장음표시 사용
241쪽
Lib. . DISSERTATIO VII. Cap. 9. ros
Oso Urbi Nomen impositum est, quaero, quam ob causam factum sit 8 Vacie se hic Incolarum vulgus versat. Aliqui factum propter Arietes aut Uois insignia esse. Sed coacta nimis haec est ratio: quia, quemadmodum tabula prior est imagine, domus prior ornamento, equus phaleris r ita quo que & Civitas Scaph ensis prior fuit tempore suis Insignibus. Ego, si haec sententia vera esset, cum aliis 2. ita sentirem. In Convalle seu Ripa illa Rheni Scaphusensi initio rerum tugurium Upilionis aut ovile exstitisse ovibus includendis perquam commodum, quod natura δc amoenitas loci innuit: postea successu temporis domos domibus junctas in Vicum, tandemque in Oppidum ipsum surrexisse. Sed opinio non est ipsa veritas. Et quot myriades Imaginum dantur, locorum aut personarum appellationi non respondentium. Haec igitur Opinio scientiam non parit, adeoque nec sententiam determinat. 3. Quia, antequam in Agro Scaphustensi Domus ulla exstaret, iam ibi tum navium & Scapharum flationes habebantur, quod ipsa Naturae atque Commerciorum necessitas evidenter demonstrat. Si ergo Scapharum statio ibi ante erat, quam Oppidum, Victis, aut domus ulla; sequitur ergo, primum, quod in Ripa illa pro scaphis & nautis ibidem subsistentibus diversorium exstructum fuerit, quod d1versorium, aut tugurium postea a frequenti scapharum flatione, domus scapharum Germ. Θm fhauseri a piscatoribus appellatum fuit. Quam rationem plerisque Hir
vetiis arridere, ex ipsorum Ore cognovi.
IV. Innuit hoc domus quaedam, seu Diversorium in suburbio Scaphu flensi in Ripa Rheni in eodem loco, in quo naves & scapha Constantia aut ex menedo Lacu descendentes appellere atque subsistere, Nautae vero in praefatam a dextris domum divertere solent, erectum, atque ideo Schiphus; dictum. Cui domui e regione Urbis in pariete pictura Navis periclitantis conspicitur, cui versus istos Germanicos Nautarum religio subjecit
und fili)r imgaus Sela fir indager mulas colei and. Adeoque ibidem olim fuis se navium stationem, primamque scapharum
domum, haud immerito conjicitur. V. Sunt autem ibi Scaphae vetusti admodum generis & usus, Incoli qmcidi ingen dictae, quibus peregrinantes de loco ad locum transportantur. Olim cum Romani in hisce oris bellarent, deprehenderunt Alemannos truncis excavatis in Rheno navigare, quos truncos illi lintres vocabant,
242쪽
.11 o Lib. q. DE CATARACTIS FLUVIALIBUS Cap. 9.
Chron. - s 18. Polonis & Russis Cea' a dicitur, sed majoris longe operis lintres illi sunt, quibus Cosacci secundo Bor sthene in Pontum
Luxinum praedas acturi Vehuntur, de quibus vide, Piafectum Chron. Polon At lintres illi Schaphusiani, Deum immortalem l tres duntaxat tenues admodum asseres, ferreis clavulis, auricularis digiti longitudinem non excedentibus, compacti, scapham sex ulnarum longitudine, unius autem latitudine constituunt: cui, ne quidem picata, aut alio quodam bitumine oblitae, salus hominum, in tam furente & rapidissimo flumine, committitur. Binis plerumque scaphis colli fiatis, vehuntur viatores, quibus adscopulos allisis leviter, dissolutis facile asseribus, naufragium, vitaeque per
culum certissimum effugere non datur. Cum ageremus Scaphustiae , osmaerebamus ex nonnullis Helvetiis, cur, & unde scaphas tam tenues non communi Germanorum nomine Rahmia Iaut Q othen 1ed QBeidIiligen vocarent sed responsi nihil, praeterquam hanc Πmbarum istarum appellationem vetusto usu apud eos tritam & approbatam esse, accepimus. Hinc ego, pace
Vestra, optimi Helvetii, colligo: Civitatem Vestram Schaillhau seni si ab ove Sobais denominanda est, dictam olim a Majoribus vestris fuisset fetaphoriee a Cymbis istis seu scaphu, quas vernacula Vestra aBeicilliuenti. e. oves pascuales ut ita loquar, a Verbo ichmeide pasco vel pascor: eo quod scaphae istae Veterum similes in speciem ovibus fuere. Sin derivatio ilia non procedit, tum Schais,aufeia non a German. Schaist sed a Latina
Voce Scapha, & Germ. haiiij necessario derivanda est. Ab istiusmodi Sea pharum Helveticarum, olim metu Cataractae ad Ripam Sc fusicam appellentium atque subsistentium, frequentia oppidum-dici debere Scaphusia & Schaphhausen existimo: majores enim naves haud tam facile eo usque appellunt ideo , quia aegre admodum adverso flumine retrahi possunt. Sed eamus Scaphoam praeter, ad Cata Elam , cujus fremitum, vix egressi porta, aliquantulum jam audiebamus. VI. Cataracila Sophusiensis, est defluxus seu lapsus Rheni praeceps, praeruptus , & spumans, cum horrendo fragore & murmure. Accolis Helvetiis dicitur Der TMin III & alio nomine ussitatius 2um 1auiseir. Quam
ut eo evidentius proponamus, describenda erit 1. Prodroma Via ad CatarasPam. 2. Catadupa, Cataracta lapsu . 3. Apodroma, sive Sinus infimus Cataractam labent em excipiens.
VII. Via Rheni ad Catara iam incipit ab Urbe Scaphusia F. quae Scopulis crebris prominentibus, tota est aspera, confragosa & stridens. Equidem aliquot millia passuum infra Urbem conficit. Incolae, leueam, sive eine Eleirie balbineil meges; nos, propriis pedibus emensi iter, quadrantem duntaxat milliaris computavimus,sed quia asp errisei montes ab ipsa Scaphusia
243쪽
Lib. . DISSERTATIO VII. Cap. 9. m
porta iter nobis protraxere reddidereque molestius ac longius, facile leu- eam largimur. Fertur autem Rhenuου in hac Cataractae via Predroma, per 'ingentia & ex aquis prominentia saxa rapidissimo impetu. Frequentia illic Saxa scopulis similia, aquam magno impetu mirabilique vertigine allisam
reflectunt, inque contrarium cursum spumis agunt redundantibus, quae reciprocatio aeterna ibi est, magnumque praetereuntibus minatur terrorem atque exitium. VIII. Haec saxa in Rheno eminent, partim 1. ex Alvei seu fundi asperitate 2. Partim etiam ex Montium Terrae motu concussorum fragmentis, quae in subjectas Rheni aquas decidunt. Qui Terrae motus uti in Italia, ita quoque in vicina ei Helvetia frequentes admodum sunt ac periculos.
Utrumque locorum natura, atque experientia docet.
IX. Quod autem, inter tot Rheni ruentis minas ac horrores, spectatu haud indignum est: intingentis fere passibus supra Catamctam prominet ex aquis ab utraque ripa duplex Scopulorum series, quos inter Rhenus Pater, tanquam inter stipatores suos constitutus, superbo admodum ac pernici impetu ad fatalem illum conflictum, deducitur, non sine omine, aut fati ali cujus opinione. X. Quod ad Caiaractam ipsiam attinet: Rhenus, asperis istis & urgentibus Scopulorum angustiis comitatus, tandem ex altissimis rupibus in praecipisem alveum horreodo cum fragore, spumisque atrocibus adinstar nebulae
in altum sparsis, labitur; & quidem in ipso praecipitio ad 73 pedes ruit
in subjectum alveum, uti Surius Carthusianus, in Commentario, siti, Anno D. I s o 1,qo aut so . cubitorum esse dicit: Basileam, inquit, alluit Rhenus amplismum Flumen. Is autem non longe ab Schafusio urbe Germaniae ol fuit obtinens altitudinem qo aut s o cubitorum, ruit praeceps in imum, ita, ut aqua omnis in spumam in nebulam resolvatur, quod sane est aspectu horrendum. In quam sententiam A fartinin Crustus, lib. 6 Annal. Suev. pari. 2, p. 2O8. in Georgi in Bruin, in Schaphusia, eadem commemorat, ipsaque id testatur
XI. Catara a hujus LONGITUDO ultra stadium sese porrigit. LΑ-TITUDO inter ripas unius est stadii. ALTITUDO seu PROFUNDI TAS in ipso praecipitio pedum quinque & septuaginta, ex communi Hel
meliorum assertione, esse creditur. Quod quidem & ego facile credo: quia Rheni ante Cataractam, a superficie externa ad fundum filo nautico dimensiuisitudo o pedum,alibi quoque altior est. Quidni igitur tanta ejus Cataracta: quandoquidem ex alvei Rupe altissima, hoc est, ex Alveo petroso superno eodem impetu totus praecipitatur, quam ego Rupem pedum propemodum
244쪽
m Lib. . DE CATARACTIS FLUVIALIBUS Cap. s.
8o esse existimo. Unde fit, ut nullius generis naves per huncce Cataractem transire possint. . XII. Quod ut eo commodius percipias, Lector, Observa I. aliud esse Rupem ; aliud Alveum Cataraniae; aliud Cataractam ipsam. Alveus estfundus Cataraobae. Rupes, locm alvei confragos ν : Cataracta vero est Aquarum la- Uus. Quantum ergo Alvei descendentis praecipitium, tantus etiam est Cataractes, qui advertitur in ipso praecipitio, quoa est inter Alveum Rheni supernum & infernum. XIII. Esse autem Praecipitium aquarum solet vel ἀμέσως perpendiculare, quando nulla interveniente declivitate aut obliquitate Alveus 1upernus Alveo inferno imminet perpendiculariter. Tale in Rheno praecipitium non est. Sebastianus Munsterus quidem in stia Cosmographia Cataracia istius upum perpendiculariter expressisse, Icone ligno iniculpta, videtur, sed videtur: quia in tam angusta imaguncula tantum Rheni portentum accurate exprimere, non licet. Quinimo Auctor ipse vix decem verbis istius Cataracta ibi facit mentionem, quia ipsi, non Cataractae, sed Orbis describendus, fuere materia. Hoc quidem ex tota Libri mole, & quia in plerisque concisus ni mis & obiter est, conjicio, non tam pro Eruditis, quam in Plebeiorum gratiam Cosmographiam illam ab eo conscriptam esse. Elegantius longe & accuratius de ea Simierm, lib. I. de Repub. Helvet. scribit, ad quem Lectores
XIV. Est igitur Cataracta Rheni Scaphusiensis Praecipitium Alvei Αpartim Directum seu perpendiculare, partum Indire lum. Quippe initio secundum lineam obliquam, aut mixtam potius seu reflexam, gradibus certis intersectam fit, atque subinde Rupium exstantium asperitate impeditur Ita quidem, ut tunc Cataracta ibi non simpliciter fundatur, quemadmodum ex Utre aqua; sed per gradu praecipites varie hinc inde agitur. Postea vero, ante tres Scopulos seu obices ex Cataracteipso prominentes , praee pitium aquarum est perpendiculare qo aut 1 o Cubitorum altitudine, juxta communem Surii de Crugii supra allegatorum, & Accolarum miseriorum opinionem. Melioris cognitionis gratia, apponam, quatenus eum quidem propriis oculis apprehendere potui, Catara tae Scaphusiensis Ideam XV. In
245쪽
XV. In tam praerupto & confragoso Alveo praecipitatus R-us, post multas alias vehementes collisiones, tandemfertur in tres ex ipso praecipitio exstantes Rupes, circiter Ioo pedes in altitudinem ascendentes: quarum a parte Sylvae Hercyniae minores C, D, una autem E, a parte Helve ria & Monasterii, vulgo Lauffen, dicti. Magna sane & procera admodum Rupes haec est, quae intra a superficie Cataractae praecipitis Aquarum, phto, descendentium vehementia attrita) gracilior, superne autem crastior, 8c instar Monumenti illius Drusiani, quod Moguntiae adhuc superest. E vertice istius Rupis Hederae, aut aliae quaedam Arbusculae virentes, ceu
246쪽
Σt Lib. . DE CATARACTIS FLUVIALIBUS Cap. s.
Operum DOMINI admirandorum indices, aspectu gratissimo pro
XVI. In has ergo tres Rupes altissimas C, D, E, in ipso Cataractae praeeipitio, vastissimae Rheni aquae desuper tanto cum impetu & fragore boante iseruntur, inque eas mediasi mpingunt adeo, ut Aquae a Rumus quasi repulsae sursum, in modum vasti inmorum Maris Fluctuum, alcendant, it rumque ab aliorum Saxorum angustia repercusis & in aerem dissipatae crassam Nebulam conficiunt, ac guttas circumcirca densissimas spargunt. Hinc ibi aeterna est eritque pluvia, quam protensa manu, & in paludamentis quoque nostris prope advertimus. In quo tam horrendo Rheni lapsu ta tus colluctantium Undarum sonitus auditur, ut in riparum anfractibus
eminus consistentes, boatum quendam murmure commixtum, esse attoniti diceremus mitem alioqui viridantemque ac dulcissimi haustus Fluvium, immania Rupium & Saxorum obstacula exasperant trepidique de tantoportento exclamaremus: O Domine Dominator, quam admirabile est men tuum in hac terra 'XVII. Nebula haec, quia aquas inferne allisas atque in guttas dissipatas in aerem exspuit, aestivo tempore, uti ab Accolis Helvetiis accepi, Iridem diversicolorem B, spectaculo eleganti repraesentat. Hinc Veteres Rhenum Iridem Coelestem vocabant, tum ob viriditatem, de quo Marolus D. CamColloqu. II. maxime vero, uti ego puto, ob sancce Cataractae surgentis Imaginem ex radiorum Solu in ea reflexione diversicolorem.
XVIII. Apponam, quem Bernhardus Mollerus, in Descriptione Rheni Coloniae Anno Is 96 impressa Carmine eleganti delineavit, Cataracten Scaphusiensem, ut sequitur: Ulterius Rhenum fimul ac Scaphusa misit Mille ter ut passus cesserit ipsa pedes.
Rhenus abit ce*2 lapidum compage retortu , Mole viam quaerens nescit inire viam. Par scopulis furgit: ripa turbatur utraque Turbidus, Oceanae murmurat instar MFLae.
Unda viam frangit: si opulos rimatur eundo: Sub laceros agitur monte remissa scrobeis. Praecipiti rupeis inter demisa meatu, Obυia tot passim frangitur unda jugis. . diinanter abit; minus obice sustinet angi:, Per iuga vindictam tramite laesus agit. Colligit in spumo rabiem, pulsare videtur Ura z gravi tellus cedit abacta metu. scyl-
247쪽
Lib. q. DISSERTATIO VII. Cap. 9. 2Is
Scyllai rabiem latratu detonat amnis Itque reditque frequens; morae Charybdis abit. In subitos, fluctu passim labente, Meandros, Caerula perpetuo volvitur orbe fuga.
Si scapha, piscis cum Rheno decidat infra: Ut scapha, sic piscis fragmina mille dabit.
Praecipiti quoniam scopula Cataracta videtur, Passibus elabi quattuor atque decem. XIX. Infra Cataraseam in Alveo inferiore Rhenus quasi ex ira adhuc serociens, in gyrum seu vorticem motu vehementi Prope Castrum Telonii Gflectitur, atque ita reconciliatus, tandem Alveo iecundo placidissime fluit. Et quia ad Arcem illam proxime infra Cataractam Scaphae supra descriptae Meld lingetil aliusque generis naviculae, transportandis mercibus aut viatoribus, destinatae, prostant; hinc placido ac secundo Rheno facilis trajectius & navigatio, sed tamen, ob nonnullos hinc inde ex aquis exstantes Scopulos, periculo non omnino caret. Qua Cataracta spectata, attoniti, ac trementes adhuc Basileam solvimus, laudantes Dominum in operibus suis adeo formidandum , Val. 66. V. 3.
CAPUT X. D E CATARACTA altera Majore,
IL 1aii fetiburgi ita dictum ab Arce, Purg & Cataracta :quia Arx illa Oppido ἔaufenbiirg imposita ad ipsum Rheni Cataractam
sita est. II. Haec est alterum Rauracorum oppidum, divisum in duas partes, cujus major pars una cum Arce versus Occidentem sita est.
Estque Oppidum hoc Ditionis Austriaeae, quod , ab excessu Comitis Hab purgensis, Archiducali Austriacorum Domui hactenus paruit, paretque
III. Est autem Cataracta Lauffenburgensis Rheni inter multa exstantia Saxa sub Ponte Oppidano, magnus, praeceps varieque contortus Lapsus. Quod ut felicius proponamus, partiemur Cataracten istum in Ingressum, Progressiim, & Egressum. IV. Quod attinet ad INGRESSUM. Incipit Cataracta haec duobus sere
248쪽
116 Lib. . DE CATARACTIS FLUVIALIBUS Cap. 16.
fere stadiis supra Pontem Oppidanum: ubi Rheni Alveus totus asper &confragosus est. Quia illi tot Saxorum in alveo latentium impedimenta cursu pernicissimo superanda sunt; hinc fremitus ingens longe supra Oppidum, in ipsa navium statione, viatores appropinquantes metu exanimat.
V. PROGRESSUS, seu CATARACTA ipsa, sub Ponte Oppidum
distinguente, cui aedicula ad instar Sacelli imposita est, ita se habet. Rheni Alveus prope pontem totus asper & petrosus est, ex quo immanes Rupes exstantes, omnem impetum Rheni sustinent atque comprimunt. Qui repressus partim aquis transitum molientibus, nonnulla saxa supervehitur, partim inter praeruptas rupes duobus cuniculis, altero majore altero minore impetu celerrimo, magno cum fragore, per lineam obliquam praecipi tatur, ubi tamen Rheni latera ita utrumque coeunt, ut tota latitudo vix jactum lapidis excedat. VI. Praecipitium Alvei perpendiculare quidem, sed non tantae profunditatis, atque Scaphugiensis est. Hinc naves funibus & Catenis alligatae sub ponte magno cum labore, nec sine praesentissimo vitae ac mercium pericu lo, pone praecipitium, ab aliquot audaculis hominibus, quos Incolae Die QBagi, aes e vocant, transmittuntur, vix aliquando eventu felici. Mox ad Iatus Diversorii nostri sub Signo Pavonis quod Petrae ex Rheno exstanti superstructum est, praeceps illa Cataracta tota impingit. Unde repercussa, ad dextram, impetu bipartito in alios duos Scopulos G. H. remotiores sertur atque alliditur vehementissime. VII. Nec minor hujus quoque adeo furentis fremitus, atque murmuris, per Montium utrinque imminentium anfractus reboantis, horror est. Sten torea Voce opus erat, cum e praefati Diversorii nostri fenestris prospicientes verba inter nos commutaremus. Quinimo nec somnum oculis metu periculorum eadem die in Rheno Dei auxilio superatorum defatigatis, ob Catararitae fremitum, nocte silente horridiorem, ulla ratione potuimus persuadere.
VIII. Ejusdem fere generis est Catarases D R AU NIU S in Fluvio DRAUNA, B. Austriam superiorem alluente. Qui Fluvius, postquam in GEMUNDAE, quod oppidum Cluverius Laciacum Antonini vocat, Stagnum, Accolis vulgo Drai in Sce dictum, illapsus est, ex eodem prope idem Oppidum rursus emuit ac elabitur, tandem infra Lint esum prope Eberspergam in Danubium sese praecipitat.
249쪽
Cataractes, iste A, a Lacu supra memorato sesquimilliarium German cum distans in loco est sylvoso, D, atque obicibus hydrotechnicis ali quantulum sufflaminatus, partem Fluvii per Canalem C, huic necessitati exstructum derivat ; quo appellentes Naviculae Sale Oneratae, aperto Obice Cataractico, adinstar sagittae transmittunt, salvaeque postea & integerrimae Viennam Austriae inde solvunt. Vide si placet Schema. 1x. EGRESSUS iuribundi hujus Cataracta Lausenburg. mitior paul lo est. Spumantes enim ex tot Aquarum inter Saxa & scopulos colluctan tium allisione, lactisque adinstar albicantes Rheni Fluctus, centum fere EC passe
250쪽
H3 Lib. DE CATARACTIS FLUVIALIBUS Cap. 1r:
sbus a Catarassa iterum in Alveum crebris saxis, latentibus tamen, asperum incidunt, quibus non sine murmure superatis Rhesnoldia cursu placidiore contendit. Magniscate mecum Dominum, devoti operum Domini Contemplatores, & dicite Psal. Ioq, v. 2 q. Quam Magni ca sunt opera tua,
Dominet Omnia in sapientia fecisti: Impleta est Terra bonitate tuas
CAPUT XI. DE CATARACTA RHENOd Go/i-Fluentiam HELVETICAM. ....... . . . t tabi ., ρkimis, fluit iΠxςy V vh Θ' Α 'ῖ
spidum Burcise ei quod communiter Forum Tiberii, sed falso dicitur. Namque Tiberii Forum superius paullo Oppidum est. Caesaris Tribunal, eo quod ibi Tiberius, aut Tiberio Imperante Romani, jura dederint Helvetiis, Mah ferres litet appellatum.
II. Conspicitur autem Cataractes iste prope Consuentiam Helveticam, vulgo si oblensue; quae est Vicus exilis admodum, & ob Incolarum paucitatem, nomine tam celebri indignus. Dicitur Con LUENTIA ideo, quia prope eum Aroia, lacteus Fluvius, in Rhenum viridantem sese exone
rans, cum eo in unum Flumen confluit; aquarumque sitarum colore vi
ridi amisso , lacteum Arolae induit, ac retinet. Eao vicum istum INFLUENTIAM potius dixerim, in ut differat a celebri illa Treviro-νum CONFLUENTIA, ubi Mosella & Rhenus eodem alveo consuunt. . Quia Aroia non est tantae digmtatis, ut cum Rheno pari passu eodem Alveo consuat; recipitur quippe AROLA, ceu hospes seu Advena He
vetius in nobilissimum Rheni at .eum, Germaniae & Galliae limitem pervetustum. Sed haec suo loco relinquimus. III. Cataracilen igitur hunc Coblentianum quod concernit: is exundante Rheno vix.recte observatur; remittentibus vero aquis in Rheni alveo conspisciuntur, ab utraque Ripae parte, duo laasi Mari , aut aggeres A, B, Scopum lis hinc inde circumjacentibus asperi. Repagulamst obicemque Rheni merito & vere dixeris: habetque in medio transitum, vix triginta pedum latitudine, C. per cujus angustiam Rhoni torrens fiammo cum impetu erum pit. Praecipitium ibi in Rheno nullum fere observavimus. Cis & ultra Cataracten istum Rhenus totus est confragosus, varieque prominentibus Sc pulis asper atque impeditus. Unde fragor vehemens Aquarum fractarum temper terret, Fluctusque grandiores intumescunt: quibus ascendentibus,
