De cultu sanctorum dissertationes decem, quibus accessit Appendix de Cruce. Auctore D. Joanne Chrysostomo Trombelli Bononiensi ... Tomi 1. pars prior 2. pars tertia .. Tomi 1. pars altera complectens Dissertationes duas, idest 5. & 6

발행: 1740년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

211쪽

sus eos , quibus Misse in Sanctorum festivitatibus celebratae displicent, Deo bene juvante plenius disputabimus. Nunc

paucis sic eos refellimus. Sanctis non offeruntur Missae , ted Deo, cujus laudes canimus, cui sacrificium offerimus propter relatas divina gratia a Sanctis victorias , cui etiam gratias agimus propter relicta nobis a Sanctis praeis clara virtutum exempla. Quia vero Sanctos in iisdem Sacrificiis commendamus , praedicamusque, nosque eorum patrocinio concredimus, ideo Missae in Sanctorum honorem celebratae , aut etiam Sauctorum Misse appellantur; veluti Milla Apostoli Petri, aut Martyris Laurentii, antiquo sane, nec improbando more. Id profecto non ex privato aliquo auctore didicimus, sed ea proponimus Tridentini sentibus, monitisque adhaerentes: quippe haec sanctissimum illud Concilium tradit. ( , , Et quamvis in hono-- rem, & memoriam Sanctorum nonnullas interdum H M ilsas Ecclesia celebrare consueverit; non tamen illisse sacrificium offerri docet, sed Deo soli, qui illos co-M ronavit; unde nec sacerdos dicere solet, offero tibi si sacrificium Petre, vel Paule; sed Deo de illorum viis,. ictoriis gratias agens , eorum Patrocinia implorat; ut ,, ipsi pro nobis intercedere dignentur in coesis, quorum H memoriam facimus in terris. H Quod monitum jam Pridem protulerat Augusti nos; & sane priora ipsa Trident mi verba reperies in lib. Eo. contra Faustum ( & de eripsit D. Isidorus lib. i. Ossiciorum ( reliqua vero Tridentini verba, & ex Augustini, & ex aliorum etiam Patrum libris desumpta iussi e commodius alibi ostendemus: quo etiam in loco de Missis editseram in Sanctorum honorem celebratis. Et de prioribus objectionis tuae partibus satis.

IV. Sed ne quidem tuae argumentationis partes aliae movere nos debent. Nempe quod desumis ex psalmis, & hymnis, quos in Sanctorum solemnitatibus canit Ecclesia, facili negotio evitamus. Quid enim absurdum est dicere Deo recitari eos psabnos, & hymnos, ut laudes illi tri-huantur, & gratiarum reddantur actiones pro victoriis ,

quas Sancti retuletre divina virtute,& gratia Sed quid opus est multa hoc de argumento proferre quando quidem ea quae

numero . & subleq. capitis 1 . protulimus apertissime deis clarant valde fundatum hunc esse morem, eosque errare qui illum levitatis, aut superstitionis accusant. Cave vero putes temere a nobis tum fuisse traditum , propterea etiam

spiritualia cantica &psalmis in Sanctorum solemnitatibus,

212쪽

cani, quia acceptum id iisdem Sanctis est. Id enim vero nos

docet Joannes Damascenus ( haec elocutus. Ω-ibus evim 'δ lib. d. de side, rebus Deus retitur, iisdem quoque servi ipsius oblectantur. 'rihodo. cap. 26. Ouibus autem Deus Venditur, isdem et in milites ( idest '- lien, Sancti enduntur . Quo circa in psilms, O lamvis eanticis spiritualibus, in compunctione quoque , egeu rum miseratione , quibus O Deus potissimum colitur , nos qui fideles sumus, colere Sanctos oportet. v. Neque vero objecta Augusti, auctoritas me deterret. Si diligentius duo priora testimonia expend is, videtois, aut fallor, tum loqui A ugustinum de iis hymnis, de quibus in veteri testamento, & in Evangelio fit mentio, ideoque de

iis hymnis , in quibus tantummodo Deo laudes conciis nuntur. Atqui ii hymni, qui ab Ecclelia in martyrum festis canuntur, potistimum quidem Dei laudes continent, at Martyrum etiam laudes complectuntur : idque jano pridem usitatum est in Ecclesia. An non Martyres Pra dicant octavus Ambrosii hymnus , & plerique ex iis, quos comprehendit is Prudentu liber, qui peri stephanon seu de Coronis inscribitur 3 At dicere adhuc potes nonnullos veteres, quum de hymnis habuere sermonem, Dei laudes tantummodo memorasse, quia Sanctorum laudes laudes Dei sunt: Sanctorum quippe merita a Dei gratia, & vi tute sunt, ideoque ad Deum referuntur, velut fluvius ad fontem, & originem suam . Haud absimili ratione postremum testimonium dissolvis; neque vero opus est, ut

multa ad respontionem hanc nostram confirmandam adisiungam, nam per se patet. Jam reliqua prosequor. VI. In eo porro, quod ab imminuto festivitatum numero, aut ex eo quod aliqua earum viris optimis displicuerit, generatim eruunt, haud laudabiles esse ea tundem stasti vitatum & institutionem, & ritus ; imperite s absit verbo invidia videntur facere . Emmvero festivitatumnu erus imminui interdum potest , tam , si recte institutae sint illae . Nempe vel imminui potest, ut eas, quae supellunt, ferventius a sint Christiani,vel quia non sine gravi incommodo quotidiana prope modum festa agerentur. Sane Cleis mingius, Gerson, aliique, qui filiorum numerum imminui optaverunt, ii quoque, qui re ipsa imminuerunt. hanc consilii sui rationem esse dixeru :t quod si minor fieret selli vitatum, qui mirum in modum tum excreverat numerus, commodius, sanctiusque eas populi celebrassent. At minime mmnium illis displicuere festivitates ipsae: quae si illis displicui,

lenti Di sitired by Cooste

213쪽

tere. Fieri autem potest, ut ea res , quae in se inspecta proba est, reddatur nimietate, atque excenti illaudabilis. Quis ignorat Messalianos propter immoderatum, imprudensque orandi studium, ideoque reliquarum rerum omnium conis

temptum & despicientiam merito fuisse damnatos (et . An non etiam jejunium sanctum est, & a Deo ipso praeceptum p Si quis tamen iugiter ieiunans reliquis operibus

piis, aut iis iplis, quae incumbunt, redderetur ineptus, illaudabiliter ieiunaret. Innotescet porro ex his, cur festum Praesentationis e Breviario sustulerit S. Pius V. M tuebat scilicet optimus Pontifex, ne multiplicatis S. Mariae festivitatibus, deincepa remissius eas celebrarent fideles , ideoque hanc minus celebrem sustulit. Atqui aequius duxere Pontifices , qui Pium V. subsecuti sunt. eandem festivitatem restituere; & re vera paucos post annos Breviario reddita est . Qudd porro Berna dus obiectus est, nihil nocet nostrae causae . Etenim is festa virginis Dei parae non improbavit , sed tantum optavit, ut in festo Conceptionis illius celebrando, Romanae Ecclesiae sententiam perquirerent Lugdunenses , nec temere , & inconsulto Romano Pontifice id agerent . Haec ipsa , aut affinis solutio reliquis hujus generis

objectionibus adhiberi facile poterit. Praetereo vero pleraque eorum , quae adversu' nos adduxere . Cur enim in iis immorabor, quum nulter ea plane soluta sint pVII. Ut itaque in iis conlistam, quae nondum attigi et fateor statim a veteribus panegyricas orationes in mortu rum funere,& anniversariis eorum obitus diebus fuisse recitatas . At si mortui pro meritis celebrantur, quid eo in more reperies quod condemnes Num demendae sunt probis laudes, qudd interdum laudentur ii, qui laude digni non sunt, aut laudentur magis, quam eorum virtus exposcat Profecto Cyrillus , cujus auctoritatem adversus nos urgent, hoc tem

tri , , Postremam ponit Epiphanius Mastalianorum haeresim t, , quod nomen ex lingua Syra est. Graece dicuntur Euhmeti,, ab orando fie appellati . Tantum enim orant, ut eis, quihoe de illis audiunt, incredibile videatur . Nam cum Do-,, minus dixerit , Opartet semper strare , se non defero ; &,. Apostolus, Sine intermi one orater quod sanissime sic aeta cipitur, ut nullo die intermittantur certa tempora orandia

im ita nimis hoc faciunt , ut hinc iudicarentur inter haems, reta cos nominaudi. , , Ausus. de haeres. n. ii.

214쪽

arrumento ( quod appellare poteris a fortiori retundit

Julianum, evincitque propterea etiam laudabilem esse eam Christianorum consuetudinem , qua anniversariis maristyrum festis eos celebrant , quod hanc ipsam vicem reddiderint veteres iis , qui fortiter pro patria, & avitis legibus dimicarunt.

VIII. Postremum sie brevi diffolvo. Putidulas appellent adversarii nostri ( ut iis libet ) quasdam Catholicorum

consuetudines, quas tamen Ecclesia adhiberi non praecipit et Nos sane multo aliter de iis sentimus; sed si cavere ab iis velint, quis illos cogit, ut eas adhibeant nemo enim vero illos jubet, ut epistolas, aut munuscula ad amicox mittant Tantum illos enixe rogo, ne id reprehendant, quod a reprehensione alienissimum esse alibi luculenter ostendi. Vide num. Io. capitis I 6. proxime superioris. IX. Procul igitur , procul absnt eae contumeli sissimae reprehensiones , quibus festivitates nostras, atque illas in primis, quas in Sanctorum honorem criebramus, carpere solent Protestantes. Satis perspicue demonstratum

arbitror multa temere adversus eas esse effutita, multa quoque tam levia, ut statim refelli possint. Quocirca incomtulto, atque imprudenter ii agunt, qui suam a Catholica Ecclesia defectionem in has causas referunt, & habilonicam idololatriam sibi detexisse videntur in ritibus , quos hactenus , & exposuimus, & delendimus. ( V in vide uvalea rum quoniam locus hic latissime patet, & plurima adhuc burchto. a. D.sa supersunt eorum, quae ad pertractandum luscepimus, D flectis maledictis, quibus nos adversarii lacescunt, ad reisiqua honoris , venerationisque erga Sanctos argumeum

orationem conveItamus.

215쪽

De praeparationibus, quae ad Sanctorum Festivitates vigiliis , jejuniis, aliisque piis operibus fiunt.

. Toniam docentibus Saucti, Patribus , si Sanctorum patrocinium, atque stiterventum op tu e patrem tamus: oportet primo loco, ut nos, i J

itreas quae inscrte frequentibus insinuemus ossiciis e quatenus

buntur de bono maris 3 - 3 C. -

Om to. r. Sirmon. pro nobis apud Dominum peculiaris in te

cessor invigilet, & vitam nostram dignationis suae favore commendet: recte , fra rntermque a maioribus nostris institutum est , ut Sa ctorum fesAvitates, quibus ipsi benescentiores esese consueveruvi, piit operibus praevenireremus . Porro hac ad tria fumosa capita revocantur: id est ad Uigilias, ideoque etiam ad orationes , pr eer , quarum causa iustitatae Vigiliae fuse ad le- iuvium , sub quo vocabulo comprehendi. Xr quidem potissimum a tuentia a cibo , is potu, at comprehendi etiam ab Ecclesiasticis Doctoribur consuevere quaecumgue sponte adhibentur corporis affflictatioses: denique ad eleemose vas, eae assinia caritatis erga proximum argumenta . De hii Agillatim loquemur.

216쪽

tyge A P. XXI.

nigiliae, se preces, ac primo quidem Vigiliae. Statim e sis uimus , quid de Higiliis ad pertractandum seligamus,

tum monumenta asserimus, quibus ea consuet docomprobethr.

I. Ulta forent de vigiliis, de quibus primo ager

'I. instituimus, digna quae referrentur, ii generam tim de iisdem disserere in animo haberemus. At quoniam de iis tantum Vigiliis agere volumus, quibus Sanctorum festivitates praevenire consueverunt fideles , multo pre sor tractatio haec erit. Haec itaque tantummodo de iis trademus: monumenta , quibus ea consuetudo comprobe tur et tempus quo ea desilit: ( cujus rei occasione de vigili is, quibus inas festivitates praeveniebant fideles etia in agemus) exponemus denique illius probitatem, utilitatemque . Statim autem primum expedio. Nocturnas vigilias crebro quidem; sed praesertim noctibus festos dies proxime praecedentibus a Christianis fuisse actas, adeo frequentibus, adeo perspicuis veterum testimoniis novimus, ut dubitari ea de re minime possit. Hoc argumentum luculenter pertractant Baronius, (H Florentinus. (6 aliique multi, ad quos vos amando. Porro inter festos, solemnioresque dies fuisse enumeratos eos, quibus relatam gloriosa morte a martyribus de Diabolo, & Tyranno vi. ectoriam celebrat Ecclesia , superioribus capitibus manifesto , ut arbitror, declaratum est. Hos itaque dies vigiliis praevenire consueverant fideles. Tamen, si vis exinpressissima afferri ad eum morem comprobandum veterum loca, non diu laborabo, ut multa, eaque apertissima r censeam. Nonne id palam eruitur ex eo Ambrosii libro, quem de Virgivitate edidit Conqueritur scilicet se paucos convenisse ad Vigilias nocte festivitatem Sancto. rum Petri, & Pauli proxime praecedente agendas . Vigilias quoque a cuncto populo fuisse actas pridie translationis , ideoque festivitatis sanctorum Gervasit, & Pr, insit , ex num. secundo epistolae Ambrosii ad Sororem (Ddiscimus. Ibi vigilia tota nocte set II. Eandem consuetudinem uti antiquus ita praeclarissimus doctor Augustinus indicat, (o dum psalmum septuagesimum secundum in pervigilio laneti Cypriani a

M in adnotatior ad Martyro. Roma

ad vigili. Epiphanis lit.A. loeilque Annalium ibi indicatis vit, Exercitat. t. In Martyrolog. vetus. Roma. Eccleis Pagaryso ei cap. t p. n. t sa

D in edit. Amerisbachii, & Erasmis . in Romana S . in editio.Patrum S. Mauri pri. cla s. Ea

tri in epist. seu libro ad Honoratum squae quidem epistola in antiqua serie

rio. in nova g est cap. i. alias aeos die

217쪽

Francorum cap. 3 soldest postremo o

llo se explicatum fuisse dicit, & ad eam explicationem l J endam Honoratum hortatur. Hunc Uiumum septuagesimum

ecundum nocte, qua illucescebat folimvitas beatissimi priam , per ministerium nostrum expositum lege, es diligenter adis verte. Ad easdem vigilias nocte fellivitatem S. Cypri ni proxime praecedente a ctas respicit idem Augustinus mispite quinto sermonis olim Ii t. de diversis, nunc in serie

sermonum 3II.

testimonio indubitate noscas vigilias nocte praecedente diem festivum S. Faelicis peractas fuisse a fidelibus t Duo ex illius libri, prose o, sed perspicua testimonia. Primum d sumo ex poemate xx o. olim xvi. septimo vero in Natali S. Faelicis v. ii g. scribit quippe ad hunc modum . tunc ergo solutis tibus a templo Domini, postquam data fessis Corporibus requies, sumpta dape , caepimus hymnis Exsultare Deo, & psalmis producere noctem. Extat alterum in poemate 26. Natali vero I x. ejusdem S. Faelicis v. si . & hoc est:

o. . . , nunc ecce frequentes

Per totam, & vigiles extendunt gaudia noctem , Laetitia somnos, tenebras funalibus arcent.& mox

. . . . Castis sanctos quoque vocibus hymnos Personat, & Domino cantatam sobria laudem Immolat.

quique summa cum laude sub finem quinti Ecclesiae saecvili Christiano populo praefuit. Nempe si illi tribuis ( uti

plerique tribuunt eum Sacramentorum librum, quem Praepolito Gelasii nomine optimus Cardinalis Thomas.lius edidit , plane intelligis eo tempore noctibus proxime praecedentibus Sanctorum festivitates vigilias fuisse a fideis libus frequentatas. Extant enim in eo Tibro Missiae cel brandae in Vigilia Sanctorum Gervasit, &Protasii: rursus

in vigiliis S. Joannis Baptistae r sanctorum Joannis, Pauli: Apostolorum Petri, & Pauli, aliaeque hujus ge

neris multae.

giliis a Perpetuo Turonensi Episcopo per solemnitates dispositis ex Glegorio Turonico discimus. Ea li recitem

218쪽

is per anni circulum observarentur , quod hodieque apud

is nos tenetur scriptum, quorum ordo hic est . . . Desi Vigiliis . Natali Domini in Ecclesiia. Epiphania in Ec-- cletia . Natali S. Johannis ad Basilicam Domini Maris,, tini. Natali S. Petri Episcspatus, ad ipsius Balilicam . - UI. Κalendas Aprilis. Resurrectione Domini nostri Je-- su Christi, ad Basilicam Domini Martini. Die quinisse quagesimo in Eccletia. Pallione S. Joannis, ad Baii li-,, cam in Baptisterio. Natali Sanctorum Apostolorum Peri tri, & Pauli, ad ipsorum Basilicam. Natali S. Maris,, tini, ad ejusdem Baiilicam. Natali S. Simphoriani, ad ,, Basilicam Domini Martini. Natali S. Lidorii, ad eiussi Basilicam. Natali S. Brimit, ad Domini Martini Basiliata cam. Natali S. Hilarii, ad Domini Martini Basilicam.

Sed quoniam Gregorium Turonicum testem allega.vimus , alia etiam ejusdem loca , quibus idem mos comprobetur , producamus. Caput octavum , & vigesimum, libri de gloria Confesrum consule; caput quoque duodecimum libri a. Miraculorum S. Martiui. Nempe aperti sesime vigiles noctes proxime ante Sanctorum festivitates ex his etiam duobus locis manifesto comperies. VI. Gregorio Turonico Gregorium alterum jungo ibIius aequalem, Romanum nempe Pontificem, uti appellatione, ita praeclaris in Ecclesiam meritis Magnum: neque hic aliud vigiliarum genus recenseo, nisi illud, quo Sa ctorum festivitates praevenerunt Christiani . Paucas ex illo probationes seligam, easque fere desumptas ex libro quem Sacramentorum appellari mos est . Ilia

eo describitur missa in vigilia S. Joannis Baptistae. ( nisi

sint illae duae, una scilicet, ut puto, in noctis initio, uo prima vigilia peragebatur; altera proxime post meis iam noctem: hinc primam Missam de nocte hanc appellat: Item alia in vigilia Sanctorum Petri , & Pauli : ru sus duae pridie festivitatis S. Laurentii . Neque praeteris

mittitur Missa celebranda in vigilia Assumptionis, in via ilia S. Matthaei, Apostolorum Simonis, & Judae, omnium anctorum , & Sancti Andreae . Atque huc pariter pertinent Missae dicendae in vigilia Apostolorum , in vigilia unius Martyris, in vigilia plurium Martyrum, in Vigilia unius Confessoris, in vigilia plurium Confessorum: deni-iue in vigilia Virginum . Quas quidem vigilias etiam extra

IrbemRomam agi consuevisse(si ex una potest esse conject Disiti pod by Cooste

219쪽

num. s. homilitset. in Evangelisthi de Ordine antiis

phonarri cap. 6

ra de ceteris facile assequimur ex iis, quae de S. Cassio Namniensium Episcopo idem Gregorius narrat: ta) eum scilicet dum sacris vigiliis diem felium Sanctorum Petri, & Pauli praeeunitibus adelset, leni calore fuisse correptum &et VII. At sunt, & alia veterum testimonia, quibus i dubitate percipias subsequentibus etiam saeculis eam comsuetudinem perstitisse. En Romano antiphonario ( inquit Amalarius de vigilia Apostolorum Petri, & Pauli agens (h possi duas Vigilias in nostro Antiphonario. Primam solet Apostolicus facere in noctis initio, quae sit sine invitat rio, quoniam ea hora non invitatur popuIus ad Uigilias: D. puIus enim invitatur ad Vigilias, ea hora noctis, de qua dicebat Propheta David : Praeveni in maturitate, & ci mavi. Si quis vult discere, qua sit illa hora, legat S. gustinum super sipalmum decimum octavum, lavenietque ibi maturitatem esse positam pro media uocte. Ea hora ingreditur ceras, O populus adsecuvdam Uigiliam, es cantatur inois

tatorium .

VIII. Si saeculo Ecclesiae undecimo, aut fortastis e iam duodecimo ( quod equidem reor ) edita sunt Co stitutiones illae, & caeremoniale , quae ex Monasterio S. Petri de Miniano Florentinae Diaecesiis nobis supersunts infelices sane ex miserando naufragio reliquiae, ) tum aliis etiam haud infrequentibus diebus, tum certe in Sanct rum festivitatibus sacras vigilias matutino tempore fui sese a populo actas , coniicere facile possumus. Audi quid tradatur capite IS. libri septimi si Matutinales Missas D certis diebus populo celebramus, & certis diebus inis, , termittimus. Propter Novitiositaque, vel potius Sa-- cristas , ipsos dies commemoramus, quibus eas celebr si mus. Omnibus diebus dominicis, & feriis secundis, tari feriis sextis, exceptis his, qui suo loco praenotati sunt.,, In omnibus solemnitatibus Domini. Idem in Nativitate. Circumcisione, & Epiphania ejus. A Capite ieiunii co-- tidie usque ad Caenam Domini. Per totam ebdomadam ,, Paschae. Per totam ebdomadam Pentecostes. In omni-- bus festivitatibus Sanctae Mariae: vel Apostolorum, reri omnium Sanctorum . in omnibus autenticis , vigiliis,, videlicet, quas universalis Ecclesia observat. Praeterea se in Natalitiis Sanctorum, vel Sanctarum Fabiani , MA Sebastiani. Agnetis. In conversione Sancti Pauli Ap is stoli. In natale S. Blasii. Agathae. In cathedra S P n tri. In natale S. MatthRi AHiloli. Georgii. Marci M

220쪽

,, vangelistae. In inventione Sanctae Crucis. In appariti, is ne Sancti Michaelis. In natali Sanctorum Nerei , α,, Achillei. Theodori Episcopi . Viti, & Modesti . Gerois vasit, & Protasii. Quirici,& Iulitiae. Mariae Magd

lenae . Apollenaris e Pantaleonis. In Vincula S. Petri. - In natale S. X isti Papae, & martyris. Donati Episc , , Pi, & martyris. Yppoliti, & Cassiani. Genesii. Ponis,, tiani, & aliorum. Augustini. In decollatione S. Joanis A nis Baptistae. In natali S. Reguli Episcopi . In exalta-- tione S. Crucis. In dedicatione Basilicae S. Michaelis. si S. Reparatae virginis . Lum Evangelistae. Martini Eis si piscopi . Ceciliae virginis. Prosperi Episcopi . Nicolaiis Episcopi. Zenonis Episcopi . Luciae virginis. Sanct is rum Innocentium. Silvestri Papae. Sane scietidum est.,, quia in matutinali Missa, quae populo dicitur, hoc offi-

, , cium cantamus, Pro quo Populum concurrere scimus &C.

IX. Apertissima sunt quoque , & dignissima quae r serantur , ea, quae Concilium Oxoniense, quod anno I 222. celebratum fuisse putatur, de vigiliis capite octavo

statuit. ( si Hae sunt Vigiliaeuatutae ad vigilandum. vis gilia Nativitatis Domini, vigilia Paschae, vigilia Pen-- techostes, Litania major, tres dies Rogationum , via gilia S. Joannis Baptitiae, vigilia Apostolorum Petri , is & Pauli, vigilia S. Laurentii, vigilia Alsumptionis,, Beatae Mariae, vigilia S. Bartholomaei, vigilia S. Matis thaei, vigilia Apotiolorum Simonis, & Judae, vigiliari omnium Sanctorum, vigilia S. Andreae , vigilia S. Th H mae Apostoli. X. Quid vero si Theologum, haud multis fortasse annis hoc Concilio antiquiorem ( i adsciscamus , qui

hoc nobis caput absolvat, simulque di ctis suis exponat quantum is mos ( qui tamen imminui tum caeperat )in festis saltem Patronorum in plerisque regionibus ea etiam aetate vigeret Is Joannes Belethus Theologus Parisiensis est: Etenim capite undecimo libri illius, quem de Divianis Oniis scripsit, ea tradit, ex quibus palam Coninstet eam consuetudinem tum minime fuisse prorsus sublatam ;& ab ea quidem, si arcerentur abusus , qui per quorumdam pravitatem irrepserant, ab eodem Beletho approbatam.se Solebant enim (inquit ille) maiores nostri illa nocte,

is quae Proxime felium praecedebat, vigilare, unde & via,, gilias appellabant dies festa proxime praecedentes, ad se quas conveniebant iuvenes , di puellae, cautatores, rem I

to vide euae deo

SEARCH

MENU NAVIGATION