De lana rite in secunda, et adverse valetudine adhibenda ... Adiecta est ... dissertatio de usu, et abusu chocolatae in re medica, et morali

발행: 1759년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 화학

361쪽

abdomini ari te circumlata, & calido aromatico semento dives. Impacta enim intra tubum In testinatem discutit , extenuat , R in fluorem calore resolvit ; prieter haec totam Intestino rum longitudinem excrementis liberam perviamque reddit , atque universa viscera corroborando essicit, ut imposterum laesa dolore loca frigidum humorem praeternaturalem collimgere nequeant, im6 ne aliunde influentem prompte intra se se recipiant. a. Quoties dolores colici flatulenti potissimum sunt quorum generatio, & crebra invasio , imbecillitatem , & languorem intestinorum, eorumque toni ac roboris de ectionem indicant , atque supponunt; & qui obesiis, Frigidis, Senibus, R Causariis admodum familiares sunt, ut scribit Fridericus Isi 'monum: o) Prie sertim si frigidior aura Incautorum pedes, dorsum, & ventrem corripuerit. In quibus praecipue camsibus quam maxime conducit, somentis calidis, carminativis, ex laxantibus spirituosisque paratis totum abdomen contege re , cavendo tantum, ne panni lanei refrigescant: tunc enim nocerent prorsus. Quantum autem boni ab hisce auxiliis expectari possint in educendo flatuoso spiritu per cellulas Feritonei oberrante, patere potest inde, quod dum Ianu d plicata siepe, & calido emollienti liquido repleta externo Abdominis ambitui accumbit, mollissimum so mentum vicino Peritoneo praebet, simulque poros culaneos emolliendo summe aperiat; proindeque conclusium intra Persionei laminas aera duplici de causa exitum tentabit per e X teriora corporis tum quod patentiores in superficie meatus Offendat, per quos soris detrudi possit; tum quod majori concepto ca lore furens, varios cellularum anfractus fortius impetat, &vicissim pressus, atque resiliens celeriori impetu foras abripiatur. Neque enim in ea versor opinione, ut cu Lutre cremdam, morbum praesentem ab intestinorum , & ventriculi tunicarum flatu lenta tumefactione pendere unice, alserente: Quandoquidem novimus, quin & Mons pellii olim vidisse re-Zκ corda a) Item tom. II. δεα II. cap. v. q. XVI. m. 286,

362쪽

cordamur, a) TD cviticorum aerem in Peritovet cavo immediate nidulari . b) Neque adstipulari possum Gerardi

Upa udiotru , aliorumque opinioni, qua non illam esse aeris elastici indolem rentur, qua per intestinorum membranas, Peritonei laminas, musculorum tunicas, pinguedinem &c. transire possit: sc) Quandoquidem si non certum , asto verisimile hodie habetur, aera corpus animalis ubique subire, indeque clanculum elabi; quam rem fuse tractaverat Mevus, atque clare evicit X lius. Certum tamen est, Flatus cum sanguine per venosum systema oberrare ex patiarique pos se : M Inde tumorum flatu lentorum in corpore exorientium

theoriam suam eruere conatus est: laudatus Lutre se) Inde tandem non sine ratione protulisse H Apocratem in Gucis f) lago: Tumores h pocon iorum recens obortos inflammu-tionis expertes, ct inde dolores nator so it Dorbor mus fre

mens sub pocou rio; maxime si aut ipse per se foedat,

aut cum urinis, aut cum dejectionibus, quin junat is ipse, si mo do defendit: Neque mirum; quippe aer in lactea vasa adactus, g) & sanguini mixtus Diabetem produxisse fertur.3. Quoties in carceratum , in intestinis aera, ibique abunde congestum, atque aucto calore immaniter rarescens, debilissimam fistulam summo nisu extrorsum impetit , atqUein hac illac vagans, florulentium se vana excitat: Contactus enim lauae non modo proficuus censendus est, sed in simili casu consimili tela abdomen constringere oportet, ut expulso flatuum felicius succedat: Utique si febris, & suspicio inflammationis abfuerit. Videlicet, cum nimia fibrarum intest malium expansione dolores ingravescant , pressio lanae molliter accumbentis, flatus aestusque ista parte assurgentes oppor tune coercet, prohibetque nisu contrario, ne pro lubitu di scurrant; aut ubi in latus evagandi copia non est, in longum pro

363쪽

prorepant, adeoque diviso impetu una parte minorem inferant dolorem. Notum siquidem exemplo familiari curastis esse debet , quantum inter cetera domestica praesidia valeat in doloribus sedandis manuum partibus dolentibus sortis applicatio . Dolores enim Nephritici saepe & ipli , si ad laterales , R inanes ventris partes convertantur magnum a manus

compressione accipiunt delinimentum. In vesic e calculo, qui colis glandem excruciat dolor , nullo alio quam perpetui contactus, frictusque mitioris remedio temperatur . Quid i Quod in capitis , dentium, & aurium doloribus , quantum manuum validior pressio, ut presito est, possit , etiam vulgo exploratum est. Qua de re , si plura desideres, Pec unum ad i. ω

. Quoties suspicio est, flatu lentiam dolorificam, vel tor mina ventris a materia si bolescere intra tunicas intestinales haerente, sero videlicet impuro , & acri; quale in corporibus sorbuticis, arthriticis , Podagricis siepenumero observatur , quodque non raro desciente naturae vi, vel retinetur intus , vel infausta metusos in intestina decumbit. Nam omni ope nitendum est , ut relegetur materia ad extimas, si fieri queat, partes: Indicante Natura, quae in similibus noxis per expulsostem Purpurae, vel macularum Scorbu- icurum proventum in corporis habitu selicem curationem parat. hJ Id ipsum vero commode, & tuto per lanarum calidarum , & apto remedio liquido madentium admotionem fieri posse , non dubitamus; ut quarum auxilio, dum partimbus aegris j mmediate adstant, e profundis velut corporis locum lis excussa calore materies elici, & per Laphorosis quam se . licissime erumpere possiit. XXXVIII. De Obstructionum autem, quibus viscera abdominalia patent, therras tu quid amplius excogitari, dicique . in laururum p primis frictionum laudes possit, quod non certissimis, & quotidianis experimentis comprobetur in dies ZSolet quippe, maxime in tenera infantium aetate aqualiculus sub costis nothis intumescere, & hypocondrium utrumqueZZ a in

manu. to m. II. q. XXXII. p. m. 288.

364쪽

inflari , & elapse quodam t empore , tumentis abdominis mo les notabiliter absque dolore assurgere ; ad haec prosterni ap

petitus, perire faciei color, alteri vires , pedes cruraque tu mere, donec puer contabescat. Dum enim haec patiun rur Pusilli, & glutinosis humoribus infarctum abdomen praeseserunt, a fricationibus cum pannis Ionei, asperis institutis praesentis simum levamen percipiunt. Sed debent mane perfricari partes somno pe racto , & ieiuno ventriculo, aliter si cibis re pletus sit, non facile frictionem tolerant. Ea ratione si in- sarctus curandi methodum ingrediamur, laboris certe poenitebit numquam: Maxime si laneas lacinias aromatico, sumantique balneo prius immergi curaverimus, & simul laxatus fibrarum tonus firmetur, & immeabilia liquida facilius circulentur. Τestis est Halleritas, qui in morbis chronicis omni alio auxilio , inquit, facilius careret Boerhavius. Habuit e

randum hominem jupenem fidem Boerhavius abdomine adeo duro, s irros , ut quasi diffractis lignis, plenum videretur Tangentibus: eum tamen hominem potu a duo Mulis, ct frictione aliquotiei repetita , D Armam paletudinem restituit. is) Quantum autem conserat in frictionibus adornandis Ianarum, vel similium texturarum selectus, patuit in Capite antecedenti. Cap. XII. passim. Ubi ver6 tumida vi-stera ingens comitatur dolor, vel omitte lae sunt prorsus frictiones, vel suspensa manu usurpandae. Valent in eo casu sementationes cum oleo, & decoctis, emollietibus; praeprimis si dolor intolerabilis superficiem abdominis occupet, atque cum Violenta corporis tensione, phlogosi, aut ad inflamatione dispositione coniunctus fuerit: aliter si in profundo nimis loco abdita fuerit torminum causa, exulent hujusmodi somenta, quibus metus injicitur equidem, ne humores moveat, & inflammatione adaugeant,

quod non semel animadversium est. Est ubi id generis so-mentorum vices sustinet pannus subtilis Ioneus in colica diuturna in specie , si causa fuerit frigus , aut intestinorum morisbus; b) absque eo quod ad rudem frictionum mechanicam

confugere interdum oporteat. XXXIX.

365쪽

XXXIX. Non praetereunda hic est aqua inter e utem, qui

sane morbus, maerops audit, quique ut ab obstructionibus originem suam plerumque habet, sic Ianes incubationis commoda experiri solet; tum si liquidi marcescentis intus, per apertum cutis emunctorium evocationem λ tum si inditam majorem per stimuligeram villorum Igurorum virtutem vase culis torpidis elasticitatem spectaveris . Hinc ergo universos opinor intellecturos, non contemnendo austu, tomentur quodque huic morbo adaptari mederique posse. Quod certe non in hocce inter initia morbo curando; verum etiam i quam plurimis aliis corporis aegritudinibus per calorem externum sol vendis, & additum stimulum abigendis, atque perfectam curationem promovendis praestare non semel sategimus. Et quidem ut istius generis parabile ubique Dustrum praesidium ad Θ opes, & imprimis aquarum in musculorum abdominalium textu residentium collectiones proficuam datam de stuper, appositamque lanuginem commendem, maiores tum Veteres, tum Recentiores viros habeo Duces, & Incentores. A Lestisses enim, teste Cel , a) in eo qui ex fucria na in Do stris inciderat , se abdinentia bidui, & frictione usum tertio die jam & febre & aqua Liberato cibum & vinum dedisse, memoriae prodidit. Celeberrimus dii Hame b meminit curationis cujusdam Θd ostis factae per cingulum , quod sale sicco, S in pulverem redacto , onustum Renibus

5 Regioni abdominali advolvebatur. Hisce ergo curationum cxemplis insistentibus nobis, maxime ubi Pueri omnia interna, ut solent, remedia respuerent, inciticum abdominis habitum optatissimo semper cum successu prudens iuuarum colligatio coram discussit, non aliter, quam si Arenatio, & sicca balnea adhiberentur; Letuum enim in memorati S casibus mira prie stitisse, laetus recordor. Quod si lubeat, traditam hance, atque a nobis ispius expertam, Ducrum virtutem ulterius explanare, atque in evidentiorem veritatis lucem protrahere; animum, quaeso, ad eas potissimum causas adjiciamus, quibus serosus latex in partium fibrosarum interstitiis tanta co-

366쪽

.3 apia colligitur, ut easdem in tumorem attollat. Illae autem binae statuendae sunt: Debilitas scilicet , vel infirmitas laterum continentium liquida ; atque posteriorum nimia ad motum dissicultas. Priori enim causa contingit, ut dilatatis solito magis tunicarum vasculorum poris , humor lymphaticusserosus sensim, ac sine sensu, vel in sensibilibus deciduis guttulis per incilia tubulorum , vel pleniori ex abruptis vasculis gurgite intra partium corporis cavitates de pluat. At vero , quod siepius adnotatum longe frequentius hic inculpandum liquidorum vitium est; quae nisi prius quantitate sua, &

certo Velocitatis gradu , vel compressionis momento robur& adtionem tubulorum superaverint, moramque in canaliculis diuturniorem ne Xerint , vix seu mole , seu pressione canalium coercentium tunicas distrahere praeter modum vel mor se perrumpere poterunt. Cum itaque seri trans membra

narum porositates effusio ab liquidi transeuntis inertia , orta inde pressione , atque vasculis solita elasticitate orbatis nascatur , saepiusque obstet imbellis Infantum constitutio , ut convenientia exhiberi possint medicamenta ad movenda S aquas , & restaurandam amissam solidorum elasticitatem: Eam ideo ob rem , extus admota Exsiccautio, & absorbentia topica laudem merentur; quippe quae prosuerunt semper, Ob- fuerunt numquam. Quamobrem Ianae , vel similis villi in nostro casu utilitas ut experientia mihi innotuit, sic & ratione, fulcitur ut, qua corporis partibus aegris adstricta , praecipue si fuerit asperioris, & durioris contextus , vix ullum aliud inveniri possit locale remedium , quod magis superfluas humiditates absumat, & sensibilem canaliculorum compagem so dicando eX suscitet . Vide supra cap. XLI. q. X v. XPI. Id autem remedium diutius continuandum est, quousque jam evaporatis aquis , viscidis in halitum attenuatis , absorpto lymphatico , & morboso humore , mutata solidorum in melius actione , fger in pristinam sanitatem redii si e videatur. XL. Superest quod erat tertium examinandum supra f. xxxvi I.) qua ratione tunica Ianea corpori induta Garrheae ,& fluxui ventris seroso conserat: Ea si quidem, qua sudores blande in illis noxarum speciebus eliciti juvare consue Verunt. Agi-

367쪽

Agitur vero hic de talibus sudoribus , qui viribus integris,

R natura , morbo praevalente , excitantur, & per quos irritans materia de corpore exit, vel impetus humorum ab Intestinis avertitur. Ubi enim, resoluto ob morbum vitali robore , sudores erumpunt, lethale potius signum habetur. Porro dum ad laxos intestinorum recessus, deficiente perspira tione , succorum moles abundant lus confluit, tunc, aliorsum determinatione facta per sudores , minus urgentur debilitata intestinorum vasa, sicque facilius sese contrahere, & profluvium sistere poterunt. Huc spectat illud tritum Happocratis; tis raritas , ventris densitus: Huc pertinent equitationis cursus , balneationis in diurrhea commendata bona. Huc ratio curandae constipationis alvi , dum summo mane consurgens, aeri frigido sese committens Infirmus, tantumdem

liquidi excrementa emollientis sufficit , quantum a filente transpiratione detraxit . fa) Hinc est, quod in hi pocondriacis hominibus, meticulo is, sicubi pertinacem diorrheam inciderint , vel ossenteria correpti diutius jacuerint , adeo profi-cuae reperiantur frictiones lunes, caute tamen adornatae, quod non semel experiri nobis licuit. In hisce quippe, quoniam ob animi passiones tristes, & dejectum corporis robur minima periph 'ix corporis excretoria convulsa humoribus expellendis magis renitantur; evidens est, secretionem, & excre tionem perspirabilis halitus imminuendam esse, parique pas su ad augendam fore, quie vel in Renibus, vel Intestinis per agitur. Quandoquidem secretiones istae ita ad se converti solent, ut una illarum impedita, Natura reliquas augeat; sicque singulae singularum vicariae sint. Id ipsum summoper6 laudo in iis , qui scrupulosiori diligentia corpus suum ab aeris injuriis defendentes, multa veste utuntur. Quamdiu enim in hisce debilioris fabrica: hominibus Per spiratio rite procedit , optime se solent habere; & quamdiu impeditur, facili

negotio in morbos relabuntur, a quibus non resurgent, donec in statum naturalem redierit. Quoties ergo suppressam hance evacuationem, Garrheu consequitur, tutius erit, ad

368쪽

solitum morem , provide contegendi corporis revertere, quam ad splendida Pharmacopolarum auxilia confugere . Quod sane obtinebitur, circii debile abdomen Iouos veste inducedo, si quando suppletoria pharmaca desuerint. Hoc enim faeto ,

motus humorum noxiorum ad superficiem corporis conver

titur , & salutaris ade6 excretio secundatur . Ea ratione in fruterias olim curabat Synubamus a decubitu materiae morbificae in intestina pro dias , dum solo tegumentorum pondere sudorem fortunato alliceret: Ea methodo sudoriferis vomitu tollebat in Auctor, dum dimissis omnibus internis remediis , solam stragulorum molem juberet , donec made ret aeger: a) Ea abservata the rapua, di euteriai epid mirear tande sedabat, dum lectulo addicere infirmos Latis habe bat , ubi brevi sponte sua in madorem λlvebatur. Verum ex ductis a nobis supra cap. XI tr. ρυμα patuit, inter operi

mentorum, & externe calefacientium genera, lauam , Squae similem materiam intextam habent, longε nobilioris es

se virtutis. Si ergo fudoriferis interne propinatis, & majO

rem motum concitantibus; si provocata aliqua sensibili evacuatione, quae corruptos cum bonis succis una eliminet ho rum morborum curationem, aggressus, subducitionem materiae peccantis, ejusque ad corticem corporis divertionem molitus

fueris. Anne tu culpandus eris ξ Minime prosecto, praeprimis quia ipse in hisce affectibus sudor, si modo extortus, neque blande invitatus fuerit, nocet semper. UitamuS autem haec, dum superextensia tela lanea, eaque siubtili, cavemus, ne laxatis velut habenis irruat sudoris sensibilis flumen; sed e contra eniciamus, ῆla ut paulo largiori insensibili evaporatione auferatur id, quod in In testinis morbum faciebat, atque rorifero tacitoque habitu ad corporis corium feliciter avertatur. Huc pertinet Iancrum delectus , atque discrimen unc usiurpandae, si hujus materiae pili breviores fuerint, velleraque ex ovibus expilatis desiumpta. Quod sane phenomenon notatum olim ab AriVotele in Problematibus lego. lle enim b) obsiervavit, ovibus depilatis molliorem villum ,

369쪽

subnasci homini duriorem; prieterea ovium pilos eo esse coni pactiores, quo prolixiores; hominum contra molliores, quo longiores. Quamcumque apparitionis causam ibidem afferat Philosophus , certum est, rem ita se habere, ut plane ii

queat, ubi in hisce casibus abdominis delicatuli lacerti distinguendi sunt , fricandos equidem esse lana , sed quae ad praemcavendam ἰγmphaticorum minimorum ruptionem praediistis, vel smilibus conditionibus molliorem rarioremque lanuginem recondentibus praedita iit. Quam ergo laudanda est in talibus circumstantiis lanei convestitus ratio, qua morbis adeo pe riculosis tuto & essicaciter obviam ituri XLI. Quantum in excitanda venere possit asperioris Iamin lumbis idem iidem affridis contactus, diximus supra Cap. T. q. XVI I. XVI Il. Quo ergo Iuvenibus, villosa lanea ue vestis magis nocitura est, hoc praestantius comendandum lassis tardisquo Maritis videtur, qui ex cojugii lege Uxoribus suis debitum solvere tenentur, & quorum languet venus, & lumbi frigent. Viros de industria nominavi , ut qui probe noverim , feminas& calidioris esse temperamenti, & otio magis quam viros

indulgere, sub quo vaga libidine, multisque impudicis spectris mens humana plerumque illuditur. Viri autem cum obsolidius temperamentum, tum p primis ob negotiorum multitudinem , & Reipublicae seriam administrationem hisce lusibus carerent facile, animumque non raro gerunt a Sacris illis aversum . Ut plane rarissime sint in sequiora sexu , quae vel Viro maturae Virgines votorum suorum summam non Expetant , copulamque de pereant; vel si Viduae sint, Orbitatem non lugeant ex animo; vel quae connubii dulcedine fruentes, ex Maritorum suorum osculo non pendeant: iauibus proinde universis inutile & supervacaneum Ianeum in citamentum esset. Sic enim sentio, ut obiter dicam, de infirmo adeo luto, seminarum tenella praecordia finxisse Naturam, illasque insatiabiles adeo effecisse, ut ni pudor Vetaret, dareturque sermonibus locus, quosque obvios aperte provocarent ad pugnam. Non loquor feminas, quae perfricata fronte viros undique qua runt, ut sui corporis copiam faciant:

370쪽

Non eas , quae pexis pectine comis , facie medicamine stirita , oculorum mobili petulantia , incessu tute compotito, &ne vestigiis quidem pedum extra mensuram aberrantibu S, formam publice prostituunt , ut amplexus vendant: Non ea S, quae sordibus calent , nec libidinem concitant, nisi aut ser. vos viderint, aut Statores, ut loquitur Petronius su) altius cin et os: Non illas demum Matronas, quae discordi, & infami libidine Ancillarum succumbentium humilitatem habent: Non, inquam, hasce seminas comemoro, quae aestruim venereum, quo in tus furiunt, Viris impudentissime manifestant. Sed eas dico tantum Feminas, quae intra domesticos conclusς parietes, Nuptae , id unice moliuntur Maritis suis, ut immoderatius placeant' quin cultu eximio omnes tentare vultus solent ut viris suis voluptatem commodent, quae sepissime quidem in maritis dolent, vel intermissos veneris jocos, vel frigiditatem sugillant, vel quaerentes voluptatem robustam , laxatum

velut Mariti corpus non . excusant , modo quin , & non raro ab eo contemptim oculos reflectentes, atque animi alterat ionem accusantes , iurgii S contentionibusque omnia complent, quasi Maritus vires, spiritusque alibi consumeret, Nimirum sunt lis de illaru genere, quς amoris morbosi petulantia vanis hisce mometis praetexunt, atque occultant. Est ubi vero deposita sanctae, F diis placet , honesta ijs larva , quin ullus eas pia

dor retineat, nec modestia regat, neque verecundia temperet , conjuges natura procaces viris suis carnis obligata: jura audacter

petant, maritosque si quado officio defuerint, in venere fractos elumbesque derideant. Durum profecto Maritorum fatum, quos adeo imprudens socia fascinavit, ut si quid virium habeant, justitiae obtentu, cum tanta corporis animique offensa profundanti Verum ne hic joco potius, quam serio dicere, & sequiorem amabilemque sexum inurbane traducere videar, sancte, & candida, ut decet , historiae fide enarro, qui mihi opportune in memoriam redit, casum, & qui hactenus de connato, eoque in . seminis, insatiabili veneris appetitua nobis prolata testata abunde faciat, simulque indicaverit

SEARCH

MENU NAVIGATION