Armamentarium scientificum. In quo reposita ordinate et breuiter illustrata continentur, axiomata, pronunciata, dicta philosophica in primis & theologica; ... a R.P. Henrico Marcellio è Societate Iesu. .. 1

발행: 1635년

분량: 845페이지

출처: archive.org

분류: 철학

781쪽

s6 diuersis Entium Gestorum generibus.

. DISTINCTIO IV. Me Avaritia, cla Prodigalitate. ,

i. n Varilia facti homines odioses. Boetius i. r. LX de Consolatione, Pros s. J Veritas huius patet experientia quotidiana: & ratio est quia omnes amicitiae, vel utilitate probantur; vel aliqua honesti aut deleciationis spe; quorum nihil est in auaris reperire. Vt non immerito dixerit AEneas Sylvius nulla ore re a rum placere hominibus, ni in morte: ita refert Platina invita Pij II. Pontificis Maximi, qui ante Eneas Sylvius dicebatur,atque hac de causa Auari assimilantur porcis qui & natura sordidi sunt, & a quibus quandiu vivunt, nihil pene commodi spera-

opotest. Vide D. Thomam 1.2. q. λέ' .art. . ad 3. 2. Senes natωralitersuntauari. . Et hic. c. primo. JVbi docet Philosophus, senectutem & imbecillitatem omnem sue defectum auaros essicere: nempe secundum naturalem, & ordinariam naturae inclina tionem. Qua ctiam de causaEth. 8. cap. 3.docet,maxim e apud senes vigere amicitiam utilem eb quod non sequantur iucundum sed utile : Ratio naturalis est, tum quia ordinarie profecerunt prae caeteris multum in isto habitu vitioso: tum quia senes propter naturae desectum, auidius undique inquirunt vitae suae deficientis subsidia. Sicut & omnis indigens, quaerit suae indigentiae supplementum, ut docet D. Thomas a. a. q. I 8. a. I. ad 3. Eorum tamen auaritia magis vituperanda est , quam iuniorum : absurdum enim est, eo plus quaerere viatici, quo minus reliquum est viae.

782쪽

Resertur a sancto Hieronymo sub finem Epistolae ad Paulinum Presbyterum , quae sacris Bibliis praefigi solet; ubi id vetus elle,& vulgare pronunciatum

affirmat: Ratio est, quia auaritia non permittit eum stui etiam praesentibus bonis. Vnde . Eth. c. primo , dicitur auarus nec sibi, ne aliis prodesse: neque enim sua distribuit in alios, neque dependere faudet in usus proprios. Pulchre Seneca, Epist. io 8. No Uides quemadmodum Theatra cons nent, quoties aliqua dictasunt , quae publice cagno simus, O consensu vera esse te samur. Desunt inopiae multa , auaritia omnia. In nullum auarus bonus est, instpe in s. . . . fuaro nihil esscelesini et Eccl. io. cap. J Nimiarum quia paratus est, quamuis iniuriam facere pro pter pecunias: sacile enim amor inordinatus diuitiarum ita crescit, ut proprer illas, linino parui pendat. omnia praecepta siue diuina siue humana: paratus nil non patrare, dummodo id cui inhiat assequatur. Vnde additur eodem capite. Nihil enim iniquius qhaenamare pecuniam. Hic enim ciar animam Dam evenissem habet, quoniam in iit uaproiecit intima a. Eadem

de causa ab Apostolo dictum cst. s. fuaritia est idololatria. Ad Ephesios 3. cap. lQuia auarus auro assicitur prae Deo, omnia paratua Propter aurum agere & pati. In eundem sensum primo ad Timoth. cap. 6. mimorunt, ait , diuiter seri, incidunt in tentationem cir laqueum diaboli, desideria multa inutilia notiua qua mei uni homines in in- set itum, G perditionem. Nam. 6. Abdix omni κm malorum es cupiditas. Ibidem. JQuemadmodum enim radix arborem totam nutrit ramos, solia,&fructus ; ita, inquit S. Thomaz, a. z. qtiaest. 8 . artic. I. Vita peccatotum est arbor quaedam: huius rami lunt habitus vitiorum , solia, verba mala ; fluctus vero Praua optra : omniλ tamen

783쪽

uegis De Auersis En tum creatorum generibuL

aluntur &fouentur a cupiditate, quia nullum est in tum , ad quod cupiditae aliquo modo non impellat. Vnde merit O auaritia inter peccata capitalia numeratur , quae sunt veluti sontes & rad ces caeterorum.

Et in hanc sententiam illud Salios i ii Catilinario :Iecunia, imper, que libido sum quas materia omnium

malorum. Namque auaritia fidem, probitatem caeterat que bonas artessubuertit: proque his superbiam, crudelitatem, Deos negligere/mnia Ῥenialia habere docuit. . Prodigus longe melior est auaro. . Eth. cap. I. JRationem huius assignat ibi dona triplicem; prima est, quia & aetate & inopia facile curatur prodigus

aetate quidem, quia quo evadit maturior, eo sitor dinarie ad icnacitatem pronior; ut patet per explicationem secundi pronuntiati: inopia vero, quae ex prodigalitate consequitur; quia illa superfluam largitionem reddit impossibilem. Secun da ratio est quia prodigus facile reduci potest ad medium virtutis, ob conuenientiam quam habet cum illa: libenter enim istia distribuit, ut homo liberalis. Tertia est qua mul- tis 'tilis, propter suam profusionem: at auarus, negvlli aliis nec tibi ipsi prodest; ut docetur ibidem, &constat ex dictis.

DISTINCTIO V. De Gratitudine Gr Ingratiis ine.

Vigrate beneficium accipit, primam eius pensio Menem soluit. Seneca lib. 1. de beneficiis cap. α . J Gaudio enim allicitur liberalis donator videns beneficium siuum gratum esse, & aliquid commodi vel oblectationis adferre illi cui donauit , siue donatario, Vr vocant i quia tunc cernet. non frustra

784쪽

collocasse, & fructum quem principaliter, intendit

retulisse. Vnde eodem lib. 3 . ait: Vis reddere bene sicium 3 accin benigne: nam si benigne acceptes, ipso' acceptionis modo illum honoras, & affectui eius. quodammodo satisfacis: .sin autem repudies, Mabsque iudicib, ac grati animi significatione acceptes, videris contemnere , vel certe parui facereb v neficium . & affectum donantis. a. BIcusere non decei quod donatur. Monet pro ivinciatum, boni consulendum esse & benigno acceptandum , qualecunque id demum sit munus, quod gratis offertur ab amico. Item minime negligendam esse, sed ambobus , ut aiunt, manibus arripiendam uamlibet occasionem commoditatis iuxta illud vulgare: a cipe quam primum , breuis es occasio lucri. 3. Hostium munera nonfunt munera. J. Nempe inquantum procedunt ab hostibus, ut tales sulit, ete- nim illi nocere intendunt, non benefacere. Obser-

Dandus est igitur animus largientis, ne specie beneficii inseratur maleficium. Id quod recte insinuat Maro lib. r. aeneidos. Quidquid id est, timeo Danaos rina ferentes, translatum vero est dictum propositum excelebri illo Graecorum prouerbio

- . Ingratisiimus omnium est,qui beneficiis oblitus es. Senec. lib. s. de beneficap. i. J Rationem addit ibidem ; quia is , cui totum beneficium elapsum est gratus fieri nunquam potest ineque enim talis gratias

aget Vnquam; neque nabebit, neque reseret.

s. Qui sinat reddere, non habet animum grati ha mi uis sed debitoxis. Sen. . de beneficiis in fine; J Talis namque non videtur aestimare, id quod in beneficiis est praecipuum, scilicet gratuitum animum bene saetoris : ita autem soluit, ac si ille non gratis, sed

intuitu compensationis dedisset , deinde ostendit

N ii iiij

785쪽

De Emesis Entium Oeatorum generibur

illud beneficium non e sto gratum, dc se animo id ip sum reucere. Nam ut inquit Seneca ibidem : Reyriendi genus e s ,poniis aliud in vicem mittere: G m nus munere expungere. Denique ingratus eiusmodi est

in benefactorem; dum videri beneficio affectus non vult, aut illi beneficii ratione obstrictus. Vnde Seneca loco citato.

6. Qui minus cito cupit fluere, innitus debet ; de r. Qui inuitus debet ingratui eis, J nimirum quia

non vult agnoscere beneficium. sed haee intelligenda sunt, nisi alter expectet statim remunerationem, ut quando intuitu illud confertur; vel nisi aliae cir- .cunstantiae aliud poscant: quamquam hoc ingratitudinis genus, hoc aeuo minus frequens est. Longe cxpius plane non reserendo, quam importunc reserendo peccatur.

8. Benefactori potius retribuendum est, quam L sie' dum amico. 9. Eth. c. 1. J Rationem addit ibidem, quia scuti homo magis tenetur reddere mutuum, quam gratis aliquid donare amico, ita caete- ris paribus, magis oportet retribuere benefactori , quam elargiri alteri cuicunque sodali. Ivisum enim e Vacere gratiam ei, qui gratiam facit, Et eodem modo obligatur homo, secundum moralem honestatem, ad retribuendum benefactori, quo secundum legalem iustitiam tenetur ad reddendum mutuum: dixi caeteris paribus, quia ob necessitatem , vel alias

circunstantias , donatio gratuita aliquando praeponenda est retributioni; ut docet Aristotcles ibidem. 9, Deo, s parentibus non redditur a qui ualens. J Sumitur ex lib. 8. Et hic. cap. i . & vlt. sub finem c

pitis , ubi docet Philosophus amicitiam id exposcere, quod fieri potest, non vero necellarib, quod es- ici pro dignitate: eo quod non semper exhibeti id possit, Sumi in honoribus qui diis . parentibus, ex

786쪽

Pars quinta. Titulus NAVII. 33s

hiueentur, nemo enim fecundum dignitatem, ait, miri

dicta sunt Titulo de Religione Gr Pietate, nomine autem parentum non intelliguntur naturales modo genitores; sed etiam spirituales, qui vel sapientiae nos, vel virtuti ac Christo genuere, ut elicitur ex eodem capite ,&distinctius ex 9. Eth. c. 2. Notat autem re D. Thomas, licet parentibus non reddatur aequi ualens ; si affectus consideretux aliquid etiam maius reicibui posse, & huiusimodi bonam voluntatem sitfficere ad gratiae compensationem. Vide

illum. 2.2. q. IO6. art. 6.

DIST4NCTIO VI. De Assabilitate Ο ditiis oppositis.

r.' A Ffabilitas eir amicitia similitudo. J Ita eamina nominat Aristoteles . Eth. ca. 6. in eandem sententiam S. Thomas a. a. q. II 3. ar. I. ad I. Nouenim, inquit , est amicitia propriὸ loquenda; sed quadam eius similitudo, in quantum aliquis decenter se habet ad illos , cum quibus conuersatur. Dicitur affabili tas, esse similis amicitiae , quia exterius ita se ad omnes gerit, tanquam ad amicos; differt tamen ab amicitia proprie dicta: quia haec nihil aliud est,quam mutua quaedam beneuolentia , in peculiari quadam

comunione sundata affabilitas autem est virtus quae procurat ut conuersatio nostra, in rebus seriis cum quouis homine sit grata, & tempori, locoque ac persionis conueniens. Dico in rebus seriis ; quia ut in iocis nostra conuersatio grata sit, praestat alia vit, tus, quam Aristotelcs . Eth, cap. 9. τραπε ui vocat.

787쪽

s o De diuersiis Antium creatorumgeneri u

2. Quod frequenter dicitur, conturbat audientem Topicorum cap. . J Rationem huius assignat Isocrates, oratione ad Demonicum,ubi ipsum monet, ne sepius eosdem, neque verbosus iisdem do rebus alloquatur : quo&iam ,iriquit, omnium rerum eissatie

dices. Seneca libr. de motibus. J Monitum istud praestistissimum est, ad discietionem in verbis seruandam ,& cauendas aliorum offensas. Vide supra Titulo de prudentia, dist. 3. ubi pluribus egi de in

deratione sermoniS.

istud pronunciatum, a Graecis acceptum, significat, Magnatibus ac potentibus viris breuissimo isermosae opus esse, ut vel imperent aliquid , vel vetent, nec magnam eos decere verbositatem ad sabditos, quando sola voluntas iis pro ratione tenenda est.Valet etiam in homines morosiores , qui sibi plus iusto sumentes, vix uno alios dignantur verbo.

Epist. io 3. ad Paulinum. J Communis sententia est, magnam affabilitati vim este,non modo ad amicitiam pacemquzgenerandam & conseruandam sed etiam ad salutem animarum procurandam ; docet enim haec omnia omnibus fieri, ut omnes Christo lucri fiant. Qi md fecit Christus Saluator noster,&Apostoliae Apostolici viri: at vero sancta Rusticitas in se quidem utilis ae laudabilis est: in proximos tamen non est ita fructuosa, c. mulsas amicitias dissoluit in O bilita . J Refert

hoc antiquum&commune pronunciatum Alistoteles 8. Ethic. c. s. verba eius sunt: πολλας δἰάπροαδεί, uar. Vox Graeca, , non

ita commode reddi latinc potest,neque enim simplis

788쪽

citer significat taciturnitatem vel silentium, ut quidam interpretantur; sed illud silentium, cum quis lnon appellat, nec salutat amicum. V ti enim per mutuas salutationes, de alia beneuolentiae signa, foue tur amicitia; ita per eorum intermissionem dissoluitur. Vnde Aristoteles ait ibidem, per diuturnam assentitam etiam necessitudinis obliuione afferri. ita- que sensius linius pronunciati est; amicitias extingui, nisi conuersatione & alloquio mutuo nutriantur.

Dis TINCTIO VII. . De Peritate ditiis Ono sitis. Erit s quoad hunc locum, dupliciter accipitur.

primo prout esst conformitas intellectus,cum rein Pellecta , 2 o. prout est virtus potestativa Iustitiae, qua aliquis ita se exhibet verbis & aliis signis, ut reuera lentit in animo; & dicitur ab aliis veracitas. De ea secundum priorem acceptionem egimus supraTitulo quarto ; de ipsa secundum posteriorem hic age

tur.

I. Veritatis potius ratio , quaein opinionis habenda est. . Eth. cap. 3. J Vbi viri magnanimi esse docet Philosophus, veritatis potius habere curam, quam opinionis, aut variae hominum existimationis, ideoque addit, magnanimos suo loco omnia agere & dicere aperte. In eandem sententiam lib. I. magnorum moralium cap. 23. ait: Maonanimos non ita se abi jcere,ut minore quam par sit, ιοπρre melint honestari, nec rursum quam deceat maiori. Similia habet loco citato . Eth. cap. 3. Monet autem effatum, germanum ubique candorem elle colendum, & hi pocrisim ab omni prorsus humana conuersatione liminandam.

789쪽

37 2 diuersiis Entium creatorum generitas

2. Exemplorum non requiritur meritas, sedclarit s. lSumitur ex primo priorum Analytsech. 3. c. 39. ubi dicuntur litterae A, B, C, nihil ponere,ex quo sequatur secundum illas aliquid veri aut falsi: nam virecte notat S. Thomas, in librum 2. de generatione&corruptione: Aristoteles non multum curauit,virui exempla secundum rei veritatem, talia essent: modo rem bene declararent,ac proinde monet in Z. Meia ledes a. text. 7. exempla Aristotelis, non semper accipienda elle secundum veritatem, sed secundum similitudinem proportionis. Ratio est quia exemplavsurpari solent, non quod ipsa sint vera , sed ut veritas rei, quae proponitur, per ea suo modo euadat manifesta.

3. Mendacium per se improbam est o lituperabile . Eth. cap. 7. J Sensus est omne mendacium esse intrinsece S ex natura sua malum, ita, ut nulla talis possit contingere circunstantia;in qua mentiri liceat. Vnde Eccles. .i . dicitur: Noli melle mentiri omne

mendacium, &I. Ioarua. 2I. Omne me daciam ex me

ritatemn est: ac propterea Ioan . S. 6. diabolus diacitur pater mendaci'. Ratio est ; quia mendacium ex

suo obiecto, quod est loqui contra mentem, habet intrinsecam deformitatem & malitiam, inseparabilem ab omni mendacio : in 'quo differt multum ab aliis actionibus, ut est acceptio rei alterius, occiso hominis, iuramentum, &c. quae possunt aliquando honcsto fieri: quia potest eorum ratio formalis obiectiva mutari. Atque hinc docent S S. Patres, aliique Theologi. Haereticum este, si quis dicat, Deum vel per se vel per alium mentitum fui illa, aut falsum dixiste: imb ne quidem de potentia absoluta mentiri polle, quia directo repugnat uni attributo Dei, quod est esse primam veri ratem. Ita Diuus Augustinus lib. 11. de Trinit. o. ID & alibi. Anselmus lib. L

790쪽

Paps quinta. Titulus Aa VIII, s 3

dur Deus homo cap. 11. de alij. Vide Suarem disp. 3. de fide sect. s. n. m&seqq. . Mendacem oportet eqse memerem sui. J Vetus istud pronunciatum resertur a Quintiliano, Institutionum oratoriarum lib. . item ab Apuleio, Hieronymo &aliis. Indicat autem perdissicile esse , ut qui menti tur semper sibi constet, nisi magna sit memoria &iudicio, nam & rerum fictarum memoria, non paulo dissicilior est quam verarum: El. s. Mendacij γ ierisimilitudinis difficilis es coniuου Bio. J Huius effati Veritas, s lis superque comprobata est, exemplis non Veteribus modo; sed vivis etiam & quotidianis : dum enim occulti facinoris rei vel examinantur ab aliis, vel sua ipsi sponte eius

mentionem faciunt ; aut casu in sermones de eo incidunt; Ita ex iusto Dei iudicio, sui immemores sunt inconstantes, ita in dicendo offendunt, vi facile de crimine a se admisso, aliis suspicionem moueant, ipsique prodantur; ut pulchre ostenditur l. i. vitae S. Caroli Borromati, sub finem, ubi hoc refertur pronuntiatum , de aliquot exempla huiusmodi quorundam facinorosorum, qui in necem uncti Viri, conspirauerant, enarranturque. Ratio huius naturalis est ; quia plura falsis repugnant, quam Veris: veris si quidem sola ea; quae falsa sunt, aduersantur: at falsis non vera solum ; sed etiam falsa, quare qui falsiim dicit, facile sibi contradicit, nisi defendendo mendacio valde inuigilet. Quocirca recte ab Augustino dictum est. 6 Laborios uni sigmenta mendaci'. J Est haec sentcntia 66. inter eas, quas ex operibus S. Augustini collegit D. Proseer: qui autem merum muli dicere,

non ita laborat, ut refertur eodem numero: quietiores

enim sunt boni quam mali, & ab solutiora sunt verba veridicorum, quam commenta mendacium. Iu

SEARCH

MENU NAVIGATION