De lana rite in secunda, et adverse valetudine adhibenda ... Adiecta est ... dissertatio de usu, et abusu chocolatae in re medica, et morali

발행: 1759년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 화학

301쪽

2 7 quod qui superare potest , etiam tofum insequentem paro-xi sirium tollere poterit. λὶ Hoc tandem frigus est, sub quo

ciuo liquida exiguissimos vasculorum fines cliniculter transeuntia lue tuosam scenam aperiant, nec non quacumque demum causa primae motus potentiae, cordi scilicet, jam oppressis maxima obstacula opponant; si resistentia ad cutem dematur, si constricti tubuli laxentur, & coaeta humorum moles soluta jam fluere inceperit, jam frigus illud febrile, cum reliquorum simplomatum comitante caterva stuperatum, profligatumque est. Quamobrem tam in frigoris febrilis, quam in

frigoris febrem lutermittentem praeeuntis curatione accura

tiores Practici, post Antiquiores, exigunt, ut calore, motu, maxime autem balneo vapore, fotu, lotione, frictione blanda b) solvamus concreta in corporis superficie, reseremus obstructa, sicque aequabilem humorum per omnia vasa circulum restituamus. Cum ita se habeant, conduceret in utroque frigoris, qua naturalis, qui praeternaturalis , cassi lut rei Munaturales domestica ea auxilia in usum trahere, quae

balnei, & vaporis, & solus, & caloris frictionisque stimul vice sungi possent: Hinc non temere corpus ita affectum i dusiis lauro paulo crassi jori involves, ut frigoris curationem habeas. Tutum enim, & nullo negotio parabile in Iana eo modo corpori immediate adstricta praesidium est; maxime stantequam induatur , balneo quodam aromatico, calentique maduerit: Tum quippe cutis superficies Iona medicata contecta , juxta ea quae in stuperioribus locis diximus, emollescit emissaria omnia culanea per somentum laudo calidum patula , & oleos a fabricae lauru indole lubrica reddita corpus sic disponunt, ut per febrilem insultum imminentem facite .cem i, & eliminari possit illud, quod in corpore no xium haerebat; inde evanestit extremorum resistentia, fluunt liquida culanea, dimantur vaporosa, incitantur tubuli fricantis Gux aculeis, & cordi jam reviviscenti stuppetias ferunt. Affirmare enim posmum, laneum operimentum carni forum

302쪽

in tempore nudae appositum, qui iste miseutibus laborabant,& frigoris vehementiam praestolarentur, ex voto adeo mihi cessisse, ut non semel frigus omnino ante verterit : In quibusdam autem memini, paroxisimum inde mitius accessisse, in aliis tardius venisse, ut, transacto stato momento, immunes ab omni paroxisDo esse viderentur, qui tamen postea redibat, sed non adeo immanis. fuartauarior novi, qui, servata semper eadem vivendi ratione, quam diu ante pa roxisimum amicula Ignea , aromatico liquore divite idem tidem corpus perfricabant, & diu; tam diu breviorem, & mitiorem frigoris irruptionem laeti exciperent. III. Cum autem adeo juvet adversus frigoris inclementiam vestibus sese muniri ; cumque inter omnia vestimen torum genera optima esse viderimus, quae ex una, gosis pio,

aliisque consimilibus rebus petuntur; bcap. x ii. passim ) quod

nimirum in lanatis corporibus, prie ter cetera, vapor Saucto rianus circa cutis excretoria stabulans, neque dissipatus emolliat cutem , eamque calefaciendo, humorum adfluxum hac

proritet: Cum, inquam, haec omnia vera sint , quam 'erissima , intelligetur , quare vessibus, & pi primis luneis , be ne protecti, melius perspirent; sa) quare a gelido rigidoque aere melius sibi caveant, qui Germanorum more seri S pannis incedunt, pellibus, gossipio bene loricati, atque velati; b) quare Militibus in castris degentibus pallia lanea, vel his ce accedentia prae aliis competant, quo coeli inclementiam, brumaeque is vitie facilius ferant, & corpora sua tueantur ab iis substantiis, quas nebulae nostia, vel de die repent in F aeris mutationes afferre solent: sc) Quare nulla Autumno vexa beris aegritudine, si superveniens frigus inveniat te vellibus probe conte flum atque munitum, prίesertim si lauam usiurpaveris. O Quippe cum Autumni insalubritas a prout bita tunc temporis perspiratione dependeat, hinc a retento acri& mordaci intus transpirabili, e) quo citius hujusmodi excretio

303쪽

eretio instauratur , eo maturius aegritudinibus Autumnalibus

occurres: Redit autem imminuta transpiratio, vel in eodem statu cori servatur, quotieS in eodem pondere manet corpus,

vel si pondere auctum sit , ocius illud demi curatur. Illud

autem omnium corporis humani stragulorum e cicaci ssimum Dueum mire praestat. Eam ob rem qui Mura interula utuntur, Vel quocumque modo eidem assueverint , parum vel ni hil morbis hyeme grassantibus tentantur, qui ut plurimum a colluvie cribsrret i, & se rosa ob cohibitam transpirationem intus aggesta ortum ducunt: quoniam nimirum regressum perspirabile frigore quoque condensatum non raro in vasis stagnat , atque in asperam arteriam , ac bronchia regurgi tans, horum vasa obstruit; quando autem unctum corpus est,

frictionis trues beneficio extimae cutis liquida congestata, impelluntur , compacta resblvuntur , atque ex his causis necesse est & multum perspirari, & noxium catbarri humo

rem evacuari.

IV. Huc II. III. reserendae sunt cautelae balaeo jam mgressis percipiendae: Qua enim ratione Balneati corpora sua

tuta struuir reddere debent , ne ventus & aer frigidus per poros cutis apertos subintrantes, eos laedant , nec post balneum ea die domo exire, praesiertim si malus urgeat aer: a) eadem prorsus existimo in talibus casibus, Letu or amictus prie ceteris adhibendos, ut quibus culanea emissio melius succedat, & ductus halantes hiulci, & patentes serventur; ut quibus ingruens il l ico frigidum aera praecaveri , & mala inde in corpus ita calefaetum prosci scentia declinari commodius possint. Verum haec phenomen a cunctis manifesta sunt; paul6 autem obscurior habetur ratio sequentis apparitionis, qui nempe fiat, ut ad lectum aegrotantis de nocte excubantes frigidae et oes barric sensiim minus molestum experiantur, si laneam subuculam casu quodam, vel de industria ad cutim proxime gestaverint i Haec observatio, & paul6 curiosior praxis quotidiana edocent: baec proinde breviter expendenda,

a) Iacobus Cataneus collemon. Luisu Iom. I. p. m. IJ9' littera P.

304쪽

ut tanto evidentius conculcatae , vilisque in speciem unae utilitas eluceat. Notum quippe est , vespertinis horis aeno frigidius evadere, atque prae nimia in vigiliae statu omnium corporis animalis villorum motitatione machinam non modo languidiorem fieri , verum etiam consita ubique in superficie cutis stamina ob praegressum dissipatum humorem siccescere , R in sese contrahi: ad haec sive ob virium penuriam, sive propter humoris inopiam externis injuriis adeo parum resistent vitales tubuli , ut potius omnia cujuscumque generis corpuscula de soris medio aeris vehiculo rapta pronai sic ue absorbeant: Qua de re videantur quae supra diximus. p. IX. q. X. XI. usque ad xv. Jam vero quando Iana beneficum tegmen cutem moderato calore fovet , emollescit illa , & conciliato calore majori, perennat perspiratio, quae languerat, si mod6 intus aliqua sumantur, quae absque virium detrimento, & absque viscerum labore in sanguinem vecta, deperditum sufficiant, sensus excitent, fibras re cillent: Plane ut cordis arteriarumque oscillantium, simulque cutis externae ab incumbente laneo amictu calentis consociatis velut viribus, machina substet, rite procedat perspiratio, calidus ubique vapor emanare pergat, qui R Tactum, & papillarum nervearum tonum debitum, sensumque tueatur, & ab hostili frigore corpus defendat. Inde sane est, quod mox quaerebatur, cur scilicet iisdein vestimentis induti, & vigilem noctem transigentes, frigus difficilius serant, quam si noctu vigiles laneo operimento cutem immediate contegerent. U. In omni tumorum, tuberculorumque genere, quibus foedatur cutis, utique si a sataginis lentore, sui dique cutanei visciditate ortum duxerint, lanatum habere cutem, non omissis aliis remediis, proficuum est. Quoties ergo retenta non modo perspiratio, sed alia ad cutem spectantia liquida suis in cryptis , acinis glandulosis quiescentia , epidermidem in pustulas, papulas , vesiculas, pisimata , R alios tumoreS e levaverint citra inflammationem: fide supra cap. IX. q. XVO.ΣVI II. sequent. Quoties oleum curaneum glandulas ejusdem

nominis ita in farcit , ut per epidermidis puncta immeabile illud pingue exhalare nequeat, ad eout, quod non semel Observa

305쪽

2 8 Iservavi in cute capillata , axillis , inguinibus , facie frequentiores istiusmodi papulae enascantur: In hisce enim circumstantiis non semel , nec bis , sed quam saepissime observare. mihi contigit felicissimam horum tuberculorum evanescentiam,R optatissimam intus concreti liquoris resolutionem; dum sa-ponaceo decocto prius immersos pannos Ianeos , mox affectis partibus applicabam, cavens ne refrigescerent talia somenta, atque ut idem iidem per superi positam Luam aegra loca perfricarentur sedulo. Sic enim per laxata immissaria inlinuabatur remedii virtus , diluebatur tenax , remittebat sollicu' lorum tenso , R Omnes meatus cui an ei aperiebantur, ut famcilis es et exhalatio illorum , quae sua quiete nocerent: Sic tota cutis bibula resorbebat: sic applicata remedia imprimis in

illis jam dictis capillatis pilosisque locis , in quibus cutis maxime combibit , & ve nae, interdum conspicuiores , majores sunt, quaeque proinde admis os humores immeabilibus in vicinia liquidis cito mi scent: sic demum celebrata frictio opeianae ita humentis, atque cuti adstantis, nec non saponacei auxilii interventu humores pigros & lentos dividebat, fibras spasmo contractas, distractasque leniebat, hinc utraque de

causa humorem ad motum, canales autem ad exercitium Obsequiores expeditioresque reddebat. Mira est observatio Domini Ie Dron Chirurgi Galli. Is enim in mammarum carcinomate, vel tumore carcinomatosio praestantis Simam eX pertus est semper fere pelijs villosae Cycni opem ad tumorem

resolvendum; & revera cataplasmata nocua numquam non

advertit. Dum autem hisce senestis tumoribus lanuginosia Avis pellis adplicabatur , sicque ad partem aegram detinebatur, tumor subsidebat, vel ulterius glandulae S irrosia augmentum praecavebatur. o)VI. Variolae tam gravioribus complacent procellis, tamque infelici jactantur eventu, ut invito omni subsidio, & media in salutis siducia saepius occumbant, R extinguantur Infantes: Hinc eo magis resormidandali quo infinitis implicantur. reces.

306쪽

28a imponit . Neque iuvat, nec animus est, di versas pro variis

Reg ionibus commemorare curandi methodos, quae siepius insigni aegrotantium detrimento usurpantur. Neminem enim fugit, fluida concepto varioloso contagio inquinata Naturam ita l ace sse re, ut haec sui corporis tutelae invigilans actutum insurgat, quo depurationem, vel molle cularum extranearum expulsionem meditetur, atque feliciter moliatur, quae cum facilius per spiracula cutis siccesserit, vividior erit per vasaculanea humoris contaminati repulsus, cui si addas meandro rum culaneorum multitudinem , R teneram canaliculorum structuram, proindeque minorum tubulorum resistentiam, intelliges quare in celluloso steriphyriae humanae contextu as sectus seminio variolosi, sanguis facilius subsistat, ibique tumores exiguos pblegmon os in ambitu rubros dolentes determinet, qui ab humoribus de novo semper advenientibus quassi oculi nictu succrescant; Et quamvis in In terraneis corporis aequalis ubique peragatur sanguinis despumatio, atque pustularum circumfluentium caterva partes obruantur; ut plurimmum tamen saga X Natura culaneum emunctorium affectat,& quidem faciem, pectus, manusque prae reliquis corpori S locis ' seligit, quo secretionem fermenti in primo variolarum apparatu , R in subsequentibus stadiis suppurationem, invitis obstaculis, victrix absolvat. In quem scopum, pariolis iucu Bantibus, vetustiores Medici ad facilitandam hujusmodi per

cutem excretionem, cubiculum clausium calentibus prunis accendebant , R , ignibus ignes addendo, aegrotos suos jugulabant : Siccabant enim nimis culaneos vasculorum fines , atque hac impulsia, liquida febrilia jam aestuosa in majorem motum concitabant. In quem finem alii oppositum tenuere iter, dum ingruenti morbo sola impenderent refrigerantia, quae fomitis inflammantis stimulum, fluidique orgasimum placare,& coercere possint. Utrique peccant. Sapiunt e erte ii, &quidem solos sapere arbitror, qui aeri calidiori , vel justo frigidiori occurrentes ad eum totis viribus gradum reducere contendunt, ut temperatus evaserit. Verum adest maximi momenti consideratio , quae altius medentium menti imprimenda est: scilicet propriae cutis humiditatis tuitio . Solet quip-

307쪽

quippe, non proludentibus modo variolis, verum etiam procedentibus, cutis impensius calere, & majori ariditate stipari : Quod non advertentes Medici , vel ad instar levissimae,& vanae circumstantiae spernentes, Infirmos suos in summum vitae periculum conjiciunt. Frustra enim variolarum therra- pejam aggrederentur, qui omi sio cutis statu, interna liquida vel calidioribus exagitarent , vel frigidioribus nimium sopirent. Si curanei meatus materiae' morbificae prae siccitate eruptioni reluctentur , eosdem laxare , atque emollire utile

erit , ut in iisdem humefaciendis, liquidisque appulsiuris, vel jam stagnantibus leniter derivandis resolvendisque sola depurationis spes affulgeati Hinc est, quod in tardissima pustularum eruptione Lemerim felicissimo olim exitu a) Infirmum in balneum calidum demitti jusserit. Quam quidem methodum non semel comperi efficacissimam , ubi tantum in scute squaliorem animadvertebam , ut impossibilem efflorescentiam non temere suspicarer, nili cuti salutaris accederet mador. Num haec sit causa, quare mox mox emicaturis pust ut is aquosus vapor & tenuis in Decumbentibus sudor proludere soleat Θ Narrare equidem possem quam plurima hujusmodi exempla, ubi involuto toto corpore amicula gossi pina delicatissime contexta, eaque balneo emolliente & calido prius madida, sortunatissimam, & praesentissimam excretionem variolarum ad egressu in , ob cutis stricturam , dissicilium, vidi Ipse, verum sequentem casum tantum depromam, qui sortunatas variolarum Vices, R insperatam exhantematum, atque optatam ad cutem conversionem apertius declarare poterit.

VII. Anno 17 6. Februario mense Variolis in Melita epi de mice grassantibus, qua implurimos inter Infantes, quos ex ossicio , vel fiducia Parentum invisi , paucissimos pullulis

aegerrime erumpentibus observavi. Unum reseram Parvulum, quem ex epidemiae genio , ex continua anxietate, mox cum rigore quodam , R exacerbatione, accedente capitis dolore, horrore, & calore sese mutuo excipientibus, ex pulsu incre-

308쪽

et 8

bescente, vomitu, stupore, sem nolentia, delirio , convulsionibus; ex numerosa inquam id generis simplomatum serie , quae primum variolarum incubationis stadium comitantur, ut quisque facile, ita Ipse fateor in imminenti pustularum pro trusione versari, certissime judicabam. Verum , cum ob vitiem delirii, & metum in farctus cerebri, venam in talo

secari jusserim, indeque insultus serocia, & procellos servoris interni tumultus conquieverint ; atque lacrymabundi Pueruli oculi variolas ostia culanea pulsere apertissime ostenderent; mirabar sane papulas, nec in facie, ubi primum apparere solent, neque in aliis corporis partibus ullo modo in conspectum venire; erat dies haec morbi septima , in qua Omnia variolas antecedentiu Vigebant adhuc, ad eout sermenti variolosi summam ad extricationem impotentiam, vel epi demiae irritum in Infante effectum suspicari coeperim , Cumque alio morbo correptum, ut febre putrida, vel mali us pinatus suerim. Duen autem mecum Ipse infidos morbi progressus sedulo perpenderem , & omnia paene sim promata C ruptionis ingravescerent, atque summus in luminibus splendor fidissimus variolarum sese exerentium nuntius sese sisteret Intuenti: nescio quo pacto ingentem, & ponderosa si Lostragulorum lecti sarcinam intuitus objurgavi, jussique, ut temnellum insantile corpusculum tanto sublevarent onere, quo statum cutis propius indagare valerem quam cum duram ,

tensam, renitentem, & prae rigiditate nimis squallidam, plumribusque in locis fixam, dehiscentemque , in aliis splenden-etem, & corneam velut factam offendi: dubitare coepi, an obfirmiorem cui an ei colatorii texturam exbuutematum materia circa easdem plagas discurrens, viarum istarum laxitatem dumtaxat expectaret: maxim g cum totum corporis ambitum intense rubere observarem . Ergo emolliendi mihi erant cuticulares ductus, patentiusque ad variolarum efflorescentiam iter sternendum. Quamobrem praecipio, corpori aegroranti Interulam fio Xylino tenuissimo contextam, & decocto prius emolliente domestico madentem imponi, inque eo situ rertineri ita, ut nec subit 6 abiret vapor laxans, neque ab even

tilato halitu magis siccesceret corporis periplis ria; sed perenni

309쪽

renni rivulo, accedente externarum partium calore emoLlientes , & aquosi globuli ab superscie indusii profesti , vascula excretoria Quere, instaurare, & recreare possent. Bombicem selegi, quia ad instar lunae humescit, sed citius hu- me facit; quod in linteo opere non observatur. piis iup. cap. XII. q. XI v. num. II. Quidquid autem iit, ita relaxata , Rhumido irrorata culanea vascula sudo rem primum, mox di- isto citius immensum papularum agmen in conspec tum dedere ; facies innumerabilibus rubris punctulis dis lineta protinu S comparuit , & tantus adeo corporis habitum obsidebat pustularum numerus, ut difficile esset observantibus, quantumcumque visus aciem intenderent, vacua pustulis loca conspicere. Emersis, educitisque ea ratione variolis, alterum stadium felici cum successu supervenit, quod tertium eadem sorte e X cepit, donec perfecte convaluerit Infans. Viden', ut tantilla rigidae cutis, indeque objectae exiturientibus variolis resistentiae consideratio magni sit facienda in Praxi Z Atque, quod ad rem nostram sacit, quantum valet, cutem in variolis siccitate peccantem convenienti madore, loco, tempore & debita excepto materia lenire; sicque impendens a lias lethi fatum avertere Z Sed ad alia majoris momenti nos

accingamus oportet.

VIII. Si experimenta consulamus, fatebimur, usum uonei operimenti in emphi matibus, & tumoribus aquosis, sub-

.culaneos ductus occupantibus, tum humidum absumendo, tum solida roborando , utramque curationis paginam imple

re . Quid enim est partium humida intumescentia , & unde

nam ortum habet solidorum laxitasῖ Patet enim cun stis,lementa sit, rarum, & vasculorum corporis animati aquosi prs sentia a se mutuo recedere, majora spatia comprehendere,& elongari. Patet insuper, ab inerti, frigido, & pituitoso

humore, ubicumque stagnaverit in corpore, quae fluxilior, R serosior est , portionem in aliena vascula derivari, quae pari ratione inflanda erunt: Patet deinceps, ab humorum , massa crassiori facta latera canalium, qute in statu naturali super scierum suarum affructu praeterlabentis liquidi motum retardant, magis adhuc extrorsum duci, inque tumores protu

310쪽

berare cum ineptitudine ad sese contrahendum: In sium ma , dum viget sanitas, proportionata in fluido circulante consistentia, & justu in elasticitatis in canaliculis robur requiritur, ne videlicet sanguis solido tenuior per partium interstitia facile dilabatur; sed ut conceptum a corde arteriisque impetum retineat, vasorum tunicas debito momento impetat, ligvero virium aequilibrio praetereuntem impellant. In specie autem quotidianis experimentis compertum est, humoreS cu-taneos viscosiores reddi, ipsamque materiem perspicabilem , crudiorem, crassioremque interdum evadere, ut, humectatis inde, laxatisque vasculis coercentibus, multiplex malo rum Ierna consurgat, quibus otiosi, & Ualetudinarii diu aliquando conflictantur, & quae ex viscerum obstruetionibus perperam deducunt Multi cum infausto curationis exitu . Inde Cacheriae, vel malus corporis habitus; a) inde aqua inter cutem; inde varia Γ; bi di mature, & aliorum tumorum, qua frigidorum, qua flavorum, lividorum familiae; inde infinita simplomata, quae ut uni flaccescentiae solidorum, & haerentiae fluidorum vitio, tanquam radici, accrescunt, it c eadem succisa tolluntur. Et quidem hisce solidorum fluidorumque ad corporis circulum pertinentium praesuppositis noxis , facile inde concipies, sore ut omnia reliqua fluida, de solida ab illis condisionibus desciscant, quae in sanitate requiruntur simulque vascula saccidiora solitam trananti liquido vim minime impertiant: Inde fluxilioris stagnatio, & partiti tumor.

Quod si ab immeabili liquido, velut ex quod a coagulo, latitans,

dispersuque antes, serum nunc copiose excussi u prodeat, quod vicinos canaliculos inundet, tum aquosa diffudetur per culanea vascula moles. Si aut e liquidum immotum in valsis dilatatis tantum quiescat; tum urgens postice columna anterior C torpente, neque ob vasculi debilitatem propulsam cum illa cohaerebit, tumorem adauctura. Neque hic vasculorum ruptura ad Odropicos cutis tumores necessaria est: omnes enim hydropis species , si unam exceperis, quae Lymphaticorum rixi debetur, ad tardigradum cruoris motum resertur, indeque capillarium

SEARCH

MENU NAVIGATION