장음표시 사용
351쪽
. Materia semper machinatur maleficium formae. Sumitur ex i. Phys t 8i.J Ratio huius & explicatio perspicua est ex ratione & cxplicatione precedentifr idcirco enim materia formis, quas habet, exitium moliri , ac malifica elle dicitur; quia recipit conti tuo qualitates expulsivas priorum sermarum, &dispositiones ad nouas quas appetit. Vnta 7. Metaph. c. 7. t. 22. Aristoteles eam appellat: principium
nan essendi; quia nimirum dum dispositiones priorum formarum expultricus admixtit, priori composito non elle, siue interium, machinatur. Caeterum
haec & similia pronunciata intelligenda sunt de materia rerum sublunaritim, ad quam eti m restringi tur istud :8. Q-ia materia cρnstantiossunt esse O non es. r. de Cael. c. Σ. J Id est, omnia composita materialia
sunt generationi de corruptioni obnoxia: non vero.
etiam intelligitur aut hoc, aut praecedentia effat/ de materia canorum, saltem ex mente Aristololis; quia ista secundum illum absolute ingenerabilis & incorruptibilis est, non terminatiue modo, quasi ipsa sit id, quod generatur & corrumpitur , sed etiam subsectute, cum ne quidem sit subiectum generationis ' corruptionis, uti est materia sublunaris. Eadem
restrictione verum est istud: ' i'. Omnis totentia est contradictionis. 9. Metaptat. l . J Ad .sse nimirum Sc non esse: unde tinfert, in sempiternis non ei Ie potentiam; quia non possunteile, &non elle, cum, ut talia, semper necessario cxistant. Quanquam &propositum modo,& praecedens axioma etiam secundum Aristotelem, quγcaelos statuit incorruptibiles, omni omnino mate-.riae, siue caelesti, siue lublunari accommodari possit, hoc sensu: Omne id, quod habet materiam, habet Miam potentiam contradictionis ad uile & non esu
352쪽
vel limpliciter, ut sublunaria, quae generantur de corrumpuntur simpliciter & substantialiter; vel se cundum quid, ut corpora caelestia , quae secundum partes acquirunt & perdunt partialia Vbi,& sunt inpotentia ad lumen, & tenebras,&c. io. Eorum tantum cst materia, quorum est ad inuicem generatio G transimulatio. 8. Metaph. tex. t . JIstud quoque dictum Philosophi, restringunt pleri
que ad materiam, quae imbuta est qualitatibus repugnantibus & contrariis, nempe ad materiam rerum Dublunarium : alij vero, ut Durandus, Gabriel, Zabarella, Sec. ex eo probant, caelos non constare materia 3 forma, eo quod non generentur, nec trans
mutentur substantialiter ; sed imprimis Aristoteleuiententia aliena videtur ab hoc proposito, ut recte obseritat Suarcet : non enim loquitur ibi de rebus
incorruptibilibus; sed de ijs, quae pollunt esse & non
eile absque generatione& corruptione per se prim bterminata ad illas , id cst, de formis substantialibus, ut perspicuum est ex sententia, quam subdit immediat E:
II. Quaecunque absque eo, quod transimulentArsunt aut non ; horum materiansn eis. J Ait ergo, illa, qa proprie & per se transmutantur per generationem &corruptionem substantialem, id est, sola composita sub stipiti alia, constare materia: Formas autem substanti iles non constare; quia per se primo non generantur & corrumpuntur, sed absque huiusnodi transmutatione cile incipitit &desinunt. Etenim terminus principalis, qui per se ac pro p e producitur, in omni generatione, sue productione substantiali ac proprie dicta, est totum compositum; quia hoc principaliter intenditur a generante, & est per se.
Vt quod: Forma autem est id, Quo constituitur &est compositum. Lege, si placet, Suareet an caput I libri β. Metaph.
353쪽
11. I sibile est, habenti materiam non exiser/contrarium, libro de longitudine & breuit. vitae c. i. JHoc quoq; pronunciatu restringi solet ad materiam rerum sublunarium : potest nihilominus de caelesti etia recte intelligi .neque enim necesse est, ut quaelibet res materialis possit suscitere,quqcuq; cotraria;
satis est si aliqua possit, & late sumpta suscipere, vedocetur in capite de Substatia: sc ignis suscipit motum sursum & deorsum, etsi cocedatur non esse susceptiuus frigoris: Sic Angeli possunt suscipere veritatem & falsitatem in intellectu, in voluntate bonitatem & malitiam, virtutem & vitium, amorem &odium,&c. Similiter caeli, etsi concedantur non sus.cipere corruptiua contraria, possunt tamen pers ctius suscipere, & secundum eandem sui partem nunc illuminati, mox lumine destitui, nunc moueri
in orientem, mox in occidentem,&c.
13. In materiam dijohamfacio introducitumor .J Veritas huius quotidiana patet experientia, nam &stu pa& stipula sicca facile ignem concipitit,&molli cerae non aegre figura imprimitur, & bonae indolis adolescens ad omnem honestate mediocri labore informatur. Ratio est; quia Omne agens naturale operatur iuxta dispositionem subiecti,& actus activo rum recipiuntur in subiecto, pro illius capacitate ad formam recipiendam. ut fusius explicabitur, Diuto de causa esiciente.
354쪽
De Causa Formali. DIs TINCTIO PRIMA.
Ha diuisitones Forma. r. T Orma communissime sumpta diuiditur in nru
turalem, insupernaturalem, qualis est, gratia,& c teri habitus infusi, &in artificialem , ut est forma calicis, forma domus ,&c. Σ' Forma naturalis diuiditur in Metaphysicam, Mathematicam & Physicam. Forma metapnysica proprie est differentia ellentialis, ut rationale, hin
3' Forma physca diuiditur in substantialem de
' Forma substantialis, alia est informans & in completa,Vt forma equi, alia assistens & completa, ut AngeluS. 3' informans,alia est sua natura separabilis a materia, ut anima rationalis, alia inseparabilis; cuius- modi tres sunt gradus: primi gradus forma dat este tantum, ut sunt formae elementorum & mixtorum , non viventium; secundi gradus dat este & viuere, ut sunt Armae stirpium & plantarum. Forma tertii generis dat esse, vivere & sentire, ut sunt formae animalium. c. Forma accidentalis physica alia dicitur realis, ut color, alia intentionalis, ut species coloris , sic dicta, quia per illam tendimus in obiecta. Nos hoc
praesenti Titulo agemus praecipue δε f. a s is
355쪽
i .rmante. Caetera formarum genera proprium si, bi quaeque locum vindicant.
Dis TINCTIO ILQuid siit Forma physiica substantialis.
9rmas actus sibi antialis unum per se conisi-
tuens cum materia. J Est hoc receptum communiter & approbatum ab omnibus Proloquium philosophicum, quo explicatur natura illius formae, quae est principium tum generationis, tum rei gerittae,& causa formalis compositi physici substantialis.
Dicitur Actus, ad excludendam primo materiam, quae est potentia, secundo comeositum, quod noncs actus; scd constat ex potentia & adtu. Dicitur Substantialis , ad excludendos actus accidentales. Dicitur denique, inum perse constituent , &c. aptitudine scilicet, non actu necessarib cum anima separata vera sit forma corporis , etiam quando aminon informat; satis enim est, quod forma ex natura sua apta sit, & instituta ad informandum. Per hanc particulam 'cluduntur primo Formae assistentes Acompletae. ut Angeli, qui non informant, sed tantum per extrinsecam assistentiam mouent corpora, secundo modi substantiales, qualis est vitio formae cum materia, subsistentia,&c: qui proprie non constituunt; sed modificant sulistantiam. Σ. Formae s ratio qui ditatis. 2. Physic. 3. Sensias
est: Forma substantialis physica de hac enim loquitur Aristoteles ) est praecipua pars essent dis compositi phy sci, & definitionis eiusdem,tribuetis composito speciem & distii ustionem ab alijs; cum
per materiam ius conueniant in specie: materia enim est una
356쪽
Pars quarta. Titulus a. 193 est una & eiusdem speciei in omnibus rebus subluia
ribus. Porro quid ita rei, secundum D. Thomam&Scotum, est id, quo respondetur ad quaestionem, zuid est rei 3 hoc autem est compositum constans materia & forma: Quaerenti enim, quid est homo 3 Respondetur esse compositum constans ex anima rationali de corpore : est vero forma principalis, i praecipua pars quidditatis; materia minus principa- Iis, ut constat ex dictis, & amplius explicabitur in illo: omnese es a Forma. 3. Forma est magis substa'tia, qηam materia. J Celebre istud pronunciatum sumi cur eae 7. Metaph. c. 3. t. 8. in fine, vi, philosophus conferens inter se materiam, formam,& compositum; Etenim separa- inquit, cy' quod quid , idetur maximὸ inesse Iob santia: propter quod forma, . qποα ex ambobus inub-IIantia esse magis videtur, quam materia. Itaque non intelligitur axioma, erout m metii dicit intensionem in essentiali ratione substantiq; quia Cibstantia in hae sua intrinseca ratione non suscipit magis & minus,
nec magis minusve participatur ab uno, quam ab alio: sicuti vir quadragenarius, v. c. non est magis essentialiter substantia, quam infans unius diei : ed
verum est, prout m magis dicit persectionem ipsius entitatis; Etenim forma est persectior substantia, quam materia, tum quia nobilio em habet ellendi gradum, ut docetur hoc eodem capite, textu 7, ubi etiam eodem sensu dicitur, Forma es magis eni, quam m teria; tum quia forma est actus, materia verb potentia, ut dictum est supra, atqui: . Actus est nobilior quam potentia. 9. Metaph. c io. t. i'. J Ille enim perficit S determinat : haec vero perficitur & det minatur. Vid, si libet , infra Tit'lum de Potentia 1 aturali in genere, & Tit. de Ha Liuinynere. Eoden sensu7. Motaph. ς. 3. t. .iRM
357쪽
citato dicitur: Forma est prio malma, prioritate videlicet dignitatis seu nobilitatis ; non vero temporis aut naturae; cum Materia a primordio mundi in suo
esse perseuerauerit ingenerabilis & incorruptibilis, ac prς supponatur omni generationi & inductioni,
aut eductioni formarum naturalium. In eundem sensum l. i. Phy. c. 9. t. 8 i. appellatur,FO napusthmquid G diuinum: pulchrum quidem, quia omnis Venustas ac pulchritudo compositi 1 forma dimanat: diuinum vero , non quod forma citentialiter sit ipsemet Deus, qui est actus omnino purus,ut impius putauit Averroes ; sed quod sit qu tam purissimi illius ictus imago, ut rectius sensit Anaxagoras. At vero Materia ibidem docetur cile, quid turpe, & quasi faex quaedam naturalibus rebus subsidens, ac prope nihil , quorum omnium ratio constat ex dictis Titulo praecedente. s. Forma est rei perfectio. Resertur ab Alberto M.
in 3. Phys. trach. i. c. sumiturque ex 2. Poster. i'.
Phys. & aliis. J Verum est commune istud axioma Philosophorum de omni forma , siue naturalis illa
sit, siue supernaturalis,aut artefacta; siue etiam accidetatis,sive substatialis,&c. omnis enim forma vero format,& sormando in suo genere perficit eam rem, cuius est serma, proindeque recte cius persectio dicitur : signanter autem & per antonomasia,ut aiunt,
intelligitur pronunciatum de forma physica substantiali insormante; haec etenim composito tribuit omnem gradum perfectionis specificae & essentialis,
omnesque virtutes de potentias rei estentiam consequentes, quo sensu verum est istud: 6. Forma eis, qua dat esse rei. a. de Anima t. 2. JEsse videlicet quidditatiuum & specificum, siue, veloquitur Pererius , es distinctivam, determinati-m m , . denominatiuum et Siquidem denominatio
358쪽
Pars quarta. Titulus X. I9ssumitur a principaliori parte, id est a Forma, quae
rem perficit, & constituit in certa specie, & distriguit ab aliis rebus, ut fusilis explicabitur in illo: Omne esse es a forma. Atque hinc perspicuum euadit, cur forma substantialis physica dicatur e ,τελε- id est, perfectus habitus , vel perfectiliabea ut explicat Hermolaus: cum enim res essentialem, ac debitam sibi formam possidet, tunc est perfecta dc completa in genere substantiae. Vnde illud
vulgare :Forma dat esse rei, totum dat forma decorem, Furina es cuiusuis entelechia rei. i
r. esse es a Forma. Boetius l. 3. de Tri- . nitate. J Mal E Averro es & Averroistae. omne omnino ella volunt prouenire a sola forma, nullum autem a materia; cum certum sit materiam' Vtpote alteram compositi partem cistentialem, di- stinctamque causam ac principium, diuersum esse a forma adferre ipsi composito. verus iraque pronunciati sensus est, omne esse specificum, distinistiuum,& determinatiuum procedere a forma: Haec enirn cum materia prima, quae est ens indeterminatum de . . insorine, completam speciem constituit. Vnde a Philosophis appellatur terminus, quia materiam ex se indifferentem sub certo genere contrahit & de terminat ad certam speciem Entis naturalis. Hinc, etiam vere dicitur istud :
359쪽
1 6 De causis Enris creati. Metaph. t. '. ubi separare ab Aristotele dicitur :distingnere claritatis causa a Philosophis additur. Dicitur Forma Acitus, de secundo de anima definitur, corporis physici, quia actuat materiam, quae ex e est pura potentia passiua, Vt cxplicuimus Titulo suppriore. Senius itaque pronunciati est, per formam distingui compositum ab aliis rebus, cum per
materiarn res conueniant in specie : ea de causa a Pythago a Forma vocatur Vnum i quia vagam potentiam materiae, ad unam aliquam speciem contrahit, & rebu5aribuit unitatem; non quod materia in se omni prorsus viastate careat; Est enim unum quid, eo modo, quo omne Ens est unum : sed est una viai tate incompleta, sicut est ens incompletum: a serma autem accipit unitatem & distinctionem specificam& numericam compictam , constituendo cum cai compositum Physicum in certa specie & indiui
3. Omnis species est a Forma. J Duplex est acceptio speciei, ut notat Porphyrius c. de Specie; in priore species significat formam seu pulchritudinem cuiusque rei, unde Latine dicitur speciosus , qui pulcher est, & decorus : posteriore acceptione species est id, quod sub genere collocatur, ut ibidem Porphyrius inquit. Vtroque sensu verum est pronunciatum; priore quidem hoc modo : omnis pulchritudo materiae procedit a forma, substantialis a forma substantiali, accidentalis ab accidentali. Vnde Aristoteles r. Phys t. St. dixit; Formam expeti amateria, ut pulchrum a turpi: Etenim forma pulchritudo est, & ornamentum materiae, quam proinde
aliqui appellarunt mentem, alii lucem, alij e Hiem dccbaracterem : posteriore vero acceptione hoc sensu:
omnis species physica substantialis constituitur in esse tali, a forma physica substantiali; sic homo est in
360쪽
Pari quarta. Titulus X. I9 Itali specie per nnimam rationalem : icem omnis spe .cies metaphysice spectat ac sttal spei formam ita taphysicana, quae est differentia : quia sicuti materia prima est potentia physica cx se indifferens ad formas physicas, per se ei talis seu actuabilis pereas ; ita genus est potentia metapni sica ex se indifferens ad differentias specificas,per quas actuatur,perficitur, & specificatur, ut V. c. animal per rationale: in homine, & per irrationale in besti a. & ita de cae
. in Ores es remotior ab actu, eo imperfectior. JIndicatur ab Alberto Magno in s. Physic. trach. I. c. . &desumitur ex 2. de animat. r. Ratio eius perspicua est ex dictis : Sicuti enim omnis species dici tui esse 1 sorma,& scuti forma est, ac dicitur rei cu ipsib et persectio: ita e contra id, quod caret formasbi conueniente aut debita, censetur imperfectum;& eo consequenter est impersectius , quo a sorma, siue ab actu est remotius: Sic g.c. materia prima secundum se est substantia imperfectissima,quia remotissima est ab omni ratione formae, ut explicatum est Titulo de Causa Materiali. Praesens effatum praecla re applicari potest in moralibus: Eo enim homo merito censetur moraliter impersectior, quo remotior est ab actu siue forma virtutis, quae mores eius &gestus formare debet ac perficere. s. Omnis forma communicat totam suum e se comoosito. Sumitur ex l. 2. de Anima t. 2. J Sensus est, quidquid perfectionis habet forma,hoc ipsa tribuit composito cuius est sorma. Ratio est: quia forma physica substantialis, de qua proprie intelligitur propositum axioma, essentialiter ad hoc ordinata est, Vt informando materiam, constituat compositum,cuius
ipsa est pars ellentialis intrinseca: proinde quidquid nabet forma, id omne, continet etiam compositum: