Dissertationes de admirandis mundi cataractis : supra & subterraneis, earumque principio, elementorum circulatione, ubi eadem occasione aestus maris reflui, vera ac genuina causa asseritur, nec non terrestri ac primigenio paradiso, locus situsque ver

발행: 1678년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

211쪽

Lib. a DISSERTATIO V. Cap. 2. II

cta. a. Caput capitum Fluvius trajiciens: ambo enim Fluvii Tigri, & Euphrates olim e Paradiso in Mesopotamiam & Asyriam derivabantur, qui hodie Capita Mesopotamiae, aut in Majorem aut in Minorem Armeniam , aut forte in Cappadociam, & Colchidem ipsam relegaveris, quod vero minus est simile. 3. Desunt Fluvii derivati Gichon, Pison, & aeteruter Me sopotamiorum ab altero derivandus. Quos si maxime ipsis attribuere vel

lem , utri Fluminum addixero Z q. Deest hodie Euphrati & Tigridi der

vatio e capitali Fluvio Paradisiacor ambo enim diversis elocis scaturientes

procedunt. s. Desunt Excursionibus Euphrateis suae Regiones, CH VILA & CHUS. Quod enim Chusitas & Havilaeos ad Euphratem habitasse ferunt, huc nihil quicquam facit. Ratio, quia CHUS ITA Euphratα

Colonia duntaxat erant exigua, & initium Regionis Chusitarum. Jam vero CHUSITA, Omnes sedes suas habebant ad Sinum Persicum, quod ipsum doctissime demonstravit celeberrimus Bochaiam Geogr. Sacr. parte I, lib. q, cap. 3 , a quo Viro multi Geographi profecerunt, ego vero plura dies disco. Si ergo Terra CHUS ad Sinum Persicum erat, ubi Euphra res aut Ramus ejus ibi fluit Θ Euphrates enim in Arabiam Felicem se non porrigit, sed intra Chaldaeae terminos continet. Spiritus S. autem docet, quod

GICHON, non Euphrates, OMNEM Terram CVS alluendo irrigaverit. DE CHAVILA Regione Arabiae Felicis idem esto judicium atque sententia. Si enim Ramus aut excursio Euphratis alluebat CHAVILAM .Ergo Euphrates alluebat Arabiam Felicem: 'Ammν. Sic fodimus Fluminibuου Para disiacis alveos in Terra aliena, qui labor ingenio & operae Mesopotamiorum nullum dabit fructum, nec pretium. 6. Deest vel unica 'fesopotamiae , nomine vel similitudine Pa is, a quopiam Prophetarum aut Scriptorum i stituta commendatio. Servi ergo beneficiarii sunt Tigris & Euphrates, non Domini,non capita Paradis nec impune dominium in Paradisum arietantes ferent. Quibus tamen Fluminibus Mesopotamiis, quia olim ex Capite Phradisiaco derivabantur, & quia Auranitidem Regione Edenis Paradisiaci etiam complectimur, civitatem Paradisi in EDENE damus; Nilum vero& Gangem, ad suos Indos & Garamantes Barbaros, e Paradiso atque EDEN E relegamus in perpetuum.

212쪽

CAPUT III.

I. IUnc etiam meum erit, juxta amussim Verbi Dei, certum desalae Locum, EDENI primum, & tum ipsi Paradiso etiam. I. E DENIS Regionem ut supra cap. I. aliquid hac de re injectum est describunt & ambiunt cx parte Mesopotamia, Armenia, &c. idque ex mente R. Brochmandi, loco citato cap. I, th. s. supra consentiente celeberrimo D. Airchmvero, loc. ibidem cit. pag. s . Desinitionis hujus ratio atque funda-mcntum est: quia in Regione EDEN Patriarchae tum e Paradiso ante Diluvium proscripti, tum a Diluvio superstites, ab ipsis Montibus Armeniae ARARAT profecti in Terram Sinnahar, Regionem Fluminum, hoc est, in Babyloniam, exulabant, habitabant, sacrificabant, peregrinabantur &captivi serviebant. Fines Edenis Quadrante nostro describere etiam videtur Ecclesiasticus quando Iordanem, Pischonem, Gicho nem Euphratem & G-gmu,tanquam ejusdem Terrae incolas conjunctim recenset,cap. 2 v. 28, 29, 3 o. Caeterum I. fines EDENIS usque ad ipsum Mare Caspium & Euxinum cxtendendi non sunt, cum ibi nullus Patriarcharum commercium, aut se dem ullam habuerit, quod nec B. Brochmandum, B. Gerhardum in Cl. Kirchmferum, in scriptis suis facere arbitror: Concedimus tamen, duo ista Maria terminos EDEN IS esse; remotos tamen, nec nisi propiores terminos, quos η. asterisco seu stellula in Schemate notavi, eminus respicientes. 2. Porrigitur ergo EDENIS linea Geometrica ab occidente per Terras Phoeniciae, Peliinnorum per ε gyptum, ante Nili ostia. Α Mer die , per Arabias Petraeam ac Desertam. Ab Oriente per Chaldaeam Babyloniam & Asoriam. Α Septentrione per Armeniam, ac descendendo per Gliciam & Θriam, usque ad agrum Damascenum. 3. Quod autem EDENIS lineam terminantem per, & usque ad e gyptum, Arabiam Felicem, Chaldaeam, Assyriam, & ultra Coelesyriam duxerim feci hoc, tum ob rationem commercii cum populo Dei superius allatam; tum eo, quod imperium Davidis, Salomonis, ac caeterorum Regum Iuda sese usque ad fines illos extendebat, & usque ad Euphratem Flumen magnum, a Sam. 8.vers. 3. & I. Paralip. I 8 , vers. 3. & Salomon habuisse legitur omnia Regna a Flumine usque ad Terram Philistaeorum, I Reg. El, v. 2I, hoc est, uti

213쪽

pontem, Strabo, lib. 2, 16. testis est usque ad Garam PHisthabrum

Urbem.

CAPUT IT

De Cataractis Paradistatis.

I. Ataracta, quas Paradisiacas κατ εξ, is appello, duplices in tota Regione E D E NIS deprehenduntur. Prima est Scaturiens, de

qua Gen. 2, v. IO. Et Fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum Hoditum. De cujus Exortu, an per Cataracticam aquarum e Sinu subterraneo ejectationem, an vero per Scaturiginem aliquam magnam cruperit, nihil

quicquam divinare possum. II. Altera Cataracta EDENITICA est hodienum in Tigri & duplex quidem: I. sub Monte Tauro. a. mox a Lacu Thospite. Quia vero illas oculis meis prassiens non aspectavi, celeberrimi Cluverit, Introdus'. Geograph. lib. s , cap. 23 , verbis eas ita trado: I. Oritur Tigris in Armeniam ore fonte conspistuo in planitie. uua tardior fuit, DIGLITO ab Hebraeo ZY literis nonnihil usu vulgari depravatis ) unde vero concitatuσ, α celeritate, Tigris Medis Sagitta incipit vocari, testibus Plinio lib. 6. cap. 27. Q Curtio lib. q. & Strabone lib. II. Transvectus Lacum Arethusam, occurrente Tauro Monte, flecu mergitur, subterque lapsus a latere altero 6- erumpit. Et haec est pr1ma Tigris Edenitici Cataracta illabens sub Taurum, indeque iterum elabens. Quod ipsum Gangi quoque Indico interjuga Caucasi accidit. 2. Alterum deinde transit Lacum, quid hospites appel iatur, rursusque in cuniculos mersus, post XXV. milliaria redditur. Citra Seleuciam, Ctesiphontem petens, Insulam efficit haud modicam. Ubi r meavere Passitigris appellatur, moxque in Lacus Chaldaicos fefundit, inde vasto alveo profusus Pisis Ostiis infertur Mari Persico. Alias, Tigri dis & Euphratis fontes Isoo stadiis inter se distare, riunt Solinus cap. 4o. Eustath. ad Diovs Raderus, &c. Sed fontes isti nihil quicquam ad Paradisum faciunt. III. Tertia Catarassa Paradisiaca erat in ipso Paradis exitu versus Me

ridiem ; in eo quidem loco, ubi ante excidium Valles Sodomae, Gomorrhae, Adamae & Seboim Urbiumphinitiesque amoenissamae, tanquam Hortus Dor ni, erant Gen. 13. Nec ullus ibi Lacus, nullus Asphaltites, nullum μ' re Mortuum illo erat tempore. Caeterum eversiis Sulphure & Flamma im puris illius incolis, agros etiam ipsorum, atque adeo omnem illam Pla ni

214쪽

r 81 Lib. 3 ' . DE CATARACTIS Cap. .

nitiem apertis Terrae motu catarastis subterraneis, aqua sordidissima, vi scosa ac pestilens inundavit, inque piaculum & exemplum irae Dei Vindi cis, & forsan Gehennae Infernalis, index etiamnum hodie exstat,&, quod ajunt, quasi cineribus vento commotis perpetuo fumigat. IV. Hic autem quaeritur 1. Quonam fordanes Paradisiacus post Diluvium sese exoneraveriti R. In Abyssum Subterraneam, terra in iptis Montium E D O M radicibus hiante, totus, quantus erat, cataradisi praecipiti illabebatur: non secus ac Tigru sub Tauro, & Nilus inter Montes OE-thiopia, de quo alibi, Deo volente. 2. Γuonam sub Terra per maeandros discurrit. Resp. Nusquam, sed recta in Barathrum sive Hyarophylacium

subterraneum praecipitatur, ibique aliis Aquis miscetur. Ratio: quia usi piam eum emergere non constat. Si enim tum, & omnes Arabia

tres circumspexeris, nuspiam, flumen e terra evomi aut erumpere in auras cata adlice, comperies; quinimb, nec ullus in Regionibus istis amplitudinis aestimandae fluvius icaturit, exceptis paucis aliquot amnibus; qui tamen, tot tantisque aquis Iordanis exhauriendis, haud quaquam sum-ciunt. 3. Unde aquae Mari mortuo bituminose Z Resp. A natura loci minerarum abundantimmi, qui sulphuris, Salis ac Bituminis feracissimus es: tunde illa Puteorum bituminis series, ad littora Lacus Asphallitae, qui ante Excidium in certa valle dispositi multum bituminis praebebant accolis Sodomaeis; postea vero, justo Dei judicio Vallis illa amoenissima aquis ob ruta est, Iosephus Antiquit. Jud. lib. I, cap. IO, in I i. q. Quo tamen aqua Jordanis in Asphaltiten sese exonerantis deveniunt tandem ' Resp. Cataracta illas haurit in fundo Maris Mortui eadem, quae ante excidium: quae nihil

aliud est, quam Hiatus & Vorago ingens in fundo aquas Iordanis illapsas

devorans, atque in Abyssum subterraneam praecipitans, quod certissimum quidem est. s. Quaerunt porro: si aquae Jordanis in abyssum hiantem praecipitantur, qui fit, quod aquae Lacsis totius, eodem momento cum aquis Jordanis, non hauriantur' Reip. α. Quia os Voraginis illius angustius est, quam ut, praeter Iordanis istabentis, alias etiam aquas haurire possit. C. Aquae Maris Mortui pingues admodum &, ut ita loquar, oleaginosae, adeoque leviores fame, ascendunt potius, ac supernatant, quam descendunt, hiatu aquis fordaneis Occupato.

215쪽

Lib. 3

CAPUT U.

De Topographia Paradisi.

D Aradiso in suo genuino Loco reposito, atque delineato, observare a que expedire Circumstantivi ejus incumbit. Et quidem notanda sunt: 1. Septa Paradisi & Situs juxta q Mundi Plagas. 2. Atrium. 3. Dimen sones ejus. q. Porta Ingressus & Egressus. 1. Loetis Lapser Protoplatarum. 6. Fluvius tra)iciens, Hortum Caput. 7. Fluvii extra Paradisum ab eodem derivati. I. Locus Paradisi Terrestris fuit olim, uti supra demonstratum est, in Palaestina, Terra Sancta. Jam quod attinet ad Septa Paradisi: de iis Pagi na Sacra nihil quidem tradit; caeterum analogia Horti, nec non vocis Hebraeae fa derivatio, a radice IM, protexit, sepsit, sepimentis circumdedit, hoc ipsum exigiti Quia enim Paradisus erat Horius ED EN, sepimentis eum quoque cx M. Creator undiquaque circumdedit. Et notetur bene, quod ista Circumstantia, multum ad Situs Paradis evictionem faciat, cum ea Mesopotamia aliaeque Regiones destituantur. Postquam igitur opifex Omnipotens, cujus Nomen sit benedictumi Paradisum in EDENIS Regione amplissima plantasset, munivit eum circumquaque Vallo, quasi fossa, &aquis. I. Valium erant Montes serie ferme continua procedentes: α. a Septentrione Montes Libani & Coelesyriae. C. Ab Oriente Montes Hermo nim, Galaad, Nabathae, & reliqui Ammonitarum Montes atque Colles,. quos inter, tanquam Specula aut propugnaculum, Rupes Arnon caeteris 1upereminet. Dic observandum est, quod, ne inter Montes illos eminentes esset hiatus, aliquos in eorum locum Divina Providentia Colles sub

stituerit, quod ipsum in Tabulis accuratissimis viri celeberrimi Adricho mii observare ad oculum Lector candidus potest. γ. A Meridie Montes Edom, sive Idumaeorum, tractu continuo sese in Occidentem porrigentes, qui alio nomine Montes SEIR dicuntur. δ'. Ab Occidente Anti-Libanus, Montes Hri, Saronis ac Pelistinorum. 2. FHlae sunt in Septentrione Va les Libani, & solitudo Palmirena in Coelesyria: unde ab oriente vastisissimum Arabiae Desertum: a Meridie Arabiae Petraeae solitudines: ab Occidente vero, non quidem Deserti fossa, nec Stagno, sed Mari magno Mediterraneo Hortus ille Domini circumdatus erat. Intuere nostram Palaesti' nar Tabulam, & videbis admiranda Paradisi Septa, quorum similia nec in Aresopotamia, nec alibi invenies. Et quamvis Septum proprie loquendo ad

216쪽

18 Lib. 3. DE CATARACTIS Cap. s.

essentiam Horti non faciat; facit tamen ad externam ejus faciem ornatumque S complementum, nec non ad ipsum Paradis indicium. II. Atrium seu Vestibulum Paradisi erant, α Coelesyria & in ea ager Dama scenus, in quo Adamus esse creatus a Iudaeis & fatribus E cclesiae non nullis perhibetur. β. Arabia Deserta & Petraea. Adamus ergo in atrio

Paradisi creatus est, ibidemque post lapsum exulavit. In eodem ipse H bel, & reliqui omnes Patriarchete Ecclesiae primigeniae Principes, Doct res, Judices atque Episcopi, sacrificabant. Abraham, Isaac, Iacob, -- sis Altaria DOMINO, aut in Terra S. Paradisiaca, aut in Atrio eius deni

Arabia &c. erigebant. Nullum altare in e gypto, nullum in Arabia F. nullum in Mesopotamia aut Chaldaea Sancti V. T. Patres ad sacrificandum aut orandum erexere. Videsis B. Frantet um, in Schola Sacrisciorum pluribus. III. Quapropter Paradiso Locum specialem, quatenus ex SS. Literarum collatione colligere licet, in Palaestina ut restituamus, recteque eundem definiamus; ante omnia removemus inde Mare Galilaeae & Mare

Mortuum: siquidem in eo loco, ubi nunc Mare Galilaeae est, olimG ANSSAR, Hortum Principis sitisse , supra evictum est; adeoque GANNESAR, & tandem, Lingua locoque senescentibus, corruptissime Gene- fareth Vallis amoenissima, & in ea Hortus erat. Planities vero Sodomo rum demum post excidium Sodomae, Asphaltite inundata est, Gen. I 3 , ν. Io. Deinde lineam longitudinis duco a Septentrione, & quidem a Montibus Libani, per Mare Galilaeae, per mallem Illustrem & Ierichuntinam, usque ad Mare Mortuum, ut in Schemate videre est. Latitudinis lineam duco obiter ab Oriente, & quidem a Montibus G AL A AD, usque ad Montes Bethuliae & Samariae. Dimensionis istius ratio haec est: quia, inter

Montes Gilead 8c Samariae ac Bethuliae, Planities hortis convenientissima comi nodissimaque etiamnum est.

IV. Portam Paradisi, sive Introitum in Hortum EDEN, fuisse existi mo e regione agri Damasceni, versus Septentrionem. In quo agro Damasceno si Burchardo Monacho credimus Protoplasta creati sunt. Ibidem Abelem a Caino occisum, indeque a succo sanguinis urbem DA SCUM

denominatam, ex traditione Hebraeorum, Hieronymus in cap. 27. Ea ech. autor est, in cujus & ego sententiam concedo. Si ergo α. e mon vocis He

braeae Dameseo si β. traditio 7 udaeorum: si γ. auctoritas Patrum ac sententia, Adamum in Agro Damasceno esse conditum, obtinet quam profecto, nisi allatis in contrarium argumentis, rejicere temere non licet) jam evictum habeo Problema. I. Paradisum in Terra Canaan fuisse plantatuma. Adamum per candem portam Damascenam in Paradisum a Deo intro ductum

217쪽

Lib. 3. DISSERTATIO V. Cap. s. rtue

ductum, senes. 2,ν. 8. iterumque post Lapsum, per eandem, & non per aliam portam cum Uxore ejectum esse, Genes 2. v. 23. Ratio: quia DEUS dimissis ex Paradiso Parentibus nostris, Cherubinos ad Orientem, adeoque in eadem ipsissima ora, custodes horti collocavit. V. Locum LAPSUS Adami & Chavae ostendunt Arboress)mbolicae, quas in Valle GENES SAR, ubi nunc Mare Galilaeae est, tanquam in capite ac meditullio Paradisi, Genes. 2, v. 2q, stetisse arbitror. Quem locum Fructuum deliciis, Coeli temperie, formaque amoenissima& Venustate; sephin, Antiqv. iud. lib. 3 , cap. I 8, mirifice commendat. Adeoque Parentes nostri principes, in GANSSAR, hoc est, in loco Genesar, sive G neeareth , ab incarnato Sathana, sub forma Serpentis, decepti, proh dolor i Lapsu gravissimo ceciderunt, & mox, deliciis Paradisi vix degustatis, extorres solum vertere coacti sunt. Heu fortunas nostras i Vae nobis Filiis Evae Exulibus, nisi per Adamum de Coelo fecundum eodem restitua

muri

VI. Nunc ad Fluvium Paradisi, de quo Gen. 2, V. IO. Fluvius egre diebatur ea EDEN ad irrigandum Hortum illum, inde dividebatur, eratque in quatuor capita. Fluvius iste caput & princeps reliquorum erat,

isque Iordanes. A vocibus, for & Dan, Jordanes quidem derivatur, sed

Jor & Dan ideo non sunt primitivae, sed a primis ny Iη. ortae voces, quicquid vulgo contra sentiant. Tria a. de ipso memorantur, et. Ingressiis, β. 'rogressus, & γ. Egressiis. Quod attinet ex. ad Ingressum: dictum supra

est, eum in Edenis Regione aut e Scaturigine magna, aut Cataracta aquagvjus ex abysso subterranea evomente, ortum recta ad Hortum tetendisse.

Quo autem in loco, NON LIQUET , nec scire usque adeo interest. β. Progressum demonstrat His, ut nimirum Hortum irrigaret. Et, qua se Hortus in longitudinem, a Septentrione in Meridiem, porrigebat, trajice re illum debebati Modus irrigationu non erat Circumfluxus sive ambitus paradisii , uti putat fosephin, Antiqv. Jud. lib. I, cap. I. Sed effluvium aquarum seu inundatio periodica, quae itato tempore, fos 3, v. I s. & quidem Nili 4 Dptum simili inundatione irrigantis more, fiebat. Cur enim ab Historiae Sacrae verbis ad avia opinionum discedam, nec causa est, ne que necessitas ulla. Cl. Hottingerin, in Disputat. IIIde Paradiso, Fluvium Paradisiacum ex Eden egressum, non ratione Scaturiginis, sed Irrigationis in quatuor divisum ruisse capita asserit. Quae opinio censuram Mosis ferre non potest: qui Gen. 2. Fluvium ex EDENIS Capite principe ortum

esse, postea Hortum Paradisi irrigasse; tandemque defunctum irrigationis . officio demum in quatuor alia Flumina divisum fuisse, distincte docet. Et quidem non ratione Irrigationis , uti vult Hottingerus, sic enim divisio illa Λ a in

218쪽

Lib. 3 DE CATARACTIS PARADIS. Cap. c

quatuor flumina in ipso Paradisi meditullio facta fuisset, quod Moses negat, dicitque quod Fluvius trajiciens ac suti Hetraea vox sonat) bibere faciens Paradisum mi scham, ab inde, hoc est, ab ipso Horti exitu demum in quatuor alia capita dividebatur. 'γ. Egressin est Hiatus ille versus Orientem ac Meridiem, inter Montes Moab & Idumaeos, ad finem Maris βίον tui : ubi Fluvii Paradi ci primitivi ny 'N' Egressum, atque divisionem inquatuor alia derivativa Flumina fuisse, vel ipsa loci natura testis est. Et suse ciebat quidem hiatus & Planities illa Moabitica dispartiendis tot Flumi nibus in diversas Orbis plagas, eo quod fere duodecim leucarum spacium

occupaverit, ac etiamnum exstet.

VII. Divisio autem Fluminum in quatuor Capita ideo dicitur, quia quatuor illi Fluvii non proniiscui, sed Capitales e& principes Fluvii erant, non per Terras, sed per nobilia & vastissima Regna discursuri. Divisio Fluminum ita habet. I. Duo priora Flumina, PHRAT & CHIDDE EL,

derivabantur, ac procedebant ex Horto nonnihil versus Septentrionem ;mox tamen ambo ad orientem conversi, in eodem Oriente ita in S. Li

teri, consueta phrasi appellato Asoriam & CHALD SAM, media;

trajiciebant, unde postea Terrae in medio Fluminum istorum sitae Mesopotamiae Nomen datum est. Sane PHRAT esse Euphratem illum Mesopor micum ambigere amplius, ob tot supra allegata Sacrae Scripturae testimo monia, nefas & impium est. Et quia Euphrates ille magnus & nobilis, amissa per Diluvium derivatione e Fluvio Paradisi, alveum nihilominus suum in Oriente retinuit; proinde Tigris quoque comes ejus, quamvis a Diluvio e propriis fontibus nunc scaturiat, verus ille Assyriis Hebrius ,pm proprio quoque Alveo etiamnum fluit. 2. PHISON derivatus e Paradiso procedebat per Arabiam Desertam in Arabiam Felicem, ibique Terram αι. Sabaeorum, nepotum Abrahami: C. Terram CH A VI-L AH, GERHAEORUM, CATA NITARUM, &c. alluendo in

Sinum Persicum tandem sese exonerabat. 3. GI C H O N vero itidem ab ostio Paradisi derivatus procedebat per Desertum SUR & Arabiam Petraeam, in Arabiam illam Felicem, ubi, alluendo Terram Cassanitum& Ophiraeorum Montes praetervectus, inter Sabaeos Populos & Fretum Evthraeum, ubi fnes terrae, ad Austrum, a Salvatore, Matth. I 2. v. 2 ponuntur ) in Mare Rubrum sese immergit. Et haec mea derivatorum e Pa-

Vadisi Fluvio JEOR EDENO quatuor pHr, hoc est, Fluviorum principum per O RIE N T E M, CHAVILAM & CHUSSEAM, distributio

ac derivatio Sacrae Historia, ob Situs vicinitatem longe convenientior est, quam si eos ad extremos Garamantas & Indos relegem, quod quidem tam esset absurdum,quam quod absurdius a quoquam excogitari potest. VIII. Sed

219쪽

Lib. 3 DISSERTATIO V. Cap. 18

VIII. Sed forsan & in ista Paradisii Chorographia multa me desciunt: I. Aisei derivantes Phratis Chidde eli. 2. Ambo & toti Fluvii, Chavintius & Chusaeus Meridionales, quorum ne vestigium quidem amplius superest. 3. Adeoque & Fluvius Paradisum trajiciens hodie deiideratur. Quae omnia mihi primum contemplanti ingenium obruebant, ac fere jam ad conclamandum res Paradisi inclinabam. Caeterum perpendenti, nihil in Sacra Scriptura frustra, sed omnia ad informationem vostram tradi; tandem in hanc sententiam concessi, quam etiam tum e Sacris, tum e Pro fanis Codicibus examinavi ante, quam in lucem ederem. Quaeritur itaque, I. uuis , OV ubi Fluvius Paradisi sit c Resp. Demonstratum supra; Zeor Edenem fuisse, qui nunc Iordanes est Z Quaeritur Σ. Ubi ExitusFLMi Paradisiaci ac Divisio in quatuor capitas Res p. Disparuere mox a Diluvio, si ut atque fontes Abyssi ac fenestrae Coeli Cata Elae )jussu Dei clausae fuerunt, Genes. 8, vers. 2. Quaeritur 3. Ubι Euphratu in Pisonis amet derivationis s Resp. A tempestatibus Diluvianis concitatissimis arena Arabica oppleti & obstrueti sunt. Quaeritur. q. Ubi Flumna, Pison abitam, & Gichon CHUSAM Arabiae Felicu ac Petraeae alluentes' Res p. Cataclysmate Diluviano sublati, alveique ipsorum sabulo Arabico oppleti sunt. Qu. s. uuo ergo tanta Fluvii Paradisiaci aquae, in quatuor Flu mina magna dividendae, devenerunt' Resp. Eodem, quo nunc deveniunt: nempe per Cata fiam dehiscentem in Barathrum subterraneum praecipitantur, uti supra jam dictum est. Ohi. Hoc est, abscondere argumenta sub terram s Resp. Non abscondo, sed palam atque digito P Ira tum terrae, in exitu Maris Monesi., ad radices Montium Arabiae SEIR , eundem demonstro, qui hodienum aquas rordanis ibidem sub Asphaltite sorbet ac devorat. Et quia hoc ita, nec aliter, sese habet; quamobrem palam & sub dio sunt argumenta mea, non sub terra. Illi ipsi argumen ta sua sub Terra formant & abscondunt, qui quatuor illa Flumina α. de rivant, nescio unde. C. Qui eadem Flumina, Gichonem ad Montium Lunae, in Africa ultima: Phisonem ad Caucasi Tartarici οῦ Phratum accitiae fetum vero ad Colchidos aut Armeniae scaturigines, sub Terra, per maeandros occultos, a Fluvio Paradisi, qui ubi sit non dicunt, immensis & absurdis locorum intercapedinibus discurrere docent. Ego, quod in propatulo est, trado. In antia. Sed nondum omnis tollitur di ficultas dicendo, Alveos Phisonis, Gichonis, & ex parte Euphratis atque Tigris aggestu arenarum esse obstructos. Resp. I. Hoc factum certissime esse, docet Terrae CHUS ad Mare Et thraeum, & CHAVILAS ad Sinum

Persicum in Arabia Felici ac Petraea vicinitas, Terra Canaan proXima. 2.

Nihil novi est, Alveos istos aggestu arenae, pretestantibus in ipso Diluvii

220쪽

188 Lib. 3 DE CATARACTIS DISSERTATIO V. Cap. s

exordio tempestatibus & Cateractis hinc & inde erumpentibus, obstructos esse. Etenim, ut Cluverius Introd. Geogr. lib. 3, cap. 2q; Cl. Adricho iis, & alii tradunt, Arabia Petraea mavorem fui partem flerilis e F, Sole torrida, siticulos arenosa, ita ut Ventus subito exortus magnos

montes in acervos arenarum convehat, in arenis obruat, quicquid corri

pit. Deinde multa in Alia Flumina, simili Procella aut Terrae motu, sub lata, alioque derivata sunt, Unicum Rheni, Germaniae Fluvii nobilissimi, exemplum esto pro multis, cujus alveus in Belgio ultra Lugdunum ad oppidum Kat cho in ipso egressu, arenis Obstructus, Rhenusque pater ad Mosam derivatus est. Quinimo, cur Euphrates ipse hodie non amplius proprio, sed Tigridis alveo in Sinum Pescum devehitur λ Cur Albu Fluvius ad Urbem mittebergam non eodem, quo ante ferebatur, alveo procedit; unde Alveo prisco Nomen, die alte libet datum est, quem alveum ipsemet miteberga quae me quadriennium fere fovit, docuit, Lauruque Philosophica coronavit, praesens aliquoties aspectabam. Sic eunt numina transeuntque, ac pereunt. Et tantum est de Paradiso: in quo quasi ex aquis Diluvianis eruendo, si mihi alicubi aqua haesit, Lectores benevoli, intuitu Problematis intricatissimi, aequo animo id serent: sorsan enim doctiores Nodum hunc Paradisiacum felicius solvent.

FINIS

Libri Tertii.

LIBER

SEARCH

MENU NAVIGATION