장음표시 사용
231쪽
Lib. . DISSERTATIO VII. Cap. . rys
sTANTIA Urbe Episcopali, Concilio maxime, Anno M. CCCC. XIV. ac Beatorum Christi Confessorum JOHANNIS HUSSI & HIERO
NYMI PRAGENSIS, martyriis celeberrima: quorum Mmrtyrum carcere; ibidem monstrantur ; sed supplicii locus Pontificiorum invidia aedi ficiis obstructus est, nec de eo inquirere nobis ibi metu Cleri Romani, tuto licebat: usque adeo male sibi Pontificii facinore isto Cainitico sunt conscii. Si enim bene fecerunt, cur ca occultant λ cur benefacta fugiant lucem ἐLacum hunc non immerito Angulum Germania dixeris. Etenim inter Montes ita latet, ut ab Oriente Alpibus Suevicis & IDralien sibus, a M tidie Alpibus Rhaeticis, ab Occidente Alpibus Helveticis circumclusus sit. Unde viatoribus Constantia versus Oppidum Bregantet prospicientibus Laeus iste, subnigricans quasi & obscurior, horrore suo haud levem in
cutere solet religionem. VI. Quae cum ita sint, male quidam eum Strabone loc. cit. Lacum Lemanum vocant: quoniam Lacus Lemanus in Galliis ad Genevam stagnat, & ab Incolis Senser See dicitur. Male quoque alii Acronium appellant: quia Acronius proprie est Lacus inferus f omnium Ac colarum confessione minor, quemadmodum Lacus Bodamicus, Briganti
nus seu Constantiensis adie Liber See dicitur. VII. Lacus INFERIOR sive Minor est aqua Rhenana infra Constam etiam Urbem, in alveo Minore stagnans, Accolarum Vulgus Die mittet See vocat. Et hic Lacus recte dicitur ACRONIUS. Quibusdam Lacu Cellensis , De : idque ab Oppido CELLA, quod etiamnuni in ripa ejus prominet. Hi duo Lacus apud CONSTANTIAM angusto
admodum tervallo separantur. Ubi observandum, quod ibi Rhenus ex Lacu Brigantino, quasi ex occulto fundo, erumpit, inque Lacum Acro nium sese iterum recondit ita, ut torrentem non advertas, si vel Argi perspicilla admoveas; donec iterum ad Oppidum Stelli e Lacu Acronio evo
VIII. Quaer1tur autem: An Lacuum istorum aquae sint Rhenanae 'Resp. In ipso quidem Alveo sive fundo aquae a Diluvio, non secus ac in Mari aliisque profundioribus Sinubus, remansere; nihilominus tamen, aquam Lacus Bodamici non esse amplius Diluvianam, sed Rheni propriam statuo his innixus rationibus: I. Quia alveus seu Fundus horum Lacuum solidus est, nec ulla ibi aquarum scaturigo ab Accolis deprehendi potest; adeoque existimo, quod principio rerum, antequam Rhenus e Montis Adula latebris prorumperet, Alveus Lacuum istorum aquis vacuus & amoena quaedam Vallis fuerit, quam deinde Rhenus, in salutem Germaniae ab Omnipotente Creuore iussus fluere invasit, suisque aquis cito replevit. 2. Quia Zquae
232쪽
166 Lib. DE CATARACTIS FLUVIALIBUS Cap. .
aquae istae aquarum Rheni in Ragna haec influentis & effluentis .colorem viridem ac limpidum referunt; adeoque quia 3. inter Lacuum & Rheni eos permeantis aquas nullum omnino discrimen advertitur nec observari potest, si vel lynceis oculis eas contempleris. q. Conferendus est Fluvius Ingrediens Lacum cum Egrediente. Si enim egrediens major ingrediente; erunt in fundo Lacus scaturigines peculiares, quae Lacum efficiunt; sin minor, aut fallem non major, egreditur, tunc factus est is Lacus, &conservatur ab aquis Rhenanu influentibus. Rhenm ergo Pater hoc tam
vastum spatium occupavit: Rhenus, inquam, proprias aquas in haec duo parva maria fundit, cuius Fontes si deficerent, & Lacm isti propediem exsiccarentur. Facit mecum Strabo loc. sup . cit. Et Rhenus, inquit, in magno paludes in in Lacum magnum effunditur. Et Marcellinus, lib. 7. Prope hanc, ait, Regionem sunt ortus Istri ac Rheni, in Lacus inter utrosque' tus , atque paludes a Rheno musae IX. Quod attinet ad Lacuum istorum uuantitatem, observabimus ejus I. Longitudinem, 2. Latitudinem , 3. Profunditatem, & q. Ambitum. X. LONGITUDO Lacus Brigantini sive Bodamici , ex Marcellini sententia, est 46o stadiorum. Alii Σ32 stadia numerant. Juxta Cluverium 4oo oo passuum. Nos ex accolis oc Nautis, in ipso Lacu navigantes, septem esse milliarium Germanicorum; adeoque plus minus 3 oooo, passuum Geometricorum Constantiam usque, esse cognovimus. Si vero longitudinem per utrosque Lacus usque ad Oppidum te iii duxeris, invenies longitudinem plus minus q3Ooo passuum. XI. Latitudo seu Trajectus Lacus, communiter duorum esse milliarium dicitur. Geographorum quidam ad duodecim millia passuum extendunt. Ubi vero latitudo ejus maxima est, trium esse milliarium Germ. perhibetur, quam latitudinem alii Ioo stadiorum esse tradunt, quod tamen eodem
redit. XII. Ita autem Rhenus Lacum huncce permeat, quod sane impendio est mirum, ut I. Stagnum rapidissimo aquarum transcursu non commoveatur: 2. Nec limota subluvie tardetur properans Rheni impetus: Nec 3. confusum Stagni corpus cum aquis Rheni misceatur. Neque tamen q. seorsim transcurrere Rhenus videri recte potest. Idem observatur in Lacu
ubi Draunia Fluvius in Lacum Draunium, magno cum impetu influit, iterumque haud procul eodem Oppido repente effluit, cum in Lacu ipso nulla tanti impetus vestigia observare liceat. Caeterum Lindaviae, coelo serenante, ex altiore contignatione observavi, esse & videri in Lacu plano,
placido & quieto tres Currentis Rheni lineas distinctas, quae a quiescentis
233쪽
Lib. . DISSERTATIO VII. Cap. . ror
Laeis aquis leviter fluctuantibus, differebant. Quod ni ita doceret aspectus
perquam jucundus, nulla alia ratione aut arte impetus Rheni in Lacu ob servari posset. Hoc ipsum sone etiam Mela, lib. Is, innuere videtur: Hauc ergo, inquit, Paludem spumosi strependo verticibus Amnis irrumpens, Creundarum quietem permeani pigrum, mediam velut Inali intersecat libra
XIII. Hi duo Lactu, Navigiorum frequenti commeatione, magnas Accolis divitias comparant. Sed piscium, ptaesertim Luciorum, Salmonum quorum ibi peculiare genus est,) Truttarum, aliorumque generum, magna ibi & admiranda est copia. Hoc quidem confidenter dico, in tota Europa ejus magnitudinis truttas vix dari, & quod fidem prope excedit, mino ribus amnium reliquorum trutti, teneritudine atque sapore delicatissimo nihil concedentes quicquam. Cum Anno 166 , Idibus Septembr. CON STANTIAM, flante Austro, appulissemus, cibumque in diversorio nobis
. apponi iussissemus: hospes, inter alia, Bodamicam et ne Sobni chediorell) decem pondo, & longitudine ulnam Brabandicam aequantem, ex sagena attulit, opipareque conditam esurientibus apposuit. Nos quantitate piscis attoniti, vix oculis fidem habentes, de piscis pretio', quanti tanta con itaret trutta, quaerebamus. Hospes vero, vix Carpionis mediocris indica to pretio, esse sibi insuper, majores longe tristias, & quidem Octodecim pondo, imo dari frequenter etiam 3 6 pondo adjecit, easque, si ita nobis vi deretur, animusque emendi esset, allaturum se pollicebatur. Tantas ibi Rhenm Germanis suis delicias atque divitias suppeditat. XIV. In ipso Lacin Brigantini exordio in Regione Suevorum sita est Insula, quae olim Tiberio Caesari, cum contra Vindelicos navali praelio pu gnaret, receptaculum erat tutissi Im; nunc vero in ea condita esst Civitas libera Imperialis L INDA VIA in ipso Lacu, ad instar Venetiarum, spe ctatu amoenissima. Quae, uti mihi Reverendus & Clarissimus D n. M. Johannes Martissu Suevus Ecdlesiastes ibid. gravissimus, amicus & commili to olim meus in Academia mittebergens suavissimus, bona fide retulit, Orthodoxia in Religione Augustana Politia forcntissima, commerciis frequentissima, Incolarum humanitate, quam & nobis Senatus Nobilissmus Civesque honoratissimi prolixe praestiterunt, commendatissima est. Dista
olim fuit Insula Tiberii; hodie, Insulae nomine suppresso, LINDAVIA,
fama celeberrima, audit. XV. Propter istos Lacus obscrvatur celebre Iter, illud quo olim Castra Romanorum,per Brigantium, Arborem Felicem,Fines ad Vitodurum,H δε-
missam, usque ad Aetu stam Rauracorum, Rasilea vix duabus leucis distata tem, proficiscebantur. Augusta haec Cauracorum, uti olim validis suis C c pro
234쪽
dio, Lib. . DE CATARACTIS FLUVIALIBUS Cap. s.
propugnaculis, Arcibus, Romanorumque praeliis ac praesidiis celebris fuit; ita nunc vilis, dirutus & contemptus pagin est, ViXque rudera quaedam ac vestigia Antiquitatis ostentat. De Itinere autem illo famoso Tacitum, aliosque Historicos VIdeto.
Ixciet . Quotus quisque enim Lectorum non inquirit; quam Lon gus, quam Latus, aut Profundus sit Rhenus s quales Aquae s lais Amemsquis Motus Rhenis nec non, quae Flumina in se recipiat: quae omnia ad pleniorem Cataractarum traditionem paucis praemittere, & ad cognitionem praescire Lectorem aut viatorem navigaturum, oportet.
I. c Uantitaι Rheni est, qua ille se in Longitudinem, Latitudinem &Profunditatem extendit. II. Quantitas haec est vel Simplex & in se considerata, vel Comparata. III. Quando Rhenum nostrum Quantitate simplici atque propria consideramus atque dimetimur , Longitudo ab ipus Alpium Fontibus ad Oceanum Germanicum usque, erit ducentarum leucarum, seu centum Mil-liarium Germanicorum. Latitudo esus maxima ab Emerica oppido usque ad Castellum munitissimum Rhenique divortium Schen cienschalui sese porrigit: estque unius leucae, & quod cxcurrit, spatium. Profunditas Rheni incipit ab ipso Lacu Acronio ad Vicum & tanta quidem ea, ut vel inde vastissimas Naves quae Franco ortum ad Moenum Moguntiam Coloniamque appellunt, portare possit, si per Cataractas, scopulos aliaque impedimenta Rheni liceret. IV. Comparata Rheni Uuantitas, Longitudo, Latitudo & Profunditas, est Major, vel Minor aliis Fluminibus. Major Longitudine, Latitudine
di Altitudine Rhenus est Albi, MUS, Mosella, Rhodano, Amaf , Visurgi,
235쪽
Lib. . DISSERTATIO VII. Cap. . ro;
Vistulί, Gadro, Molda, Maeno, Neccaro, &c. Minor solo est Danubio, cui soli omnibus Quantitatis dimensionibus ultro cedit. V. QUALITAS Aquarum Rheni est, Interna & Externa. Interna est nitor pellucidus aquarum purissimarum: quippe in Rheni fundo, etiam I spedes alto, arenam, lapides, Talerum Joachimicum, aliaque perspicere datur. Externa qualitis est color duplex: Viridis Albus. Rhenus conspicitur Viridis ab ipsis Fontibus, in Lacubus Brigantino Acronio, &ultra Catarasiam Schaphhusiensem ad Arolamus clue, propter Pagum Helveticum Goblenis dictiun, influentiam. Ubi Arola Fluvius ex Helvetiam Rhenum influens limoso suo lacte ita eum tingit, ut Rhenm a pago supra dicto ad Mosam usque & Oceanum totus sit lacteus. Et quanquam Mosella nigricantibus aquis, ad Urbem Tr virorum Confluentiam, in cum influat, nihilominus ea ibi & passim locorum est Rheni vastitas, ut colorem ejus atrum, Vix Io OO passuS a praefata Urbe provectius, omnino absorbeat, it rumque lacte suo albicet tantundem, quoad, infra fossam Drusi, de qua mox agemus) Arnheimio Rhinaque perlustratis, prope Ultrfectum pristinam viriditatem postliminio recipiat, quam tamen celebre illud Hallandiae oppidum & castrum Moerden iterum, ob loca paladosa, perdit. VI. Longitudo Rheni varie ab Autoribus, jam ad 178r stadia, jam ad Iι' milliaria Germ. communia extenditur. Utraque tamen sententia da ta distininione non multum a vero discedit.
CAPUT VII. DE LOCO, MOTU & SOCIETATER UEN L
I. T OCUS seu Alveus Rheni olim erat Limes ac terminus distinguens Gisiliam a Germania, Autoribus gravissimis, Iulio Caesare, Tacito, Dione 1lio &c .atque ita medius Rhenm,a sinistr1s GaIliam, a dextris Germaniam, alluebat. Nunc Vero, porrectis ultra Rhenum Germaniae Aquilis, ab ipso Fonte in Oceanum usque solam Germaniam alluit. Qui Rheni tractus tum Romanorum, tum Veterum Alemannorum, atque Batavorum rebus bellicis adeo clarus & nobilis factus est, ut nullus Fluvius in tota Auro' pa, nec Graecu nec Latinμ monumentis aeque sit celebratus, atque nos ex
II. Testantur hoc, Insula Tiberii, hodie Lindavia dicta: Iter Roma-yorum: Forum Tiberii, quod est oppidum vulgo quasi Caesaris C c 1 Trim
236쪽
io .Lib. . DE CATARACTIS FLUVIALIBUS Cap. .
Tribunal,eo quod ibi Tiberius Caesar Ius olim dixerit: Augu sta Raurasorum: Argemina: Monumentum Drugi, quod hodienum Moguntiae adhuc prostat, nec non Fossa Drusi, de qua infra. Terror olim Nominis Drusiani tantus apud Germanos erat, ut Accolae Rheni, mel hali & Belgae Diabolum appellent Drusum. Hinc, diris aliquem devoventes, dat jouoeii Druphalet alii dat icti deii Drob hale: aut perterrefacere pueros volentes Darmonis praesentia, der da dat heis den Drobigrihon : pro, der bost seindit da i das that der leuisti gessi in f aliisque similibus phrasibus utuntur. Ostcntant hanc Rheni avitam gloriam, in utraque Rheni Ripa, a Bingiens Ca-δaratia usque ad Urbem Vbiorum COLONIAM Agrippinam atque in Bel gium , amplius quinquaginta Castella, a Druso & Germnico, contra Germanorum in Galliam cruptiones in editissimis ac praeruptis Montibus e
III. Antequam vero Rhenus Bestium salutet, subit, Bernhardo Molleroautore, Orsenium a laeva, Berichium nec non Burichium Oppida cadem par-- te. Inde Vesaliam a dextris inferiorem fossa alluit: ibique Flumen Lippiam digerit. Lippia autem praeclarum Flumen in Bructeris nascitur, sub Castro ips*ruigar. Quamvis non desint, qui credant Lippiam prius oriri, ex fonte resono , quem accolae appellant Sullerbori qui statis horis sese steterris immittit, sub fruticanti quodam tumulo, ut plane nudam relinquat
aream, ubi hiatu totus immersus, resonat; tandem redit, & pristinam recuperat stationem. Accolae dicunt, nec dum probarunt, hoc ex fonte re-lono Lippiam progigni. Certum est, Lippiam sub iipstringa nasci: qui ab ortu statim facit insulam. Distata Fonte tiniae fons Amissis quadraginta stadiis versus Septentrionem, inter utrosque Fontes Dalbruga sunt; in quibus locis multa metriana Claris vestigia adhuc spectantur. Saltus adhuc restat Teutoburgessis cujus apud Tacitum fit mentio apud Villam-Teutonis vulgariter feeiisen puerer. Montesque. statim qui attolluntur crebris sic hiant vallibus , ut revera locus iste saltuosius fit. Pertinent autem hi Saltus ad Montes Abnobicos, inprimis ad eos, qui in I estphalia sunt, & ab Arce Teutoburgensi Teutoburgiaci dicuntur, uti ab Iburgo Durgiari, qui versus ortum sunt: hi montes Dalbrugas a Borea & Oriente claudunt, postea sese H pacis commiscent in universam omnes, ut antea dictum, Abnobici vocantur. Restat adhuc in Dalbrugis locus, qui dicitur Campus Victoriae, dat 2Bindi Telbi: ed quod ibi victoriam de Varo Quintilio & tribus. Romanorum Legionibus Harminius Cheruscorum Dux obtinuerit. Item Risus roseus, i. e. rubidus, de Noe de Secte I quod nomen Rivo inditum ab aquis 'Romano infectis sanguine: effodiuntur locis pasinn glebosis crania hominum disi ecta,& pila Romanorum rubigine obducta Haee Berniardus Mollerus
237쪽
Lib. . DISSERTATIO VII. Cap. 7. et os
l. c.Taceo Bestium, Caesaris Insulam oi fers Ner da) Neomagum, Castrum Iulii Caesaris in medio Urbis Lydae, & maxime Duisburgum Bernhardo
deuit,lirg ad quod Oppidum, in Sylva illa fatali locisque palustribus mos
phaliae conterminis Germanorum Dux Arminius, aliis Harminius, legiones Romanorum, ut jam dictum, una cum eorum Duce uuintilio Varo, penitus delevit. Quae Clades Augu18um Octavianum Caesarem adeo affecit, ut, alliso subinde parieti capite, calamitatem non ferens, exclamitaret: uuintili Vare, redde legiones s Sueton. in Oetav. IV. Caeterum de Motu de progressu Rheni nondum inter Geographos convenit, namque disputatur adhuc: An Rhenus ad Septentrionem, an vero ad Occidentem tendat ' Qui Rhenum Versus Septentrionalem plagam
currere statuunt, hac nituntur ratione: quia Rhenus sese in Oceanum Ge manicum exonerat: jam autem ille in eo loco est Septentrionalis. Plurimi contra ad Occidentem fluere cum Tacito, lib. 2 Annal. & cum Cluverio, Rhenum, modico sexu in Occidentem, Septentrionali Oceano misce
V. Ego distinguendum existimo, I. inter Motum Rectum, Obliquum,& Mixtum. Namque Rhenus jam recto cursu ad Septentriones tendit: jam 6bliquus ad Occidentem se vertit; mox denique, tanquam ubre, hinc inde se circumflectit. Σ. Distinguo inter Motum m orem sive longiorem, qui in Rheno potior ac frequentior, secundum lineam rectam versus Septentrionem, dirigitur: & inter flexum particularem seu accidentalem, quem Tacitus, sexum modicum, vocat, quo se Rhenus hic versus Orientem, ut Basileam inter & Diram Nemetum; illic versus Occidentem, alibi iterum varie versat. Jam autem, si a potiori cursu fieri dcbet denominatio, Rhenus hac ratio ne ad Septentriones, non vero ad Occidentem fluit. Aliud, inquam, esta ius Rheni perse, qui totus & Universali tractu ad Septentrionem fertur:& aliud Motus per accidens, quo aliquando Rhenus varie circumflectitur. Fateor quidem, quod Rhenus inter Lacum Brigantino-Acronium & Basi leam, itemque Moguntiam inter & Bingam, nec non inter divortium ad Schenetens chant & Oceanum, in Occidentem concedat; attamen, nondum sequitur universum Rheni Tractum in Occidentem tendere, sed modico duntaxat flexu a linea cursus sui digredi. Jam vero , uti flexus non
constituit cursum, nec modicum totum: ita neque accidentalis deflexio universalem Rheni cursum, ejusque metam aut terminum tollet. Si cum Tacito dextre de Rheno sentire ac pronuntiare volumus, necesse est, quod tot Rhenus, per varios flexus ac gyros, recta ad Septentriones currat, sed in Belgio modico deflexu versus occidentem in Oceanum sese exoneret: verbo,
quod Fluxin Rheni sit Septentrionalis, E fluxus vero Occidentalis Ratuamus.
238쪽
16 7 Lib. . DE CATARACTIS FLUVIALIBUS Cap. 8.
VI. Notandum quoque est, quod Rhenus, Brisacum inter Argentoratum, circulatione ista, alveum quandoque commutare soleat, ut Nautae& Accolae, Rheno Divinitus aliquid interdum accidere, credant. Interrogati enim de vero ejus Alveo respondent, incertum aliquando & vagum
ob frequentes exundationes esse: Dcr AEthe in bo) Strabburg inquiunt, Istussi nicht Doer sol si solidern QBoi und QBieer sciber VII. SOCIETAS amica Rheno sunt Fluvii, quos ille pansis quasi brachiis in complexum trahit, gremioque acceptos secum in Oceanum defert. Suntque praecipui nominis Flumina naec: Aroia, Nec rus, Moenus, Mosella, Mosa. Caeteros minores amnes eidem influentes recensere, non expedit , nec ullum operae est pretium.
AIisi, quibus sese in Oceanum exonerabat. Causa duorum istorum alveorum est Insula, in cujus apice hodie famosum illud Belgarum munimentum Schenchianum, vulgo Θdae cienschanti positum est: ad quam allisus Rheni impetus in duos scinditur alveos; factoque divortio, dexter alvein, retento Rheni nomine, A heimium; inde Rhinam, Batavodurum, manam, Tra jectum, Lugdunum usque ad Vicum Cattorum vetustum, vulgo nati mpeliop Ste tendebat, ubi tandem in Oceanum effundebatur. Sinistro vero
alveo Rhenus Neomagum contendens, mutato nomine, WAHALIS appellatus, Mosae Flumini conjunimis, uno eodemque cum Mosa alveo in Oceanum devolvitur. II. Rhenus autem versus pagum Ilattaeopsb ad ostium suum maternum, nunc obstructum, leviter adhuc currere, observatur. Quo vero Aquae ipsius se recipiant, incertum est. Ego pace Incolarum doctiorum, puto, quod intus a Terra absorbeantur, recedenteque Oceano in Mare per meatus Ter
III. Posteaquam enim Oceanus aestuans, Anno Christi DCCC. LX, vel ut alii computant M. C. LXX, in oram illam Ilattrapeli CV Moogdiupili
impetu violento invectus esset, mox tria damna Belgio intulit. I. Zeelandiam ab occasu, quae autehac continens terra fuit, 1n aliquot Insulas continuis aestibus discidit, quales hodienum exstant & conspiciuntur. 2. A Se
239쪽
Lib. . DISSERTATIO VII. Cap. g. 2o
ptentrionali plaga Hollandiam adeo inundavit, ut Lacum ingentem, qui hodie dic1tur Mare Au strate, tr. Stei efficeret. 3. Rheni vero aquas omnes, easque copiosissimas, ad memoratum micum Cattorum, Ilairruptiaretro egit, ostioque illo Rheni primitivo arenarum tumulis penitus obstructo, Hollandis Portum commodissimum ademit. IV. Hinc, ut quidam volunt, aquae Rheni vastissimae superne cumulatati campos humiles ac palustres mox inundarunt atque impleverunt. Et haec eadem Aquarum ab Oceano irato repulsarum vis Rheni ci oncitatissima terram prope Castrum Sche iactetisthausi l a sinistro latere perrupit, adeoque aut Rhenus sibi novum alveum mox fecit, aut Incolarum periclitantium industria Rhenum in fossam manu factam deduxit, quae Fossa deinde a Cel sica voce Mahle, adeoque & Rhenus ipsemet amisso nomine ab eventu,
WAHALIS dictus est. Hic Rhenι-WPhalis paulo post in Ostium Mosae influit, nomenque ibi & Rheni & Mahalis, Incolarum autoritate, penitus amittit. Hinc Roterodami nullum aliud, praeter MOS E Fluminis Nomen audies, & accolae Terram isti RHEN O MOSAE adjacentem, Maestand
V. Quae tristis Rheni conversio ante Iulii Caesaris tempora accidit, qua de re ipsemet testis est. Eius enim tempore duo ista Rheni Ostia duntaxat, duoque Alvei Rheni ad Kattvicum, & Vahalis, erant, qui versus Occidentem ambo tendentes efficiebant Insulam oblongiorem, sed angustam , quam Batavi postea incolebant. Quos duos Rheni alveos Virgilius, lib. 8.
Extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis. VI. Tertium deinde ostium accepit Rhenus arte & industria Drugi, qui, perfosso Rhenum inter & Isaiam Continente solo, Rheni partem in hanciosam deduxit, Rhenumque Isalae conjunctum in Mare Australe hac ratione derivavit. Hinc ille Alveus in Getaria prope Arnheimium, Rhenum ad Isaiam vehens dictus olim fuit etiamnumque dicitur Flsa Drusi. Adeoque tria hodie Rheni Ostia numeramus: a sinistris ostium cum Mosa commune: a dextris Ostium Drusianum Isaiae: medium vero ad pagum Katt-vicb mulis arenarum obstructum; sed tamen duobus tantum O mis seu capitibus in Oceanum sese exonerat. VII. Sunt autem qui statuunt, Rhenum primitivo tempore per Mosae Ostium in Oceanum influxisse, nullumque proprium pro se os, quo in Mare efflueret, habuisse. Quod autem fanum esse ex eo patet, I . quia aquae MOSAE minores longe sunt acinis Rheni. 2. Nec ullo exemplo probabitur, Majus Flumen in minus influere. Ergo medius Rheni Alveus & Os Kati vicens per quod nunc Rhenus decurrit, tanquam verissimum proprium
240쪽
168 Lib. . DE CATARACTIS FLUVIALIBUS Cap. s.
que os Rheni, prius tempore exstitit, de revera, & quoad Nomen. Hic Alveus erat olim terminus Imperii, Galliamque a Germania fatali discrimine separabat.
CAPUT' IX. DE C AT ARA CT A RHENI MAGNA AD SCAPHUS IAM
is autem Cataractes Rheni omnium maximus & horrendus admodum plus minus leuca aut quadrante milliaris Germanici, infra Scaphu-fam. SCAPHUSIA est Urbs foederata Helvetiorum vulgo vel Scina hupseri dicta, in latere Germaniae, juxta Sylvam Herciniam ad Rhenum eleganter sita, de qua Auctores Clarissimi, Martis. Crusius, lib. 6,part. 2, Annal. Sum. Cluverius in Antiqv. Germ. Munsterus & alii Geographi scripserunt. II. Unde autem Scaphusiae Urbi Et mologia seu appellatio sit, nondum inter Geographos convenit; quin & Incolae ipsimet de Vocis istius Origine altercantur. Vulgo enim Schaphusiam Germanicam vocem, at que compositam ex nominibus & d ausi quasi domus ovilis, seu ovile: adeoque hinc Urbi suae Insignia, Ovem aut Arietem nigrum in spatio luteo , antiquitus attributa esse, contendunt. Doctiores autem Latinam esse vocem volimi, derivatam a nomine scapha, quae Incolis Lingua vernacula QBeidlitigen dicitur: eo quod ibi Navium ob Cataracten, sint stationes. Eumologiae istius rationem a flatione navigiorum & scapharum petunt: quia omnes ex Lacu Venedo & Acronio aescendentes naves &scaphae ad Scaphusiam appellere, ibique, ob immanem infra Urbem spumantis Rheni Cata fiam, consistere, mercesque suas exonerare nautae coguntur. Eapropter ob hanc scapharum stationem Latine Ger manice Θcthiis a ustri dictam olim esse, quam deinceps appellationem injuria vulgi detortam, &pro Schisthus en corrupto usu, Sol asthali seu nunc dici queruntur. III. Ego hanc litem Auctoribus suis relinquo: utramvis enim accipias probata cst. Probatior tamen a Scaphia derivantium videtur sententia , &quidem, si dissentire licet, hisce rationibus adductus probo: I. Si enim ab
