장음표시 사용
131쪽
Cap. V. Suno'alitatis a Natura.
ad esse permanens, alterum ad esse in continuo fluXu, deteria minatur. Ad primum genus spectant non tant diri fribstantiae immortales, sed & corpora quae maXime durabilia tu fixa putantur, ut lapides, mineralia, metalla, & similia : quanquam eκ his quoque plurima imo Omnia saltem attritioni, si non ) eκhalationibus obnoAia sint. Ad polierius, ea quae continuae fluXioni materiae subjiciuntur 3 cujusmodi sunt ea omnia quorum calor insitus humiditatem jugiter depascitur,
ut omnes plantae, Omnia animalia. Huc quoque referas fluvios, flammas, thermas, fermentantia,& omnia quae sua natura continuae dissipationi apta nata sunt. Posterius genuS, ut plerumque prius nobilitate vincit, ita stabilitate eidem cedit. Inter ea quae maXime conspicuum materiae fluxum assidue patiuntur fiunt fluvius,ignis, flamma lucernae,& similia. Fluvius continuo lapsi aquarum se in oceanum effundit, & intra mensis feth sipatium tantam aquae vim quantam in suis alveis continet, & forte majorem, e XΟnerat: interimque idem manere
fluvius perhibetur. Nam ut emuit qua mare spectat , ita qua terram, novo subinde affluxu e fontibus 8c rivulis scaturiente redintegratur. Manet ergb idem individuus fluvius, etiamsi
tota ejus materia multoties in anno evacuetur & innovetur.
Quare necesse est aliunde quaeramus hujus individuationis principium. Similiter flamma lucernae continuus quasi fluvius flammae est, & jugiter absumit oleum aut sevum quo nutritur. Materia enim flammae quolibet momento novis eAhalationibus alitur & renovatur. Et si vero materia ejus perpetim mutetur, putatur tamen eadem numero flamma, donec extinguitur, permanere. Hujus quoque individuationis ratio ab hac assertione petenda videtur. Plantae ex parvo semine in vastam molem, puta arboris, eXcrescunt: ita ut earum
prima stamina non sunt millesima pars plantae ad summum suum incrementem provectae. Accedit quod prima illa stamina indies pilis minusve attenuantur & absumuntur , ita ut vix millesima pars primorum rudimentorum ad senium usque plantae perdurat. Interim individuatio ejus a primis ejus
dem rudimentis ad extremam adeptam magnitudinem eadem continuatur. Denique, eadem res non minlis, quin PQ
tilis magis, conspicua est in animalibus, praesertim calidioribus& nobilioribus. In homine, eri observatione Sanctorii, in K a su a
132쪽
sua Medicina statica, duae circiter librae in dies per insensilem
transpirationem dissipantur. Non ergo sperandum ut eadem individua materia ab initio ad finem vitae permaneat, pauculae fortasse particulae magis terrestres, ut in Ostibus, &c. maneant, caeterae omnes deflagrantur. Si igitur rite perpendamus quantilla sint prima embryonis rudimenta ad hominis adulti molem collata, & dein subducamus quod in dies vi caloris absimitur, facile inferamus vi X millies millesimam partem materiae quae constituit virum integrum a primis embryonis rudimentis profluκisse. Clim ergo nihilominus individuatio eadem maneat, necesse est ea ab alio fonte quam abidentitate materiae promanasse.
21. Gravissima hic objectio occurrit, Si dentur supposita
in continuo fluκu, flatum divisum non esse rationem suppositalitatis. Quod enim est in statu diviso neque accessionem neque diminutionem materiae vel minimam, absque innovatione status, admittit. Respondeo, in naturis quidem perpetuis aded rigide accipi statum divisum ac hic intenditur. Ve- Thm in caducis non in eo rigore accipi debere, sed admittere augmentationem& diminutionem, modo sensim & sine sensis fiat: imo in his, respectu permanentiae individuationis, magis attendendum esse ad confoederationis modum quam ad divisionem factam. Dices, statum ergo divisium non esse stuppositalitatem. Respondeo, statum divisum non tantdm dicere negationem unionis cum omni alia natura aut supposito, sed& rationem positivam, quae modum individualem sive legem confoederationis includit & hunc modum, quo possit ivh consepletur natura, 8c determinatur ad esse & operari, esse ipsam positivam rationem supposita litatis, vel fallem inadsequatum conceptum ejusdem, & politivum principium individuationis. Manet itaque individuum quamdiu individualis modus
confoederationis manet i, hoc mutato, mutatur. Actus enim
sive modus confoederationis includit ideam sive characterem individui ; qui quidem, de omni momento, requirit negationem unionis cum omni alia natura sed, diversis temporibus, non necessario adstringitur ad hanc aut illam individuam materiam, neque ad hanc vel illam materiae quantitatem, sed modo augetur,modo minuitur, aut simul, respectu diversarum Barticularum augetur & minuitur: ea tamen lege,ut quicquist
133쪽
Cap. V. Suppositalitatis a Natura. 69
de novo recipiatur in societatem individualem prius dometur 9 subigatur, sive coquatur in naturam 8c genium subigentis. Suscipit ergo ideam domantis, cui deinceps unitur, & quasi identificatur. Ea quoque lege, ut quicquid rejiciatur ab hac confoederatione e Xuat se priore idea, & in momento quo re- jicitur aliam induat. Verdita ut haec magis distinete intelligamus, opus est in naturis perpetuis & mutabilibus seorsim eκ- pendamus, & in his, quod in aliquot genera discriminentur, se eunddm ea tigillatim consideremus. 22. In naturis perpetuis status divisius adeo rigide permanere Status di- supponitur, ut ne minimam vel accessionem vel diminutionem vij s in absque innovatione individuationis perferre possit. Ratio p 'ς 1 ε est, quia determinatur ad permanentiam irrefragabilem. Non
enim cou foederatur ad durationis seriem secundum aetates variabilem, cui naturalis terminus praefinitur, sed ad seriem carentem omni termino, dc consequenter etiam omni processu aut variatione eo versds tendente. Ridiculum enim est putare substantias perpetuas, quales perhibentur Angeli, decurrere per aetateS,& paulatim ad ac men persectionis conscen dere. Sic enim processu temporis necessario ad senium vergerent, & spe perpetuitatis frustrarentur. Quare agnosco in individuis perpetuis statum divisium restringi ad omnes vel minimas particulas, sive materiales sive entitativas, ita ut neminima eAcidere queat,aut de novo addi, quin novum individuum exoriatur. Hinc quoque inferre licet, distinctionem
individuationis in primam 8c ultimam, seu in inchoatam &completam , mi talis necessariam esse in individuis perpetuisqv m in corruptibilibus. In illis enim, ut prima est perpetua, ita & ultima, neque ab ulla naturali causa ab invicem sie parabiles sunt : quod fortasse causa fuit cur nonnunquam D. Thomas de distinctione naturae 8c suppositi in Angelis mi-ntis solicitus fuit , quanquam in aliis locis satis certo statuat
naturam absque aliquo e X tra essentiam ejus realiter esse non
posse, & sic suppositalitatem ut necessariam ad individuationem complendam etiam in Angelis requirat:) in his verd manente individuatione prima perpetua, ultima mutabilis seu corruptibilis deprehenditur. Similiter in perpetuis, non multdm refert distinguamus necne negationem unionis cum omni alio ab actu naturae confoederatae eam sustentante. Pe
134쪽
petud enim & pari passa se mutuo comitantur, neque ab invicem ullo modo sejungi queunt. In individuis vero corruptibilibus res longe aliter se habet, ela id ea totam individui
continuationem repraesentans non rigide omnem unionem - cum HOVa materia respirat, neque totam ab initio sibi indultam pertinaciter retinet ; Led paulatinam ec insensilem mutationem admittit. Cum vero ratio regulae certilis a perpetuis quam a mutabilibus desumitur, ratio generalis status divisi sive suppolita litatis ab illis potihs quam ab his deducenda fuit, in his autem limitatio potitis rigidae regulae eκ- fpectanda. In quantum enim mutabilia ab absoluta perpetuitate recedunt, in tantum etiam a statu divisio accurate eodem eAcidunt. Norma itaque absoluta status divisi ab eo quatenus in perpetuis cernitur describenda est. Atque haec habui de statu diviso dicenda quatenus in individuis perpetuis
23. In individuis mutabilibus non adeo rigide semendus est, sed paulatinam, ut diκi, sensimque factam materiae sive diminutionem 1ive additionem admittit. Ipsa enim indi, viduatio in his quodammodo fluxilis est, & minias certae terminationis. Quanquam enim habita ratione naturae rerum fluxibilium ) dicitur manere eadem , haec tamen identitas non est accurata, sed aliquali variationi submittitur. Si vero ipsa individuatio non sit eAquisita, non enspectandum est, suppositalitas, quae proκima ejus causa est, penitds immutabilis maneat: sed fallem in genere tenendum, id quod1pectabilem mutationem non incurrit, idem reputandum csse. Sunt interim nonnulli hujus mutationis quasi fines &limites, quos stuppositalitates δc individuationes manentes eaedem non trans rediuntur, quorum praecipuos quod scitud igni sint ) hic paucis explicabimus. 2 . Primo, Idem suppositum sive individuum completum nunquam est in se aut a se divisium. Verlim hoc ad generalissimam rationem entis, quatenus est unum, spectat. Nihil tamen impedit quin etiam descendat ad supposita. Quic quid enim inest generi omnibus speciebus competit. Sed in substantiis materialibus requiritur porro, ut quod idem est, sit sibi continuum. Nam continuitas in materialibus est ad unitatem quantitativam necessaria. Quare particulae quae a majore
135쪽
Cap. V. Suppositalitatis a Natura 7r
jore massa quoquo modo separantur novam acquirunt stuppositalitatem 6c individuationem ; quanquam majori massae ea innovatio non propterea tribuenda sit. Si enim in divisione non spectabili permanentia alterutri parti sit adscribenda, non dubium est quin majori massae debeatur. Divisio enim non spectabilis dicitur, chin id quod a majore massa auferatur, ad eandem collatum , ViX satis proportionatum aut consideratu dignum sit : ut si quis e mari situlam aquae hauriat, aut guttulam e situla. Nam individuatio non supponitur mutari in mari ob ablatam situlam, aut in situla cb perditam guttulam ; quia tantilla variatio in mutationi obnoxiis non est spectatu digna. Nihilominus particula separata novam individua tionem novamque stuppositalitatem nanciscitur , quod postquam dividitur nequeat participare de stuppositatitate majoris massae, & consequenter opus habeat nova sibi propria. 23. Secundo, Quod in unitatem cum altero admittitur
perdit suppositalitatem dc individuationem propriam , sed si
sit portio non spectabilis comparata ad massam cui additur, non facit mutationem individuationis in ea, sed eidem cedit, in eamque quasi absorbetur, tantumque perdit propriam individuationem. Non enim eκpedit ob tantillam additionem in mutabilibus innovationem asseramus. InducimuS enim, hoc admittendo, non ferendam incertitudinem in modo loquendi & concipiendi de istiusmodi rebus. Indies enim propemodum Omnia mutarentur, & nova nomina novasque periphrases postularent. Quare ut in ablatione non spectabilire S non mutatur, ita neque in additione consimili. Sussicit enim in inaequalibus hujusmodi unionibus, si unius fallem partis individuatio pereat. ut, eXempli causa, in Oceanum guttula aquae injiciatur , an propterea putanda sit oceani suppositalitas aut individuatio mutari 326. Tertio, Idem ab omnibus aliis quibuscum non identificatur est aliquo modo divisum. Est autem divisio multi pleX, naturae dc continuitatis, actualis 6c potentialis , ut alias differentias hic mittamus. Quod actu non continuatur alteri, nequit esse idem durante discontinuitate. Sic alimenium, quamdiu actu non unitur corpori alito, non admittitur in societatem individuationis cum eodem. Quod continuatur 2. Additio
136쪽
tur alteri, ei communicatur in generali saltem ratione materiae , non autem necesse est communicetur ratione inferioris naturae: ut pars spha celo correpta communicatur corpori
animalis, sed dividitur a natura ejusdem, quia nec viVit, nec sentit. Videtur autem haec divisio potentialis respectu continuitatis, sed actualis respectu naturae. Similiter eXcrementa sanguinis nondum secreta, respectu naturae sanguinis, defuncta sunt , sed ei continuantur resipectu dimensionis,
donec actu secernuntur. iΗactenus proposuimus limites individuationis quatenus unione 6c divisione praefiniuntur : supersint adhuc duae multo potiores regulae, quae sumuntur ab individuali actu confoederationis naturae, & ab idea qua idem actus informatur. 27. Quarto, Igitur supposita litas & individuatio manet eadem quamdiu primarius scopus actus confoederatae naturae manet idem : cessίm te vero primario naturae scopo, cessat suppositalitas & individuatio ejusdem. Primarius naturae scopus omnibus corporibus communis consistit in praeservatione particularis formae, qua constituuntur, cujusque divisione a se eo-xum individuatio dissolvitur. In corporibus in specie,puta similaribus, qua talibus, natura consciderata praecipue intenta est conservationi unitatis sutipsius in interiore & maxima suae
molis parte. Patitur itaque particulas superficiales facililis abstergi aut abradi quam interiores, dc multo magis quam totam massam dividi. Sic enim individuationem perderet ;fed ob particulae non spectabilis ablationem minime interit. Insuper, in fluidis scopus quodammodo oppositus est ei in terminatis. In illis partes confoederantur ad liberam sui ipsius quoquoverssim distusionem , ut in aqua : in his, ad determinatam & fixam inter se posituram partium , ut in glacie.
Porro, in corporibus organicis ipsius partium structurae maxima habetur ratio et sed omnia organa non sint paris necessitatis aut pretii. Hinc minlis ad vitam necessaria violari pose sunt absque totius individui interitu : ut ramo arboris detruncato, aut pede animalis abscio, non statim individuum destruitur : sed si organum ad vitam plane necessarium peniths vitietur, totum corruit. In plantis vero primarius scopus non tam respicit certum organum, quam individualem
vegetationis rationem: & similiter in animalibus primus sco'
137쪽
Cap. V. Suppo Palitatis a Natura.
pus non est hoc vel illud organum, sed haec vel illa determinata animalis vita, qua durante individuatio ejus permanet, cessante, desinit. In homine hic scopus ulterilis protenditur,
nimirum ad unionem corporis cum anima rationali. Haec enim, manente vita, corpori unitur, eademque e X tincta, a corpore separatur.
28. Quinto, Manet idem individuum quamdiu retinetur eadem idea individualis a generante ab initio impressa. Individualis enim haec idea a principio ad finem durationis individui continuatur. In ipso quidem instanti determinationis naturae substantialis ad certum sippositum necessario resultat actus quo ea sibi soli confoederatur. Hic actus supponit ideam rei eo actu productae. Frustis enim dicitur natura confoederari, si nesciat id in quod confoederatur. Suppositum,&consequenter individuum, productum, est id in quod confoederatio terminatur. Hoc si natura percipiat, habet ejus ideam , sin non percipiat, in idem non confoederatur. E enim confoederatio est actus vitae, & consequenter perceptivus sui & effectus a se producti. Actus enim perceptivus supponit ideam qua objective terminetur. Individualis haec ideat principio ad finem durationis individui continuatur. Quanquam enim materia sensim mutetur , nova tamen, quae in locum prioris sussicitur, priusquam admitti potest, domatur, 8c cogitur suscipere ideam individui domantis. Similiter materia separata in actu abitus deponit ideam prioris individui,& novam suscipit.
29. Quaeres quomodo idea vocetur eadem, chm non dimanet ab eadem materiali causa a qua primo profluxit. Respondeo, in prima determinatione naturae ad individuum caducum resultare ideam, non soldm actualem praesentis status, sed δc potentialem futuri ; sed cum aliquali variatione eκ parte decreti naturae requisiit a. Natura enim confoederata non
tantum actu determinatur de praesenti, sed & potentialiter seu aptitudinaliter de futuro. Quare naturae sic determinatae idea non tantum repraesentat praesentem individui rationem sed etiam futuram, in quantum contineri dicatur in praesenti causa. Hoc igitur respectu dicitur nonnunquam idea, individuum, respectu actualis status ejusdem, anticipare, dc concurrere, ut causa e Xemplaris, ad ejus consummationem ML Perma
138쪽
permanentiam , ut cernere est in individuis organice formatis, in quibus idea ad ipsam formationem concurrit : ita ut pullus in ovo sit actu pullus quoad intentionalem maturae confoederationem, & quoad id eam secunddin quam ea pullum formatura est : ita ut idea conspiret ut causa egemplaris ad formationem rei quam ipsa repraesentat. Concedendum itaque est, ideam in prima naturae determinatione resultantem praedes inire necessarias individui variatione S, quatenus a natura ejusdem dependent, neque propterea eas aestimari debere novas individuationes , clim individuum tale non recte diceretur manere idem, si non stabiret tales mutationes. Climenim e X naturae decreto animalia destinantur ad aliqualem variationem secunddm aetates, dc ad quotidianam dissipationem nonnullarum particularum vi caloris, nec non ad instaurationem earundem per assumptum alimentum ; nisi haec ua in decursu vitae eveniant, non fuerit idem individuum quod ab initio a natura intendebatur. Dicendum itaque est, primam rei id eam repraesentare non sollim actualem naturaestatum, versim etiam potentialem. Nam individuum mutabile potentia prilis est quam actu, dc eo respectu idea ejus
idem anticipat: ut ovum foecundum actu continet ideam
futuri pulli pullus vero adhuc potentialis est, necdum acta formatur. Quare idea pulli prima feriem dc processum totius vitae pulli continet, nempe naturalem variationem ad ejus continuationem necessariam in antecessum repraesentat.
Quare idea eadem totalis quae individuum, quatenus actucit, exhibet ut in actu, quatenus in potentia est exprimit ut in potentia. Est enim ejusdem indi vidualis naturae repraesentatio, sed cum aliquali variatione secunddm aetates, dcc. ut dixi. Verum distinguendae sunt ideae quae a natura mediante sola causa uniente aut dividente resultant, ab iis quae vi generantis in actu productionis veluti figilla emcaciter imprimuntur. Hae enim antevertunt actualem individui statum, 8c ut causa e Xemplaris ad ejus formationem concurrunt:
illae simul cum actuali divisione aut unione e natura sponthdimanant. Dicendum itaque est, posse ideam in materia rite di posita, nempe seminali, antevertere statum formatum
plantae aut animalis a natura respective intentum.
3o. Videtur autem sententia Divi Thomae maxime ab hac opinione
139쪽
Cap. V. Suppositalitatis a Nat a.
opinione aversa, ubi asserit in materiae signata quantitate individuationem principiari. Respondeo, primo, Divum Thomam, ubi loquitur de lignata materiae quantitate ut de principio individuationis, non ita accipiendum esse, quasi vel let materiam esse hoc principium in spi ritibus rebusque immaterialibus,tis nempe quae materia carent. Quid enim absurdius fingi potest, quam ut aliquid dicatur intrinsecum principium istius rei in qua non est, imo & a qua tantopere discrepat 3 ut spiritus sit hic spiritus, quia fundatur in hac materia a qua nullo modo dependet ' Quasi materia potest esse principium spiritus, aut det ei actualem eAsistentiam. Quare materia non intenditur esse principium individuationis, nili in materialibus. Haec ergo Divi Thomae assertio de solis materialibus intelligenda est. 3I. Dico, secundo, Divum Thomam, ubi loquitur de signata materia, non intendere, eam esse principium individua tionis completae, de qua modo locuti sumus, sed primae 5c incompletae : quo sensu verissimus est. Realis enim entitas materiae est principium individuationis ejusdem, ut eX stupradictis de individuatione quatenus opponitur universali liquet, ) non autem est principium individuationis quatenus ea opponitur communicabili modo stupra exposito. Etenim istud extra naturae essentiam, quod ad cujusvis rei entitatem xealem secunddin Divum Thomam necessario requiritur, est hoc genus principium. Eo enim quod requirat ut sit eXtra essentiam naturae, constat nihil aliud esse nisi supposita litatem, prout hactenus e Xposuimus. Caeterlim ubi Divus Thomas restringit materiam per signatam quantitatem, non mihi verisimile est voluisse eum, quantitatem esse principium individuationis substantiae materialis, sed potilis per signatam quantitatem intendisse quantitatem entitativam, hoc est, certam sive signatam materiae portionem, sive ea ab aliis omnibus divisa iit, sive secus. Nam partes hoc sensi non minus individuae sint quam tota, & quaelibet materiae portio lignata est individualis, & e X sistit. Verlim haec individuatio communicabilis est diversis individuis completis, ut e X quotidiana rerum mutatione patet, in qua materia, quoad individuationem primam ea lcm manens, quoad ultimam seu completam subinde mutatur: imo non tant lim naturam individua-
140쪽
lem,sed & frequenter specificam, nec non genericam, variat ita ut materia foeni fit equus, Sc equi, scarabaei, Interim in hisce omnibus mutationibus materia retinet suam individuationem incompletam sive primam , quam , cum Divo Thoma, agnosco pendere a sola signata portione materiae. Una enim materiae portio non fit individua per aliam, sed quaelibet individuatur per suam realem entitatem , ut Suarius Disip. l. f. 6. n'. a. clarh demonstrat. Porro, credibile est Divum Thomam per materiam intellexisse materiae massam, &praesertim corporum similarium. Haec enim signata materiae
quantitas facile insinuat : quin & corporum dissimilarium. Nam horum quoque partes per assignationem discriminari possunt, & quaelibet pars ab altera per assignationem suae dimensionis discriminata distinctum incompletum individuum est. Jam vero materiae massa non eXcludit formam substantialem, modo materialis fit, quae similiter divisibilis est per assignatas portiones ejusdem. Recte ergo videtur Divus Thomas, quanquam subobscure, de principio individuationis utrumque genus, de incompleto & completo, statuisse. Integra 32. Superest tantlim, coronidis loco, integram Supposita- descriptio. litatis definitionem seu descriptionem proponamus. Suppositalitas seu Subsistentia modalis est status naturaefubstantialis ab omnibus aliis divisus, in se completus, continens actum confoederationis sibi soli, ideamque inde re stultantem, quibus ad certum individuum completum 3c incommunicabile sub aliqua specie & serie generum in praedicamento Substantiae determinatur, sive actu contrahitur. Partes hujus definitionis supra fuse eκpenduntur, nec opus est earum ulteriori explicati0ni hic inhaereamuS.