Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae, ejusque tribus primus facultatibus ... naturalibus

발행: 1672년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

onis generandi, sed forma genita : illa autem est tanthm via ad hanc ceu terminum. Vel secundo, ea verba facere eau-

ationem J idem sonant quod eis ure , dc sic falsum es dicere, materiam non facere suam causationem, hoc est, non causare. Materia enim, nemine contradicente, causat seu

generat formam. Atque hactenus priorem partem hujus Disputationis expendimus : Sequitur altera, de unione materiae δc formae, atque de hujus inhaerentia. D: 'δς xς t Rctat Suarius n'. I 3. & primo contra sie Ἀγεα

ergo etiam materia unitur formae per proprium modum unionis e sit moi sergo materia non tanthm causat per unionem vel inhaesonemn is, se,

sed multo magis per propriam unωnem qua ipsa eoujuugitur fora ρ'

me : atque ita ea alitas materia erit poti hs proprius modus ipsius materiae, quam formae. Vis argumenti valde Obscura est, prout proponitur: sed huc videtur collimare , Si forrnae unio, quae est solummodo receptio conservationis seu sustentationis a materia, proprium modum formae quo uniatur postulet , multo magis unio materiae, quae e si ipsa datio & causatio istius conservationis, peculiarem imateriae modum requirit. Res enim majoris molis est, aliud suo amplexu seu sustentatione conservare, quam ab alio conservari. Respondet Suarius dicens, Ad hune diFeultatem, fateor rem esse dubiam , an in eo ostione materia Oformae habeat materia proprium unionis modum distinctum ab unioue sermae. Dieo tamen duo. Unum est, ese valde probabilem partem negantem, quia ad unionem duorum extremorum quae inter se immediate uniuntur susscit uηus si lex modus unionis, &c. Accipio conditionem, modus unionis esto unus ; sed quaeritur an iste modus sit materiae sustentantis, an

formae inhaerentis. Iam pergat. A gnari, inquit, potest specialis ratio ob quam talis modus magis ad formam pertineat, ct cum illa realiter idem sit, quam eum materia. Hoc negatur. Materia enim sustentat formam ut ejus sibiectum naturale. Esse autem Lubjectum naturale diversius materiae modus est quam esse subjectum praeternaturale. Materia quidem, accidentium ab eκtra venientium subjectum est, sed non naturale , at formae, quoniam ab intus manat, est siubjectum naturale. Quare modus essendi subjectum naturale est modus materiae ,

ut modus essendi Lubjectum non naturale est alius ejusdem

212쪽

3 8 De causa formae materiali. Cap. X.

modus. Hoc evidentissime cernitur in praeviis dispositionibus, quae, ante adventum formae, materiae non sunt naturales, sed post adventum ejusdem fiunt naturales. Dispositiones eaedem maΠent, & consequenter mutatur modus materiae, & indhe X non naturalibus fiunt naturales. Impossibile enim est ut accidens ex non naturali fiat naturale, absque mutatione sive sui ipsius, sive subjecti. Clim ergo accidens manet idem, nece illa est mutetur modus subjecti, & aliter respiciat idem accidens quam priUS. Πc mo- 18. Vethm instat Suarius probari hunc modum potius per- m ηρ' tinere ad formam quam ad materiam, quia tota Icientia ar fmam' naturalis terminatur formaliter di proxime ad formam, educendo eam vel uniendo materiae . ergo quicquid de novo faei e si in forma tanquam in formali termino actionis, in materia autem sol km ut in subjecto. Respondeo, actionem ipsam non esse in te Imino, nec causationem receptivam este in termino , sed lolummodo quod de quicquid producitur ut effectus actionis aut receptionis. Verhm ipsa causatio, sive iit activa sive passiva,

supponitur ordine naturae anticipare terminum, & conie-quenter non esse in termino : ims ordine naturae eo momento

desinit esse quo incipit terminus. Elus enim entitas est via ad terminum , quo facto, esse cessat. Ea igitur Verba quie- quid de novo faeli est in termiuo actionis 4 restringenda sunt ad causatum factum, nempe formam. Quicquid enim de novo fit ut terminus generationis, in forma reperitur : ut infirmare materiam, eique inhaerere. Verum ipse modus quo forma producitur a materia non est in forma seu termino actionis, sed in materia ut via ad terminum. Est igitur modus materiae, nempe est vigoratio ejus ad formam perceptam i appetitam in se actu efficiendam. Quae est ipsa entitas & ratio in qua activa materiae causatio seu generatio consistit :causatio autem passiva est receptio 8c sustentatio ejusdem causali. Quare neque causatio activa neque passiva concipitur ut effectus materiae, aut ut terminus actionis ejusdem, aut ut ulla pars termini , sed utraeque ut tendentes ad terminum. Illa quidem per nobilis entitas est, sed perpetim fluens , haec ignavior, sed perpeti in priorcm terminans. Illa continuadsmanatione naturam additionalem, nempe formam, e se di- manare facit , haec continua sustentatione eandem a nullitate

213쪽

Cap. X. De causa formae materiali.

tate vindicat. Neutra est in effectu aut in forma facta, sed haec est utriusque suo modo terminus. Atque haec sufficiant ad primam Suarii objectionem. 19. Secunda sequitur. Adda nquit Geundo ,quamsis stratis ad- S. M .

mitteremus e se in materia proprium modum unionis di stancium so L. iiii.

unione formae, Mibilomnus novpoisse idi tribui, qu od si ea alitas

per quam materia causat formam, quia uec materia per talem modum sustentat formam, neque forma per illum modum pendet a materia. Prior pars constat, quia materia non per modum sed per suum entitatem sustent ut formam, &c. ut respondeamus huic objectioni, concedendum est, neque generationem neque sustentationem esse principium sive quod, sive quo fit aut sustentatur forma. Aetio enim qua materia efficit, & receptio qua suffulcit formam, nullo fano sensi dicitur principium aut concrete causa formae , sed materia ipsa est causa, actio vero aut receptio est causatio ejusdem i, quae utraque est entitas ii generis, nempe causatio sive activa sive passiva. Sequela itaque Suarii invalida est, modum materiae non esse causalitatem ejusdem, quia non causat. Causalitas enim non proprie causat, sed res cujus est. Illa enim est hujus modus, per quem causiat. Sed urget. SuariuS, materiam non per modum, sed per tuam entitatem, sistentare formam. Res pondeo, materiae quidem substantiam seu entitatem educere Scsustentare formam, imo & per eam substantiam seu entitatem suam , scd per eam quatenus modificatam sua causalitate seu causatione, sive activa sive receptiva, ut dictum. At, inquit ill e forma pendet a materia per inhaesonem. Respondeo, Dependen- dependentiam & inhaerentiam dupliciter accipi , vel direeih, tiam 'i' pro in adaequatis conceptibus i plius formae fac ,vel in directe, b ζ'ti φpro duplici causatione ejusdem, nempe pro generatione tisustentatione, quas implicant. Ubi ergo dicit Suarius formam de pudere seu causari a materia per inhaerentiam, non audiendu' est de inhaerentia quatenuS est inadaequatus conceptus formae, sed quatenus implicat seu con notat sustentationem, perquam re ipsa forma a materia pendet & causa tur. Nam inhaerentia quatenus dicit in adaequatum formae conceptum est entitas fa la : non autem est entitas intermedia, seu interveniens inter materiam 3c formam, quemadmodum est causatio & consequenter non est ipse modus quo

214쪽

Iso De causa fomae materiau. Cap. X.

forma a materia pendet. Similiter dependentia formae ut dicit inadsequatum conceptum formae non est directe generatio formae, sed eam tant hin con notat. Nam generatio, facta re, cessat ; sed dependentia permanet. Quare dependentia hoc sensu non est causatio ipsa, sed quid consequens eandem.

Dependen- 2 o. Supponit Cl. Suarius in tota hac Disputatione, depen

jusjὰ. dem modum, eosque modos sussicere ad unionem materiae Scformae, nec requiri alios eκ parte materiae iis resipondentes quibus unio perficiatur. Ego vero neque puto hos sissicientes esse ad hanc unionem, neque omnino esse modos formae. Primo, dependentia ad unionem materiae 8c formae non sufficit , quia creatura pendet a Deo,nec tamen ei unitur ut forma materiae. Plantae dependent a sole, neque interim soli uniuntur. Econtra, anima rationaliS unitur corpori humano, nec tamen ab eo dependet. Sed dependentia a materia tanquam a causta interna 6c naturali est sifficiens unio formae cum materia. Fateor, est susticiens argumentum unionis inter materiam 8c formam , quia uni connotat materiae causationem, qua, peractionem immanentem & vitalem, formam, ut naturam suam, e se & in se educit. Haec autem unio non debetur dependentiae formae, sed causationi materiae. Eadem enim materiae causatio quae producit formam, eam producit dependentem. Verhin eo quod actione immanente & vitali producit, est natura materiae ; δc quia est natura, est ei intime unita. Unio igitur debetur modo materiae quo formam esse δc in se, ut naturam Luam, edit. Unio itaque active ad materiam spectat, quatenus formam sibi unitam producit ; ad formam receptive, quatenuS unita Producitur. Nec mθε- 21. Inhaerentia similiter est insium ciens ratio unionis interr Rγώ - materiam δc formam. Accidentia enim inhaerent in materia, sed non uniuntur eidem, ut natura ejus. Imb frequenter ac cidentia praeternaturalia sunt, & nihilominus inhaerent. Forma vero intimior est materiae quovis accidente. Dices, formam ergo intimilis inhaerere 6c essentialiter, ut natura additionalis. Conceditur ; sed jam perpendamus discriminis rationem. Materia amplectitur & sultentat formam ut naturam suam essentialem, hinc formae inhaerentia est ipsi materiae additio

215쪽

Cap. X. De ea a formae materiali. 23 I

additio essentialis , non item inhaerentia accidentium. Forma enim est additionalis essentia, in completam materiae naturam complenS : accidentia vero essentiam subjecti prilis completam, ad Ventitio apparatu, ad Operatione S e XOrnant. Interim inhaerentia resipectu accidentium iis non mi talis esse

sentialis est quam ipsi formae. Ratio est, quia accidentia non miniis dependent a subjecto quam forma a materia. Accidentia enim ne ad momentum esse possunt absque inhaerentia in subjecto ut nec forma absque materia. Quare e X aequo dependent, & inhaerentia iis eri aequo essentialis est. Differentia igitur inter inhaerentiam formae Jc accidentium non a formis& accidentibus, sed a materia dc subjecto, a quibus diversit no de respiciuntur, petenda est. Materia respicit formam ut

naturam suam additionalem , accidentia, ut accessaria ornamenta. Diversus itaque moduS sustentationis, e X parte materiae & subjecti, fundamentum differentis inligerentiae est. Siquidem, ut dictum, eκ parte formae & accidentium, inhaerentia utrisque similiter essentialis est. Clim enim inhaerentia neque in formis neque in accidentibus diversum modum ponat, modus autem ipse sit diversus , necessario infertur, diversitatem modorum a materia & iubjecto, nimirum a di- versa sustentatione alterutrius, provenire. Dicit ergo inhaerentia ipsum esse seu entitatem formae, ut & accidentium ;simulque connotat sustentationem quam si ve materia si vesubjectum iis respectiVe pr3rbet. 22. Haec omnia ex abundanti confirmabuntur, si nec de- Dependen- pendentia nec inhaerentia siti formae modus. Consideremus

itaque quid sit dependentia, quindque inhaerentia , & an lint cai , hmodi. Non mihi dubium est quin alteruter conceptus Pii- dioere. vativam alcujus per feotionis negationem includat. Inde pendentia enim, quanquam privationis formulam pxae se ierat, & per modum negationis alicujus causae se prioris proponatur, est tamen re ipsa magna perfectio & entitas positiva, consequenter dependentia ei oppolita est in re negatio illius perfectionis quam nomine i ad pendestiae insinuamus. Verum chiri independentia duplex sit, vel absoluta, vel limitata utraque conii liit in prioritate quadam essendi respectu causationis. Illa suinpliciter causa prima est, & a nulla alia re dependet : haec prima est & per se in genere causarum crea

tarum.

216쪽

tarum. Illa summae perfectionis est, dc soli Deo appropria,

tur: haec limitatae dignitatis,& creaturis,nempe primarii S atque per se subsilientibus, communicatur. Clim ergo inde pendentia creata prioritatem essendi 8c stubsistentiam per se complectatur, constat esse perfectionem, dc rationem possitivam et cumque dependentia iit illius negatio, est posterioritas essendi, aut negatio subsistendi per se, atque imperfectio, & ratio

privativa.

23. Enimvero independentia quoque creata duplex est,& in duas species dispertienda. Dicit ergd prioritatem es. ta opte*- fendi vel respectu causiae essicientis creatae, quam se priorem non habet , vel respectu causae sustentantis, quam nullam praeter seipsam agnoscit. Hinc duple X quoque dependentia colligitur. Altera est negatio prioritatis essendi in ordine

causationis essectivae , altera, negatio prioritatis in ordine causationis materialis. Priorem, cum Suario, nomine generis, dependentiam vocamus i posteriorem,inhaerentiam. Nam inhaerentia quoque in re est negatio independentiae a causa sustentante se priore, seu est negatio subiistentiae per se. Ve-1hm per subsistentiam hic intelligimus fundamentalem, prout supra eκplicuimus. Similiter ubi dicimus dependentiam dicere negationem, non intendimns eam excludere suum subjectum quod est ipsa entitas formae inadaequa te concepta in Ordine ad suam causam : neque quidem e Xcludimus id quod percon notationem insinuat, nempe causationem materiae quam suo modo implicat. Hoc tantum volumus, dependentiam esse materialiter entitatem formae dependentis in adaequa te conceptam: formaliter esse negationem independentiae sive a causa em ciente, sive a suffulciente : per connotationem, seu potids per quandam suppositionem. esse ipsam causationem per quam forma produc Itur.

14. Hisce sic definitis, haud dissicile fuerit monstratu, dependentiam nullo sano sensu dicere modum formae: sed vel in adsequatum ejusdem conceptum, ut materiam ejus , vel negationem, ut formalem ejuS rationem , vel con notationem modi materiae quo fit: ita ut nullo respectu modum formae denotat, quin potius, si qua ullum modum significet, extra formam e X currit, , in materia eum supponit. Hoc jam con- .firmatur ex ipsa re dependente. Res enim una non dependet ab

esbe modum formae.

217쪽

Cap. X. De causa formae materiali. Is; ab alia per aliquam particulam aut appendicem sui, sed per

totam suam entitatem. Aliter enim res dependens recte divideretur in partem immediate dependentem,& alias partes non immediate dependentes. Veldm Omnes formae partes, sit quas ei adscribas, ex aequo dependent, & Omnes aeque immediate a materia, ne in nihilum ruant, sustentantur. Inhaerentia enim formae non magis dependet a materia quam ipsa entitas ejus dem : nec successive, primo inhaerentia , deinceps natura, destruuntur ; sed vel simul perduntur, vel simul conservantur. Alioquin enim natura formae non immediate materiae

inhaereret, sed mediante ejus modo inhaerentiae ; nec imm diate dependeret , sed mediante dependentia modi: qui bus datis, forma non esset natura materiae, quippe cui non immediate uniretur. Nihil enim cuivis rei intimius esse potest essentia sua. Dices, hoc argumentum retorqueri posse in modos materiae, qui videntur similiter intervenire inter materiam & formam. Sed huic objectioni infra fatisfit. 23. Porro, concipi non potest, rem aliquam ab alia tan n Ys h

quam a causa posse pendere per aliam entitatem quam Per det, per ρ- seipsam. Ipsa enim propria entitas est quae causatur, quae- ipsumpenque eo dependet quia causatur ; non ergδ dependet per aliud Mi quod causatur praeter seipsum. Sicut enim res ab aliis omnibus, non per aliquid additum, sed per id ipsum per quod est, distinguitur ; ita res a sua causa dependet, non per aliam

rem, sed per suam.entitatem dependentem, quam causia Pro duXerat. Ipsa enim entitas, per quam res est, tota est dependenS : non ergo opus est modo aliquo quo dependeat , seiuopus est modo quo producatur, quoque sustentetur. Qui modi subiectantur in materia, a qua forma tum dependet, ut abessiciente interna, tum sustentatur, ut a causa materiali seu subjectiva. Quare dependentia non est modus dependentis, sed ipsa entitas ejusdem in adsequate concepta: supponit autem modum causandi in causa a qua dependet. Atque haec de dependentia. 26. De inhaerentia quoque adhuc nonnulla subjungere tur tibi, jhii

bet. De ea enim non minds dubium est, an eX parte rei a for- ame sse in-ma inhaerente disserat. Non enim ingreditur compositionem uiaequatlim

corpor: s phy sici, ut res distincta a forma physica. Est ergo

in adaequatus tant dici conceptus ipsius formae. Hujus enim X funda-

218쪽

De causa sor mae materiali. Cap. X.

sundamentalis ratio est inhaerentia naturae, & ratio operativa est natura inhaerens. Jam vero inhaerentia nihil est, sublata natura inhaerente , 8c natura inhaerens nihil est, sublata inhaerentia. Quocirca inhaerentis esse est inesse, sive inhaerere.

Inhaerentia itaque est de entitate naturae inhaerentis. Haec enim componitur, non Physice, nec realiter, sed ex inadaequatis conceptibus ratione tantdm cum fundamento in redistinctis. Motus enim quo producitur natura inhaerens non duplici terminatione, sed simplici, ad naturam inhaerentem terminatur. Si enim ordine naturae primo ad naturam, &deinceps ad inhaerentiam, terminaretur, natura in eo momento essendi secunddin ordinem naturae esset independens: sin primo terminaretur ad inhaerentiam, & inde ad naturam, inhaerentia non esset modus naturae, quod vult Suarius. Modus enim ordine naturae consequitur rem cujus est modus. Si ergo non consequatur, non est modus : & propterea est ipsa entitas naturae in adaequa te concepta, quatenus ea subjective dependet a materiali causa. Quare inhaerentia& natura inhaerens non differunt ut res & modus ejusdem, multo minlis ut res & res, & consequenter differunt tan-thm ratione, & ut inadaequati conceptus. Fateor Suarium passim contendere,inhaerentiam esse modum formae materialis,

sive loquamur respective de substantiali, sive de accidentali. Sed repugnat ut haec ita sint. Impossibile enim est ut natura non sit ordine naturae prior suo modo. cim enim natura ut constanter docet Suarius, & inprimis in Disp. 3 . s. o.

. nu. 9. sit materialis causa sui modi, repugnat ut non sit ordine naturae eodem prior. Chm ergo neque natura accidentalis neque substantialis iit sua inhaerentia ordine naturae prior, haec non est illius modus , nedum natura inhaerens est in

dus inhaerentiae. Nam inhaerentia nihil aliud est nisi naturae inhaerentis dependentia a subjecto, hoc est, lignificat eam esse modum subjecti : sed quia inhaeret ut natura, est modus subjectum ea sive essentiali, sive accidentali, natura respective qualificans seu afficiens. Inhaerentia igitur non est modus naturae inhaerentis, sed denotat hanc cise modum subiecti. Non itaque quaerit alium modum aut aliud medium unionis cum subjecto praeter seipsam quatenus inhaerentem. Non enim unus modus per alium unitur ἰ siquidem hoc concesso,

daretur

219쪽

Cap. X. De ea a formae materiali.

daretur processus in infinitum. Nam secundus modus ad suam unionem pari jure quo primus ad tuam exigit secundum apostularet tertium, & sic in infinitum. et . Sed redeamus ad coeptam disquisitionem de causa li- Mb vj viis late materiae. Dices, me supra asscruisse duplicem modum ieria esse κ parte materiae ad causalitatem ejus complendam, activum va& passivum, requiri, & suffulsionem formae esse modum ejus passivum, qui, quod inter formam & materiam interveniat, eas disjungit,& illa, mediante modo, huic unitur. Respondeo, modum quo materia ad certam formam naturaliter sustentandam determinatur vel potentialem vel actualem esse:& potentialem nihil aliud est e, nisi eam naturalem aptitudinem materiae ad aliquam formam in specie suscipiendam, qua ejus causalitas ut stupr, declaravimus ) potentialiter determinatur. Atque hic modus est proκima potentia ad formam, & causalitatem materiae potentialem complet. Modum vero actualem esse ipsam causalitatem materiae actu completam, quo actu formam ut naturam suam educit 3c suffulcit. Atque hic modus est materiae, non formae, modus, cujus causalitatem, non naturam, actu complet. Non est ergd cur metuamus ne forma sit modi modus : sed forma est modus materiae ejus naturam complens, & alter materiae modus eam determinans est modus ejus causalitatem complens.

Quae optime consistere possunt. Nam aptitudo naturalis ad certam formam non est modus formae, siquidem forma nondum est,) neque forma est modus aptitudinis, sed materiae ipsius. Materia enim plures modos suscipere potest

unum, quo ejus causalitas, alterum, quo natura completur. Similiter, actualis causalitas materiae non est modus formae, quod eum ordine naturae praecedat : nec forma est modus causalitatis materiae, sed terminus ejusdem. Concludendum igitur est, causalitates quibus forma producitur dc sustentatur esse modos materiae, non formae. Quaerenda ulterilis est determinatio generalissimae potentiae materiae, & quid determinet eam. Nam ut potentia materiae interminata est causalitas ejus remoti illina , ita potentia determinata est ejusdem proxima. Verum potentia in genere dicit relationem transcendentalem, quae vel concrete includit, vel saltem connotat, suum fundamentum. Relativa ergo ratio potentiae mate-

220쪽

, De causa formae materiali. Cap. X.

riae primae eκ aequo respicit omnes formas : ejus fundamentum est ipsa entitas ejusdem, quae perpetuo aliquam formam 1 cistentat. Relativa ratio potentiae proκ imae ad certam formam in specie collimat, ejusque fundamentum est conformis

quaedam materiae determinatio ad eandem per actum vitalem in se eXcitatum,

Materiae 28. Sed vi κdum fatis distincte aperuimus in qua entitate te mitto' praeviae dispositiones, & inde orta materiae determinatio, 'p p eoninunt. Etenim haec quodammodo tripleX est , praepastiones issi ratoria, eductiva formae, & conservativa ejusdem : δc priplex. ma species praevias dispositiones complectitur. Quae ad tria

Fraepara quoque capita reducuntur: nempe, i. motum hostilem a rori ae tres generante ericitatum , 2. affectioneS permanentes motu in-

'eciei. troductas , 3. id eam generantis. Motus hb 29. Motus hostiliS eo in materia a generante eXcitatur, ut sitis expo- ejus virtute formam praesentem subruat, & viam ad formam 'i η aliam, quippe sui similem, introducendam muniat, Affectiones praeternaturales accidentia quaedam permanentia sunt virtute motus hostilis a generante illata, & propterea pra ternaturalia. Holliti regni cujuspiam invasioni hanc formae praesentis impugnationem comparare licet. Motus hostilis est hostis invadentis exercitus hic in regno alieno arces &propugnacula sibi eκ struit, quae affectiones permanentes hostili motu invectas referunt. Porro, motus & assectiones praeternaturales conjunctim, loco Veκilli, ideam causae invadentis erigunt. Haec idea non minlis inimica est praesenti formae, quam sunt ejus causae: materiam enim ad suos amplexus, 5c ad dimittendam formam praesentem, solicitat , adeoque illius cum hac unionem quodammodo laxat &debilitat. Hae causae, sit praevaleant, tractu temporis formam praesentem eX pugnant , iin contra haec triumphet, illas foras deturbat. Praeviae dispositiones praevalentes sensim intenduntur, donec ad momentum quo forma praesens eκpellitur de ventum sit. Eo enim instanti determinatio materiae praeparatoria completa fit. Clim enim in proκimo momento forma vetus eκPellatur, & nova educatur, clais constat materiam fuisse in antecessum ad eam formam fatis determina-Iam: aliter enim effectus non immediate consequutus fuerat. Haec praeparatoria determinatio tota spectat ad materiam

SEARCH

MENU NAVIGATION