Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae, ejusque tribus primus facultatibus ... naturalibus

발행: 1672년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

. Cap. V. Suppo si alitatis a Natura. M

ut dixi) per modum actus. Continet enim in se naturam perceptiva,appetitiva & motiva facultatibus impraegnatam. Quare cum perpetim hae facultates praesente objecto quod naturales sint) e Xerceantur, cumque eadem natura sibi perpetubobjective praesens sit, necesse eli ut ipso momento divisionis sese ab omnibus aliis divisam cognosseat, suamque sum cientiam ad completum stuppositum conficiendum una sciat, nihilque praeterea ad hoc necessarium esse. Consentit ergo naturali quadam propensitate appetitiva huic completioni, sire utque motiva ad eandem exsequendam insurgit, sibique soli actu confoederatur, atque in completum stuppositum coalescit. Dico autem hanc confoederationem non esse proprie actionem, sed formam constitutivam suppositi in ratione suppositi. Non enim supervenit supposito prilis constituto, ut actio proprie dicta, sed ut causatio formalis quae terminatur ad suppositum ut formale suum causatum. Quam tamen causationem, ut dictum, propter imperfectionem intellectus nostri quod non possumus per modum actus uno conceptu totamentitatem hujus formae distincte complecti,) in adaequa te per analogiam ad actiones sive operationes utcunque in se sit actus substantialis ) eκponimus. Hinc ratio facillime reddi potest cur fancti Patres in mysterio Incarnationis suspendi &praeveniri resiliationem personalitatis humanae in humanitate Christi constanter asserunt ; quia nimirum ea humanitas non tibi soli confoederatur, sed assumpta ad Divinam subsistentiam in ea acquiescit & terminatur. 9. Porro confoederatio in e Xtrinsecam & intrinsecam distin co suo bra guenda est: quae distinctio propemodum coincidit cum priore. tio duplex; Illa enim est actio proprih dicta; haec,actus. Illae res plane divi- exterya, o fas in ordinem digerit, A vinculo quodam mutuae necessitu- y' ς η 'dinis connectit haec res intime conjunctas unione per se Leucommunione intrinseca cons ciat. Priore modo universus mundus confoederatur. Quaelibet enim ejus pars loco maximbidoneo ad totius emolumentum digeritur, it i nimirum ut una ParS alteri quam minime noceat, quam commodissime prosit. Hoc etiam modo confoederantur homines in familias, in civitates, in regna, dcc. Sed non opus eii plura hoc genus eκ- empla hic referamus. Posteriore modo naturae plurimhm diversae coeunt in unum per se , ut anima rationalis & corpusi humanum.

122쪽

,8 De disserenti a Cap. V.

humanum. Ratio est, quia eorum unio sit per intrinsecam confoederationem, quae sufficit ad conciliandam unitatemper se. Quanquam enim supra asseruimus subsistentiam modalem esse naturae eκtrinsecam, nihil tamen aliud inde colligi potest, quam eam, ut placuit D. Thomae, esse eκtra essentiam naturae, & eo respectu dici comparate ad essentiam )extrinsecam. Verdin praeter essentiam nihil aeque intimum naturae reperire est ac modum ejus substantialem, quo contrahitur ad suppositum, nempe ad certum modum essendi & opexandi. Intimior itaque est naturae suppositalitas, ut recte notat Suarius Disp. 3 . f. 7. n'. I 8. quovis accidente aut proprietate. Etiamsi igitur subsistentia modalis recte dicatur extrinseca respectu subsistentiae essentialis, si tamen conferatur cum confoederatione rerum ab invicem divisarum, quae . plane eVtrinseca est, non dubium est quin merito appelletur confoederatio intrinseca.

Principi- 1 o. Aliquid hic addi potest de principio iηdividuatio,iis, de

ηm. ih i' quom Thomas valde intricate & confuse loquitur. Quanquam enim generali quodam modo rem tenuisse videtur

' adeo tamen perplexe & obscure in propositione & eκplicatione ejusdem sese expedit, ut ejus discipuli partim in partes

abeunt, & sententias veritati pardm consentientes proferunt, partim praeceptorem deserunt. Cl. Suarius Disp. 3. f. 3. hanc rem proliκe tractat, ubi omnes prope eXpositores ante se efficaciter refutat , neque quidem ipse D Thomae mentem stricte sequitur, sed putat L. 6. entitatem cujusque rei, ut est principium unitatis ejus , ita esse quoque principium indivisionis ejusdem in se. Quae sententia, si intelligatur de individuo

quatenus opponitur universiali, adeo certa est, ut nihil se recertius esse queat. Neque enim creavit Deus entia universalia, neque quidem eXtra intellectum & res singulares

omnino creari, aut sustentari, aut esse Possunt : ut contra eκ-

istentiam idearum universalium Scholae passim disputant. Equidem de entis, aliorumve generum aut specierum, contractione ad individua, non soleo magnopere laborare, chin iam omnia prout in rerum natura sunt o facta fuisse ab initio singularia , intellectum vero nostrum ob modum intelligendi per inadaequatos conceptuso e singularibus universalia ab liraχisse, Si ergo quaeratur quo modo universalia a nobis

123쪽

Cap. V. Suppositalitatis a Natura. sp

a nobis facta revocentur ad singularitatem, puto fieri restituendo ea in locum quo intellectus eadem primo acceperat ;nempe quod ab intellectu praeciditur redintegrando; quo facto illico reducuntur ad primaevam individuationem. Quod praeciditur est realis entitas quam intellectus sub forma limilitudinis essentialis abstrahit, quae in omnibus individuis ejus dem speciei generisve usque ad supremum genus respective inest & deprehenditur. Quare fundamentum rei universalis est singulare in quo ejus conceptus fundatur & individuatur. Necesse ergo est realis entitas cujusvis rei eκsistens iit principium entis universalis & individuationis ejusdem. 11. Intellectus enim objectum reale nactus,idem seduld cum Mocius aliis comparat , nempe similitudines essentiales & dissimilitudines venatur. Inventa essentiali similitudine, eam solam, praecisa omni dissimilitudine , considerat, atque adeo conficit inadaequatum objecti conceptum. Hic autem conceptus,

in re, nihil aliud est nisi similitudo ut dictunto essentialis inter

omnia individua alicujus speciei aut generis : quae, ut praecise intellectui objicitur,in Scholis vocatur conceptus objectivus, ratio objectiva,& forma objectiva. Realiter, ut diκi, eκ- sistit in omnibus individuis ejusdem speciei aut generis, neque de ejus individuatione dubitare licet: ut, exempli gratia,esse hominem similiter inest in Petro, Paulo, & caeteris hominibus, in quibus singulis individuatur. Quilibet enim eorum est hic

homo,ut per se notum est. Iam vero conceptus quo intellectus sic praecise concipit hanc Objectivam rationem appellatur conceptus formalis : est enim idea sive forma objetii in mente concepta. EX hoc conceptu, praecisa reali eκssistentia, fit conceptus universialis, puta species humana, sive homo in specie. Demum, si velis reducere hunc conceptum universalem, videlicet hominis, ad pristinam individuationem, redde ei primo realem entitatem quam modo praecideras , conceptus non jam manet universalis, sed fit conceptus formalis, ut prius: deinde contemplator hujus conceptum objectivum,& habes entitatem in quolibet individuo homine realiter eκ- sistentem , nempe, est similitudo illa essentialis quae inter omnes homines intervenit. Clim ergo entitas realis praecisa reddat conceptum objectivum eX individuali universalem, eademque restituta eκ universiali individuum denuo con-

I a ficiat;

124쪽

De disserentia Cap. V.

ficiat ; manifeste tequitur esse principium individuationis. Hac enim posita, individuatio conceptus univcrs alis ponitur, 6c sublata, tollitur. 12. Insuper individuatio creata dividi potest in primam,oc ultimam. Illam voco eam quae in completa est, & spectat ad entia inchoata , ut partes cujusvis rei: hanc, quae completa est, oc terminat substantias integras. Nam partes, quodvis genus, non minhs individuales sunt quam subitantiae integraeeκ iis conflatae: imo partes metaphylice componentes, ut natura δc supposita litas, nec non partes essentiales seu physicae, ut materia & forma , partes denique elementales, ut elementa in milio, cognominantur principia individuationis substantiarum quas componunt. Sunt enim priores δc simpliciores totis eκ iis concinnatis, quod sufficit ut eo sensu eorum principia audiant. Quare, ut elementa dicuntur principia

misit, materia & forma principia corporis phylici, ita compositionis metaphysicae principia sunt natura substantialis &supposita litas. Cum ergo entitaS cujus vi S rei, ut modo probavimus, iit principium individuationis ejusdem, necessario fit supposita litas sit quoque partiale saltem principium individuationis suppositi. Asserit Suarius, & essicaciter probat Disp. 5. f. 6. n'. I . modum substantialem, quia simplex est o suo modo inditiisibilis, habere etiam suam individuationem ex se, ct non ex aliquo principio ex natura rei a se di lincto, Scc. Quareeκ hac sententia suppossit alitas est partiale principium individuationis suppositi ; nec aliud a me hic intenditur. Non

enim est principium individuationis naturae substantialis, neque in hac re mihi cum Suario lis est. Versim ut natura universaliter sumpta se habet ad naturam individualem, ita sup' posita litas quoque universalis ad particularem, δc suppositum supςrius ad infelius. Hoc declarat Suarius Disp. 3 . f. 8. ii'.

IO .ltem n '. I 2.oc I 3. Etenim non tant lim Socrates δc Plato

componuntur e X natura δc supposita litate, sed & homo, animal, Vivens, missum, corpus, substantia , nimirum omnis subitantia completa cujuscunque generis aut speciei. Ratio eit quia ut naturae rerum sint inter se essentialiter similes, ita

quoque eodem modo similes inter se sunt supposita litates. Nam ut hic homo Socrates, & hic homo Plato, &c. similes sunt in ratione hominis, ita alteruter alteri similis est in suppositalitate

125쪽

Cap. V. Suppo fit alisatis a Natura. 6 I

posita litate conformi & proportionata tali naturae. Quare linea media in serie praedicamentali, quae sola substantiarum completarum eiu componitur e X natura de modali subsistentia, quae ejus principia individuationis recte nuncupentur. Etenim non tantum natura, sed etiam modus subsistendi, ut supra monuimus, sumatur actualiter vel potentialiter. Actualiter, quatenus complet individua , potentialiter, quatenus genera δc species. Atque haec de principio individuationis quatenus individuum opponitur enti universali cui subordinatur.

13. Porro advertendum, conceptum objectivum rei uni- Universale vertatis & 1in Rularis in eadem re exsistentem non differre

realiter neque e X parte rei, ted tantum ratione cum tunda ofuistimento in re. Hoc clare e Vincit Suarius Disp. s. f. 2. n'. 9, IO, II,&c. item Dis P. 31. f. i. n'. 13. ubi fundamentalem

rationem hujus veritatis proponit , Ei haue inquit o sente imitam se explicatam exhi imo esse omnino veram. Hus fundamentum breviter ε', quia non potest res aliqua intrinsece ae formaliter corim fit ut iri ratione entis realis o actualis per aliud distinctum ab ipsa , quia hoc ipso quod dictinguitur uΗum ab alio, tanquam enSab ente, utrumque habet quod si ens ut condistinctam ab alto, con sequenter nori per illud formariter θ intrinseee differt, &c. Probat vero paulo infra f. 6. n'. I, 2, 3, , 5, dcc.) esllantiam actualem ab elis ientia ejusdem non differre realiter : neque quidem modaliter, n'. 9, IO, Ii, Ia.) sed sola ratione cum fundamento in re, n'. i 3, i , 13, &c. ) Non opuS est ut C riore probatione. Suppolita ergo reali identitate essentiae actualis δc exsilientiae, & consequenter conceptuum in ad 32-quatorum universalis δc singularis ejusdem individui, ) interendum est, principium individuationis non esse considerationem entis realiter aut eκ parte rei distincti ab individuo ipso cujus est. Ut pote realis rei entitas, quae est principium individuationis, non realiter aut e X parte rei differt a conceptu

suo in adaequato objectivo, sive qua universali sive qua individuali. Atque adeo principium hoc genus δc principiatum realiter idem sunt, & differunt tantum ut in adaequati conceptus ejusdem rei. Insuper e A dictis innotescit principium individuationis cujus vis substantiae completae esse metaphylicec Qta positum e X natura dc supposita litate : ita tamen, ut in hoc

i 3 sensu. A

126쪽

De disserentia Cap. V.

sensu suppostalitas haud multum contribuat Id individuationem. Chm enim nequeat dare quicquam quod in se non habeat, cumque supposita litatis entitas sit admodum eκilis ;fieri non potest ut magnum aliquid principio naturae addat. Accedit, quod a natura dimanat, ejusque adeo ratio principii in naturam ut in causam ejusdem ultimo resolvitur. I . Verlim enimvero alio longe siensiu haec quaestio disputari potest. Individuationis enim principium dupliciter accipitur :vel quatenus opponitur universiali quod contrahit, ei addendorealem entitatem prius ab intellectu praecisiam , vel quatenus Opponitur mutationi individuali, dc sic dicit principium permanentiae sive identitatis individualis. Individuum enim, quando mutatur, non transit in rem universalem, sed in aliud individuum sive ejusdem live diversae speciei. Quare consideratio individui quatenus nulli alii communicatur differens est ab ea qua contrahitur, δc e X conceptu universali fit singularis. Ad hanc enim requiritur duntaxat additioentitatis realis prilis praecisiae: ad illam vero requiritur insi- per limes seu terminus naturam individualem a communione cum aliis naturi S coercens. Caeterlim de hoc principio individuationis supra egimus, nimirum quatenuS Opponitur universiali : hic vero consideramus quatenus contrahit naturae communicabilitatem, nimirum quatenus eκ communicabili incommunicabilem reddit. Natura enim utcunque actu eκ-

sistens potest vel cum alia natura uniri, vel seorsim stare, ut eκ supra dictis liquet, & consequenter diversis stuppositis communicari , praesente autem certa Lupposita litate, perpetuo incommunicabilis manet. Clim ergo permanentia individualis & incommunicabilitas individui idem sint, necesse est ab eodem fonte di manent: sed incommunicabilitas individui manifeste fluit a suppositalitate, & consequenter permanentia individualis ab eadem scaturit. Clim ergo aliud sit naturam universalem ad individualem contrahere, aliud, naturae singularis communicabilitatem terminare 6c incommunicabilem redderet, necesse est sint quoque propria hujus incommunicabilitatis principia. Cumque stante incommunicabilitate individuatio maneat, mutata mutetur, certum est principium

istud incommunicabilitatis esse quoque suo modo principium individuationis, diverti nimirum generis ab eo quo universale ad

127쪽

Cap. V. Suppos italitatis a Natura. 63

ad singulare contrahitur. Hoc enim non sussicit ad naturae communicabilitatem terminandam. Quare individuatio dupleκ est: altera restringit universalitatem ; altera terminat naturae communicabilitatem. Supra e X plicuimus priorem :hic aliquid de posteriore est advertendum. 13. Dices, nondum fatis constare, rationem individui,qua Op- Singulare ponitur universali esse eκ parte rei distinctam ab ea qua oppo- θ nitur communicabili. Videtur enim Suarius Di sipri. f. I. Π .rationem individuationis per incommunicabilitatem e X plicare , quod nullus faceret, si putaret communicabilitatem ti universalitatem esse rationes plusquam ratione distinctas. Verba ejus sunt, Nulla autem negatio dissonis sieu diuisbilitatis exeogitari potest quae compleat ratioηem entitatis iudividuae ct fu gularis, nis ea quae a nobis explicata est, scilicet,quod entitas talis si, ut tota ratio ejus n n si eommunieabilis multis finitibus entitatibus, seu, quod idem ei, ut nou si divi bilis in plures entitates tales qualis ipsa est, &c. Et paulo infra, Ratio, inquit, uni-iuiis per se individuae o sugularis eous iit in entis a te, sua natura, per se una, o praedicto modo indivisa seu incommuηieabili. Responderi potest, communicabile dupliciter accipi posse 1, & similiter incommunicabile. Nam primo, aliquid communicabile dicitur quod fit universiale, dc de pluribus praedicetur , ut homo de Petro & Paulo. Hoc sensu, communicabile & universale idem sonant , & eodem, individuum omne solum δέ semper est incommunicabile nempe quatenus incommunicabile opponitur universali. Secundo, aliquid dicitur communicabile quod per modum participationis alteri quasi in possessionem tradatur. Praedicatur quidem communicabile hoc genus,sed non directe, ut universale, atqui oblique, concrete fc re duplicative: ut pars est totius pars, accidens est subjecti accidens, natura est suppositi natura. Hoc sensu sola supposita sint incommunicabilia. Accidentia enim,ut dictum, communicantur subjecto, partes toti, natura supposito. Quare sola substantia completa, nempe supposita litate terminata, est hoc sensu incommunicabilis. Individuatio enim accidentis, partis, ut & naturae e X sistentis, incommunicabilis est dunt a Nat , quia non communicatur pluribus talibus qualis ipsa .cii : quae incommunicabilitas universalitati solummodo opponitur. Atque hoc sensu recte Saarius per incommunicabili

tatem -

128쪽

64 De disserentia Cap. V.

tatem generalem rationem individuationis e X ponit. Posterior autem incommunicabilitas, quae neque accidentibus, neque partibus, neque naturae, ratione solius exsistentiae competit, solis substantiis completis sive suppositis appropriatur. Est autem haec quoque incommunicabilitas individuatio quaedam, sed non ea quam supra primam sive inchoatam, incompletam δc interminatam nominavi, qualis est individuatio accidentis, partium, & naturae substantialis eκ sistentis, sed ,1upposita litate nondum terminatae o verhm est individuatio suppositorum, nimirum completa & complete terminata. HU-jus jam individuationis principium alia longe res est ab illa quae contrahit universale ad singularitatem, nempe est ipsis supposita litas cujusvis rei. Natura enim substantialis quanquam sit sussiciens principium suae singularitatis per suam actualem entitatem , per eam tamen non formaliter, sed quasi materialiter tant lim, hujus principii rationem attingit. Supposita litas autem sola est proximum hujus individuationis principium. Adeoque habemus istud Divi Thomae extra essentiarunatur sine quo impossibile e 1i ut creatura sit in rerum natura naturaliter, o scilicet statum divisium live suppositalitatem. Suppo iud- 16. Iandem qἰi estionem de principio individuationis ad litatem esse nobilem statum perduκimus. Non enim hic amplilis deis P xii Vipi xλxione tantum a suo principiato distincto agimus,

β neque de lana caprina aut de re levis momenti contendimus, sed de principio quod ex parte rei a principiato discrepat, quoque polito, individuum completum ponitur, sublato, tollitur : imo quo posito , individuatio, vel in materiae individualis fluXu, intemerata fervatur. Hanc ergo quaestionem priore multo potiorem puto, dignamque in quam altilis inquiramus. Etenim posita eadem numero materia, non necessifario idem rei ultat individuum et, neque, mutata materia, nemcessario sequitur individui mutatio. Similiter nonnunquam eadem natura manente, idem individuum non manet. At econtra, mutationem supposita litatis mutatio completae individuationis inseparabiliter comitatur, & permanet hac immutata. Quibus indiciis evidenter constat, non materiam, non naturam substantialem, sed solam modalem subsistentiam, esse proκimum, hoc genus, individuationis principium.

Si enim materia cisci h0c principium, ea posita, poneretur individuum

129쪽

Cap. V. Suppositalitatis a Natura.

individuum completum di, & similiter si natura esset idem principium,ea data, sequeretur individuum completum. Sed aliter multo evenit. Nam, sola suppositalitate manente eadem, manet individuatio; sola suppotitalitate mutata,materia manente naturave, individuatio mutatur. Quare hisce assertionibus explicatis & probatis, fatis innotuerit quod intend1tur, uolam suppositalitatem esse hoc genus principium individuationis. Et consequenter, in sequentibus his insistendum est. 17. Dico, primo, manente materia, dc natura, posse mutari ultimam sive completam individuationem, mutata sola suppositalitate. Quod sic demonstro. Duae guttulae aquae, aut duae lactis aliusve liquoris similaris, minimo negotio uniuntur, ut cuiviS notum est. Unitis vero, status prior alterutrius divisus cessat, & novus eκoritur partibus unitiS communis. Manet materia duarum guttularum, manetque natura hujus

aquae individualis: non autem manent duo individua, sed unum tertium duobus aequivalens & eκ duobus resultans, ab utrisque simul sumptis eκ natura rei distinctum. Ratio est, quia mutatur suppositalitas, & haec sola. Constat mutari suppositalitatem, quod status divisus, qui, ut supra monstratur, est ratio ejus, manifeste mutatur. Guttulae enim pritis divisiae uniuntur, neque amplids a se invicem, sed duntaxat ab omnibus aliis, dividuntur. Quod autem individuatio mutatur, eli eo patet, quod erant duo indi vidua, nunc unum tertium fiunt, quod ab alterutro duorum realiter differt. Etenim alterutro eorum seorsim duplo plus materiae continet. Ve-thm si conjunctim conferas duas guttulas δc unam majusculam eκ illis conflatam, neque differunt plane realiter, neque sola ratione, sed distinctione medii sive modaliter. Eadem enim materia ead&nque natura novum tant lim essendi modum sibi acquirunt. Differunt ergd sollim per novum modum essendi,sive per novum statum divisum quem nactae sunt. Climvero novus status sive nova suppositalitas differat tanthm mo-d aliter a natura cujus est, necesse est ubi natura manet eadem,& modus ejus subsistendi tantdm mutatur, mutatio sit tan-thm modalis: cumque, mutato solo modo naturae, mutetur

individuum, ut eκ dictis ostendituro sequitur novum modum esse sussiciens istius novae individuationis principium.18. Advertendum est, rationem suppositalitatis mariime Κ elucescere

tur I Q.

Idem a glimentum

130쪽

De disserentia Cap. V. .

elucescere in hujusmodi instantiis in quibus ea sola mutatur :Micte ergo in his perpendendum est quid accedat, quid recedat . quidque permaneat. Manifestum est materiam totam totamque naturam aquae in unione duarum guttularum ejusdem praeexstitisse, & adhuc permanere , sed erat prilis in duas guttulas divisa, nunc divitio cessat, unio luccedit, &cum unione mutua entitatis communicatio, tum inter se, tum

toti: quin & tota massa fiat divisa ab omnibus aliis materiis, naturis aut suppositis. Sibi ergo soli confoederatur, non quidem per viam actionis, atqui per viam actus , hoc est, per resultationem determinati principii ideatis suripsius, ut substantiae individuae ab omnibus aliis fatis divisae, adeoque in 1e completae, dc a se appetendae atque tuendae. Principium enim ideale interna quadam & objectiva unione naturae substantiali desponsatur, ejusque tres primas facultates, perceptivam, appetitivam & motivam, informat, actuat, quasi satiat. Quia vero se fatis ab omnibus aliis divisum repraesentat, nulli eXtra se commvulcatur, tibique soli unitur, nec non sibi soli sussicit. Atque haec de prima assertione. 19. Dico, secundo, fieri posse ut, manente materia, tam natura quam suppositalitas, atque un, individuatio, mutentur. Probatur instantiis hujusmodi. Tquis portionibus aqua& vinum, aut alia diversia miscibilia, commisceantur. Materia tam aquae quam vini manet , natura utriusque infri mitur & contemperatur; suppositalitas & individuatio mu-ζantur. Verhm proxima causa mutationis individuationis non referenda mutatae naturae, sed mutatae suppositalitati. Mutaretur enim individuatio etiamsi natura eadem permaneret : ut constat eκ instantiis prioris assertionis cum his collatis. Quare in exemplis his quoque sola suppositalitas. est

causa proxima & principium completae individuationis. Nam alioquin natura, materia, partes 8c accidentia dicantur suo modo individua ; sed in completa sunt absque suppositalitate. Et quidem haec incompleta individuatio ab illa realiter differre videtur, quod , hac immutata manente, illa mu

tetur.

2O. Dico, tertio, ut manente materia mutari potest individuatio, ita fluente eadem individuatio manere potest. Sciendum est, duo esse individuorum genera, quorum alterum

SEARCH

MENU NAVIGATION