Godofredi Hermanni Opuscula

발행: 1827년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

IM OBSERVATIONES

κοιτας ερος, ἁ ματαία,

πιυς σοι ταδε συνδικάσει.

μὴ λίαν τάκου,

Indicavi personas iisdem litteris, quibus Callias usus suerat. Vt hanc stropham totam canit Bela, accinentibus ordine Alpha, E, Eta, et Iota, ita iisdem accinentibus antistropham totam canit Gamma. Illud sponte inteIligitur, incertum esse, utrum singulis litteris apud Euripidem singulae Personae, an Plures coniunctae significentur. Obiter moneo, quod circa finem antistrophae est, .nα καὶ τάδ' αυδα , in quibus Verbis quum φιλα Singularis numeri esse Putaretur, critici Versum Strophicum sollicitarunt, hunc sensum habere: dro etiam, bene ei nos velle. Postquam de Medea Euripidis dixerat Athenaeus, obiter, turbato narrationiis ordine, qui mos est huius scriptoris, Sophoclis facit mentionem, quem dicit, quum audivisset, Euripidem aliquid e Calliae fabula hausisse, in

Oedipo, sibi idem licere ratum, alia ratione Calliam esse. imitatum, et vocabulum in fine versus divisisse. Fecit hoc Sophocles, ut censebat Clearchus, ad imitationem Prologi , qni erat in Calliae sabula: in quo prologo verba sic dividi supra ostendimus. Statim deinde Λthenaeus ad an iistroΡhas redit his verbis: δωπερ οἱ λοιποὶ τὰς ἀντιστρόφους ἀπο τουτου L e. ex eo temPoro παρεδέχοντο πάντες, ως ἔοικεν, εἰς τἀς τραγωδίας. Ex his verbis colligimus, tragicos, quum ante editam Euripidis ΜΕ- deam hic illic parcius usi essent antistrophis, Posteaquam ille novam earum rationem et liberiorem prodidisset, ibi

152쪽

DE GRAECAE LINGUAE DIALECTIS. Ira

poterit recte explicari, quam quum maiores Progressus s cerit tragicorum emendatio, quae nulla in Parte magis, quam in hac, iacet. Redeo nunc ad elisam in fine trimetri syllabam. Eam Io igitur elisionem, Athenaeo auctore, abiudicare debem ab omnibus tragicorum fabulis, quae ante Sophoclis Qedipum editae sunt. Nec tamen hoc satis est. Nam nec So-Phocles, neque qui eum Sequuti sunt tragici, ubique, ut equidem puto, sed certa quadam conditione, istam elisionem admiserunti Ostendent hoc exempla, quae haec sunt: in Oedipo Rege V. 29. .vφ' ου κενουται δωρια Καδμεῖον, μέλας δ' Αιδος στεναγμοις καὶ γοοις πλουτίζεται. v. 332. ἐγω ουτ' ἐμαυτον, Ουτε o ἀλγυνω. τι ταυτ' v. 85. κπαγω τα μεν τείνοιν ἐτερπομην' Omoς δ' ἔκνιζε μ αμι τουθ' ' υφειρπε γαρ πολυ. v. IIM. οστις πέφασμαι φυς τ' xφ' ων Ουου χρην, ὀμιλῶν, ους τέ μ' ουκ ἔδει κτανων.

χωρος δ' ὁδ' ἱρός, ώς σάφ' εἰκάσαι, βρυων δάφνης, ἐλαίας, ἀμπέλου ' πυκνοπτεροι δ'

153쪽

IM OBSERUATIONES

I Ex his locis, si ab uno discesseris, hac tantum conditione Ullabam in sine trimetri elidi discimus, si proxime Praegressa sit interpunctio, quae quod Pausam in pronunciando fieri iubet, ea, quae deinde sequuntur, arctius coniungi postulat. Nam Graecos neque Solius metri rationem in recitandis versibus. habuiSse, neque, ut nostrum multi solent, quum Vedius legunt, metrum neglexisse, recondiatis quibusdam, sed certis argumentis possumus colligere. Ex quo genere illud est, quod de longa syllaba, qua in terdum Vox ante arsis quinti Ρedis trimetrorum finitur, in praefatione ad Orphica scripsi. Alia huiusmodi, quae addere Ροssem, omitto. Quod si quis versus illos, quos adscripsimus, recte Pronunciare sciat, is intelligat necesse est, elisiones istas in extremiti versibus non modo esse duras, sed aliquid etia in habere suavitatis. Vnus tamen in his locus est, qui quum nullam ab interpunctione habeat excusationem, de vitio suspectus est: σοὶ φασὶν αυτὰν ἐς λογους ἐλθειν μολοντ'

Uau altersius, Probante, ut videtur . mite achio, in Bibl. crit. ΙΙ. 2, 5I. μολοντ' in mutabat. AMO- scit tamen hoc participium scholi tes, ita scriberes: τοἐξῆς, φασιν αυτον μολοντα αλειν εις λογους σοὶ ελθειν. Equidem non credo dividere Sophoclem vocabulum Voluisse , quum scribere Posset, σοὶ φασιν ἐλθοντ ' αντον ες λόγους μολειναίτειν svel,

σοὶ φασὶν ἐλθειν ἐς λογους μολοντα νιν

154쪽

Prior ratio defendi potest eo, quod saepius error in te minationibus similium vel oppositorum admissus inVenitur. Ac similis Iocutio in eadem Sophoclis fabula est v. 129T. Ουτ' εἰς nεγχον χειρος Ουτ' μολων. Alteram tamen rationem praetulerim, tum quod scholiastes infinitivum ἐλθεῖν Ρariter ac Participium μολοντα tuetur, tum quod non rari sunt errores, quos αυτον Pro τὶν re Positum Peperit '). Sed haec hactenus. Indicenda est enim solemnis IS doctorum philosophiae creatio, quae lioc quidem innocvm iucundissima conitincta est gratulatione, qua duo nobis prosequendi sunt eximii viri, quos ex iis, qui ante hos

L. annos artium magistri ab Ordine nostro creati sunt,guperstites eSse gaudemus,

POTENTISSIMO REGI SAXOMAE A CONSILIIS PROVOC TIONUM, FACULTATIS IURIDICAE IN ACADEMIA VITEBERGENSI ORDINARIVS

POTEXTISSIMO BRITANNIAE REGI AB SECRETIS RELIVDICIARIAE CONSILIIS, ELOPVΕΝTIAE ET POESEOS PROFESSOR IX ACADEMIA GEORGIA AUGUSTA,

quibus viris, qui meritis adeptam nominis claritatem etiam senes indefesso studio, quo civibus suis ac litteris Prosunt, tuentur, diuturnos contingere optamus hilaris senectutis fructus. Vtinam hoc voto etiam Fridericum Volgangum Reigium Possemus comprehendere, qui eodem anno Cum

his artium magister factus, iam diu ex vivis abiit, indelebili nobis, atque ante alios mihi, relicto desiderio. Dio igitur XII. Febr. h. X. in Auditorio maiora anuiversaria instituetur solemnitas, in qua primo ii, qui iam tabulis publice propositis Philosophiae Doctores ac Lib alium Aritum Μagistri declarati sunt, renunciabuntur: Vide Elem. d. mere. I. 8, 10. P. 36. HERM. OP. I.

155쪽

PAsTOR PMMARIUS ECCLESIAE RIGE SIS, AD AED. D. PETRI RIGAE PASTOR, CONSISTORII ASSESSOR, COLLEGII UTRIUSQUE , ET QUOD EcHOLASTICAS, ET QUOD PAUPERUM RES CVRAT, COLLEGA,

CHRISTIANUS GUILIEL IVS WIESAM

Antiquo deinde ritu creabuntur Ili:

CAROLUS FRIDERICUS ADLER

156쪽

DE GRAECAE LINGUAE DIALECTIS. Hanc ergo solemnitatem ut VOS, ΜΛGNIFICE RECTOR, CELSISSI IE PRINCEPS SCHOE URGICE, ILLUSTRISSI II COΜITES, GRAVISSE II PROCE RES ac FAUTORES ACADEMIAE, GENEROSISSI III denique atque HUMANISSI II COΜMILITONES,

praesentia VESTRA Ornare celebrioremque reddere velitis, ordinis, meo, candidatorumque nomine, qua decet observantia a VOBIS peto. P. R in Universitate Litterarum Lipsiensi Dominica Estomihi a. CIOIOCccVII.

157쪽

L quid sit ellipsis et pleon m .sn Nulla res plus damni intulit litteris, quam inertiae filia

credulitas. Nam sicut in omni negotiorum genere quae dam reperiuntur inveteratae opiniones, quas alii ab aliis accePtas servant religioseque tuentur, Ρarum solliciti, qui fontes sint, aut quae rationes harum opinionum: ita etiam in litteris, quarum tamen Ρropria est veritatis PerveStigatio, Plerique, quoniam multa discendo doctrinae laudem Parari Putant, magis quid ante se alii dixerint, quam illio an id recte dixerint, student cognoscere. Quo sit, ut, dum toti tractandis aliorum commentis se dedunt, denique longa consuetudine ad credendum inducantur, mirantes ac Pene Stupentes, si quis aliter sentire audeat. Et quo es riores saepe viros haec tenet socordia, eo latius hoc malum serpit, Plerisque auctoritatem, tutam scilicet, aliquamdiu certe, Ρroprii laboris periculosae difficultati praeserentibus. Luculentum huius rei documentum praebent

ea quae ab his, qui Ρhilologi vocantur, de ellipsi et

) Edita est in F. Α. Wolsi et Ph. Bullmanni Museo anti quitatis studiorum Berotini a. 1808.

158쪽

pleonasmo Graecae linguae tradita sunt. Quas disputa' tiones qui accuratius consideret, is propemodum eo redigatur necesse est, ut dubitet, utrum ellipsis sit, ubi non CSt Pleonasmus, an Pleonasmus, ubi non est ellipsis. Adeo ne nunc quidem certum est atque exploratum, quaesit hornm nominum vis et significatio. Atque ut fit, quum dissiciliora sint ea, quae iusto brevius, quam quae cum quadam orationis abundantia dicuntur, primo de ellipsi quaesitum est, comparatis inier se veterum scriptorum 1ocis , qui plenam viderentur, quique mancam Orationem habere. Visa haec res est pulcre Procedere: itaque Praeter alios maxime Lambertus Bosius, insignem hunc ratus e licandae Graecae linguae fontem esse, tanto studio ad

investigandas ellipses excitatus est, ut fere quidquid Graeca lingua dinicultatis haberet, aliqua ellipsi adhibenda putaret expediendum esse. Cuius viri nomen, invitante etiam rei facilitate, alios movit plurimos, ut eodem

ipsi quoque operam consenent suam, doneo nuper Go- do . Henr. Sinae rus, vir doctissimus, caecos eorum impetus plurimis in locis compescuit et ad saniorem ratio- nem revocarit. Qui Vir quum, qua est Graecae linguae

peritia, multa, quae ab istis Ρer ellipsin explicata fuerant, ab omni en si vacua esse intelligeret, Vellem tamen Non Isc illic in singulis erroribus notandis operam impendisset, sed, quod caΡut est rei, in universum ostendisset, quid esset is ellipsis, et quousque usus eius pateret. Quod illo si fecisset,

non modo longe facilius superiorum errores potuisset aPeri re, sed ipse etiam sibi cavisset, ne, quod interdum ab eo est factum, aut nullam esse contenderet ellipsin, quae Vere et lipsis est, aut eam, quae nulla est, admittendam censeret. Eodem modo res acta est in Ρleonasmo. Quod optaverat

ite actius p. IS ad Eclogas historicas, ut hos

quoque, quemadmodum Bosius ellipses, aliquis pertractaret, id facere tandem conatus est neni. Meiskius, vir subtilis iudicii, edito libro de Graecae linguae Pleonasmis. Hic vero quum latissime Patere nomen pleonasmi artimad- 'vertisset, callide eam Ρosuit definitionem, quae hos tim tum, qui iniuria pleonasmi haberentur, comprehende-

159쪽

ret; quo factum est, ut hos, qui Vere sunt Pleonasmi, Praeteriret. Ita sin lari Prosecto casu accidit, ut Lam-

herii Bosii liber de ellipsi maximam Partem Sit Ρleonasmus, IVelati de pleonasmo ellipsis.

Quae quum ita sint, tantum abest, ut, naturam ellipseos ac Pleonasmi explicare aggredientes, actum acturi simus, ut magis id sacere instituamus, quod quum ante omnia fieri debuisset, nondum est a quoquam factum.100 Parum est enim dicere, quod quisque videt, ellipsin esse omissionem verbi necessarii, Pleonasmum adiectionem verbi non necessarii. Nam quid est in hoc genere necessarium p aut quo id modulo metiendum est Θ et quae ratio est, si quod Verbum nunc additum uunc omissum reperitur,

ex qua colligi possit, utrum additum abundet, omissum desideretur, an nec, si adsit , superfluum, nec, si absit, intelligendum videatur p denique qui sinis. est, quo ista pleonasmi atque ellipseos licentia terminetur, ne Pleonastica habeatur oratio, si quis omnia bis terve dicat, et I lica, si omnia omittens prorsus taceat Θ Nimirum ab . usu atque experientia, quod hactenus factum est, haec repeti nequeunt, quia usus, quid fiat, docet, non quid debeat fieri, aut seri non possit: sed in illud est inquirendum, in quo natura posita est omnis orationis, quod SOIum, quia aeternum est et immutabile, certas firmasque potest orationis leges continere. Servabimus autem uos quidem vulgares istas definitiones, quas modo Commemorarimus. Nam sunt illae quidem verae, sed, nisi iusta explicatio accedat, eaedem, id quod factum est, Plurimos gignant et maximos errores necesse est. Qui ellipsiuatque Pleonasmum in omissione Verbi necessarii et adiectione non necessarii ponunt, necessarium sere solent id

101 vocare, quod ad integritatem orationis requiritur. At haec ipsa Orationis integritas nisi accuratius definiatur, nihil habet, quo quis recte uti possit. Nam et brevis in tegra est oratio, et copiosa, nec magis, qui brevitati in dicendo studet, quidquam omittit, quam superflua adiungit, qui copiae. Quod si quis integram orationein VO-candam censeret eam, quae Pro coitailio eius, qui loque-

160쪽

IN GRAECA LINGUA.

retur aut scriberet, nune concisior esset, nunc explicatior, is Ρleonasmum cum copia, essiΡSin cum brevitate confun- .deret. Ac multi hunc errorem admiserunt, maxime in PleonaSmo, quum abundare crederent, quae in iisdem dicendi formulis aliis in locis omissa essent, non rePutantes, e contrario, ubi ista Ροsita sunt ab antiquis scriptoribus, desideratum iri, si non essent posita; ubi autem omissa, omissa fuisse propterea, quod ibi posita superflua fuissent. Nec raro idem error circa ellipsin invenitur, non animadvertentibus, qui de his scripserunt, in breviore dicendi modo nihil esse supplendum, quia in am-PIiore, ut Ρrorsus diverso, nihil est, quod omitti possit. Clarum vero est, quum de ellipsi et Pleonasmo quaeritur, integritatem Orationis non posse aliam intelligi, quam grammaticam, quae in eo est Posita, ut onmia dicantur, quae quis cogitari velit. Itaque si recte definire volumus, ellipsis est Omissio vocabuli, quod etsi non dictum, cogitatur tamen; pleonasmus autem adiectio vocabuli, quod 102 etsi additum, tamen non cogitatur. Sed ne hae quidem definitiones quidquam utilitatis habent, nisi Ostendatur, quale sit hoc, aut Ροssit esse, quod non dictum cogitari, aut dictum non cogitari queat.

II. Quid non sit s Ilipsis. Ordiamur ab ellipsi. Atque ante omnia emendum est, ne ellipsis confundatur cum duobus aliis dicendi mo dis , quorum in altero id omittitur, quod e praecedentibus vel sequentibus verbis ilitelligendum est, in altero, Propter varias caussas aliquid inchoatum abrumpitur, quae ligura aposiopesis vocatur. Prioris generis exempla haec

ubi quum manifesto intelligatur ειρασσες, non est ea tamen vera ellipsis putanda , quia praecessit, verbum

SEARCH

MENU NAVIGATION