Armamentarium scientificum. In quo reposita ordinate et breuiter illustrata continentur, axiomata, pronunciata, dicta philosophica in primis & theologica; ... a R.P. Henrico Marcellio è Societate Iesu. .. 1

발행: 1635년

분량: 845페이지

출처: archive.org

분류: 철학

411쪽

23s De causis Entis creati. proprie dicta, eaque potissumum, quae est inter pi mas qualitates, & quis per se diriguntur ad generationem dc corruetionem phy sicam rerum. Sensiis itaque pronunciati est, Si ite omnino, id est simile iii gradu, specie, magnitudine, densitate, &c. non agit

in aliud simile actione phy sica proprie dicta. Rationem addit Aristotcles loco citato; quia si client omnino similia, non ellet ratio, cur hoc potius ageret, quam illud. α' sequeret tui, idem agerem stilfuin; quia nihil est similius, quam idem sibi ipsi, atque ita om-i nia corrumperent semetipsa, quod est contra communem sensum, iuxta istud :7. Nihilpatitur a seipso. 9. Metaph. t. r. J Verum . est, eadem ratione, qua diximus, dist. 7. nihil agerei, corruptionem sui. Vnde recte Hipyocrates, libro de vita humana: Si homo esset una res, ipse 2οIeret nunquar is dolor enim in contrarietate sun datur ; ibi autem contrarietas existere nequaquam potest, ubi perfecta identitas est.

Dis TINCTIO IX. .

De contravietate inter a sWpatiem i. Mtiis actio fisndatar in contrarietate. J De- - sumitur exi. Physic. c. s. Se intelligitur de qualibet actione naturali , quae in generatione &corruptione rerum physicarum cernitur , quaeque praecipue exercetur inter primarias qualitates,ita, ut ubi maior est contrarietas intensue vel extensiue,

ibi maior vis sit ad agendum physic E. Ratio pronunciati est, quia finis huiusmodi actionis est timid-tudo, cum omue etcus naturale intendat ahmula resilip ssimi, ut explicatum est distinct. 8. ergo non agit

412쪽

pars quarta. Titulus GL in aliud, nisi in quantum aliquo modo dissimile est re contrarium : Frustra siquidem ageret, si omnino esset simile; cum finis actionis huiusmodi sit similitudo. Senius huius dicti moralis est eiusmodi: omnis actio humana, viro sapiente ac laude digna, Fundatur in contrarietate , id est, vires ac robur accipit per hostium S invidorum malevolos conatus: Que- admodum enim arbor, quae edito plantata loco, crebros ventorum impetus sustinet, altiores idcirco radices agit, ad agitationes inimicas constantilis perserendas ; ita similiter vir fortis, dum ab malevolis inuidiose impetitur, ad maiora audenda generosior incitatur ; quo sensu vere Poeta dixit:

Hectora quis nosset,selix si Trouisuis R. x. Quidlibet non agit perse in quοHibet inedia senum

contrarium. J Traditur hoc & sequentia pronunciata 1. Physic. c. s. a textu 7. ad Jo. Intelligitur autem de eadem actione trant mutativa, & eodem modo, quo axioma praecedens. Additur primo in axiomate

per se; quia per accidens, quidlibet agit in quodlibet. Vt calidum per se agit in frigidum: per accidens autem in musicum ; quia nempe contingit, subiectum illud esse musicum. Additur secundo, suum contrarium:non enim absolute quiduis agit in quod uis coit trarium, aut dissimile, ut album in dulce, calidum in amarum, &cj sed in certum aliquod Sc determinatum, ac sibi oppositum. Sic neque ignis git in caelum, licet caelum si ipsi dissimile, nec magnes in lugnum agit, sed in ferrum, nec ei per aptum est per se

proxime calcfaccre cubitum, ted ventriculum; & ita res habet in aliis.

3. Quidlibet non patitur per se quolibet , sed is sua

contrario, ibidem.J Verum est eodem sensu, quo effatum sirperius. Sic frigus non patitur per se a candido, nec aurum a putredine, nec laurus a fulmine, nec Sa-

413쪽

:;8 De causis Entis creati. .

lamandra ab igne, ut quidam volunt: Sic neque al- bedo per se, patitur a dulcedine, nec venenum tolli- tur ab alio veneno sibi per omnia simili ; ned ab antidoto: Sic denique in moralibus bonus a malo patitur, iustus ab iniusto pius ab impio. Quo fit, ut sapientum iudicio in laude reponatur, persecutionem pati ab hominibus impronis & sceleratis. Etenim .sgnum probitatis est in illo, in quem impij per antipathiam contumeliose agunt.

c. Quidlibet non sit per te ex quolibet ,sed ex siua contrario , ibidem. J Intellige non tanquam ex parte

componente, nec tanquam ex materia subiecta per manente : neque enim contrarium per se potest recipere aliud contrarium,aut mutari in illud; cum omnino sui inuicem sint corruptiua; sed tanquam ex ter-

mino a quo 1 quare contrari si hic sumitur pro termiano priuatiue opposito. Obtinet autem locum axioma propositum in omnibus tam simplicibus, quam non simplicibus , & ordine ae harmonia constantibus. Omnia enim ista fiunt ex priuatiue oppositis, ut

musicum a non musico, habente tamen piulationem calidi; similiterque exercitus ex non exercitu, ex inordinato, apto tamen, ut redigatur in Ordὶnemr

Neque enim , ex omni ligno sit , Iercurim, ut est in communi diverbio; sed determinatum ex determinato, ut loquuntur Philosophi. Itaque cum dicitur in rerum productione album fieri ex non albo, musicum ex non musico: termini isti non sumuntur mere ne gallu E : nihil enim naturaliter producitur ex puro non Ente, sed accipiuntur priuatiue, ita ut per non musicum, v. c. intelligatur subiectum aliquod reale habens priuationem musicae, per non illumina tum , subiectum carens lumine , & ita de caeteris. Quo fit, ut ipsa priuatio terminus per se immedia-xus sic , a quo productionis ; Forma autem cC

414쪽

Pars quarta. Titulus M. a39traria seu opposita in subiecto, si detur, terminus est mediatus : quo sensu dici solet, ex albo fieri ni .grum, ex calido frigidum , ex aere ignis, re ita de caeteris. Lege, si placet, D. Thomam a. p q- 66 .

1. Quidlibet πjn corrumpitur per se in quodlibet, 'sed in suum csntrarium. J Id est in priuatiue opposi

tum. Sumitur ex eodem capite ,& clarum est ex di- itis. Sic musicum corrumpitur in non musicum, ho- . mo in non hominem, calidum in non calidum, &c. Agitur autem in his pronunciatis primo quidem &praecipue de termino a quo S ad quem immediato, qui opponuntur priuatiue, deinde etiam de proxime mediato, ut cum album dicitur fieri ex nigro, ubi alia oppositionis species cernitur : non autem intelligi potiunt de qualicunque termino remoto. Nam ratione matcriae primae, quidlibet sit ex quo5bet, σresoluitur in quodlibet. Vide, si placet, D. Thomam L p. q. 7 s. art. 6. in Corrup. ubi docet, corruptionem clienon poste, nisi ubi est contrarietas; quia omnis generatio & corruptio est ex contrario in

contrarium.

DISTINCTIO X. De singolaritate in gentis Patioris.

i. A Criones omnes versantur circa singularia. r. Metaph. c. i. J Actio triplicem dicit habitudinem ad rem singularem ; prima est ut ad principiu, secunda viaid terminum, tertia ut ad subiectu: loquitur autem Philosophus hoc loco praecipue de tertia habitudine, & per singulare intelligit rem indiuidua per se existentem. Pata ex fatione, quam statim

415쪽

α o De causis Entis creati.

Aristoteles subiungit in contextu: Non enim hominem, nisiper acciden sinat, qμi meritur; sed Calliam inquit, aut socratem, aut alium quempiam illarum, qua se dictintur. Omnis siquidem actio per se tendit ad aliquod esse ; Esse autem per se poliab conueni rei singulari; nam uniuersalia non iunt , ni uin lingularibus. Qiamobrem scuti per se dicuntur agere singularia; uniuersalia autem non nisi per accidens: Ne a enim homo per se sanatur; sed Socrates v. c. cu uniuersalia non existant, nisi beneficio singularium. Ita subiectum per se omnium actionum est res aliqua singularis; siue illae procedant ab agentibus particularidus, siue ab uniuersalibus, qualia sunt Sol, Luna, Caelum,&c. Item sue actiones corporeae sint Atranseuntes, siue spirituales Mimmanentes. Quem admodum enim repugnat, uniuersalia existere per te extra omnia suagularia, quod fertur 'oluisse Plato; ita fieri non potest, ut subiectum alicuius actionis sit aliquid uniuersale, dc non singulare. Agimus autem hic de subiecto denominationis, ut mox pluribus ea-plicabitur. Alia est ratio de obiecto actionum, saltem intellectualium, vi videbimus Titulo 37. d. a. n. 6. Idem effatum habetur 1. Ethic c. 6. & alibi. r. Adtiones sunt singularium perse existentium. JSumitur tum ex loco citato, tum clarius ex I .de Animat. 6 . ut patebit ex paraphrasi sequentis. Vti praecedens axioma intelligitur de actione prout dicit habitudinem ad rem singularem, tanquam ad lubiectum, ita praesens de eadem est, prout dicit habitudinem ad rem singularem tanquam ad principium. Dicuntur autem procedere actiones a re singustari per se

existente, siue ab indiuiduo substantiali, quia licet torma physica sit principium principale Quo actio

416쪽

Pars qzaria. Titulus a T. 2 Itiam; quo sensu dicitur aliquando, anima vegetare, sentire, &c. intellectus intelligere, calor calefacere, estentia Dei creare , &c. ipsum tamen individuum

substantiale, siue ipsum s p positum, simpliciter dc

absolute donomina cur principium actionum; quia est principale Quod, proprie incommunicabiliter, sine dependentia ab alio sustentante vel componente, per sese iubsistit: partes autem insunt coinposito,& accidentia inhaerent vel asticiunt; quo fit, ut actio proprie tribuatur tali composito, vel indiuiduo singulari per se existenti a quo habeat suum esse Quod si vero actio procedat a singulari re non subsistente; sed adiacentc,vel qua si inhaerente alteri, tunc sicuti res illa no est simpliciter sua, sed alietius; ita non censetur operari , ut sua; sed ut alterius: Et ad hoc significandum non propriὶ dici solet ipsa, sed

alterum per ipsam operari. . Atque ad hunc sensum explicanda est illa locutio S. Augustini, de qua Sua reZ t. I. in 3. p. disp. .sect. J.9. Nequesecundum: . Non proprie humanu, Christi orat, sed Christis

orat. J Et hinc etiam fit, quod, si per Dei potentiam

accidens sine subiecto conseruetur, prius intelligatur ei se ipsum per se suo modo existens, quam operans; quia cum inhaerentia sit magis intrinseca accidenti, quam actio,& ex natura rei prius illi conueniat, ea impedita per alium modum per se existendi, necesse est, ut talis etiam modus actionem antecedat; atque uniuersaliter ut forma in rc prius habeat unum vel alium determinatum modum est edi, quam agat. Ita Suareat. I. in s. p. disp.ro. sect . . in eis a. Alij propositum axioma ex eodem Aristotelis textu sic elierunt:

417쪽

2 De causiis Entis creati.& alibi: & comuniter omnes Philosophi, ac Theologi in I. disp. I. l. i. a. i & alias saepe . A ctio ei improprie & per se tribuitur supposito, ut ei, Quod operatur, sicuti patct ex dictis. Hinc Aristoteles 1.

de Anima t. 6 . ait, Melius dici, non animam misereri, aut discere, aut ratiocinari; sed hominem anima;

stae per animam: Et libro de sensu& sensiti c. 6. iucundem sensum de accidentibus loquens: s. Non hic calor calefacit , sed hoc calidum. J Signi, scat hoc dicto, nullum accidens absolute denominandum esse principium actionum , sicuti priore loco negat partes substantiales per se ac tirnpliciter Operari. Ratio pronunciati est ; quia subsistentia siue suppositalitas est conditio requisita connaturaliter cx parte agentis. Quemadmodum enim, esse siue existere praerequiritur & praesupponitur ante operari , quia motas operandisequitur modom is viri, ita omne agens naturaliter praerequirit completum modum ellendi priusquam agat: illum autem habet per subsistentiam, quae est complementum, siue ultimus ctus indiuidui substantialis, quo subsilit per te

incommunicabiliter. Porro hoc complem n u. propterea requirit, quia est substantiale li id & intrin- iecum, & quasi e lentialiter debitum naturae, ut per Consequens debeat praesupponi actionibus ab illa procedentibus Lege, si placet, Suare Z t. i. in 3. p. disp. io .seel. 3. in fine. Dixi esto conditioncm con- naturaliter prae requisitam; quia data illa hypothesi, quod supernaturaliter natura conseruat e tru sine ulla subsistentia, posset actio procedere ab illa natura singulari non subsistente: Sicuti etiam quantitas in Eucharistia patitur, quamuis non si suppositum. An autem talis hypothesis possibilis sit, controuersum est inter Suarca M alios, qui negant inter Beca num, vasques ac alios qui astirmant.

418쪽

tur ex i. Physic. t. 63. J Est hoc pronunciatum clehabitudine actionis, quam dicit ad aliud, tanquam ad suum terminum; qui proprie est res per se simplici- . ter existens, id est substantia singularis, quemadmodum enim principium actionum est singulare per se

existens, iuxta ea quae dicta sunt, ita etiam terminus illarum, iuxta istud: 7. Omnis effecIio terminatur ad rem existentem, me existenses: refertur a Suarcet lib. 3. de Trinit. c. I. JSensus est, ipsum fieri rerum terminari proprie simpliciter ad rem per se ultimo & indiuidualiter existentem. Ratio est, quia eius est sieri, cuius est esse: Esse autem per se primo conuenit rei singulari, cum uniuersalia non sint i si in singularibus; Ex hoc pronunciato Suarea, Suniga, Fonicca, Florauantius, re alij probant, ctiam in diuinis, else existentias rela-'tiuas, praeter absolutam essentialemi nam ut arguut contra Vasqueet t. p. disp. i 16. c.2.ὶ omnis productio realis terminatur ad rem existentem, ut existens cst; sed relatio filiationis & spirationis passiuae realiter producuntur: Ergo habent existentias relativas sibi proprias, rati'ne quarum terminare possint produ, ' istiones diuinas. Lege, si placet, Suarer l. 3. de Trin. cap. citato,& Tomo I. in 3. p. Dis p. i. se l. a.

De agente in Ordine ad I 'utium

r. R Ctio non datur in distans. r. Phys. cap. et JVbi Aristoteles id probat, a textu a o. usquC d I . & i' Meteor. initio,&1. de Gen. c. 6. Alij iis

419쪽

a De causis Entss creati.

proponunt: Mouenitar motum debent esse simul. Alij ita : genic patiens debent esse Iimul. Sensus pronunciati verus cst iste: Agens naturale debet necessario esse praesens pallo, per contactum vel sermalem, vel virtualem, id cst, vel per seipsum, vel per

aliquid aliud; nempe per virtutem, seu qualitatem a se diffusam, vel etiam per occultam sympathiam aut antipathiam. Lege, si placet, D. Thomam I. p. q. 8.

a. I. ubi ex hoc axiomate probat, Deum intime adeste rebus omnibus per suam e sientiam, cum operetur omnia in omniία ,& nobilius sit agere immediatione vi tutis ac suppositi simul, quam virtutis talitum. Nota autem, aliud esse, inter agens & patiens requiri contactum aliquem, aliud, ne cestariam esse unionem, siue adiunctionem, ut loquitur Aristoteles i. de Gen. t. 78 : Nam ille quidem necessarius est, tanquam conditio sine qua non; haec vea o minime , ut docet

Philosophus ibidem; quia agens dehet esse distinctua patiente, iuxta illud : uuidquid mouetur is alia tnο Metur, de quo supra, dist. 7. Contactus vero fit ratione alterius, non autem sui ipsius. 2. Omne agens creatum determinatum habet Iphaeram activitatis. J Insinuatur a D. Thomal. i. de Gen. lech.

23. t. 78. Vbi ait, gentia omnia naturalia determinatam habere virtutem , quae si lira iii tulit soae proportionem elongantur a patientibus inlitum isti cium habere poterunt. Sensus itaque pronunciati est, omne agens naturale certum habere terminii intra quem

virtute naturali potest agere, & extra quem actio 'nem seu vim activitatis suae non potest protendere. Est communis iententia Philosophorum, quam viii oni accommodat Aristoteles i. delensu & sen. c. 8 bi inquit.

3. Visio in tali sit distantia, it in Via sit aliquo primκm. vltimum. J Videlicet, mura et*ρ nihil a

420쪽

Pars quarta. Titulus AI. 2 7

deatur. t addit Philosophus ibidem. Et ratio est, quia si non haberet determinatam sphaera ira activitatis , posset agere in quamcunque distantiam, deret consequens in infinitum, quod est absuxdum. . Gestus denominatur a causa proxima. J Nempe secundum ordinarium & proprium loquendi modum, secundum quem res quaepiam dicitur elle aliqualis ex eo, quod competit illi secundum causas

proprias, non autem ex eo, quod conuenit illi secundum causas remotas & uniuersales : quo modo dici- Pr morbus aliquis cile incur)bilis,non quia non potest curari a Deo, quae est causa uniuersalissima; sed quia per propria iubiecti principia curari non potest. Irem Alexander dicitur filius Philippi, non aut , aut proaui sui. Quando autem omnes dicimur fili j Adae& Euae, &c. impropria est locutio,& nomen fili, pro

posteris accipitur. Hac etiam de causa esse eius non trahit nece initatem aut contingentiam a causa primo, vel ab alia qualibet remota, sed a causa proxima& propria. Vide, si placet, D. Thoma I. p. q. . a. i; . ad i. & q. 2 s. a. 3. ad η . & R. p. q. . a. i. ad I. Vide etiam, quae diximus ad illud: Cuius conditionis est causa, cruciem tuo modo cst cilectus,a itulo de Causis in genere, distinctioiae quinta. F. Omnis cansa prima operatur in sibi pruinquius per illud in alia. J Sic ignis primo calefacit aetem si bi propinquum, & per illum deinceps corpora distantia. Sic de amicus prius de potius beneuolentiam exhibet amico sibi, vinculo necessitudinis arctiore coniuncto, quam illi, cui non tantopere est obligatus. Elicitur hoc proloquium ex D. Dionysio, c de Caelisti Hierarchia, ubi ait inter alia, Deum ip'sum primo illuminare substantias sibi vicinas, & pereas deinde remotiores. Vide, si placet, D. Thomam 3 p. 'I J6. a. I, in C Orp.

SEARCH

MENU NAVIGATION