nibus accidentalibus, ad recipiendam formam substantialem : haec tamen magis proprie vocatur , tu reri a proxima α' Materia diuiditur in materiam, ex qua, in qκλ&, circμ quam, quae diuisio non tam continet diuersas materias, quam aenius & eiusdem materiae diuersa

ossicia distinguit sicut illa diuisio Differentiae apud Porphyrium in diuisivam & constitutivam in Eadem

enim materia dicitur , Ex qua, vel respectu formae, quae ex illa educitur, vel respectu compositi, quod ex illa constat; Et dicitur, In qua, respectu formae, quae inducitur, aut recipitur, vel inest in ea; Et dicitur, circa quam, iespectu agentis, quod operatur,

circa eam.

3' Materia ex qua subdiuiditur in Transeuntem, δύ Nanentem. Transens dicitur compositum praecedens, quod transit, seu corrumpitur, & ex quo fusubsequens: sic lignum dicitur materia transiens, ex qua fit ignis; non enim manet lignum : materia manens dicitur materia prima, quae nunquam interit , Vtpote ingenerabilis & incorruptibilis; sed manet in composito, seu termino generationis. ' Diuiditur materia in Metaphasicam & vh 7-om: Materia metaphysica dicitur genus, respecta differentiae; quia genus concipitur per modum per- tectibilis, differentia per modum formae perficientis : Materia physica cst ipsa materia prima, quae est primum subiectum Transinutationis, &, ut inquit

Averroes, Fundamentum rerum omnium naturalium.

342쪽

r. R Ateria es primum, ex quo res eonstituitur, ex -υllimum in quod refluitur. J Est commune

pronunciatum Philosophorum, desumptum ex l. r. Phys t. 81. ubi Aristoteles materiam ita definit: M ieria est subiellum primuw iniuscuiusque rei, ex quo aliquid eo sit pacto, it per se, ω που per accidens in sit, in quod et itimo resoluitur id, quod interit: id est materia est id, ex quo unumquodque compositum naturale fit, non per accidens; sed per se , tanqua ex subiecto primo, siue causa materiali, quae est pars ellentialis, & non accidentaria compotiti: Dicituc

autem materia, primum ex quo res componitur, Ut ex

cludatur subiectum omne secundum, quale est 1' compositum substantiale, reiectu formarum artificialium, χ' clementa, quae sunt secundaria materia mixtorum, θ' quantitas, quae est immediatum subi ctum materialium accidentili: Et dicitur, misimum iu quod resoluitur, quia eadem est,ac permanet materia compositionis & resolutionis: Sicutinaque ex nihilo res nulla potest generari, ita neque in nihilu potest naturaliter resolui. Vide Aristotele S. Metaph. c. 2.2. Materia non es quid,nec quantism,nec aliud quicquam eorum, quibus Ens determinatur. J Sensus est, materia prima secundum se, siue, ut loquitur Aristo

teles, persei am, nec est substatia aliqua physice c6pleta & perfecta statis enim perfectio fit per forma physicam stubstantialem, quae solet dici quid rei, siue

quidditas i explicabitur infra, Tit. de Causaformali, nec habet ex se quantitatem aliquam determinatam , nec est aliquod aliud Ens praedicamentesci

343쪽

rgo causis Entis ereati.

completum, ex ijs quibus Ens communiter diuiditur. Plures ab aliis interpretationes afferuntur, parum ad rem facientes, quarum plerasque docte re .sutat Timaram suis Theorematis, propositione sexta. Est autem hoc Proloquium Aristotelis 7. Metaph. c. 3. t. 3. quo materiam per i gationem apposite definit. Nam 3. Nateria negatione cognoscitor. IO. Metap. t. 2 . JRatio huius est,quia materia est pura potentia passiua, ex se carens omni actu deu forma physica, ad quam tanto propius cognitione accedimus , quanto plures actias, seu persectiones ab ea removemus; pro quo, Notandum est : res summe perfectae, ut est gloriosus Deus, & summe imperfectae, vc materia prima, difficulter a nobis cognoscuntur vero conceptu positivo; illae ob suam perfectionem; hae vero ob imperfectionem, ideo utraeque solen t a nobis ci cum scribi per ii ationem: hoc tamen discrimine, ut notat Simplicius I. Phys. t. 66. quod Deum explicemus per negationem , qua a Lendimus seper omnes res creatas ; dicimus enim, Deum non cile Ens aliquod limitatum, nec eue substantiam talem, quales stini substantiae creatae, id est, cum iis impersectionibus ; sed esse aliquid supra omnes illas sub stantias;item Deum non este quantitatem,& aliquid

multb excellentius, quod eminenter contineat Omnes omnium rerum particularium perfectiones, &c: Contra vero materiam inuestigamus per negatio nem, qua descendimus:dicimus enim,materiam non

esse Quid, i. substantiam per se completam & persectam, perficitur namque materia per formam; necessu quantam per se, sed per quantita em; nec qualem per se; sed per qualitatem, &c. . materia es magnam parumn. J Effatum istud nonnulli inter dogmata Platonis id est, non

344쪽

Pars quarta. Titulus IN. ita scripta, sed viva voce discipulis inculcata recἴsenc: alij vero, licet in illis libris, quae nunc existant, non

inueniatur; aiunt tamen a Platone n idatum suisse litteris. Cur autem Plato dixerit, materiam esses γ --ρον, non planc constat; Mis enim omnia sensa Platonis nobis reserat 3 probabilissimum est, Vocari, magnum,quod omnia formarum naturalium genera velit &possit recipere: Omnes namque suo

gremio potis ipsa fouere: paruum vero, quod ex se nihil formalis perfectionis actu possideat, siue breuius, quia Es maximum potentia, minimum actu, ut pluribus explicatum est, Titulo i. dist. 3. Simili fere sensu dicitur materia esse medium inter Ens& non

fias,ut paulo post explicabitur vide D. Augustinui

DISTIN CTIO III. d sit materis Entit .

i. νε Ateria est non Ens. J. I ta eam appellat Pla ob to in Timaeo, cum ait: Quid es,quo emper, generationem autem non habet 3 quid es, quodetis guttur quidem, nuninam autem est quo loco per id, quod semper est, tignificat ideam, ut notat Simplicius adtextum 3 o. l.I. Phys ex Porphyrio,& alijs: per id autem, quod nunquam est,materiam primam. Potest vero materia dici non Ens, eo sensu, quo ' Metaph. t. S. dicitur ab Aristotele,nec esse quid,nec quantum,&c. Vt explicatum est; quia nimirum non est Ens actuatum & completum per aliquam formalem perfectionem : Absolute tamen & simplici et teriam non habere vllum etae,nec distingui a Pria.ation male censuerunt Platonici, decepti sophini M ui

345쪽

, 8 ι De causis Entiis creati 'mate illo Parmenidis: quidquid est praeter zias, ea

non Ens; Materia est praeter Ens, cum non sit Ensactu, ergo Aaeria simpliciter est 1ion Ens. Hunc Platonicorum errorem coarguit Aristotcles dccontra eos pronunciat:

a. priuatio est non Ensperse: Materia autem secunda accidens. I. Phys. c. i. t. 79. J Dicitur materia no Ensper accides, ratione priuation is, quaς est non Ens pecie, de accidit materiae, ita ut materia & priuatio sintvnu subiecto: Per se aute materia vere On Ens reale,&secundu multos ac graues auctores, etiam actus Entitatiuus,ut vocant; cum sit realis & actualis Entitas, intrinsece&ussentialiter cum forma constitiaeqEns completum reale:& substantiale,i. compositum

physicum. Vnde loco citato inquit Aristoteles: 3, Materia est aliquo modo sobrantia. J Assignat discrimen inter materia & priuationem,docetque illam substantiae rationem propius accedere; hanc vero in substanti js, nullo pacto numerari posse. Caeterum dictam modo entitatem realem materia intrinseco

non accipit a forma; sed habet ex se ; alioqui toties

mutaretur intrinsece Entitas materiae,quoties amittit unam Ac accipit aliam serma; imo toties absolute corruperetur materia, quoties destituitur sua forma, & toties denub produceretur,quoties accipit nouam formam; tam enim res corrumpitur,cum perdit suam ςntitate,& tum producitur cum eam accipit. Quodsi

nomen substantiae non ita stricte sumatur, pro s olis completis; sed latius pro qualibet substantia reali, siue completa illa sit, siue incompleta , absolute &simpliciter. . materia est ob aretia. J Ita expresse pronunciat

Aristol. 7. Metaph. c. 3. t. 8. &l. 8. Meta. c. 1.et. ω idq; apertu esse docet ex eo, quod in omnibus mutationibus sit aliquod tertium,in quo subiectentur illae

346쪽

mutationes: sicuti enim probatur & couincitur, dari in rerum natura subiecta mutationum accide talium ;quia sic. necessarium est, ut aliquid eiusmodi mutationibus subjiciatur, quod, uno accidente abiecto, oppositum ejus vel positiuum, vel priuatiuum recipiat; Eodem pacto concluditur, materiam primam necessarib esse dandam, in qua una serma abiecta; alia, cum priuatione illius, succedat; quod ossicium materiae non potest non esse munus substantiae.

s. Materia esse amiapostrema nota. J Commune istud pronunciatum Philosophicum, desumptum est ex 2 Phys. t. 9.&ex 9. Metaph. t. 16. & aliis. Est materia vere & essentia iter substantia partialis, quia intrinsece & essentialiter componit substantiam totalem, idest compositum physicum: substantia enim non potest componi, ex non substantiis, ut doceturi. Phys t. 1Σ: Est tamen substantia imperfectistimadc postremae notae; quia est pura potentia passiua, remotissima ab omni forma, siue actu physico, qui est,& dici solet rei cuiuslibet naturalis perfectio : unde Egyptij materiam vocabant tacem primς Vitae, i. Dei, eo quod omnium substantiarum a Deo creatarum infima sit & vilissima. 6. Materia est medium inter Ens non. Ens. r. Phys t. 7. J Etsi inter duo contradictoria nihil detur medium; recte tamen materia medium ci id di citur inter Ens & non Ens; nimirum inter non Ens

simpliciter seu purum nihil, & inter Ensactuatum, siue perfectum actu substantiali physico, quae duo

nullam contradictionem inuoluunt. Etenim materia est substantia postremae notae, ut iam explicuimus,dcita modium quoddam cst inter Ens simpliciter,& non Ens simpliciter : neque cnim est Ens omnibus modis , id est perfectum omnino, & specificatu,neque est olui ob nihilssica est Ens in perscctum

347쪽

i84 De causis Entis creat & potentiate; non quidem eo sensu, quo Ens posibile, quod actu nullum habet esse aut existere; sed est pura potentia passiua, existens in rerum natura,& nullum a stum substantialem determinatiuum intrinsece includens in sua essentia. Est nihilominus materia persecta aliquo modo in sto genere, id est, in ratione potentiae passiuae. 7. Materia est de genere relatiuorum.2. Physt. 26.JEtsi mataria habeat in se & ex se propriam aliquamentitatem realem & non accipiat eam intrinsece a forma, ut dictum est: habet tamen entitas materiae

intrinsecam & transcendentalem habitudinem ad formam, eum essentialiter sit potentia passiua respi ciens actum seu formam, cumque ali' sermκ alia materia subiiciatur, ut inquit Aristoteles loco citato: sicuti namque sorma cuiusque compositi naturalis, non quamlibet materi in sine discrimine;sed certam sic detorminatam exp0scit: pari modo materia non cuiusvis formae; sed certae, & proportione sibi responde tis est capax. Atque hinc docent Philosophi materiam non posse cognosci, sine forma; quia sicuti se res habet ad esse, ita ad cogno sci: atqui materia dicit esentialem & transcendentalem respectuini ad formam, ergo cile materiae non potest cognosci, nisi per respectum, vel in ordine ad formam.

DIS T INCTIO IV.

De Appetitu , γ caeteris materiae attributis. I. Ateria appetit Dymam. 1. Phys. t. 8 i. J Ratio VI huius est; quia omne imperfectum appetit eo odo, quo potest suam persectionem : materia est quid imperfectum, utpote nuda es informis poten-

348쪽

. t tia, de Ens incompletum : Forma autem eius perse. chio est, extrinseca vitelicet & completiva; determinat enim materiam ad certam speciem , dc substantiam in suo genere completam ; ergo materia appetit formam, & quidem ad eum modum, quo Foe na virum, turpe appetit pulchrum , V t inquit Aristoteles loco citato; pulchritudo siquidem est persectio rei turpis, & vir gloria est mulieris, quippe animalis

imperfecti, de masculam integritatem aemulantis: appetit autem eam appetitu pure innato, qui. communis est uniuersae naturae, & nihil est aliud, quam propensio quaedam naturalis, seu pondus materiae is situm ad quamlibet formam sibi proportionatam, . tanquam ad suam persectionem. 2. Materia nunquam es sine ρ Iane. i. de Gen. &Cor. e. J.t- 29. J Ratio est; quia nunquam carec informatione passiu , cum tauquam non sustineat qualitates, &c. accidentia sibi naturalia, ac formam iubstantialem, sine qua neutiquam in rςrum natura co-

hqrere valet, ut docet Philosophus ibidem. Sic homines imperfecti nunquam omni prorsus afflictione carent & ut ab aliis nihil sustineant, a seipsis satis superoue molestiae patiuntur, iuxta illud D. Augustiani: Iu sit Domine,cir ita est, it poena suasit omnis Amordinatus animus: Hoc autem formae consortium m

teria ex sua natur postulare videtur, tum propter debilitatem siue exi stentris, tum propter impersecti nem suae entitatis, ut inquit Suar ea disp. 13. sed . S.

3. MaAeria nullius est activitatis. Sumitur ex I. de Gen. t. 33. &2 de Gen. t. 3. J Etiamsi materia,iuxta plurimorum sententiam recte dicatur actus enti- latiuus, cum sit realis & actuat si entitas, existes actu in rerum natura,vi inquit Suareet dis. 13. Metap. sec.J. 'n- 3. Nullius tamen ex communi omnium iudicio est

349쪽

186 De causis Entis creati.

activitatis: nec ullam exercere potest actionem 'pr prie dictam;cum sit pura potentia passiua,& primum vniuscuiusque rei subiectum: subiectum enim qua tale, non est activum,sed passivit. Atque hac de causa materia & forma in hoc pr cipue discriminari solet, quod cum utraque rati onem Natura habeat, quae, principium es motu σ quietis, illa principium passi-uum sit, in quo fit motus , scia operatio: haec vero sit principium activum, a quo procedit motus,ut fusilis explicabitur in illo: Formae es ager materiae pati. Dixi a materia nullam produci posse actionem proprie dictam, qualis videlicet procedit a principio activo, siue a causa esliciente; quia si sermo sit de qualicunque ossicio, ad quod res unaquaeque est instituta, siue illud sit ossicium agendi siue patiendi, dubium non est, quin materia dici possit improprie alicuius esse activitatis,iuxta illud I. Phys.c.7. Unum- quoque est propter fuam operationem, de quo infra, Titulo de Causa efficiente. f Suatea quoque disp. I 3. scct . num. 37. non improbabile putat, quod qualitas a materia di manet per aliquam essicientiam, quemadmodum aliae proprietates dicuntur essicienter cmanare a suis subiectis,ut calor ab igne, intellectus ab anima,&c. sed rectius & magis conformiter naturae materiae primae, id negat VasqueZ tom. 2. in primam partem disp. 196. num. 13. cum quo di- ndum videtur quantitatem,uti est coaeva materi , ita a mundi primordio suille materiae concreatam. J . Materia es ingenerabilis incorruptibilis. i.

Phys t. 8 r. J Verum est pronunciatu, loquendo pxo prie & physice id est, si generabile sumatus pro eo,. quod fieri potest,ex praeexistente subiecto, & corruptibile pro eo, quod destrui potest per corruptionem

naturalE: sin aute sumantur latius,pro eo, quod quo

cu quo modo incipi siue per generationem, suo per

350쪽

Pars quarta. Titulus IN. 18

ereatione,& quocuque modo desinit, siue per corruptione physica, siue per anin hilatione; sic materia est ac dici potest generabilis & corruptibilis: non tamere spectit agentis naturalis; sed supernaturalis, id est, Dei; qui solus sicuti creauit materiam ex nihilo, ita eam in nihilii potest redigere. C terii cum hoc proniiciato non pugnat Aristot. 8. Metaph c. I. t. . Vbi docet esse duplicem materia altera Cani ingenerabilem & incorruptibile, altera reru sublunariu generationi &corruptioni subiecta licet enim haec materia sit subiectu generationis & corruptionis; no tame est terminus neq; est id, quod generatur & corrupitur. 1. Materia eis causa conseruationu rerum. 2. de Gen. c.9. t. I.& I. Oeconom.c. 3.J Verum est hoc dictum Philosophi,quatenus inductione recentiu formaru, quas recipit & sustulat materia,sublunariu reru uniuersitas continuata perenniq; serie subsistit, & quatenus res naturales no c modo immortalitate diuina aemulatur,& ad imagine creatoris sui immortalis, sese coponui, quoad possut. Hinc a Platone in Tim odicitur materia quia est gremiu, sinus,& co-ceptaculu omniu formaru. Hinc etia vocatur matre& nutrix; quia sicuti ex matre fili j, sic ex materia sormae omnes substatiales, praeter anima rationalem, &.pleraeq; etiam accidentales educuntur, quas illa filo gremio excipit ac fouet: alio vero respectu eadem

6. Materia est radix corruptionis. 9. Meta. c.'. x.I7.JRatio est, quia appotit formas, quibus est priuata,&per consequens,appetit secudario, seu per accidens nam per se nulla res naturalis appetit corruptione alterius ; cum haec sit malu quodda naturae interitum&dissolutione eius compoliti, quod ipsa .constituit cum ea forma, quam actu habet non enim potest recipere nouam formam costituere nouum cam tacompositum,nis corrumpatur prius. Hinc etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION