Godofredi Hermanni Opuscula

발행: 1827년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

tem complecterentur, tum, salsis alienisque admixtis, mirum in modum depraVarentur. Horum omnium ars rhetorica luculentissimum exemplum exstitit. Quae quum Primum apud Graecos, Plerarumque artium et doctrinarum reΡertores, eXorta esset, initio in exercitatione quadam copiose ornateque dicendi constitit; mox vero hominum eloquentiae laude florentium opera disciplinae quaedam ratio et Ρraeceptoriim subtilitas accessit. Sed quum universa dicendi vis et iacultas potiissimum in caussis iudicialibus, 2 in negotiis publicis, in sollemnibus laudationibus Versaretur, fieri non potuit, quin his in rebus solis disciplina se

contineret, caetera autem dicendi genera non solum negligeret, Verum etiam excludere videretur. Historiarum

expositio, philosophiae explicatio, familiarium sermonum elegans imitatio disciplinam habebant nullam. Nam qui in hiis rebus elaborabant, aut a declamationum exercitatione aliquem usum dicendi asserebant, aut in eorum exempla, qui antea in his generibus excelluissent, intue-hantur, aut suopte denique ingenio sensuque adiuti, quid verum et aptum esset, intelligebant. Itaque quum Aristoteles, eximii vir ingenii, ad explicandam illustrandamque artis rhetoricae doctrinam accederet, hic quoque, Priores sequutus magistros, neglectis reliquis dicendi generibus, orationum scribendarum artem et scientiam Ρersequi satis habuit. Quamquam Isic non ita viam ab illis patefactam

tenuit, ut non et nova et subtiliter excogitata. afferret. Naturam enim atque osticium rhetoricae, quod illi fere inflectendis commovendisque hominum animis Versari statuebant, alio transferendum esse censuit. Nam quum rhetoricam, quam e dialectica oriri putabat, facultatem esse existimaret perspiciendi quid in quaque re Probabile esset, Primariam eius Vim in probando demonstrandoque positam esse contendit. Alii deinde alias rhetoricae definitiones

attulerunt, ut facile Possit aestimari, qualem esse ΟΡοrtuerit disciplinam artis de cuius natura non ConStaret.

Quin ipse Qitinctilianus, in quo praeclarum fuit atque eximia eruditione politum ingenium, in eo Ioco, in quo

plurima, aliorum de sine rhetoricae sententias commemo-

92쪽

PROSAE ET POETICAE ORATIONIS. Sarat et refellit, optimam ex his, quae Locratem habet a ctorem, amΡlexus, rhetoricam bene dicendi artem esse existimat. Sed neque haec definitio, neque illa Cleanthis et Chrysippi, rhetoricam recte dicendi artem esse cen- gentium, quae Quinctiliano eamdem habere vim atque illa

Isocratis, nobis autem etiam propius Verum accedere vi

detur, satis idonea est. Etenim, ut dicam quod sentio, omnes istae artis rhetoricae desinitiones duplici maxime vitio laborant. Quippe ex una Ρarte iusto latius patent, ex altera Ρarte angustiores re definienda sunt. Ac latius patent Primum eo, quod dialecticae aliquam partem ad-a miscent arti rhetoricae, ut Aristotelica, reΡrehensa a Quinctiliano II. 15, 13. et a grammatico quodam in Biblioth. Coisi. P. .593. Neque enim hoc est artis eius om-ciunt quae dicendi praeceptis continetur, ut, quid cogitandum Sit et quomodo, ostendat, sed ut cogitata recte eloqui doceat. Deinde eo quoque latius quam debet e tenditur rhetoricae descriptio, quod a poesi non satis diastingui solet. Nam definitiones, cuiusmodi illae sunt Isocratis et Chrysippi, quidni etiam in artem poeticam qu drent, quae et bene et recte dicendi ars, non minus quam rhetorica, est Θ Nec meliores hoc in genere sunt illae definitiones, quae copiose ornateque dicendi scientiam esse tradunt: in quibus hoc quoque vitiosum est, quod ne ad

eam quidem, quae uniVerse Vocatur eloquentia, accommodatae sunt. Saepe enim ea est maxima oratoris Virtus, oumique copia et ornatu excellentior, breviter scire et simpliciter Io lui. Contra, quod etiam angustiores, ac debebant, esse istas definitiones diximus, id spectat ad vim et usum artis, quem doctores Omnes in orationibus quae proprie dicuntur expromi putant. Nam quis tandem finis sit, quo hae orationes ab aliis dicendi scribendique generibus ita differant, ut dictionem requirant plane singularem et ab

aliis sermonum scriptionumque formis alienam Θ Μani

Stum est, quidquid hic discriminis reperiri possit, id non

in dictione atque elocutione, quae tamen Propria est in toricae, sed in materia dicendi argumentoque versari.

Quare illi denique pene ridiculi sunt, qui eloquentiae s

93쪽

cultatem positam Ρutant in rebus intelligentiae communi accommodatis. Nam quae talutem est illa communis iii-telligentia, aut quousque Pertinet Θ quosnam quasi termi nos habet, intra quos debeat consistere Θ aut quid est, quod ab hac intelligentia communi segregandum sit atque excludendum, quandoquidem gradibus quidem illa quibusdam distinguitur, scd circumscriptionem non habet

aliam, quam quae rerum omnium in cogitationem et sermonem cadentium circumscriΡtio est Θ Nam et rusticorum quaedam est communis intelligimila, et mediocriter cultorum, et eruditorum, et philosophorum denique. Sed operae Pretium est quaerere, quae tantarum de artis rhetoricae natura dissensionum causAa fuerit atque origo. Eam vero non in ipso dicendi officio, quod sive bene sive recte Sive apposite ad persuadendum dicendo continetur, Simplex eSt neque ambiguum, sed in materia dicendi argumentoque positam existimaverim. Hoc enim quum artis doctores negligi non posse viderent, quia, qui recte dicere Vellet, etiam rem, de qua diceret, apte iractare deberet, quaerendum Putarunt, quae materia esset arti rhetoricae subiecta. Atque quum alii, usum maxime atque eXempla resΡicientes, eam artem in caussis civilibuqVersari censuissent, alii, qui latius Patere eloquentiae vim animadverterent, quoniam liuinitam esse materiae copiam videbant, aut Ροtissima tantum atque usu tritissima argumenta disciplinae quadam ratione consequuti sunt, aut definitionem materiae talem posuerunt, quae rePrehenSiΟ-nem ambiguitate sua Videretur effugere. Ita factum est,

id quod pene est incredibile, ut etiam qui nullo in argumento non usum aliquem artis rhetoricae esse Putarent, non haberent tamen, quo pacto omnem illam materiae argumeritorumque Vim una quadam certaque notione comprehenderent. Cui vitio si volumus occurrere, altius re-

Petenda erit artis rhetoricae desinitio. Atque quum omnis orationis duae sint formae, una, quae Ροesis dicitur, altera, quae Prosae Orationis nomen habet, artem rhetoricam Prosae orationis condendae scientiam esse iudicamus. Quae desinitio minus verendum est

94쪽

. PROSAE ET POETICAE ORATIONIS.

Mne salsa, quam ne non satis clara esse ri leatur. Nam de eo quidem neminem a nobis dissensurum Putamus, nullum esse dicendi genus, si a Poesi discesseris, quin artis rhetoricae praeceptis indigeat, quandoquidem non SOIum eos. qui ProΡrio nomine Oratores Vocantur, sed historicos, Ρhilosophos, epistolarum Scriptores, Omnino quοSeumque Prosa oratione utentes, arte quadam dicendi, diversa illa quidem in diversis generibus, sed simili tamen et ex uno quodam lanie derivata, opus habere ridemus. Illud vero, in quo summa liuius disputationis versatur, differentiam dico prosae et poeticae orationiis, obscurius est et maioribus obnoxium dubitationibus. De quo si satis per-Gspicue explicari poterit, non dubitamus fore, quin et illa, quam Posuimus, rhetoricae definitio plane intelligi queat, et ipsa haec dicendi ars aptiorem quamdam et certiorem disciplinam sibi vindicatura sit. Sed non sum nescius, iam late patere hanc quaestionem de prosae orationis et Ροeseos disserentia , tantisque impeditam esse difficultatibus, ut, si quis Penitus exhaurire hunc locum voluerit,

ei vix magnum volumen sufficere videatur. Ao mihi quidem quum academicaruin Scriptionum brevitas ostionem fecisSet, utrum singulas argumenti istius Ρartes singulis datis opportunitatibus Ρertractare copiosius, an breVem universae disputationis adumbrationem uno Vel duobus coniunctis libellis comprehendere vellem: consultius Visum est, et ad PersΡicuitatem rei, praesertim antea non satis diligenter expositae, accommodatius, totius argumentiquamdam quasi delineationem exIubere. Hanc Vero disputationem ita instituendam putamus, ut Engelii, Sulgeri, aliorumque sententiis, qui ante nos in eodem argumento elaborarunt, Praetermissis, nova quadam ratione rem ab iis, quae Prima eius clementa sunt, repetamus. Quod Iloo minus vitio nobis speramus datum iri, quod, quum illi, utpote rei natura non ΡIane Perspectu, ViX ad Popularem captum satis apte disseruisse rideantur,liaud facile quemquam soro existimamus, qui aut refelli illos postulet, aut ipse in illorum sententiis acquiescero

95쪽

M DE DIFFERENTIA

Ac quae duae sunt omnis orationis partes, cogitationes et sermo, harum de utraque dicendum erit singulatiin. Sed quoniam utraque harum Partium ex his duobus constat, materia formaque, quarum materiam dicimus, qua cogitationes et sermo id ipsum sunt, quod sunt, formam autem Vocamus rationem, qua Pro diversis sinibus diversam vim induunt: apertum est, de forma cogitationum

sermonisque, non de materia, I Oliis exponendum esse. Quam enim materiam cogitationum et sermonis nominamus, ea quia communis est omnis orationiti, non habet,

quod ad Ρο in et prosam orationem inter se distinguendas adhiberi possit. Atque liuius generis duae sunt doctrinae, una, quae Cogitationum arte continetur, quam dias Iecticam vocant, altera, quae sermonis uSum eXplicat,

cui nomen grammaticae est. Quod si quae sunt, Certe quod ad cogitationes attinet, diversitates materiae, e quibus ad constituenda orationis genera aliquid momenti accedat, hae quoque, quoniam eaedem sunt in Ρrosa oratione atque in poesi, merito hic quidem a nobis Ρraetermittentur. Ac de his dixi in commentatione de tragica et epica

Ροesi, quam Aristotelis libro de arte Poetica addidi, cap. XIII XVI. Erit autem haec de sorma orationis, de qua sola dicendum nobis est, tripartita disputatio. Quae enim duae sunt orationis Partes, coitationes ac sermo, harum altera, sermonem dico, quia media est inter cogitationem loquentis et sensum audientis, duplici modo considerari debebit. Nam quod dixi, mediam esse inter loquentis cogitationem et audientis sensum, id huiusmodi est. Vocabula, e quibus constat sermo, signa sunt, ad eum finem inVenta, ut notitias animi et cogitationes declarent. Itaque primo loco in iis spectandum est, qua ratione quidque EXPrimant, quaeque vis eorum sit et significatio. Idque dictionem

vocamus. Sed quoniam Vocabulorum natura Voce Continetur, quae Pro sonorum diversis consorinationibus diverso modo animum anicit ac moVet, ea quoque, quae

Vocis ProΡria sunt, considerari oportebit. Id vero dicimus elocutionem. Itaque his tribus factis Partibus,

96쪽

I'rimo ite cogitationuni consormatione, ileinde de dictionis forma, ΡοStremo de elocutionis ratione aperiemus. D s cogitationibu 3.

Ac quoniam a cogitationibus, quae Ρrimarium in omni oratione locum tenent, mitium fieri par est, in his quae Prima est et maxima Poeseos ac Prosae orationis dim ferentia, eo censetur, quod notitias, in quibus exponendis

sermo versatur, in Prosa oratione ad aliquam rem extra nos positam, in Poesi ad nosmet ipsos nostrumque sensum reserimus. Est autem referre notitias ad res extra nos PD-

sitas, cognoscere; ad nosmet ipsos, sentire. Itaque qui Prosa oratione utuntur, cognosci aliquid ab auditoribus suis volunt; qui Poesi, ad voluptatem orationem comPOnunt. Ac quemadmodum Ροesis, quae nihil ad animi sensum Vo-τIuptatemque asserret, non esset Ροesis: sic ne prosa quidem ea dici Ροsset oratio, quae nulli rei cognoscendae in serviret. In poesi quidem res aperta est; obscurior Paullo

in prosa oratione. Nam IIaec quoque, non secus ac Poe- sis, movere animum ac Perturbare conatur. At tantum

abest, hac in re ut. aliquid mutuetur a poesi, ut magis, quantum ab ea disserat, videatur ostendere. Nam quod paullo ante dicebamus, in prosa oratione notitias ad res extra nos Positas reserri, id vel maxime ibi licet cognoscere , ubi Oratores aliquem animi motum, ut indignationem, miserationem, metum, in animis auditorum excitare stu-ε dent. Neque enim Orator, ut Poeta, iis rebus, quae in . quaque cogitatione expertes sunt clarae cognitionis, sed iis, quae cognosci demonst arique Ροssunt, animos commovet. Docet ille, argumentisque ostendit, utile aliquid vel noxium, admirabile vel contemnendum, exoptandum Vel sugiendum esse: quae argumenta quia in vi rerum externarum ad animos hominum Ρosita sunt, petit ea ab sensu cuiusque, eumque ut Commoveat, nunc eorum iacit mentionem, quae grata vel ingrata auditoribus esse debent, nunc se ipsum ita commotum iis ostendit, ut nou possint non ad eiusdem perturbationis societatem abripi. Quare,

97쪽

ut brevi complectar, ubi orator animos Commovere studet, hoc ei curandum est ut studia auditorum ab iis rebus, in quibus ea versantur, ad eas res, de quibus Orationem habet, transserat: id vero est facere, ut aliquis intelligat,

cum iis rebus, quas magni laciat, quas eXpetat, quas metuat, quas Oderit, alias esse Coniunctas, quae eiusdem curae ac sollicitudinis communionem requirant. Duobus

haec illustrare volo, sed iis sat luculentis exemplis. OSpartace, quem enim te potius inpellem cuius propter nefuria scelera tolerabilis fuisse videtur Catilina. Erco ιιἐν δ' ταυτα λεγω , ταυτα γράφω ' καὶ Oιομαι καὶ νυν ετι ἐπανορθωθῆναι αν τὰ πράγματα, τουτων γιγνομένων. ει δε τις εχει τουτων τι βέλτιον, λεημα καὶ συμβουλευε τω. ὁ τι δ' υμ, δοξειε, τουτ', ῶ πάντες θεοί, συνενεγκοι. Ilaec quam is magna cum vi atque animi commotione dicta sint, nihil tamen habent, quod Poetae Ροtius, quam Oratoris videri debeat. Omnia Senim, quae in his verbis animum Pellunt ac perturbant,

ex ipsa rei cognitione nascuntur, quae quia magnam Par- tem cognitio est eius, quod sperandum metuenduinque Sit, eo Paratur, quod spem illam metumque in iΡso oratore EXPressum et quasi Praesentem ante 'culos Collocatum Via demus. Confidens eorum veritate, quae antea dixerat, ταυτα λεγω, ταυτα γράφω, inquit. Necessitatem obsequendi , celeritatemque, qua ad eam rem Opus Sit, magnitudinem periculi, sollicitudinem denique, ne consilia sua cunctando irrita reddantur, ostendit iis, quae sequuntur: καὶ Oιομαι καὶ νυν ετι ἐπανορθωθῆναι ἄν τα πράγματα, ιτουτοῖν γιγνομενων; et magis etiam additis his: εἰ δετις ιεχει τουτων τι βελτιον, λεγετω καὶ συμβουλευμαγ. Postremo metuens, ne alia placeat sententia, non solum his Verbis, Oτι δ' υμιν δοξειε, τουτο συνενεγκοι, Vehemen'to se dubitare de felici alius consilii successu, sed his interpositis, cὁ πάντες θεοί, re Plane desperata me tem et cogitationem ab imminentibus malis avertere de

monstrat.

Sed Porro quaerendum est, si in prosa oratione notitiae ad res extra nos positas, in poesi ad nosmet ipsos re-

98쪽

ferantur, quomodo I oc, et quibus mentis inibus, et per quas comΡrehensiones fiat. Facile enim intelligitur, tam diversa officia non solum diversis animi viribus peragi debere, sed genus quoque comprehensionum aliud esse, quo res externas, aliud, quo animi nostri statum percipiamus. Atque illud quidem in promptu est, PerceΡtiones montis ad res externas per intellectum, et quae huius propriae sunt notiones, referri. Quare cognoscendi negotium totum in notionibus inter se comparandis positum est. Quod si verum est illud, quod supra diximus, Prosae orationis naturam censeri Cognitione comparanda, non

poterit illa non intellectum notionesque sibi proprias vindicare. Sed hoc quidem tam clarum est, ut dubitationem omnem excludat. Dissicilior de poesi disputatio est.

Poesis enim quum non ad rerum cognitionem, sed ad ani mi Statum spectet, neque ad intellectum reserri Potest, neque in notionum tractatione et comparatione versaliatur, quia in liis nihil, quod ad animi sensum Ρertineat, reseritur. Nihilo tamen minus Poesin et easdem res tractare VidemuS, quas Prosa oratione exponere licet, et notitiis uti iiisdem, quibus in prosa quoque oratione locus est. Quare Dillud quaerere oportebit, qui fiat, ut rerum notitiae ac PerceΡtiones non ad res externas, sed ad animi sensum referri Ρossint. Ea vero praeclara est ac divitia Ρhantasiae Vis, quae easdem animi Perceptiones, quas intellectus per notiones ad res externas refert, per suas quasdam ideas

ita enim appellare liceat) ad excitandum animi sensum idoneas reddit. Sunt autem hae, quas ideas phantasiae

VOCamus, notationes quaedam eorum, quae in quaque re Praeter notionem eius insunt: quae si tam multa, tam in gna , iam Varia sunt, ut certa notio, quibus ea comPlectamur, inveniri nequeat, excitant hac materiae copia et Varietate animum, ut in iis comparandis iudicandisque ires suas experiatur. Quae virium animi exercitatio quia certis notionibus destituta est, nihil nisi sensum aliquem Virium illarum Procreare potest. Haec quoque exemplis illustrare Placeti Mnasiacae epigramma est hoc:

99쪽

so DE DIFFERENTIA Ἀλεξανδρου του Φυλλεος Dρον αδε

Eo epigrammate quac continentur, si quis Prosa oratione complecti voluerit, habebit certis notionibus descriptam clipei istius cognitionem. Alexandri cuiusdam fuisse sciet, Coresecratuin esse Apollini, versatum fuisse in praeliis, numquam victum. Eadem tradit Ροeta, sed si sic, ut nunc relata sunt, poesis nulla foret. Hic ergo, ut placeat ista clipei descriptio, iis utitur notitiis, in quibus Plurima sint, quae lector amΡlius Persequi cogitatione Possit. Primo sormam clipei propius ob oculos adducit his verbis, ιτυν et oli αλον, quo maiori alacritate deinde reliqua, quae comitaeinorat, Percipi Possint atque unimo comprehendi. Tum γηραλεαν Vocat, in quo Verbo et, Cruoris, quo consΡersus fuit clipeus, et sanctitatis quae- Iodam e vetustate oriundae significatio est. Deinde virtutem, quae Possessoris fuerat, clipeo tribuit, idque sic, ut ab luce, quae ipsa est cum Ρlurimis iucunditatis et magnificentiae cogitatiorubus coniuncta, ducat similitudinem. Denique Possessorem describens, Paucis Verbis, sed magnam excellentium imaginum varietatem continenti bus , Virum Iectori Ostendit armorum splendore et corporis maiestate conspicuum. Addam huic exemplo descriptionem lascivientis equi ex Homero, quae his in Iliade. Occurrit, semel, nisi salior, posita ab antiquo Poeta: εἰς δ o τε τις στατος ιππος, ἀκοστθσας ἐπὶ φατνsi δεσμον ἀπορρῆύας θείει πεδίοιο κροαίνων, εἰωθὼς λουεσinta ἐυρρειος ποτα ιοιο, κυδιοων' vapoυ δε καρο εχει, ἀπινὶ δε χαιταιωφιοις ἀισσονται, ὁ δ' ἀγλαιθφι πεποιθω ρίμφαέγουνα φερει μετα τ' ἐδεα καὶ νοιιον taπων. Nolo singula in Ilis persequi: illud tantum notari velim, mentionem caudae, quam equus vinculis ruptis ferociens

100쪽

sublatam gestare solet, a poeta, diligentissimo alias naturae obsereatore Omissam esse: in qua re curiosior fuit

Plato in Phaedro caΡ. II. p. 254. D. Sed quid sit, quod in illa descriptione poesis sibi vindicet, optime poterit intelligi, si quis equi illius imaginem Pictura expressam cum imagine equi tolutim, ita ut equiso docuit, incedentis

comparare Volet. EquuS enim, qualem Homerus describit, erecto capite, fluctuante iuba, luxuriante pedum

glomeratione alacritatem, ferociam, terrorem spirat: alter

iste, etiam si exunia Sit pulcritudine, nihil nisi docet, quid

sit gradus tolutilis. Tertio loco de nexu cogitationum dicemus, cuius non potest non alia ratio in Prosa oratione atque in Ροesi esse. Quum enim Prosae Orationis Proprium sit, Perceptiones reserre ad res externas, idque . notionum auxilio, quas format et constituit intellectus: apertum est omnem naturam cognitionis, quae hoc modo oritur, eo contineri, quod singularia per generialia comprehendimus atque intelligimus. Notiones enim comprehensiones sunt eorum, quae Plurium rerum communia sunt. Itaque per notiones 11

aliquid cognoscere, id est intelligere esse aliquid in earum

rerum numero, in quas notio aliqua quadret. Contraria poeseos ratio eSt. Haec quia Perc tiones non ad res ex ternas, Sed ad Sensum nοStrum, nec Per notiones, Sed per ideas reseri, a Singularibus ad generalia adscendit, eaque singularium exemΡlorum aurilio ante mentem atque oculos adducere conatur. Ideae enim, quae ΡOeseos omninoque pulcrarum artium Propriae sunt, quum comprehensiones sint eorum, quae Praeter notionem rei in quaque De

ceptione insunt, non possunt comprehendi notionibus atque exprimi, sed indicari tantum debent, atque exemplis demonstrari, quo animus multitudinem illam Variet temque Perceptionum amplius Persequi, COINParrare, Coniungere queat. In quo negotio ob id ipsum, quod certis notionibus destituitur, iudicat varietatem illam Pro ratione, qua ad ipsam iudicandi facultatem aΡta sit atque accommodata. Eam vero iudicandi rationem sensum Ρulcritudinis vocamus: qui propterea, quod ad plura Perti-

SEARCH

MENU NAVIGATION