Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

II. Nullam ' intellectio nem sina

euitarem dissimula ram. In is in tesiui etiam Deum νAngelum. Mentem με aliqua speria compore

et66 IN MEDITATIONEM VI

cIc-ssime demonstrari;eatenus solum verum est, quatenus sensus est demonstrari illa poste de figura , cujus nomine intelligis distinctissime, dc clatissime significari mille angulos;tametsi ipsam mei figuram in te non intelligas, nisi confuse & obscurE. Et quod ais te revera totum simulciare intelligere, etsi non possis ultorum imaginari, nihil aliud esse potest, quam te vocem significantem figuram mille angulorum clare intelligere retsi ipsam fistiram pon intelligas clate. Quaeso te

certh, quidnam hoc est, intelligere clare totum λ M- non totum est, quod partibus constat Et potem ne clarescere totum, cujus partes obscurae sint Et possunt-ne partes non esse obscurae, quae sigillatim non discernuntur 3 Clare totum intellieis, etsi non totum imaginem Ecquid stiperest, nisi ut dicas te clare intelligere totam terram , totam naturam , totum mundum , nihil non denique, quod nominari valeat; tametsi id totum non imagineris ' Ac sorte quidem non negabis te intelligere clare omnia ; sed si vis credamus, fac ut prius intelligamus, quid sit intelligere clare. D icis Mentem in mellaetione uti se βla; in imaginatione vero formam corpoream contemplari. Et quia ex objectis a me sequebatur non posse igitur mentem sola intellectione, quod est se sola ) uti in cogno-1cendis rebus corporeis , quales sunt Trigonum , Pentagonum , &figurae caeterae, quandoquidem istarum rerum non possunt esse ideae nisi coporeae,& mens ad ipsas attendere,nisi ut ad Urmas corporeas non potest εῶ Idcirco subjungis quamvis figurae Geometricae finxommno corporeae 'i non tamen idcirco ideae ilia , per quas intelliguntur , quando sub imaginationem non cadunt, corporeae sunt putandae. Verum cum id dicas, quonam modo probas Nullo certe : cum nihilominus heic Rhodus, ut ajunt, heic saltus. Suffcit te fuisse sic ratiocinatum ;Si dum Mens istelligit, si se ad stimam , aliquamve ex ideis, qua illi ipsi insunt, convertat, S dum imaginatur, converrat st ad corpus , ideάmve corpoream ; postisque adeo aliquid fine imaginatione intelligere; sequrtur vim imaginandi non requiri auessentiam ment :Atqui dum mem intesiuis, si se ad seipsam aliqu-ve ex ideis, quae ut ipsi insunt, convertit; dum imaginatur , convertis si ad corpus , ideamis corpoream , potestque adeo aliquid Hermaginatione intelligere :Igitur vis imaginanda non requiritur ad essentiam mentis.

Quas vero probaveris posse mentem, aut se eo modo in seipsam

282쪽

convertere : aut ad ideam quandam non corporcam, vel quasi co poream attendere, ut imaginatio nulla interveniat p Ut non proinde Intellectio , & imaginatio una actio sint, cui duplex hoc nomen tribuatur p ut non clara, & distincta sit intellectio, cum clara,& distincta est imaginatio; confusa, & obscura, cum secus Ut non etiam in iis, quae unive se, abstracte, & ex consequutione quodammodo percipimus, seu sper te intelligimus, aliqua imago, seu

forma corporea, atque adeo sper te imaginati O interveniat Uorum res est abunde satis inculcata superius tam circa res corporea ut cum de duplici imagine Solis; quam circa incorporeas, ut 3um de Mentis substantia , Dcique natura. Quoniam vero speciatim helchisce verbis te graciosum ostendis, Ac denique te sola dignum est, o Caro, existimare Ideas Dei, Angeli, ta Mentis humoae, esse corpore vel quasi eorporeas , G. Facis lane rem tua mente dignam, quam volatus adeo sublimis, & obtutus adeo acuti, atqLe constantis reputas , ut aquilae instar non conniveat, scd pleno aspectu susti ineatiplendorem rerum divinarum e ut Deum contempletur, non ipsum

percipiens sub forma quadam corporea, & quas in aeuigmate ; sed per speciem plane incorpoream, & cujusmodi secundum se est; parique modo Angelum, pari modo humanam Mentem. Quod ad me spectat, ingenue fateor me nihil aliud , quam repere, & longe

abesIe ut meam mentem comparem vel cum ipsis oculis noctuae

meridiano Soli obversis. Videlicet conantem me intelligereres divinas, altissima quaedam ,& insuperabilis occupat caligo ; & n que Deum, neque Angelum, neque Mentem , nisi sub forma quadam corporea , & infirmitati meae accommodata intelligere potissum. Non sane, quod propterea sentiam Deum esse hac forma. Angelum illa, & Mentem alia ; sed cilm mihi defixerim hujusmodi res, quas vel auditu, & fide accepi, vel ratiocinio esse colleg ;habere naturam , cujus percipiendae sim penitus incapax; censeo hanc naturam nihil esse omnino , quale intellectui meo obversatur, quoties vel nominari audio , vel apud me cogito, vel enunciare caeteris volo. Sed cum non dicam talem esse qualem cogito , vel qualem obversata meo intellectui idea ipsam repraesentat; quippe cum sit ineffabiliter, & inexcogitabiliter purior, pulcrior, persectior; sum tamen ea semper imbecillitate, ut cogitare non possim sorma alia , quam qualis mihi per ideam hujuscemodi exhibetur. Ac so te quidem neque tu quoque aliud experiris, quam ego ; cem for te dc ego non minus , quam tu intelligam naturam divinam esse

283쪽

aeternam , infinitam, omnipotentem , Omnisciam , &c. eadεmque proportione caeteras naturas; sed non vis ipse perinde profiteri, non obversari aliud tuae menti, Quam nescio quid corporeum , aut quas corporeum , cum Deum cogitas , seu naturam, cui conveniat esse aeternam, infinitam . Omnipotentem , omnisciam , & alia, quae ipsi tribuuntur. Nempe de fama actum putares, si te quispiam eum crederet, qui imaginari rem non imaginabilem conareris, ta nullam nisi corpoream triam lingeres , cui Nomen Dei, vel mentii tribuere falso videreris. Vtcumque te habeas, tua gaude fortuna.

De Sensu non per Ialgente.

DΙsputas deinceps de Sensu, ac praeesarh primὐm enumeratisonem instituis eoru , quae per sensus innotuerant,& creditavera a te fuerant, sola judice ac duce natura. Refers subinde experimenta , quae habitam sensibus fidem ita labefactaverint , ut eo te adegerint, quo te receptam vidimus circa Meditationem primam. Hoc porrti loco mens mihi non est de veritate sensitum intendere litem. tametsi cnim fallacia, falsitasve sit non insensu. qui meia passivἡ se habet, refertque selum ea quae apparent, quaeque talia ex suis caussis apparere necessum est ; sed in judicio sive in mente, quae circumspecte satis non agit , neque advertit ea quae procul sunt, ex hisce aliisve caussis apparere confusiora, minoraque seipsis dum prope sunt,&ita de caeteris: attamen ubicumq; fallacia' sit, negandum non est quin aliqua sit ; solumque dissicultas est, sic- ne semper sit, ut nunquam de rei cujuspiam sensibus perceptae veritate constare possit. Sane vero nihil est necesse exempla obvia coninquirerer dico solam ad ea quae profers, sive potius objicis, constare omnino videri, citin turrim & prope spectamus & contingimus , certos nos Me quod sit quadrata ; qui remotiores habuer mus ansam judicandi rotundam , vel certe dubitandi, quadrat ne, an rotunda , an alterius figurae esset. Sic sensus ille doloris, qui apparet adhuc esse in pede aut manu, postquam ea membra rescissa

sunt, fallere aliquando potest , in iis scilicet, quibus sunt rescissa ;idque ob spiritus senisrios assuetos in ipsa deferre, Inque ipsis sens In exprimere: attamen qui integri sunt, tam certi sunt se in pede

aut mar

284쪽

aut manu , quam compungi vident, dolorem sentire, ut dubitare non valeant. Sic cum vigilemus somniemusque per vices, donec vivimus , fallacia quidem per somnium est, quod ea videri coram appareant, quae coram non sunt attamen nec semper somniamus, nec dum revera vigilamus, dubitare possumus, vigilemus-ne an somniemus potius. Sic cum cogitare possimus nos esse naturae fallainciis obnoxiae, etiam in rebus verissimis visis; nihilominus cogitamus etiam nos esse natura veritatis capaces e & ut aliquando fa limur , ut non detecto sophismate, vel baculo media ex parte in seruam immerse;ita aliquando intelligimus verum, ut in Geometricaemonstratione, aut in baculo ex aqua educto, adeli ut de neutrius

veritate dubitare plan8 possimus. Et ut dubitare de caeteris liceat ;saltem de eo dubitare non licet, qudd res tales appareant ; nec potest non esse verissimum taleis apparere. Quod autem ratio multa dissuadeat, ad quae nos natura impellit, non tollit hoc saltem veritatem eius, quod apparet, si Φουνομου. Tametsi nihil est necesse heic disquirere, Ratio-ne tensus impulsui repugnet, eo duntaxat modo, quo dextera manus prolabentem laevam prae lassitudine sius.

tentat, an vero quodam alio.

RESPONSIO. His manifeste Uendis te praejudiciis tantum niti, nunquάmque iata

exuere, eum velis nos in iis, in quibusfalsitatem nunquam deteriis

mus , nullam falsitatem fusjicari ; atque ideo cum turrim &prope spectamus & contingimus , certos nos esse quod sit quadrata, 1 quadrata appareat; & cum revera vigilamus, dubitare nos non possie vigilemsisne, an somniemus , et talia. Nustam enim habes ναμ onem existimandi omnia, in quibuι error ese poten, jam olim a te fuisse animadversa ; U facile probari posset, te in iis interdum falli quae eermesse H admittis. Cum autem eo redis,ut saltem dubitare non liceat,quin res tales appareant quales apparent, ad viam redis, hocque ipsum in secunda Meditatione asserui. Sed his de veritate rerum extra nos postar m quaestio erat, de qua nihil veri attulisti.

285쪽

IN MEDITATIONEM VI INSTANTIA.

cavere

QVam sacile concipis bilem l Qu in iacile mihi imponis

Ego id nusquam minus speraram , miratusque sum , Postquam dixi te praeclare instituisse enumerationem eorum , quae per scissus innotuerant, &c. subsunxique solum dissicultatem viperesse, quam solito more exposui; miratus sum, inquam, habuisse te ansam , quamobrem ex inopinato sic insurgeres. Sed nimirum non suscit commendare quidpiam in te, niti simul omnia evehantur usque in caelum ; & piaculum est,si quis improbet, quod sit abs te probatum semel. Dicis ostendi Hie a me praejudiciu me tantum nisi, nunquamque ilia exuere: Et ego tamen neque heic, neque Dubitationibus totis ostendi me niti, nectue non niti praejudiciis ;& neque exuere illa, neque non exuere. siquidem in eo non fui, ut si quid sentirem, aut non sentirem , rationem tibi redderem. In eo solum fui, ut quia, amico intercedente, cognoscere volueras, posset- ne quidpiam objici adversus tuas Meditationes, proponerem amice illa, quae objici posse visa mihi sunt. Tu vero non attendens quam personam gesserun, putas me voluisse nihil aliud, quam placita mea placitis tuis opponere; Quasi inter argumentandum nemo unquam objiciat, nisi quod revera , ac persuasus sentit λ Si

me nosses , eum esse nosses, qui circa res naturale is non modo conatur praejudicia exuere, sed etiam sollicite cavet, ne emergat ex uno, ut se, tuo more, in aliud conjiciat. Quippe, quantum vires ingenii patiuntur,ita expendo omnia, ut nitar deprehendere quid in tanta caligine simile esse vero videatur, aut ex multis similibus quid similius vero appareat: quando & vitae consuetudo,&mens ad assentiendum prona, no videtur pati, quin saltem verisimilitudinem con sectemur. At ciun de ipsa veritate nunquam pronunciem , qui ipsi eruendae me imparem sentio; is profecto sum,qui ne ullam quidem verisimilitudinem ita ratam habeam, ut non paratissimus sim eam deserere, si occurrerit alia, quae esse videatur majoris momenti. Ex quo fit, ut si quando roger de re quapiam sententiam ferre, aut recusem, aut tester me verisimilitudinem non egredi; aut .nisi faciam , saltem insinuem , unde, qui me norunt, id testatum putent. Sed haec obiter, ut intelligas qualem apud me personam sustineam. Nunc ut eam resumam , quam voluisti me objiciendo assumere, agnoico imprimis perstare te semper in illo tuo ratiocinios Diuitigod by Coral

286쪽

Dv ΗΙΤΑΤΙΟ SECUNDA. 2 ruge solus, qui Mentem , ut par est, abducit asin us; hoe en, qui omnia sensibus a see percepta reputat fi a ; quist, somnia, existimat , qui se a Deo decipi , S a maligno Genio deludi eredit , ut Fubinde animadvertat se esse ;ω rem praecise euitantem esse , Ust Ideam Dei habere; ta

Deum proinde exsistere ; S ipsum, cum author fit clarae, distinctaeque notitiae, non esse fasiacem ille inquam selus exuit praejudicia; certus it de aliqua re inovit anfit corpus aliquod in mundo icognostis utrum,Squomodo aliquidsensupercipiatur:

Atqui ego ρωι ilia praestiti uuamvu enim jam ante dictu ea multis ad res Metaph eas intelligendas mentem asin inesse abducendam ; nemo tamen avhuc, quod siciam, qua ratisne id feri posset, ostenderat; vera autem via, V meo Iudicio unica ad id pra istandum in secunda mea Meditatione continetur, m. Igitur ego 'us exui praejudicia; eertus de aliqua refo ; novi an sit corpus aliquod in Mundo. ; cognosco utrum, V quomodo aliquidsenseu percipiatAr. I I. Deinde requiro, quo argumento ductus , dicas ostendi his a me, Etsi fal-

praejudieiis me nantum niti,nunquamque illa exuere. Dicis me manifeste λ μ id ostendere, eum velim nos in iis , in quibus falsitatem nunquam derexi- iam I, 8 mus, nustam raptatem suffieini. Et ubi-nam tamen hoc volo prim enu- Nonne quaestio est de notitia, quae comparatur sensibus p Ego vero asserui-ne aut ullo modo supposui nunquam detexisse nos falsi tamus re-tatem in hae notitia λ Et nonne verba haec mea fuerunt λ Attamen retem i,

tibicumque fallacia fit, negandum non in , quin adiqua sit; selumqued fultas est, sic ne semper aliqua fit, ut nunquam de rei cuIussiam sensi nos, dum bus perceptae veritate constare possit ' Ecquid ergo mihi affingis Ait m cst dixi, constare omnino videri, eum Turrim &propespectamus, ta contingi- 'mus, certos nos esse , quodsi quadrata , qui remotiores habueramus ansam judieandi rotundam, vel certe dubitandi, quadrata-ne , an rotunda, an

alterius Rurae esset. Dixi sane: at proptereane dixi nunquam detexisse nos errorem in sensu λ At dixi certos nos esse quod quadrata fit, cum prope spectamus, S contingimus: Dixi profecto et Et quid prohibuit An cum admiserim nos interdum falli, non licuit admittere nos interdum non falli An potius asserendum fuit nos semper falli an- non id aequε vitiosum est ac asserere nunquam

falli Urges me nullam habere rasionem existimanda omnia, in quibus

error esse potest, jam olim a mefuisse animadversa, Ufacile probari posse

me in

287쪽

ME IN MEDITATIONEM v I

me in Au interdum falli, quae certa esse sic admitto. Ego verti neque existimavi, neque dixi sive omnia , sive omni casu, fuisse a me an madverse; sed hoc supposui, casus esse, in quibus evidentia tanta sit, ut nihil plane ammadvertam, quod judicium incertum faciat. Nam cum v. c. Turrim prope specto , ejusque quatuor facies pamtim nudo oculo, partim amussi applicita, discerno circumquaque,& angulos numero , setis animadversum puto, ut quadratam esse Potiusquam rotundam persuadear. At quae-nam, inquies , est certitudo, animadverse esse omnia, propter quae error esse potest Imo vero , inquam , quaenam certitudo esse potest non fuisse omnia animadverse siquidem quod interdum fallar, quando procul sum , id sublatum est per propinquitatem λ At probari facile potin me interdum falli, cum ut certum admitto turrim sic spediatam, conta

tamque esse quadratam ρ Age igitur, Tu id proba. Fieri poten, ut

somniem: hoc nempe est unum ex tuis argumentis. Sed si somni-Mem , neque tu , neque mortalium ullus probare mihi posset, me falli. Aliunde vero tanta evidentia compertum habeo me non dormire , ut merito ineptus habear, si probationem aliam faciliorem requiram,& non tibi uni somniandam relinquam, si fortassis existimas te, clim ista obtendis , dormire. Fieri potvi , ut Dem me deripiat et hoc enim est tuum aliud argumentum. Sed praeterquam quod Mens horret audire, Quam ego sum certus Deum esse, tam certus sum deceptorem non esse ; Quare ut non debet venire, ita ne venit quidem in mentem decipi me posse a D E O , ut de forma Turris incestus efficiar. Fieri poten, ut deludar a maligno Genior hoc enim est argumentum tertium. Sed cum mera sit hariolatio , adversus quam pugnat tanta evidentia; cum si Daemon deludat nos, id sit solummodo in iis, quae ad supernaturalem animae statum attinent; longe absum , ut ob carentem fundamento conjecturam, abjiciam notitiam adeli manifestam. Vt paucis dicam, haec argumenta, quibus probari facile putas falli interdum me in iis, quae certa esse sic admitto, ejusmodi mihi videntur, ut ipse proponere nihil aliud siti

juxta tuum illud adagium, quam nodum quaerere in scirpo. Certh, si tu ipse iis adhuc moveris, adeo ut prope turrim cum fueris, de ejus forma incertus sis; Esto, quocumque modo volueris. Si dicas te certum quidem esse, sed nempe quia argumenta solvisti. postquam animadvertisti te esse, te rem cogitantem esse, habere te Ideam DEI, &c, Ego, qui ante illa tua argumenta proposita non dubitavi me esse, me cogitare, me habere Ideam Dei, &c. tanici' mihi

288쪽

mihi videor esse scelicior, quanto, cum uterque habeamus eandem certitudinem, ipse illam sponte,& ab initio habeo ; tu vero non-nisi post labores immensos. Addideram , saltem dubitare non licere, quin

res tales appareant, quales apparent; Et tu excepisti, me in viam redire,

uod Me ipsum in secunda Meditatione asserueris. Sed mihi quidem, ut videtur, nihil opus fuit redire in viam , qui e via non exieram. Intelligo autem viam, non quam tu ex tua secunda Meditatione subia indicas, sed quam jam ante triveram Dubitatione prima in Meditationem tertiam , quamque ipse veritus es sub ingredi, tum ob aliatam ille ic caussam, tum sorte etiam ne videreris imitari Scepticos , qui exuendi tamen praejudicii persectiorem Methodum tradunt, &sequuntur. Quod subjicis quaestionem fuisse de veritate rerum extra nos positarum, ta me de ista attulisse nihil veri : Dic tu , amabo, ecquid isnam verius de illa eadem attuleris p

D BITATIO III. De Capitali Demon iurioneno Mentis erasentia siparatima corpore, Ex eo, quod i ast res cogitans, ct

corpus res extensa.

ACcedis consequenter ad institutum, sed levi quasi velitatio

ne. Pergis enim ; Nunc autem postquam incipio meipsum , meaeque Authorem originis melius nole, non quidem omnιa quae habere videor assensibus, puto esse temere admittenda , sed neque etiam omnia in dubium ravocanda. Bene hoc habet, quanquam & antea idem

haud dubie putaveras. Sequitur, Et primo quoniam scio, omnia qu elare V distincte intelligo, talia a Deo feri posse, qualia illa intelbgo; se tis est quod possim unam rem absque altera etare S distincte intelligere , uecertus,m unam ab altera esse diversam : quia potest saltem a Deo seorsim poni, ει non refert a qua potentia id fiat, ut diversa existimetur. Ad hoc nihil aliud dieendum est, quam probare te clarum ex Obscuro I ne causser esse obscuritatem in illatione aliquam. Ac non haereo quidem in eo, quod probare prius oporteat exsistere Deum, & ad quae Potentia ejus se extendat, ad ostendendum facere eum posse quicquid tu potes intelligeret quaesierim solum, nonne tu clarE, d,stincteque intelligis in Triangulo proprietatem illam, quod majora latera majoribus angulis subtendantur, separatim ab alia, qua tres simul anguli habeatur pares duobus rectis p Et admittis-ne prOPte M m rea

289쪽

rea Deum ita posse illam proprietatem ab hac separare , & seorsim ponere, ut Triangulus istam & non illam habeat, vel ista quoque praeterea sit seorsim a Triangulo Sed ne te hei cremorer, quod haec separatio parum ad rem faciat, subjicis , Ac proinde ex hoc ipso

quod sciam me exsistere, quodque interim nihil plane aliud ad naturam, sive essentiam meam pertinere animadvertam, praeter hoc se um , quod res cogitans; recte concludo meam essentiam ιn hoc uno consistcre , quod sim res cogitans. Heic remorarer , sed vel repetere suffcit quae circa

med irationem secundam dicta sunt, vel exspectandum quid inferre velis. Postremo enim , Et quamvis, inquis , fortasse s vel potius, ut postmodum dicam , pro certo ) habeam corpus, quod mihi valde arete con-Iunditum est: quia tamen ex una patrie claram , ω distinctam habeo Ideam mei usius, quatenus hum tantum res cogitans, non extensear ω ex alia parte di tinctam Ideam corporis , quatenm est tantum res extensia, rictu cogitans r certum eu me a corpore meo revera esse distin m , et absque illo

posse exsistere. Videlicet huc properabas Ergo quia cardo diff- cultatis heic potissimum vertitur, consistendum nonnihil est, ut pateat qui illum stabilias. Agitur heic primum de distinctione inter te & corpus. Quod porro corpus intelligis Nempe hoc crassum ex membris constans, de quo sunt haud- dubie haec verba , habeo mihi conjundium e & , certum en me a corpore meo esse distinctam, &c. Atqui, o Mens, de hoc corpore non est dissicultas. Esset quidem, si objicerem cum plerisque Philosephis te esse ἡ λεχειαν perfectionem , actum , firmam , speciem , & ut vulgari modo loquar , modum corporis: quippe illi non magis te ab isto corpore distinctam , separabilemque agnoscunt , quam figuram, modumve alium t idque seu sis anima tota , seu sis praeterea etiam νῆς δ--Mi , γῆς medimsς , intellectus possibilis, seu passibilis, ut loquuntur. Sed agere placet tecum liberalius, te nimirum considerando ut νῆν ποι'mυν intellectum agentem , imo & χωρο ν separabilem et tametsi alia , qua illi, ratione. Cum illi enim istum statuerent omnibus hominibus cnisi potios rebus J communem, praestanteinq; intellectui possibili, ut intelligat, eadem prorsus ratione ac necessitate, qua lux praestat oculo ut videat; unde solari lumini comparare soliti erant, spectainque proinde ipsum,ut advenientem extrinsecus) ipse te potius considero nam & tu quoque id bene vis) ut

intellectum quendam specialem, qui domineris in corpore. R e-to autem dissicultatem non esse, sis-nc separabilis an non, ab hoc

corpore ; unde & paulo ante innuebam non fuisse necessarium

290쪽

DUBITATIO TERTIA. 2 ς recurrere ad Dei potentiam , qua illa sint separabilia , quae separatim intelligis sed de corpore, quod ipsam et sis et quali possis ipsa

esse tenue corpus, intra crassum istud diffusum , aut in ejus parte sedem obtinens. Caeterum nondum fecisti fidem esse te aliquid pure incorporeum. Et cum in secunda Meditatione enunci- asses te esse non ventum, non ignem, non vaporem , non halitum , admonita profecto es, id sine probat ne fuisse enunciatum. Dicebas te de istis rebus illeic loci non disputare et at deinceps non disputasti, neque ulla ratione probasti non esse te corpus hv juscemodi. Spes erat, ut heic id praestares: &, si quid tamen disputas, si quid probas; disputas & probas te non esse crassum corpus hoc, de quo, ut jam dixi, non est dissicultas. RESPONSIO. Non He barreo in iis quae taedioses e repetiisti; me quaedam nemprobasse, quae tamen demonstravi: me egisse de erasso tantum corpore , cum tamen egi de quolibet etiam quam maxime subtili, tatalia. Quid enim istiusmodi affirmationibuι nulla ratione fulcitis opponi debet aliud quam negatio 8 Sed obiter tamen vellem Icire quo argumento probes, me potius de crasso corpore, quam de subtili egisse ' Nempe quia diari, habeo mihi conjunctum , o certum est me a corpore meo esse distinctam ; quae verba non video cur non aeque publili ac crasso corpori

conveniant, nec puro prσter te quemquam videre. Caeterum an a -- Ι-

ditarisne fidem feci mentem intelligi posse ut substantiam exsistentem, etsi aur apnihil iminuamin exsistere quod fit verum, vel ionis, vel vapor, vel hali- smutitus, vel quodvis aliud corpus, quantumvis seubtile S tenue ς an vero in rei ιum p veritare ab omni corpore esset diversa, dixi me ibi non disputare: hic au- P -.tem de eo ipse disputati, S demonstravi. Tu vero quaestionem de eo quod tuma reputen intelligi,eum quaestione de eo quod revera en confundendo,nibal ho- 'rum te intellixisse tesaris. ω-yru

Ncipiendum heic ab extremis verbis, quibus ais testari me, nihiιρ so D me horum intestexisse, confundendo quaestionem de eo , quod poten i testui, cum quaestione de eo, quod revera m. Profecto enim admi- Iobruam ratione digna est securitas tua , eum paralogismum propalas, quem dissimulatum exoptas; ac dicis me confundere, quaere confudissem M m a Perpe ruri

SEARCH

MENU NAVIGATION