Dissertationes de admirandis mundi cataractis : supra & subterraneis, earumque principio, elementorum circulatione, ubi eadem occasione aestus maris reflui, vera ac genuina causa asseritur, nec non terrestri ac primigenio paradiso, locus situsque ver

발행: 1678년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

81쪽

Lib. 1 DISSERTATIO I. Cap. Io. sue

M sanam & Mylas, hyeme Fontes in totum exarescunt, aestate v. exun dantes amnem constituunt. Majoris autem longe momenti est , quod Plinius Senior refert, Fontem Iovis Hammonis interdiu frigidum esse, noctibus vero fervere. Eodem exemplo in Troglodytis populis e Ethiopiae , qui, non in domibus superne, sed in Specubus excavatis habitantes Serpentum carnibus vivunt, Scaturigo quaedam Fons Solis commodissime appellatus est; qui cum alias dulcis sit, & circa Meridiem maxime frigidus, mox paulatim tepescens ad Noctis usque medium fervore & amaritudine infestatur.

II. Forma Coctionis aquarum subterranearum est 1. Continua aquarum Circulatio a Polo ad alterum Polum, Qua de loco in locum ultro citroque fluunt, praecipitantur, convelluntur, alliduntur, varieque agitantur. 2. I uium terrestrium Motus perpetuus. Quibus formis varie agentibus, aquae sub Terra digeruntur, atque, a Sale aliisque Mineris ac sordibus repurgatae, tandem in novum Narurae semen, alimentum & medicinam per Scaturigines prodeunt.

III. Finis GoZtionis subterraneae est vel Cujus . vel Cui. Ille est Generalis, Trajectio nimirum per Hydragogos sub Terra

circulantes, nec non Aquarum, e Maribus vel Lacubus acceptarum , temperatio atque elaboratio, ut Aquae ita excoctae dulces gratissimae, aut ad medendum morbis acidae &salubres foras scaturiant.

IV. Finis Cui, sive Specialis, sunt Usus, vel in Alimen

tum , vel in Medicamentum. .. Vpus in Alimentum cedit Ho minibus, Pecudibus, Feris, Reptilibus, Avibus, atque certi generis Piscibus ; egeritque aquas I. Dulces, quaS Omnia animantia , nec non navigantes, vel ex ipsa terra hostili, petunt : 2. Salpas per Hydragogos terrae salsae foras scaturientes: quales suppeditant abunde Salinae Saxonum, Sueuorum, Lu

82쪽

ues Lib. 1 DE CATARACTIS Cap. Io

Acidulae & Thermae valetudini humanae medentes : unde Crateremi ubterraneum, aquis hujusmodi scaturientem, haud absurde Thermopylas bubterraneas cum Scholio dixeris.

g I. De Thermarum aquis, quae servore Cataractico in Abysso subterranea coquuntur, earundemque salubritate hic loci disserere pluribus non est nostrum. Caeterum de Aquis acidis dicere pluribus, operae pretium dat nobilissimus earundem potus, Valetudinis curandae, aut reficiendis corporibus scorbulo aliisque morbis depravatis , convenientissimus. Celebrantur in S. Romano Imperio Acidulae Schwalbacenses, Schi Ihocher Samerbruit iquae Argentinae , ac tantum non per totam Germaniam, distrahuntur. Prae primis vero Fons medicatus in Regno Daniae, & quidem in Insula ejus augusta Seelandia, milliaribus septem H nia, e terra ultro saliens, qui vulgo Fons HELEN AE dicitur, nominis prisca admodum, eoque incerta origine: ' cujus usu languescentes aegroti amissas vi morbi vires sibi restitui, multum nec immerito gloriantur. In Hungaria vero, & quidem in Comi tatu Sepustiensi, ad radices Montium Carpathi, aquae acidae passim in montium & collium verticibus per Hydragogum lapideum, orificio unius spi-thamar in diametrum extenso, non sine tumultiν, adinstar aqua coquentis, ita auras prosiliunt. Hujus aquae sapor, ingratus quidem nobis illac iter facientibus aliquando erat; corpus tamen, aestu Solis molestiisque itineris afflictum, & lassitudine anhelans, mirifice, cjus usu reficiebatur, ab febribus que Hungaricis praeservabAtur.

De Abyssis evomentibus.

I. Λ Byssus aqua3 Eponiens est Cataracita, ex intima Ter e

voragine aquas, cum impetu , aut molimine soras ejiciens. II. Evomit autem Catayacta ista pel 1 per Circulationem aquarum, vel 2. per Terrae motum. III. Circulatio Aquartim iterum est Vel Subterranea vel Supra-

terranea.

IV. Circulatio aqua; sim Subterranea est . qua Aquae, ex Mari,

83쪽

Lib. ICap. o. I

raneum, vel cum impetu illabuntur, indeque, deiacatae jam& excoctae, alibi foras iterum , aut scaturiunt sensim, qua

de re infra, aut prorumpunt impetuose.

y 1. Esse revera Aquarum sub Terra Circulationem, non jam ex Rena dio Cartesio, aut Athanasio Lirchero, Viris magnis, discimus: quique eam negat, profecto, qui thermis curetur, aut fontaΠα reficiatur, sane indignus est, ut contradicere ei jure non possit quispiam. Qui negare tamen id audet , prosternetur argumentis , quibus Sa guinis in corpore circulationem negans, cum ea lippis & tonsoribus non nota jam sit, sed promiscua. gr. EXEMPLA. NILI aquae ex Mari e Sthiopico, per hydragogos subterraneos, intra Montium Luna in Regno Goram prominerit1um Cavernas illabuntur, moxque in Montis superficie egrediuntur, NILUM QUE A rica Regem constituunt. Niger Fluvius A rica, juxta quosdam Coismographos, ductu subterraneo ex Nilo derivatur, quoniam eodem tem pore atque modo exundat, quo Nilin. Niger iste Montibus Nubia occurrens, sub illis, ex altera Montium plaga Occidentali, foras egreditur. y 3. Tigris, sicuti ex Geographis habemus, idem fatum sub Montibus Tauri experitur. Optandum autem esset, ut Nobilissimi A. Olearii Tabula Geographicae Montis Tauri, sub quo Tigrista Barathrum subterraneum illabitur , Ideam , ut & Terrae latebras , per quas illabitur, nobis exhi

berent.

9 q. Aristoteles plures hujusmodi Fluvios Peloponneso fuisse scribit, lib.

I Meteor. cap. 9. quod ipsum versus Latine ab Inrerpretibus redditi canunt, Dcumque Erasinum nominant:

Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu Existit procul hinc, alioque renascitur ore: Sic modo combibitur, tacito modo gurgite lapsuWRedditur Argolicis ingens Erasinus in undis.* s. Eodem Argumento Graeci scribunt, Alpheum Achajae Fluvium a Terra absorberi, absorptum subter Mare infra Terram cursum agere, usque in Siciliam, tandemque in Littore Syracusano emergere, atque Arethusae nomen sortiri, unde postea in Mare Siculum illabitur. Quam opsenionem ὀφθαλμοφα ρῶς monstrant ex eo , quod Arethusa in Sicilia, quinta quaque aestate stercora pecudum ejiciebat eo tempore, quo in Ach a Olympia celebrabantur, & victimarum mactatarum stercora in Alpheum conjiciebantur ; adeoque secundo flumine, per maeandros subterraneos, sterco'ra illa eodem delata fuisse , indicium erat certissimum. Qua de re Cicero H etiam,

84쪽

18 Lib. 1 DE CATARACTIS Cap. H

etiam, in Verrinis suis, in eandem sententiam de Arethusa disserit. Et Isim gilims 8 4 Eneid. - Alpheum fama ea Elidis amnem Oceultaου egisse vias subter Mare, qui nunc ore Arethusa tuo Siculis confunditur undis.s 6. De fluvio Terrae Sanctae Dan, qui cum fluvio Dr, confluens facit tordanem, Geographi& peregrinantes testantur, eum aliquot milliaribus a Fonte suo Phiala prorumpere: in quem Fontem conjectae paleae iterum, in proruptione Dan fluvii apparente, redduntur. y 7. Est quoque in Suevia, & in Amplissimo quidem Ducatu miritembergico, Barathrum ingens ad Oppidum inla ivbeper I e regione Monasterii , cui Rev. & Clarissimus D n. M. Christophorus Lindenm er Abbas tum praeerat, mihique & comitibus meis, jussu Serenissimi ac vere Divini Principis E B E REL A R DI, & exemplo celeberrimae Academiae Tubingenses cujus cum Optimo Principe fama floreat indies illustriori omnia humanitatis ossicia ibidem praestitit. Rarathrum istud in angulo,

ad radices Montium admodum excelsorum atque praecipitium, aquos flu Tu continuo vomit ea copia, ut mox ab orificio Voraginis, fluvius, vulgo die a colore caeruleo dictus , magnis undis fere latitudine stadii procedat, molasque vix passibus quinquaginta a fonte distantes, impetu con citatissimo agat. Unde mox ad Ulmam, Urbem Suevorum Imperialem, pro' perat, qua salutata sese in Danubium exonerat. Barathri hujus profundita tem solent Patricii Ulmenses, animi gratia illuc commeantes, jactis lentibu/subinde explorare; sed actum agunt, namque ne demersa quidem robora alveum ejus explere possunt. Cujus rei miraculo attonitus, fidem Caenobii i lius fratribis studiosis negans, experiri fundum manu propria bolide immissa

volebam; quem vero conatum meum risus adstantium accolarum excepit.

Adeoque nulla ratione barathri illius fundus explorari hactenus a quoquam

potuit.

U. Circulatio Aquarum Supraterranea est solius Oceani &Marium particularium Motus, quo aquas Fluminum magnorum gremio suo acceptas ad certam coeli Plagam agunt, ambituque suo universam Continentem amplectuntur.

y I. Oceani circulationem peritissimi aquarum & plagarum Orbis minta , statuunt, docentque Mare semper ab Oriente in Occidentem fluere. Probant hoc Experientiae, I. Ingens nostrum totoque orbe nobilissimum Fretum Codanum aquas Balthicas in Oceanum effundit, & quidem ordine isto.

85쪽

Lib. 1 DISSERTATIO I. Cap. 1 I. 39

isto. Sinus Rothnicus de Finnonicin taceo hic majora Flumina Dunam Livonum, Vistulam Polonorum & Gadrum Silesiorum aquas suas in Mare Balthicum praecipitant, quod ipsum , Stam illos magnos aliquoties trajiciendo , periclitatuS ἐφθαλμοφαυρῶς deprehendi; Balthicum Mare autem sese iii Oceanum Occidentalem palam exonerat. Qitae cum ita sint, tot Marium ab Oriente affluxu continuo Oceanus truditur. 2. Fretum Novae Zemblae multam glaciem ex Oceano Tartarico orientali, absque ullo mentorum impulsu, transmittit. 3 Fretum Metellanicum naves ab oriente in occidentem velocius, quam retro trajicere, publica jam omnium est fides atque confessio. s 2. Ut autem Circulationem aquarum Oceani eo evidentius demonstremus; observandum est, Motum Maris esse vel proprium f. Naturalem, veΙ contingentem seu Violentum. Naturalis motus est quadruplex. I. Constans ac perpetuud abortu ad occasum motus, qui quali trahi a Sole, atque ab eodem dependere videtur. 2. Compositus ex motibus contrariis, diciturque Auctoribus reciprocin Fluxin ac refluxus Maris, & a Luna trahi & retrahi vulgo creditur. 3. Anniversarius, qui certis Anni mensibus vel diebus, in aliquo Mari deprehenditur, estque motus Oceani a Septentrione in Austrum, vel ab Austro in Septentrionem. Et hactenus circulatio Oceani praterranea. Sequitur q. Circulatorius oceani motin intra Terram, & is quidem α. est Generalis motus, quo Oceanus ex Polo Aretico ad Polum An tarcticum per viscera Globi Terrestris sese perpetuo circulat. c. Specialis ,

quo Maria, per meatus subterraneos, reciproca aquarum commercia eXer-ςent, D Specialior & Particulari, , quo Mare, per meatus subterraneos, in tra Montium receptacula, Hydropnylacia, Abyssos, sive Barathra vastissima sese exonerat: qua circulatione peracta, per alia epistomia origini suae restituitur: Zc hae ipsis sunt Catarauae aqueaef Terra. y 3. Motus Violentus Maris, sive contingens, per accidens fit ἀΑ. Mentorum impetu, is. A magnorum Fluviorum in Mare sese exonerantium impetu: Varenius. Geogr. Generat. lib. I, cap. 13, Prop. 3O. Ubi inter alia r fert ad Littora Africae, Lovango CV Congi, decem & pluribus milliaribus Motum esse validum a Littore versus Occidentem. , . Alii Motum Maris triplicem faciunt, I. Directum, qui versus aliquam Coeli plagam tendit, 2. Vorticem, quo aqua in gyrum acta absorbetur,aibique iterum elicitur. 3. Motum Concussonis, quando aqua in summa malacia tremit atque turgescit: quemadmodum Mare Camb ense & Bri tannicum ad Lirius Bascum, haud procul Bajona, vulgo Capberton: Item in Scotia Lacus Loumond, in summa Maris tranquillitate, haud sane parvo

motu agitatur, quod ipsum urente Canicula in Oceano Germanico navigans

observavi, nec demirari illud satis superque potui. Nauta causam huius

86쪽

66 Lib. 1 DE CATARACTIS Cap. I et

motus postulatus, Mare post aestum marinum singultire respondit, non i commode quidem. 3 s. Quicquid tamen sit, Mare a Motu nunquam est liberum, sive ille Oceanm, sive Maria sint particularia. Ratio: quia Aer nunquam quiescit, sed semper movetur; Atqui aer semper tangit Mare; sub Zona vero Torrida, & ad Caput Bonae Dei, Motum Mar/s universalem esse perpetuum, Nautae experti testes sunt. s. Altioris autem indaginis est Problema Hydrographicum: An Oee nu, sub Polo Arditico absorbeatur, subque polo Antaretico iterum evomatur 'An vero contrarium verum sit ' Dari sub Polis , Arctico & Antarctico, Vortices & Euripos macessos, quibus immensa A quarum vis hauritur, demonstrarunt Petrus-Johannes Faber Medicus in 'drographia, ut & in Panchymicosuo l. q, c. 7, citante eum Lirchero, pag. IS9. Et Lircherus in Mundo Subterraneo pag. 148, & 149. Levinu autem Astotius in Historia Rerum Septentr. auerit, quod, quas mortex Norvssicus absorbet aquas, Bothnsecus, post aliquot horarum spacium, impulsu subterraneo easdem evomat;& e contrario: quod Incolae harum partium periti testantur. Ego ex mea sententia utrumque Sensu composito a stirmo, motumque aquarum a Polo Arctico ad Antareticum, moxque converso cursu ab Antarctico in Aretis

c um, per hiatus sub Terra vastissimos, in forma Circulationis perpetuae seseri statuo, qua de re infra. β 7. Non possum autem quin de Sinu Rothnico, sive Lapponico, non nulla adferam in medium. Sinus ille, accolisse dictus, or

tur ex Euripo quodam, aquas ex tartarosubterraneo vomente, cujus ortus

sub Grad. 7s Elevat. Poli, ab oppido Lapponibus confini, Tornyi, quod Lap

ponum Metropolin haud inconvenienter dixeris) incipit, progressusque cum impetu milliaria Germ. a. 2 s decurrit, salutataque insula Alandia in Mare Balthicum sese exonerat. Sinum huncce Bothnicum ob continuas fere tempestates & immensos fluctus navigatu dissic difficilem ac terribilem, Oiain a L. tu Hist. Septentrion. & Nautae oaufragi tradunt, & ipsemet comperi. Haud absimilis est Mari Erythraeo, ac laaeo. De Mari Rubro quidem Esaias, cap. q3, V. I 6, ita Vaticinatur. Sic dixit DOMINUS, qui dat in Mari viam: 'a d Dan & aquis alleris smitam. Idem Nehem. 9,V. II. Utrobique autem agitur de Mari Rubro, cujus aquae dicuntur asterae, navigatu d1f ciles, inaccesta atque omnino terribiles. De Mari Agaeo Constantinus

navigatu trajeelu perquam difficile: ingentes enim suctus volvit, qui navigantibus montium instar assurgunt. Sed alleritatem fundi marini e. g. in Sinu

87쪽

Sinu ALANDICO, quae a m in Sueciam traiicitur, in Schemate sequenti videamus. Sinin iste , qua Alandiam trajicitur, stulis asandis*e

audit) tanto cum furore in angustiis illis ruit, ut insanire etiam in malacia videatur. Varios autem, coorta tempestate , eosque magnos valde, jactat fluctus, jam longiores & majores, jam breviores & minores ;quod ipsum, proprio capitis discrimine, bis trajecto Sinu illo, & quidem nuper, in funesto admodum & naufrago Anni proxime praeterlapsi 1669 Autumno, navigans expertus. Tandem causam fluctuum inaequalium asse cutus sum, & cognovi, fundum alvei Alandici saxosum, confragosum,& plane inaequalem: at inexplorabilem sere,moxque Via 4ςς o Pis profun'

88쪽

εωγ Lib. I , DE CATARACTIS Cap. 11. dum esse. Accedit, quod fundus saxis, quamquam non ea suri altitudine ut promineant passim, scopulisque latentibus obuodius sit, qui Aquarum quiactus frangunt, variequebam in hanc, jam in illam partem versant. Adeo que Sinin ille Bothnicus sive Lapponicuo in traiectu Alandico totus est Cata

Abssus, aquas per terrae motum Evomens est Catara Ela, qua, post Drrae concussionem, Aquae ex Oceano sive Barathro subterraneo, Terra hiscente, magna vi erumpunt,

eamque inundant.

β I. Unde enim aqua Mari Mortuo, nisi quod, sublatis igne & sulphure

Sodoma, Gomorrha , Adama , Seboim, aliisque oppidis & agris eorum . concussa a Domino Terra undas ex Hydroph lacio subterraneo evomuerit, iisque amoenissimam urbium illarum vallem impleverit, quae Aquae nunc La .cus Asthaltites, vulgo Mare Mortuum, dicuntur.

CAPUT XII.

De Abyssis quiescentibu LI. Λ Byssi quiscentes , sunt Aquae in Hydrophylacio qui

dem Subterraneo opus Circulationis molientes, supra Terram autem apparenter quiescentes & plane immobiles.

β I. De Cataractis Subterraneis nunc agimus, quas quiescere Subjective & Formaliter, contradictio in adjecto est: quia Praedicatum quiescere evertit naturam Subjecti Qg Cataracta: proinde negamus id ea absurditate tanquam si Procellam tranquillam assereremus. Aqua enim in ejusmodi Siphonibus α. cum pondere ascendit motu violento, ex praescripto& potentia Librationis suae: quippe nulla Aqua ultra librationem suam ascendere potest; adeoque Cataracta quiescens non quies est inse, sed leniter ascendendo, aut in seipsam agendo, movetur. β. Pondere & quiete sua apparente, Circulationem aquarum sub Terra promovet. Eadem ratione nullam Ab fum Subterraneam esse otiosam demonstramus: Habent sua Aerophylacia sub Terra Venti, quae statis temporibus trajiciunt. Commeant per suos meatus p rogogos Ignes: trahuntur sub Terra , premunturque conatu per' Petuo Aquae nunquam otiosae, semper in altum enitentes. Adeoque doce mus distincte, Absos Sub-& Supraterraneos moveri & agere opus suum

89쪽

Lib. 1 DISSERTATIO I. Cap. I 2. css

subjὸmve seu formaliter , quiescere vero objective materialiter , sive

apparenter.

1. Objective igitur & apparenter duntaxat quiescit Laom Pilati in Helvetia , de quo Vadianus in Melam. ad Lucernam, inquit, Mons Pilatidi M vulgo Fragmant in cu7M vertice Stagnum. In hoc, quis de industria

lapillum injecerit, magna concitabuVtηr in regione tempestates, in aquisibia redundabit. Ad eum venit Vadianus ductu a Pastore, qui ab eo prius sacramentum exegerat, se nihιl pr ecturum; nam capite mutillantur, qui id tentare ausi fuerint. Accepit snsuper ab eodem P tore, vulgari fama celsebrari , quotannis hic apparere Pilatum Judicis flecte, sed eos annum Oiυenda non explere, qui eum viderint. Nihil est aufus i icere Auctor. Fabulosum sane commentum hoc videtur credulae Antiquitati indulgendum. Namque Pilatus a Caesare non Lucernam in Helvetiam, sed Viennam Allobrogum Galliae Narbonensis relegatus est. Quod vero ad turbas aut tempestates, lapidum injectu in eo excitatas, attinet, quamquam causae P sica rei hujus da ri possint; in Lacu tamen Pilati falsum id esse , Greis rus evincit testimo nio Patris Crendelli, quem, cum Lucernae versaretur, venisse ad eum Lacum, multisque lapidibus injectis nullum pluviae, aut tempestatis indicium observasse scribit. Doleo sane ex animo, me cum in Helvetia essem, La cum illum adire, ejusque iram experiri , per occupationes publicas, mihi non liquisse. Alias Helvetii, a superstitione Pontificia alienissimi Reformati , lacum illum Pilateum ejusque tempestates rident. Caeterum Berebar din Moller- , in libello Descriptionis Rheni, Coloniae Agrippina Anno

M. D. XCVI excuso, Lacum hunc prolixe admodum, nec sine religione,ilib. I. pag. 3 7, Urue ad 62, recensit V 3. Negare tamen, Ab 1sos qMescentes quandoque esse turbulentaου, per magnorum virorum experientiam & auctoritatem, non omnino licet. Ρlerique enim eo sunt contradicendi studio, ut, quicquid ipsorum repugnare videtur opinioni, statim ex ingenii sui infelicitate aliorum divinitatem exi stimant; raras rerum historiassuperstitionis opinione rejiciunt; &, quia exa

minare naturam nolunt, aut nequeunt, Absurda mera crepant & clamant.

Nos, debita gratia & observantia, magnorum Virorum traditiones accipi mus , examinamus, &, si ita ratio postulat, modeste ab eorum quandoque recedimus sententia. Plinim libro 2, p. qs. Decin, inquit, ef E in Dalmatia

SLENTA nomine, vasto G praecipiti hiatu, in quem dejecto levi pondere,

quamvis tranquillo die ,fimilis turbini emicat procella. In Catalonia, tradente Clarissimo merobe io, lib. I 6 Hi or. Natur. cap. 62, est Mons Can' narum altissimus &. quasi inaccessus, in cujus summitate est Lacu , cujus

aqua est subnigra, & fundus imperscrutabilis. Manso Damonum sertur esc

90쪽

tu Lib. 1 DE CATARACTIS Cap. 13. sub aqua ab incolis. Unde si quis modicum lapillum injiciat, statim, quasi

offensis daemonibus, tempestates & tumultu cientur. Similes Abyssos , inter Montium Carpati fastigia, cum in metaria, tempore belli Germaniaci, patria domo extorris adolescens, bonis literis darem operam, deprehendi i sed hujusmodi Abs in omnibus fere montosiis terras reperiuntur. In sola Poloniae planitie nullum quod quidem sciam) dari Barathrum profunditatis inexplorabilis, ipsemet peragrando eam secundum longitudinem &latitudinem comperi, neque dari eam alicubi, hactenus cognoscere a quoquam Indigenarum potui. y 4. De Mari Castio tradunt Geographi, illud totius orbis Lacum maximum, scopulosa montium catena clausum, ob profunditatem inexplora bilem Abnsum vocari, &, quia quietus fere est, inter Abnsos quiescentes eundem jure suo atque merito referimus. si s. Quod si, injecito in Abyssum lapide, Aquam tempestates ciere atque turbas dare verum est, causam P0fica1n inquirere omnibus operum Dei admiratoribus, adeoque & mihi, qui pro tenuitate mea, hoc ipsum votum Deo vovi, incumbit. Arbitramur autem , Illapsum Lapidis grandioris I. aquas Ab si supernae commovere tantundem, donec ad Barathrum subter Neum pervenerit. 2, Et quia A stus ibi praeliaque Elementorum sunt perpetua, fieri potest, ut Lapis aquas Abyssi Aeremque intus easdem ambientem irritet; qui aquis Abyssi perruptis, sursum foras prorumpit, tem pestatesque concitat. Sed hanc ego rationem meam P ficorum judicio examinandam , &, si inepta est , rejiciendam ultro subjicio, quia saltare in Rhodo facilius est, quam hac in re sapere.

CAPUT XIII. De Abyssis Subterraneis aquis Reciprocantibus.

terraneum recipiunt,& mox easdem alibi foras ejiciunt. II. Fitque Cataracta haec reciprocans I. per Illapsum aquarum. 2. per Elapsum. 3. per A stum. III. Species ergo Catara larum aquaS reciprocantium sunt I. Lacuum absorptio &eructatio. Σ. Fluminum illapsus & ela.

psus. 3. AEstus periodicus, sive Refluxus aquarum.

SEARCH

MENU NAVIGATION