Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae, ejusque tribus primus facultatibus ... naturalibus

발행: 1672년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

Cap. XI. De cavsa formae ficiente.

comprehendere modum quo ipsa percipiunt. Oculus enim non cernit motum in se faeium quo idea objecti impri

mitur.

6. Nihilominus, qui naturalem perceptionem admittunt, probabilius forsan esse judicant, ideam moventis motu prO- ductam non realiter, sed tant hin ratione cum fundamento in re, amotu ipso ut est in heri differre. Nam primo, non sunt multiplicanda entia nulla cogente necessitate : si autem ponamus ideas abentitate motus realiter distinctas, multiplicamus entia necessitate non cogente, & quidem haec multiplicatio in infinitum propemodum excrescit. Utpote si corpora habeant ideas naturales a motu distinctas, quas aliis corporibus communicent, quoquoVersdm easdem a se spargunt. Nulla enim ratio reddi potest cur magis ad deκtram quam ad sinistram easdem projiciant. Quapropter circum- quaque eas diffundunt, & in quolibet corpusculo erit immens a confusaque id earum exoticarum congeries. Quare tanta entium multiplicatio, necessitate non urgente, omnino vitanda est. Quod vero necessitas ad hanc multiplicationem nos non cogit, eX eo patet, quod movens motu siuam ideam in materia mota absque alia actione fatis emcaciter imprimat. Motus enim fiens, qua talis, non repraesentat facultati perceptivae rei motae entitatem factam, sed viam ad motum factum, nempe ipsam causationem ejusdem : causatio autem est actio moventis, quae, quatenus perceptiVae facultati materiae passae obiicitur, est idea moventis. Actio enim allimilatio quaedam est, & consequenter simulacrum quoddam se uideam essicientis gerit : quam facultas perceptiva materiae passe, propter intimam sibi praesentiam, necessario percipit, nec opus est aliam ideam fingamus. Haec enim, nempe ipse motus in feri, objectiva sua praesentia perceptivae facultati materiae recipientis sum cit. Quapropter idea moventis, a

materia mota percepta, est tant lim in adaequatus conceptus ipsius motus fientis a movente eXcitati. Addo, naturalem perceptionem percipere non soldm in adaequatum altionis moti vae conceptum, sed etiam integram ejusdem objectivam rationem : verbaa aut malem perceptionem advertere tantum ideam mOVentis, nec percipere motum factum in causationes jusdem. Motus en m factus adhuc quasi in potentia est,

Probatur I.

232쪽

Cap. XI.

ejus enim actus quodammodo prieteriit : causatio vero si vemotus in fieri est in aetu flagrantistimo. Porro, motus fastus segnem ideam praebet , motus ficias, vigorosam. Hinc, et liuterque movet perceptivam naturalem, solus tamen posterior pertingit ad facultatem animalem. Hec causa est cur animalia percipiunt sola objecta, at motum in organo factum non discernunt. Et sic diluitur argumentum a nostro modo sensationis deductum.

Probatur a. q. Insuper sustineri nequit, ideam moventis e Te rem rea liter distinctam a motu moventis, in materia mota, fiente.

Si enim quid aliud sit, est substantia vel accidens : at non est substantia, quia, si esset, subsisteret per se, & nunquam interiret. Praeterea, nulla ratio assignari potest, cur, clim solidam habeat entitatem propriam, suam causam e Scientem, & non seipsam, repraesentet. Infero igitur,ideam moventis non esse substantiam. Deinde, aio non esse accidens a motu fiente distinctum. Sciendum est, nos hic tant lim loqui de idea moventis quatenus percipitur, non a seipso, sed a re mota. Alioquin enim quaelibet entitas in si abjecto est siua objectiva ratio, quatenus intime praesens suae facultati perceptivae, ut supra Dotavimus. Sed, inquam, hic loquimur de idea moventis qua tali in re mota eXcitata, & assero, eam non esse accidens

distinctum a motu dicto in fieri. Si enim iit accidens distinctum, vel migrat a movente in materiam motam, vel in hac aliquo modo generatur aut resultat. Fieri nequit ut a movente deveniat, siquidem migratio accidentium de subjecto in subjectum ferenda non est. Revera motus dicitur , movente in rem motam transire ; sed intelligitur causaliter, hoc est, moventem suum motum in materia propagare, scilicet consimilem de novo producere. Non ergo migrat de uno subjecto in aliud, sed ejus entitas est in continuo heri. Id ea vero, si sit accidens in materia mota genitum, saltem motu producitur : siquidem ut plurimum movens est subjeri, ideae quid extrinsecum, 8c loco distans ab eodem. Quare producitur mediante motu. Si autem motus potest ideam producere, ergo in se habet : si non in se habet, nequit producere. Nihil enim dat quod non habet, neque agit quicquam ultra sphaeram suam. Sin, contra, motus siens quoquo modo ideam moventis in se contineat, frustra est ejus alia productio. Naturalis

233쪽

Cap. XI. De cavs fomae esset ciente.

turalis enim perceptio percipit effectum in cata sis ; multo magis ideam moventis in motta heia te contentam. Dices, perceptionem effectus in causis nimis languidam esse, & non respondere vigorosis perceptioni qua materia mota apprehendit ideam causae moventis. Fateor , sed inde sequi, ideam hanc vigorosam nihil aliud esse nisi ipsium motum. Nam motus fiens res admodum vigorosa e1i, sed nequit producere ideam a se realiter diversam aeque vigorosiam. Si enim aliam producat, multo mitids ac ipse est vividam dat. Hoc quotidiana experientia docet. Nam idea habitualis quam, fateor, ea quae in motu est producit elumbis 8c languida est, si

comparetur ad eandem quae modo in motu actuali viguerat. Hoc in visis evidentissime eluce sicit. Simulac avertis oculos

ab objecto viso, quo instanti actualis ejus motus cessat, senties quam languida statim fit perceptio eκ idea habituali

in memoria asservata. Concludendum igitur est, ideam vividam objecti moventis non realiter differre a motu fiente,

quem movens ericitat in materia percipiente. 8. Secundd, inquirendum quomodo motus affectiones per- Motuspi manentes in materia causet. Certissimum est, affectiones per- ducit termanentes habere suas causas. Nihil enim sibimet ipsi dat esse praeter unum Deum. Ea quae ab aliis rebus quasi sponte resultant reipsis ab iis producuntur, & ab iisdem tanquam a materiali causa dependent: ut facultates ab earum subjecto,& relationes a fundamento & terminis. Si verb innovatio aliqua passo ab eAtra adveniat, necesse est motu inferatur. Quod enim determinatam entitatem habet, & nullo modo ab eadem dimovetur, necesse est immotum, & consequenter idem, maneat. Non ergo dubitamus quin novae affectiones, etiam permanentes, motu fiant , sed modum quo motus earum productionem attingat quaerimus. s. Asserit Suarius actiones omnes, & praesertim transeun- Differentiates, suos habere terminos , idemque luculenter probat Disp. termin 8. f. a. Clim ergo motus activus, hoc est, motus ab agente riim eliterno proveniens, sit actio transiens, necesse est producat terminum. Jam vero hic terminus est ipsa affectio permanens, de qua hoc loco, quomodo motu fiat, quaerimus. Nihilominus non omnis terminus est affectio sive qualitas permanens , & consequenter necesse est eos hic distinguamus.

234쪽

De causa formae essiciente. Cap. XI.

I. Te i- Est ergo terminus vel tant lim hens. vel factus & confirma- fiet' , tus. Si motus activus sit cum victoria, producit terminum

sq. fictum seu confirmatum , sin sine victoria sit, dat terminum, a ' isj solummodo fientem. EXcmplis illustrabo. Sit trabs, cujus

vitioria. altera e Xtremitas terrae innitatur, ait cra inclinetur in columnam. Trabs premit columnam, sed sine victoria : 1imul ac vero a columna amoVetur, prcssura ccssat, nullumque post

se sui vestigium relinquit. Similiter libra plumbi mense imposita. quantum pendet mensam deprimit led sublati , illico pondus quo eam prilis gravabat cessat. E contra, ubi motus est cum victoria , producitur terminuS Permanens: ut si calculus menis incumbens digito huc vel illuc impellatur, motus est cum Victoria , calculus enim supponitur pressurae cedere : producitur itaque novus terminus, isque permanens, nOVus quippe situs, situs enim est proprius terminus qui motu locali producitur. Dices, situm calculi Permanere, non Sratia motus triumphantis, sed gratia stabilitatis mensae cui innititur. Si enim idem calculus in aere libero huc vel illuc impellatur, amoto motore situm non retinet. Respondeo, terminum dici Permanentem in quantum non sine novo motu & contrario tollitur. Verlim nitus qui sine victoria est nihil in passo relinquit quod novam motum contrarium quo e Xpellatur requirit, sed sublato nitente una desinit. Quare manifesta differentia est inter terminum motus cum Victoria, 8c sine victoria. Ille enim non sine novo motu aboletur : hic, cessante causa, sponte cessat. Ratio est, quia motus cum victoria supponit actualem motum in passo factum. Non ergo line contrario motu ad priorem statum reducitur. Motus vero nitens sine victoria non supponit realem dc actualem motum factum, sed solummodo nisum seu conatum irritum in passo excitatum. Non ergo

caret mGtu contrario, quo restituatur.

o me insis Io. Huic adhuc terminorum motus differentiae duae aliae suens, m subjungi possunt. Prior provenit a dissimili natura termino-

saliet, rum : posterior, a manumissione eorum e potestate causas um,

vel non. Respectu disti milis naturae,iermini alii fluentes sunt, alii fiκi. Ad fluentes etiam refero volatiles. Siquidem fluere hic dicitur id quicquid est in continua dissipatione. Hic terminus motus conspicue cernitur in flamma lucernae, quae perpetim

235쪽

Cap. XI. De causaformae siciente. Irr

petim fluit cla dissipatur. Similiter terminus vitalis motus in

continuo fluxu est, sed mitas veloci quam terminus flammae. Calor, porro, eii de natura sua terminus fluens ; & quicquid motu producitur, simulque entitate gaudet quae in motu consistit. E contra, soliditas, tenacitas, durities, & consimiles affectiones, sunt termini fixi, dc eri cacem motorem postulant, si iterum a terminatione acqui illa dimoveri debeant. Posterior differentia, quae a manumissione terminorum e PO .Termistu testate causarum vel secus desumitur, eos distinguit in dispo- dis istiu-sitionales, & habituales. Illi relabuntur, cessante impulsore , ut Sisyphi lapis : hi, minime , ut surculus arboris diu in My oti flexus. Rarefactio dissolvit aquam, vel in vaporem facile condensabilem, vel in halitum habitualem Ille cito in aquam reducitur , hic dissiculter, & appellatur flatus, & est Gas Hel-

montii. Coagulatio motus est, cujus terminus coagulum seu grumus est, & manet cessante motu . Congelatio motus est,& glaciem producit ut terminum: Similiter rarefactio raritatem , condensatio densitatem ; calefactio calorem,&c. Omnis constitutio cujusvis corporis habet suum motum quo producitur, & contrarium, quo dissolvitur. Termini motus qui a generante producuntur non tanthm sunt cum Victoria, ve- Thm etiam frequenter fixi,& epotestate causarum manumissi :unde absque continuo concursu emcrentis permanere queunt. 11. Caeterum non omnis terminus solo motu tibi proprio 4. producitur, sed aliquando ab accidentali concursu aliorum termini in motuum luctantium emergit. Hinc igitur terminus motus impe ρ, aliam adhuc divisionem sortitur. Est enim alius per se, alius ' ' 'per acciden S. Terminus motu S per se est, qui a motu ad talem productionem naturaliter destinato provenit: ut densitas eli terminus naturalis condensationis, raritas rarefactionis, &c. Terminus per accidens est, qui, a causa impedita, aut a concursu causarum se mutuo impedientium, viresque invicem frangentium, exsurgit: ut tumor, qui Oritur partim

ab impermeabilitate partis contufe, partim ab assiuXu fanguinis aut humorum non permeante, sed in sede affecta congesto partim a fibris partis irritatis,& se ad expulsionem irrito constringentibus. Uerlim de omnibus speciebus terminorum motUS hic agendum nun est : ex dictis autem fatis elucescit eos commode, Jc quidem variis modis, a motu essicientis eκ-Z et oriri

236쪽

i et De cavsa formae esseiente. Cap. XI.

oriri posse : adeoque secundo Quaesito satisfaetram esse.

Terminum D. Tertium Quaesitum erat, Quomodo terminus motus motu pra- praeservet ideam moventis in subjecto a movente diverso. ζ vμ ζiis' Certurn est, terminum motus posse ideam moventis sic prae- ' ' servare, qudd iste terminus qui motu ab externis sensibus ad internos defertur, absente objecto, in memoria maneat. Fateor, absente, qu m Praesente, multo obscuridS manere : utcunque tamen manere, & hoc recedente, non continuo evanescere. Videtur itaque per modum impressi sigilli manere, Jc multo licet obscurilis quam antea moveat , ad hoc suo modo repraesentare. Certum igitur est, motum quem infert objectum terminum in cerebro producere, qui, absente licet movente, id eam quandam ejusdem eXprimit. Nihilominus difficultas de praeservatione ideae, qua perceptio naturalis fit, adhuc haeret. Nam haec per modum tigilli impressi praeservari nequit. Siquidem in corporibus sinuitaribus, utcunque confvsh agitatis, reperiuntur tales termini et, ut calor in aqua bulliente : fieri autem nequit ut idea, per modum sigilli impres , in liquore tam confuse moto conservetur. Eκistimo igitur alio modo, 6c quidem magis reali, hanc praeservationem ideae naturalis effici. Dico igitur, ipsum terminum motus, quamdiu in passo manet, esse sufficientem moventis ideam, etiamsi hoc de praesenti absit. Etenim, ut diκi antea, effectus suo modo continetur in causa, & causa quoque re-iucet in effectu : Preseni Emque refert quaelibet herba Deum. Quare manente termino motus a generante illato, manet idea generantis, & hac manente, materia habet sufficientem exemplarem causam ad cujus imaginem, pereunte veteri forma, potest novam generantis similem e suo gremio edu

cere. .

. Qiij I 3. Magna adhuc eXceptio sive limitatio eorum quae hie de necessitate id esse generantis ad actum generationis complendum dicta sint superest in omna generatione talem ideae impressionem non contingere. Datur enim, ut Scholis placuit, generatio uniVoca, regularis sive Ordinaria , & aequi-seneratis voca, irregularis & eXtraordinaria. In priore quidem, idea xqηi' generantis genito communicari videtur in posteriore vero,ut communicetur fieri nequit. Generans enim,in hoc casu,genito

Tl, I plane dissimilis est,neque genitum ad eXemplar id esse generari

237쪽

Cap. XI. De ea a forma ficiente.

tis formatur, ut abunde eκ plantis 6c animalibus sponte natis liquet. Verdm enimvero in his quoque materiae praeparatio triplex Occurrit , motus, dispotitiones permanentes, dc idea formae educendae. Motus, ut plurimlim, pendet a

putredine aut fermentatione materiae, aliave violenta causa ,

dispositiones permanentes a reliquiis prioris formae, aut a concursu aliorum efficientium : idea denique formae futurae partim a motu, partim a dispositionibus fixis praesentibus, di- manat. Naturalis enim perceptio non tant din noscit praesentem suum statum, sed ia aptitudinalem, etiamsi futurum. Continetur enim forma futura potentialiter in motu & disse positionibus praesentibus. Habet itaque materia rite praeparata id eam formae futurae. Veruntamen quamvis in ordinaria generatione, ut supra declaravimus, idea generantis ad perfectam materiae praeparationem requiratur , in aequivoca tamen productione ea non est necessaria, quippe eκ concursu aliarum causarum ejus defeetus suppletur. Satis enim est ad generationem, si id ea legem e sie nd i oc operandi futuram continens in ipso articulo mutationis quoquo modo adiit. 1ό. Consimilis quaedam responsio alteri objectioni, mul- Destina thm licet diversae, obvenit. Sumitur autem a generatione tione δε- ista defeetiva quae eκ subito interitu plantarum aut animalium consequitur. Animal quidem demortuum mox in plu- φής 'ra individua, imo Jc in plures species, tot scilicet quot continet genera partium similarium, dissilit. Cadaveris enim quaelibet pars similaris ab omnibus aliis divisa integrum individuum constituit , & consequenter novam formam diversae speciei ab ea integri animalis nanciscitur. Versim interfecto animali, quodnam n um generans , quaenam nova id ea ad novae formae generationem in cadavere confluat, non constat. Mors enim animalis privativa quaedam corruptio est, & positivam caulam novarum formarum partium non e X-plicat. Inventu ergo omnino dissi ilis est genuina causa harum

formarum. Efficiens enim nulla cernitur , motus in partibuS mutatis non est fatis conspicuus, constitutioneS permanentes carnium, ossium, membranarum, &c. eaedem propemodum

in defuncto quae fuerant in vivo manent neque satis, constat unde novae firmae idea, ut exemplaris ejus causa, deveniat.

238쪽

De generinus forωarum. Cap. XII.

Sed respondendum est, in istiusmodi casibus, reliquias prioris formae vita animali orbatas, eo ipso quod sic orbentur , a priore statu fatis dimoveri ; imo eo ipso momento prioris status lethen bibere, & jure proprio in se assumere materiae dominium, tibique adeo conformem in eadem ideam resultare facere. Suficiens ergo causa sunt novae formae. Continent. enim motum degradationis a priore statu, nec non praevias dispositiones ad novam formam educendam requisita S, nempe affectiones priori formae superstites, δc denique ideam formae futurae in materia opera reliquiarum suscitatam. Quare in omnibus partibus similaribus cadaveris tres causae efficientes generationis a nobis supra assignatae, motus, dispositiones permanentes, & idea formae educendae, respective adsint. Quare tres causae exortus 8c interitus formarum prilis datae variis modis generationis rite applicatae sussiciunt, nec opus est de aliarum causarum investigatione ulterilis simus soliciti. Sed haec de Formis materialibus in genere. Digressionu

I or es essentiales, o

accidenta-

simplices,

I mixtae.

De generibus se Deciebus Formarum.

Uanquam, ut supra quoque monui, tractatus de Materia & Forma phylicis ad locum hunc non spectat, chai tamen scopus noster hic sit tractare de natura stubstantiali, ejusque tribus primis facultatibus, potissimum in ordine ad res materiales, ViX potui absque insertione hujus digressisionis commode procedere : cumque de formae materialis natura Sc causis supra egerim, visum est hic quoque generalem quandam formarum divisionem subteXere. 2. Dividuntur itaque formae in essentiales, δc accidentales. Illas Valgo vocant substantiales, quae denominatio quo sensis iis competat supra declaravimus,) nos hic essentiales dicimus, quod additionali essentia materiam alias in completam compleant, Jc ad species essentialiter distinctas contrahant. Eas subdividimus in simplices Jc mixtas. Formae simpli es non tantlim elementarias, sed & eas aliorum corpo-

239쪽

Cap. XII. De generibus forwarum.

rum simplicium, si modo tales in natura dari constiterit, complactuntur. Huc referas, ii lubeat, corpora coelestia,data eorum incorruptibilitate. Quin & videtur subtilissimus S xi Albani Vicecomes In sinuare, in natura quoque inferiori dari nonnulla corpora simplicia. Profecto, si talia sint, ex eo ab elementis dii criminantur, quhd non ad miXtionem cum aliis, sed ad exsistentiam separatam seu solitariarn, comparentur. Hujus generis esse a nonnullis Putantur aurum, argentum vivum, taleum,&c. Sed de his nihil flatu quod fortasse sars licet nesciato tempus eda X rerum ea olim dissolvat, aut sensim atterat. Formae elementariae in puras, bc seminali natura impraegnatas, distinguuntur.3. Haec autem divisio non est generis in species separatim exsistente S, quemadmodum animal dividitur in hominem dc brutum , sed naturarum concretarum in suos abstractos conceptus quodammodo subordinatos. Naturae enim elementariae cum seminalibus concrete eXsistunt, & nulla arte ita separari queunt , ut separatim conspiciendae e X hibeantur. Naturae quidem seminales e X parte saltem aboleri pos1unt 8c

corrumpi, manentibu8 elementariis , non e converso : ut, e X-empli causa, aqua florum violarum diu asservata adeo tandem est ceta fit, ut sola forte elementaria aqua supersit. Elementa enim miliorum sunt genera quaedam, live familiae rerum generale S, ad quas elementa feminalia ceu specifica referenda sunt: ut spiritus pinguis rosarum, cinnamomi, absinthii,anili,&c .in genere conveniunt,quhd spiritus pingues lint, specie vero & seminali natura differunt. Non ergo e X sipectandum est ut Omnia elementa, eodem nomine donata, sint ejuidem speciei. Tot enim eorum sint species quot su ut species

mitiorum quae in ea resolvuntur , conveniunt autem genere :nempe spiritus rosarum, abi inii cinnamomi,&c. conVeniunt

in eo, quod sint spiritus pingues similiter sal Athali sive fixus tartari, absinthii, nitri, Jcc. conveniunt in generali ratione salis fixi, etsi alioquin forsitan specie distinguantur. Sunt

tamen qui existimant sales haeos plantarum non retinere naturam semina terri, nec inter se specie differre, ob destructam aut separatam vi calcinationis istam naturam. Idem forte dici nonnunquam potest de terra, sive capite mortuo. CT tera elementa praeter naturam elementariam, quae Senerica

est,

visito expenditur.

Formas seminales fi agiliores esse elementariis.

240쪽

Elamenta

lius rerlim. Numerus

elemento rum.

De Elementis. Cap. XII.

est, seminalem, quae specifice appropriatur corpori cujus est, perpetuo includunt. Elementa igitur duas naturas in se compleAuntur, generalem sive communem, & seminalem live specificam : quanquam haec in nonnullis elementis miniὶs

conspicue elucescat. . Fateor non ab omnibus corporibus haec elementa separari posse, sed ab omnibus animalium δc plantarum partibus , 8c a nonnullis forte mineralibus, posse : sed ab his non idem perpetuo numerus forsitan eκspectandus. Nihilominus vel in his partes quae quoquo modo separantur, nisi ulteriorem divisionem admittant, referri possunt ad alis quam familiam elementorum a Chymicis receptorum: ut sal succini, vitrioli, nitri, ad familiam fallum ; oleum succini, bituminum, & id pingue quod in antimonio reperitur, ad familiam sulphuris. Quin δc illa mineralia quae respuunt omnem solutionem in simpliciora corpora, si forte ex admiκtione eXtranea variam induant faciem, vel ad salis, vel sulphuris, vel alterius elementi, familiam se addicere observantur: non quod ad istam vere spectent, sed quod naturae elementariae adeo generales sint, ut nihil fere sub specie simplicitatis sensui repraesentetur quod non aliquomodo speciem elementi aliculus mentiatur. Verdm, ut mihi videtur, non necesse est ad elementorum vindicationem, ut omnia corpora sint .eκ illis composita , sed satis est, si ea quae mista sunt, eκ illis, & non eκ aliis, misceantur. Similiter , quando asserimus haec esse mistorum elementa, non opus est ut omnia missa haec omnia contineant, sed ut omnia quae in quolibet misto contineantur apte ad aliquam horum familiam referantur. Insuper, variis licet modis,

corpora in elementa intermedia resolvantur ea tamen ulterilis resolvi possunt, & demum ad aliquam ultimorum familiam reducuntur , quo facto, ulteriorem resolutionem respuunt.

s. Verdm priusquam progredior, de numero horum elementorum aliquid statuendum est. Magna videtur opinionum diversitas de hac re. Peripatetici quatuor numerant, Chymici tria , alii quinque , alii se X, septem, aut etiam Octo. Si quis autem velit has sententias ita interpretari, ut cum phaenomenis quae observantur in mistorum analysi optime consistant

SEARCH

MENU NAVIGATION