Francisci Rossi metropolitanae eccl. neap. canonici et in Regio Neapolitano Archigymnasio antecessoris praelectiones Juris ecclesiastici 2

발행: 1839년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

Do Litis Contestatione. 17Spositi reconvenire depositario non licet 1); quemadmodum et corain arbitris A) , et eoram iudice

laico de re spirituali reconventioni Ioeus non datur. Postremo in interdicto tande Di reconventionem admitti non placuit b).

TITULUS XV.

Do Lilis Contestatione. Fundamentum iudicii est litis contestatio. Ea est

congressio vel uti ad Pugnam , cum superiora Sint quasi provocatio. Lis autem contestatur Per Pelitionem in iure ac responsionem ConSequentem , eui insit animus Contendendi. Contendendi animus semper Praesumitur, niSi declaratione Contraria excludatur. Quibus Porro in causis litis contestatione ESt opus , eam ultra viginti ab oblato libello dies actor differre non debet. Iam post litis contestationem omnes incipiunt esse malae fidei Possessores 4) ; Procuratores dominium litis nanciscitur 5) ; usucapio , et Praescriptio a reo inchoata interrumpitur 6). Post ipsam litis contestationem temporariae actiones morte Periturae fiunt Perpetuae, i. e. ad annos qua-1ὶ cap. tiu. dd B M. 2ὶ Cap. 6. de Arbur.

172쪽

1 4 III. Tit. XVI.

draginta extenduntur I); et eXcluduntur exceptiones dilatoriae; quibus mus renunClasse Cens tur su). Postremo in causa reconventionis, lite contestata , locum non habet exceptio iudicis non

Ino caliamniis aditus in iudieiis praecluderetur, Placuit Principibus , ct Ecclesiae Patribus, Sacramenti religione adstringere litigantium fidem, ut divinae ultionis motu a calumniosis consiliis abster Terentur. Itaque ubi iudici visum fuerit , desertur actori, et reo iuramentum, quo actor iurat, Senon calumniandi animo litem movisse; reus Vero jurat, se bona suae causae opinione obsistere adversario 4). Hujusmodi iuramentum si litigantes iurare detrectaverint, actor quidem causa Cadet , mus vero Pro confesso habebitur 5 . Ceterum si calumni te iuramentum a iudice non sucrit delatum, Processus ea de causa non infirmabitur 6). De calumnia autem in omnibus causis iuratur, non exceptis spiritualibus, et causis appellationis s7 . ill t. saepe C. de Praeserip. 30. Bel 4θ. anno s2ὶ Cup. Inter Monasterium de Sent. et τε iudie. ε κ .f3ὶ Non. Mn. eap. 2. 4ὶ ι. 4. C. de jurejur. pro . earumn.

6J Cup. 1. S. I. eod. in VI.έη op. In appellationis 2. S. l. eod. in VI.

173쪽

Iuramento calumnia . 1 5 Praeter calumniae iuramentum in singulis indiciariis actis speciale iusiurandum , Prout a quum judici videbitur , deserri Potest, malitiae fura montum a Bonifacio VIII. nuncupatum I). Votoribus Romanis id iuramentum non suit igno tum su). At Iustinianus calumniae iusiurandum in una eademque Causa Satis esse Pulavit 5 . Quidquid autem Romani iuris sit, Bonifacius Vili. ma litiae juramentum firmavit 4). Huc referri polos hiusiurandum in animam alteriuS , quod Per vi cariam alterius operam iuratur. Ex quo Marcianus Imperator CPolitanos clericos jurare vetuit 5): et Henricus II. clericis, et monachis occidon talibus privilegium concessit , quo in quovis iudicio ad sacramentum iurandum comPelli non possent, sed suis advocatis id munus delegarent 6 : jura mentum in alterius animam PaSSim Tec Ptiam , quod Honorius III. Pontificia auctoritate firma vit ). Ubi vero in alterius animam juratur, Speciali opus esse mandat' voluit Bonifacius VIII. 8 .

174쪽

m Probationibus. Lite contestata , Per Probationes de controversia, et sacti veritate iudici constare debet. Probatio , mnis in Plenam , et Semiplenam dividitur. Plena probatio plenam Judici sidem facit de re, qua de agitur. Hujusmodi censetur testimonium duorum hominum omni ex Ptione maiorum si , consessio in jure , t e. ad Judicis tribunal sa), et iusiurandum ab uno litigatore alteri delatum, etc iuratum b). Semiplena probatio fidem aliquam iudiei Iacit, at rem extra dubium non Ponit , ac Potius opinionem injicit. Huius generis ad testimonium unius testis , sama Privatae scripturae, . et alia huiusmodi.

Probandi onus illi incumbit, qui asseriti Quare

actor in iudicio, non reus Probandi onus suspicit. Actoris autem est, Probare non tantum, quare RS- seruit, sed et quae negavit, ubi ex negatione Petitio oritur. Ita si quis beneficium repetat, cui per vim et metnm renunciasse assirmaverit, renunciationem Per vim iactam Probare cogitur Q. Reus vero, ubi contra actoris Petitionem exciPiat, exce- cap. Ex litteris 3. h. t. Cap. cum super 2. ds confera. silol. 1. et 2. Τ. de jurejur. Cap. Super 5. ds Renunc.

175쪽

. D se Hobationibus.' 17 Plionem , quae adfirmatione innititur, Probare

Ρlexaeque in iure occurrunt Probationum spe cies. In hunc consum veniunt consessio in iure, estes, instrumenta, jusjurandum, Praesumtiones. Et consessio quidem reliquis Probationum SPeciebus anteponitur ; ut coniessus in iure pro iudicato habeatur su). Illud autem certum est, consessionem Plenae Probationis vim non habere, nisi coram iudice competente fiat b) , neque Per errorem suerit emissa 4 , neque Per Vim , aut metum extorta 5 . Ceterum , quo Per Consessionem de veritate in iudiciis constaret, introductae sunt positiones , Sive articuli non totam causam , Sed lacta quaedam respicientes, quae ad cauSam Pertineant, ut, iis Consessione adversarii constitutis, pateat alteri, quid sibi deinceps Probandum sit,

quidve in probatis habendum 6) Quod si quis

Positionibus respondere detrectet , in articulis Pro-Positis pro consesso habebitur ); nisi interroga-- tiones Perplexae suerint, aut dubiae , captiosae,

obscurae, vel ad cauSam non pertinentes. - . Ubi res consessione non clarescit, vestiganda est aliis argumentis . atque inquirenda vel lestibus ,

vel scripturis , vel jurejurando, vel Praesumtioni ill L 19. F. de Prob.

176쪽

1 8 Lib. III. Tit. X ru

bus. Testes dicuntur, qui rogantur ad fidem dictis saciendam, et quod ab ipsis dicitur, testimonium nuncupatur. Munere testis in iudicio fungi tantumii Possunt , qui sunt fide digni , atque omni exceptione majores , quique Per leges , et canonesci' dicendo testimonio non prohibentur. I). Tem-Pus producendorum testium est Post litem conte statam su); nisi de causa matrimonii, electionis, vel inquisitionis agatur , aut sorte de iPsorum momte, absentiave timeatur 5 . dudex Porro productos intra terminum testes Citare debet, quibus adversarius citatus objiciet, si quid objiciendum habebit 4 . Antequam testimonium testes dicant, jurare Coguntur, Se non odio, neque gratia , sed unius veritatis studio ad testimonium dicendum accessisse, 5). Iniuratis testibus non creditur, nisicis jusjuraticium adversarius remiserit 6 . Quod si testes citati testimonium diCere recusent, Per eX- communicationem laici, Per suspensionem ab ossicio, et beneficio clerici compelluntur ; qui si adhuc inpertinaeia Persistant , excommunicationis, aut de

positionis,sententia percelli possunt 7 . Ceterum qui se testimonium non dicturum juravit 8 ; qui

177쪽

Do Probationibus. 379 a testimonio dicendo impune abstinere Possunt I).

Quo plena probatio habeatur, duo saltem testes in quolibet negotio requiruntur , qui Contestes esse debent, non singulares 2 . Ultra quadragenarium autem numerum testium e currere audex

non debet b). nlud porro certi iuris est, Publicatis testimoniis, nihil adversus testes obiici posse; nisi reus juret, se id non dolo facere , vel ante publicationem fuerit Protestatus , vel ostendat, se nisi Post Publicationem non didicisse , quod in testium personas obiiceret 4 . Ceterum testimonia in uno iudicio ordinario recepta, in alio fidem siciunt pro eodem causa, atque inter easdem Personas; sed recePta in summario non probant in plenario so).

Porro tes es' Plenam probationem iaciunt, si adicendo testimonio non excludantur. Plerique Profecto in omnibus causis testimonium dicere prohibentur: nonnullis in Certia tantum ea is, et Contra certas personas testes esse non licet. Ita a di- Cendo testimotito in omnibus musis repelluntura mentes , impuberes , et minores XX. annis in cri

6J ι. J. Festium 3. g. s. l. In testimonium 20 ls de

178쪽

18o Lib. III Tit. XVII. periuri 13, infames sive juris sa), si e facti 5Ieriminibus obnoxii , licet nondum damnati 4 di

cere testimonium non POSSunt. Μulieres autem a

testimonio in judicio criminali dicendo. repelluntur ex lege Iulia , ubi corpore Palam quaestum

Quod vero ad eos, qui in certiS causis testes esse

Prohibentur, qui sunt de familia , nisi probatae sint fidei , et opinionis 7) , et nisi ali inde veritas probari possit; laici in criminali Clerieorum iudicio s8) ; procuratores , et advocati in causis, quibus operam suam Praestant 9); Clerici, ac

Μonachi in causis prosanis laicorum Sine suorum antistitum venia ; postremo quilibet in propria causa Io) testimonium dicere non Possunt. Eamdem , ac depositiones testium, in litibus exercendis vim obtinet fides instrumentorum II . Probationes itaque quemadmodum a testibus, ita et a scripturis eliciuntur , quae Strictiori notione imstrumenta nuncupantur. Instrumentorum alia Publica sunt, alia pratam. Publica sunt, quae a Pe sona Publica , veluti tabellione, ac notario Publico

Cap. Ex parte T. de Testis. e R. I. Ob carmen 21. f da Testo. Cap. Ex parte T. et ulti eod. Cap. 10. Veniens et M. eod. . l. Testium 3. S. 5. f eod. I. Ex eo 13. f. eod. Cap. In litteris 24. eod. e v. p. De cetero 1 . eod. sti. Cay. ult. eod. in VI. t. 10. f sod. I. In exereendis 16. C. de Fide Instrument.

179쪽

Do Probationibus. I81 ex iuris sorma conscribuntur, expresso die, ac consule, loco contractus, inScri Ptisque testium nomini hus, ac subscripto nomine tabellionis sI). Pubi ico quoque censeri Placuit, quae a Persona Publica non fuerunt conScripta, at Publico , et authentico sigillo sunt obsignata sa) , quaeve a Publicis tabulariis, vel archivis extrahuntur 5). Quinci publicae scripturae essectum Sortitur, quae trium testium subscriptionem Praesesert 4 . Scripturae aulcm privatac, si libros mercatorum, et rationes Sociorum excipias, Contra Scribentem plenam fidem faciunt , modo causa debiti sit expressa 5). Ceterum ipsis Publicis scripturis non creditur, ubi Iegi non posmat 6) , contradicentia contineant sq), rasa in locis maiyris momenti appareant s8), vel salsa per testes evidenter Probentur s9) : qua quidem postrema in specie Sententia intra viginti an norum intervallum retractari potest Io . Deficientibus aliis probationum speciebus, ad jusjurandum deveniri solet , quod maximum estitium finiendarum remedium II). Jusjurandum , ii Cap. Inter dilectos s. de Fide Daιrument. εψ.2ὶ Cup. Scripta 2. eod. ω3ὶ Cap. Ad audientiam dε Praeseripι. e u . l. Qui scripturas C. qui potiori in Agnor. i5J t. 25. g. vlt. Τ. de Probat. 6ὶ Cap. Inter s. de Fide Instrum. e H. τὶ Cap. Imputari 13. eod. i8ὶ Cap. Ex litteris 3. eod.

ill Cap. Etsi Christus da Iuratur. ε . .

180쪽

13a Lib. III. N. XVII. quod a Tullio dicitur .rmatio religiosa, est

Divitii Numinis advocatio in testem eius rei, quae asseritur. Vel voluntarium, vel iudiciale est iuramentum , vel necessarium. Voluntarium nullo cogente juratur, Sed voluntate tantum ejus, Cui vel desertur, vel refertur. Iudiciale, judice adprobante , in judicio desertur , quod vel suscipi , vel

referri oportet: Suspiciosum est enim jurare uolle , nec iuramentum reser re I . Necessarium denique juramentum, quod et suppletorium dici consuevit , probatione deficiente , desertur actori , vel rso, ut inde veritas elici ur I . Si alterutra Pars iurare recusavcrit , Pro consessa habebitur. Praesumtionibus quoque Probatioi es . iudiciis sunt. Praesumtionis nomine desit mr anticipata de re dubia opinio ex argumentis , indiciis , et conjecturis orta, quae pro veritate habetur, donec oppositum doceatur. Aliae Sunt hominis , i. e. ludicis, aliae juris PraeSumtiones. Praesumtio hominis . est opinio in alicujus mente ab indiciis nata , quae nulla lege continetur. Iuris praesumtio alia est juris tantum , alia juris et ues jure. Praesuintio juris tantum in iure continetur eXPreSsu , Sed Contrariae probationi locum relinquit. Ita quod Episcopo ab extraneo relinquitur, intuitu Ecclesiae relictum intelligitur 5). Item ex cancellato chirographo solutio facta praesumitur 4 . At juris et des jure praesumtis non

f.ὶ ι. Si chirographum f. O Probat.

SEARCH

MENU NAVIGATION