Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae, ejusque tribus primus facultatibus ... naturalibus

발행: 1672년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

Cap. VII. De Materia prirua.

Quare eo duntaxat scopo hanc sententiam proponit 8c defendit, ut philosophiam sitiam sententiae eorum Theologorum qui defendunt Transubstantiationem in Eucharistia ossiciosam

dc conformem reddat.

I9. Interim ego non nego Suario, quin detur quantitas in Eam dij materia quae realiter a substantia materiae discrepet ; neque 1θρος βin hoc ad partes Nominalium penit lis accedo. Etiamsi enim molem substantialem materiae agnosco, non tamen propterea dari quantitatem accidentalem ab ista mole distinctam prorsus nego : ut moX videbimus. Aliud enim est dicere, dari molem substantialem , aliud, nullam dari in materia quantitatem accidentalem: similiter aliud est dicere, molem materiae non esse distinctam a substantia ejusdem , aliud, quantitatem molis non esse distinctam ab eadem. Nam quantitas molis est accidens, moli ut subjecto superveniens. Moles ipsa autem est substantia, seu inadaequatus substantiae materialis conceptus. Non enim tantas partes accidenti tribuo, ut largiatur materiae suae corpulentiam : quin potilis, quia materia est na ura sua corpulenta, est idoneum subjectum quantitatis. Non permitto quantitati insolescere, & praescribere legem materiae , sed aequum est illa potilis huic morem gerat. Non putandum est materiam suam molem a quantitate mutuari , sed quantitatem talem esse qualis est, quia moles materiae talem constitutionem accidentalem ut sibi proportionatam postulabat. Quare ubi Suarius loquitur de quantitate molis, affectionem concrete cum subjecto conjungit ; ita ut per quantitatem intendat affectionem, & per molem, ejus subjectum: 8c qui Suarium sic interpretari velit, mecum conciliaverit. Propterea vero quod distinguat partes materiae in entitativas seu substantiales, & quantitativas, haec ejus interpretatio facith admitti potest : imo clim asserat δc fuse Probet f. ψ. n'. 7, 8, 9, dcc. eXtensionem partium substantiae, quoad entitatem, non posse esse effectum quantitatis , necesse est una agnoscat dari molem substantialem, ut a me assertam. Ipsa enim eκtensio partium materiae quoad entitatem haec ipsa moles est, quae sibi proportionatam eXtensionem accidentalem sive quantitativam asciscit.

eto. Hoc ipsum confirmatur eX differentia, quae passim in 6Mihi,

Scholis decantatur, inter materiam & naturam pure spirituar is eo, pure. O lem ,

162쪽

niad sit

moles.

De Materia primac Cap. VII.

lem ὁ quae tam vasta est, ut, e X communi conseni Scholasticorum, simpliciter impossibile iit, materiam in spiritum, aut hunc in illam,transmutari. Confuderandum erg i est, quid istud sit propter quod tantopere mutuam transmutationem aver' fantur. Proculdubio non est mera quantitas accidentalis quae hic impedimento est. Accidens enim non involvitur in intima essentia subjecti, neque repugnantiam implicat ii subiecto amoveatur. Si ergo sola quantitate accidentali materia dc spiritus discrepent, ea separata, materia fuerit spiritus, nec mutua transmutatio fuerit impossibilis, sed satis facilis Porrd, materia cla spiritus, si sola quantitate discriminarentur, accidentaliter tanthm distarent. Oportet autem vel materia vel spiritus aliquam essentialem, & consequenter substantialem, rationem qua ab invicem distinguantur includat: sed profecto difficile admodum est talem differentiam positivam ex parte spirituum assignare , liquidem quid ditatem spiritus positive concipere vi κ possumus. Hinc dividimus lubstantiam in materialem, & immaterialem. Spiritum ergo concipimus & distinguimus materia per negationem solummodo materialitatis. Quapropter politiva differentia quaerenda est in materia. Si autem percurramus omnes alios in- adaequatOS conceptus materiae, non inveniemus substantiale discrimen, donec ad conceptum molis deventum sit. Materia

exsistit; similiter & spiritus : illa subsistit ; hic pariter : illa

natura energetica gaudet , hic itidem : ad potentiam quod attinet, ea licet non reperiatur in spiritibus, non tamen est primaria differentia inter materiam & spiritum, quia desumitur causalitate materiae, seu a materia considerata quatenus est in ordine ad effectum, nempe formam. Nam pOtentia materiae 8c causalitas ejusdem idem significant, ut supra probavimus. Haec igitur differentia distinguit materiam aspiritu respectu causationis, non per essentiam constitutivam ipsius materiae. Quaerimus ergo adhuc essentialem differentiam inter materiam 8c spiritum: sed nulla apparet, donec recurramus ad molem substantialem. Dicendum ergo est, materiam essentialiter a spiritu distingui per suam substantiae molem , dc consequenter, dari substantialem materiae

molem.

21. Sed quid intelligi debet per hanc molem Vori videtur

163쪽

Cap. VII. De Malerio priwa. 99

tur in sinuare aliquid corpulentiae, crassi menti, densitatis ei ponderis, aut aliquid per modum principii eorundem. Verdat, ut e X dictis constat, moles substantialis non est quantitas aut qualitas materialis, sed earum principium, seu ipsis ratio materiae ob quam talia accidentia cla se fundit. Consistit autem, ut aliqui putant, in i plis partibus substantialibus

seu entitativis materiae, quatenus una earum includit negationem cujusvis alterius, nimirum quatenus una non est alia. Atque hoc ipsium Suarius quoque asserit f. .n'. I 2. item n*. I 7.& alibi. Haec quidem sententia iis fatisfacere potest qui existimant materiam eκ eo tanthm a natura spirituali differre, quod illa habeat partes distinctas, haec nullas. Dicunt enim spiritum esse totum in toto, & totum in qualibet parte. Ut in cubo oblongo i Al H l Cl supponatur spiritus coeκtensus. Totus ergo est in i A, totus in B, 6c totus in C. Hoc in natura infinita facile admitti potest, quia sussicit concipere ejus entitatem ut stuperantem omnem captum finitum: Uerlim rem finitam sic concipere, & multiplicare in tres rationes totales, in re easdem, sed loco dissitas, reducere videtur intellectum ad quandam repugnantiam in seipso. Non possumus enim concipere eandem finitam rem simul in diversis locis :dividitur enim a se. Si quidem est in A: dc in quantum simul est in C, distat a se in A per totum B. Quare distat a se, & dividitur a se. Quod repugnat unitati cujus vis entis. Clim ergo cogitem spiritum finitum, eum concipio ut habentem partesentitativas, quarum una non est alia, sed absque mole materiali : dc consequenter, quanquam materia habeat similiter partes entitativas,quarum una non est alia , eae tamen non sufficiunt ad eandem distinguendam a spiritu. 22. Dici ergo potest, molem materialem in eo consistere, Molis e quis d tales habeat partes quae possunt sibimet invicem allide- fectus forare, sive impingere & obsistere ; neque possunt sese mutuo pene- m si 'trare absque aliquali renitentia sive reluctatione, nec accumulari in uno aliquo spatio absque condensatione sive in cras latione. Hisce enim notis substantia materialis a spirituali clare distinguitur. Spiritus enim, seu substantia spirjtualis, nihil talis corpulentiae aut crassi menti secum gerit. Unus ergo spiritus non allidit alteri aut etiam materiae sed pars unius partem alterius, sive spiritus sive corporis, nullo negotio pertraniit:

164쪽

Nominales refutantlir.

De Materia prima. Cap. VH.

sese denique in seipsos contrahunt, & pro arbitrio e X pandunt, absque aucta sive densitate sive raritate. Adeoque subsantialis moles, prout hic describitur, materiam a spiritu satis discriminat.

23. Dices, Nominales asserere molem materiae consistere in eo, qucd habeat partes extra parte S, nempe entitativas eκ-tra alias similiter entitativas. Respondeo, habere partes e X trapartes esse terminos ambiguos. Vel enim partes dicuntur

e X tra partes, quia non sunt de praesenti intra alias, quanquam intra eas esse possunt: vel, quia intra eas esse non possunt. Priori modo partes extra partes nihil aliud sonant quam unam partem esse ab alia distinctam, sive unam non esse aliam. Eo enim quod una pars non sit alia, potest vel esse intra aliam, & interim servare suam propriam entitatem, nec cum ea quacum unitur confundi , vel, esse extra aliam, dc se perseipsam sustentare. Quo sensu tam partes, modo eritra parteS,moκ possunt in seipsas contrahi, aut occultari cintra alias , quam partes intra alias latentes possunt se explicare, & seor, sim eXtra alias stare : scilicet utrovis modo mediante motu vel condensationis,vel rare iactionis. Posteriori modo partes eκtra partes inferrent substantialem materiae impenetrabilitatem; quae dubito an consistere queat cum variis naturae phaenomen iS, praesertim iis condensationis & rarefactionis, de quibus hic non est agendum. Tanthm asserimus, habere in hoc sensu partes e Xtra partes nec requiri ad rationem substantiae in genere, neque ad distinctionem materiae a spiritibus. Primo, non requiritur ad rationem substantiae in genere, quia alioquin omnis substantia haberet hoc modo partes eκtra partes , sed ipsi Nominales hoc negant. Tales enim partes Angelis non adscribunt, sed admittunt eos posse penetrare corpora. Quin & ad plenam substantiae descriptionem requireretur illiu simodi clausula, eam habere partes elitra partes impenetrabiles ; quod nemo hactenus assuerit. Secundo, non requiritur e X parte materiae, ad ejus discriminationem aspiritu, habere partes impenetrabiles, ut patet eX para grapho superiore, quo spiritus a materia fatis discriminantur absque concessione impenetrabilitatis hujus. Addere hac possumus aliam quandam discriminationem inter materiam & spiritum resultantem quidem a stupra memoratis, sed Propilis accedentem

165쪽

Cap. VII. De Materia prima. IOI

dentem ad gradu lem quandam penetrabilitatem: nempe materiae molem, quo frequentilis multiplicatur in eodem

spatio, eo novae materiar accessum aegrius admittere, tandem que ad eam dentitatem pervenire quae omni modum alterius materiae ingressium resipuat. Eκistimo enim materiae substantiam non esse capace in infinitae multiplicationis sive congelii-onis in eodem spatio : sed, ut in eΣpansione datur ultima raritas quam materia ferre potest ita in contractione molis

in seipsam, datur ultima in crassatio & densitas quam materia admittere vult. Verlim haec adhuc regula respectu prioris partis ejusdem carere sua limitatione videtur. Dico igitur, materiam non perpetuo magis vel minlis penetrabilem esse pro Cola majore vel minore ratione densitatis 3c raritatis, nisi caetera omnia intelligantur paria. Multa enim alia, praeter molis multiplicationem & eXplicationem resipectu loci, ad penetrationem ejusdem facilem vel dissicilem reddendam concurrunt : ut materiae penetraturae familiaritas, similitudo, congruitas, utilitas, dc quicquid vim illecebrae habet respectu recipientis. Hinc cera repellit liquores maκime penetranteS, aquam fortem, Regiam, spiritum vitrioli, oleum nitri, fatis uerlim ultro se offert ample Aui olei, aut pinguedinis cujusvis utcunque crassiusculae. Sed de his alibi et . Εκ dictis innotescit, molem in sua ratione continere Moles in- non tantlim partes quarum una non est alia, sed & tales quae clarit alnaliquid includunt per modum principii alicujus substantialis, P 1ῖς crassimenti seu corpulentiae , quod tribus effectibus sive in- ' a' b,

diciis manifestatur : I '. in occursu partium, collitione seu atri ti. tritione , a'. in actu penetrationis, luctatione & labore ;3'. in multiplicatione, replicatione seu eYplicatione respectu spatii, densitate & raritate. Quibus effectis materiae moles, ut dictum, a substantia spirituali manifeste discernitur. Ve-thm notandum est, ubi dicimus materiae molem esse principium horum effectuum, vocem accipi pro principio aptitudinali seu potentiali, nota pro actuali. Impossibile enim est ut eadem materia simul sive acta sit principium densitatis iararitatis, &c. Vel dicere possumus, principium hoc loco accipi pro remoto seu ultimo, non pro proκimo. Moles enim materiae in sua ratione nihil mutabile aut caducum com-pIectitur: collisio autem dc attritio partium materiae, Pene . 3 tratio

166쪽

Materiam

jectum ac cidentium ultimlim. Probat Ar.

De Materia prima. Cap. VII

tratio magis vel minhs laboriosa, condensatio dc rarefactio, variationi cbnoAiae sunt, & consequenter non immediate spectant ad materiam primam. Moles tamen ejusdem est earum primum seu ultimum principium, sed non proAimum, ut dictum. Sed haec de mole materiae. De qua forte nonnihil infra ulterius dicetur. 23. Se Ato, Ratio essendi subjectum accidentium materialium aliquo modo convenit etiam materiae primae. Verdm ipso

limine subjectum,quo modo distinκimus principium,scilicet in ultimum seu remotum,& intermedium seu proκimum, distinguendum est. Ultimum subjectum idem prope significat quod

primum : modus verb significandi nonnihil variatur. Q lod enim in methodo concipiendi analytica ultimum est, in synthetica est primum. Hinc materia prima & ultima in re idem sunt, sed ordo concipiendi invertitur. Optime igitur competit materiae primae, qua primae, esse primum sive ultimum subjectum accidentium : differt autem subjectum ultimum ab intermedio seu proXimo. Forma enim materialis est nonnullorum accidentium subjectum proκimum, aliorum materia Cecunda,aut etiam formata, aliquorum quoque ipsum accidens. 26. Verlim sola materia prima est ultimum omnium accidentium materialium subjectum. Quicquid enim immediate tribuitur materiae secundae, ultimo tribuendum est primae. Substantialis enim ratio materiae, qua omnia materialia fundamentaliter sustentantur, proprie spectat ad materiam primam. Nam, ut supra probavimus, subsistentia fundamentalis est huic materiae propria. Forma enim materialis suo marte non subsistit, sed a materia sustentatur. Materia secunda mutuatur conceptum subsistentiae a prima. Subi istentia enim materiae primae 8c secundae non sunt duae subsistentiae, sed una in adaequa te concipiendo diversificata. Quare subsistentiae conceptus primo seu ultimo sipectat ad materiam Primam , deinde transfertur ad secundam. Quicquid ergo immediate ascribitur materiae secundae, ultimo sustentatur a prima, ut quae subsistentiam suam fundamentalem materiae secundae quali mutuo dat. Accidentia vero, quanquam dicuntur subjecta proxima aliquorum accidentium, sese tamen nequaquam sustentare possunt aliter quam sussulciuntur a imateria prima. Ratum itaque sit, Omnia materialia ultimo sub

jectari

167쪽

λοῖ Cap. VII. De Materia prima.

jectari in materia prima. Verhm de hisce hactenus nulla vi-

, detur controverita inter Metaphysicos. Omnes enim agnoscunt nihil esse posse ultimam basin sustentandi aliud, quod

se ipsum sustentare nequeat. 27. Verhin aliter multo de subjecto accidentium Meta- Aliquorum

phy sici disputant, & quaerunt an materia prima potest esse immediatum eorum subjectum. Ego nullVS dubito quin mediatum.

materia prima se perpetim percipiat, amet, & tueri nitatur, necnon hasce actiones in se perpetuo foveat. Geterlim neque de hoc lis hic movetur. Sed revocant totam quaestionem ad quantitatem,ejuS nimirum extentionem,continuitatem, & divisibilitatem , praesumentes, caetera accidentia materialia harum fortunas esse consecutura. Quoad eXtensionem, de ea Suarius Disp. I . f. 3. quaestionem fuse tractat. Duas opiniones directe oppositas adfert : priorem negata tem , quam nempe rejicit , posteriorem assirmantem , cui magis favet. Veruntamen videtur mihi nonnihil confundere accidentia quae spectant ad materiam adaequa te conceptam, cum iis quae ad primam praecise referenda sunt. Nam materiae dispositiones

ad formam quibus potissimum insistit, ut videre est ibidemn '. 26, 27, 28, &c. o non spectant ad materiam primam, sed ad secundam. Similiter accidentia quae eadem manent in demortuis quae fuerant in Vivis, partim materiae tormatae, partim secundae, tribuenda sunt. EXillimo igitur Suarii mentem non fuisse, haec & hujusmodi accidentia ad materiam primam immediate ascribere , sed eum potilis materiam in hac Disputatione latius accipere, nempe Pro eadem quatenus adaequa te concipitur, & sub notione sua primam, secundam,& formatam, complectitur. Quo sensu ei plane assentior, ad

materiam adaequa te conceptam pertinere Omnia accidentia communia, quantitatem, divisibilitatem, continuitatem, contiguitatem, densitatem, raritatem, duritiem , mollitiem, &similia. Atque hoc quidem clare evincunt argumenta ab eo allata f. 3. a nV. Io. ad 23. item a n'. 33. ad 3O. ad quae locae κ hac parte lectorem relego. Verdm enimvero dispositiones seu praeparationes materiae ad formam, aliaque accidentia terminata, materiae primae sub isto praeciso conceptu non immediate ascribenda sint. Nihil enim proprie ad materiam primam spectare potest quod non est perpetuum : at hi appa-

168쪽

Io, De Materia prima. Cap. VII.

latus ad formas varii sunt, & multis modis subinde mutantur, prout ipsae formae diversiae diversos e Xigunt, ut per se notum est , consequenter proAime spectant ad materiam fecundam, non ad primam. Cui assertioni communis Philosophorum consensus adstipulatur. Similiter accidentia quae eadem in defunctis, quae fuerant in vivis, manent, insunt incomposito ut quod sed formaliter, seu ut quo, in materia formata. Quare non migrant de subjecto in subjectum, quia in eodem subjecto formali insunt in defuncto quo erant in

vivo. In erant enim composito gratia materiae , manent

ergo dissoluto composito, quia manet eadem materia. Nam materia, ut inquit Suarius, est eorum siubjectum inhaesionis, quanquam compositum sit subjectum denominationis, ibidem telitu 35 pe imme- 28. Nondum igitur constat an materia prima, qua prima, tot m . sit ullius quantitatis immediatum subjectum. Nam profecto subibatum quantitas terminata mutabilis est, & eo nomine ad materiam primam pertinere nequit. Si ergo nulla detur alia quantitas

praeter terminatam, inferamuS materiae primae nullam quantitatem immediate inhaerere. Verum quantitaS videtur varias acceptiones admittere. De quantitate quatenus pro mole

substantiali sumitur supra diximus : materiae copia eidem valde affinis est, si non eadem. Nam ut tota moles materiae quae fuit ab initio in hunc usque diem durat , ita tota materiae copia absque vel minima diminutione ab initio ad praesens tempus continuatur & utraque similiter perpetuo permanserit , quin & utraque materiae substantiam dicit. Ipsae enim partes substantiales seu entitativae materiae eadem copia hc mole nunc sunt qua olim fuerant nec partes quae mole eaedem dicuntur, aliae sunt ab iis quae copia eaedem audiunt. Esto ergo copiam & molem eandem materiae substantiam deno. tare : molem vero eam dicere quatenus principium est corpulentiae, resistentiae, densitatis, gravitatis, &c. copiam vero eandem, quatenus tota sufficit ad structuram universii, aut quatenus haec vel illa ejusdem portio sufficit, superflua est, aut deficit, respectu alicujus operis eX ea conficiendi. Quare neque moles neque copia materiae dicunt quantitatem accidentalem, sed ipsam substantiam. Supersunt duae aliae significationes quae fortasse accidentia denotant, nimirum qu*ntitaS

169쪽

Cap. VII. De Materia prisa. Ipstitas terminata, & interminata : sed illam, ut corruptibilem, a materia prima modo repulimus : de hac restat ut aliquid

dicam S.

29. Quantitatem interminatam non male Suarius ex A- cuansitas verro e descripsit Disip. 1 . f. 3. n'. io. E se inq iit in mate- ria dimeoiones interminatas, tili coaevas, ct in re ipsa ingenerabi- Ieso incorruptibiles , solumque accident aliter mutabiles. Perdimensiones autem intermiηatas nil aliud tute igit quam ipsam

quantitatem, quae, quantum est ex parte materiae, nec rer tam ali quam denstatem nee raritatem, nec definitum terminum maguitudinis, nee peculiarem aliquam figuram postulat e ct ideo foui materia de se informis dicitur, ita quantitas, ut illi eoaeva, dicitur interminata , quanquam reipsa semper habeat aliquem terminum juxta exigentiam formae vel actionem agentis. Juxta hane varietatem terminorum, Durarum vel dispostionum, aecident aliter mutatur, quamv=s in entitate sua eadem semper perseveret. Zabarella quoque hanc quantitatem eκ Averroe, sed aliis verbis, depingit, i. a. de Materia prima cap. 6. materiam primam,seeuηdhm se ct an se receptionem formae, esse quantam,ct habere tres dimensiones, longitudinem, latitudinem, o profunditatem, tanquam accidens perpetuum ct inseparabile , eas tamen nullis eertis terminis eireumferiptas, sed interminatas, quae postea a diverssformis varios terminos recipiunt,prout varia nasuralium corporum naturae requirunt, c. Hanc sententiam Averrois Zabarella cap. 8. pluribus argumentis vindicat, quae consulentur. Duae videntur opinionis partes. Prima est politiva materiam perpetuo habere aliquas dimensiones, nec possie eo redigi, ut sit live in puncto mathematico, sive infinite disipergatur. Secunda est negativa, materiae dimensione S, quoad terminationem, non

esse perpetuo easdem, sive immutabiles. De quibus sigillatim

dicendum est. 3o. Quod materia prima perpetuo tibi aliquas dimensiΟ- mahlit nes retinet, eX eo evincitur, quod, ut supra eXplicui, in maXi- tem te ima cujus capaκ est expansione, semper in sua substanti isti en- , j is. titate aliquid per modum crassi menti aut farcimenti in simu et, ita ut quo frequentids in aliquo spatio multiplicetur, ed magis idem in farciat, & ita demum repleat, ut nihil materiae amplius in trud i possit. Hinc, ut diXi, determinatur ad maximam δc minimam eli pansionem cujus capaX est , neque

P potest

170쪽

IOS De Materia prima. Cap. VII.

poleti in infinitum e Xpandi, neque in infinitum contrahi aut accumulari in eodem spatio. Nunquam igitur reducitur, aut reduci potest, ad punctum mathematicum, sed semper aliquid spatii, modo plus, modo minus, Occupat , quatenus magis uel minus in crassatur vel attenuatur. Nece sse ergo est ut aliquas dimensiones sibi perpetuo asciscat, neque iis se penitus spoliari linat. Verteretur alioquin in sipiritum , nempe quotiescunque multiplicaretur in eodem spatio, nihil in farctionis aut repletionis adferret. Enimvero in hoc sensu dari plenum & vacuum existimo. Plenam, in quod nihil amplius

materiae immitti potest: oc vacuum, quod materiae crassit mento non eo usque farcitur, quin plus eXcipiat. Intelligo autem in summa condensatione materiam esse plenam sui & faturatam, nec ulterilis in crassari aut densiari posse. Ultima hoc genus densitas nobis nota cernitur in auro puro. E contra Vero, in ultima attenuatione materiam esse valde jejunam, dc suo modo vacuam non quod contineat sipatiola in quibus

nihil est, sed quod multo plus farciminis admittere possit. θMaXima fortasse materiae tenuitas cernitur in lumine, si modo lumen iit substantia : alioquin forsitan in aethere aut flamma. Iam vero ii materia neque in infinitum e X pandi, neque ad punctum mathematicum contrahi queat, necesse est maneat sub aliqua dimensione intermedia , quod erat probandum. Huc etiam faciunt argumenta a Zabarella loco laudato pro Averroe adducta, quae a lectore Videantur. Termifatist 3 1. Altera pars opinionis statuit, materiae primae dimen-qηβη itolii siones non esse ita terminatas ut perpetuo maneant eaedem

hiilf,fmis, & in VariabileS. Quanquam enim, ut recte advertit Zaba sed ab otu rella cap. 8. quantitas in quantum denotat solummodo ha --ver a. bere dimentiones o est perpetua, in generabilis atque incorruptibilis, ut quae non habeat contrarium, a quo corrumpatur ;) terminus tamen quantitatis fatis facile corruptibilis est. Ipse enim Zabarella, capite laudato, argumentum quartum sic concludit, Neque potest interire quaηtitas , ergo aeternas, soli ejus termiηi mutari interire p. 17hnt. Ratio autem cur quantitas ipsa sit perpetua e superiore para grapho petenda est, quod nimirum moles materiae neque diffusione in infinitum dispaletur 6c evanescat, neque contractione ad punctum mathematicum revocetur, seque adeo suis dimensionibus

SEARCH

MENU NAVIGATION