Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae, ejusque tribus primus facultatibus ... naturalibus

발행: 1672년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

Cap. XIV. De Potentiis se Facultaticus. Ior

dicamenti, propter qualitatem tamen relativam conjunctam, qua ad sua S Operationes referuntur, reductive ad secundam speciem qualitatis spectare. Fundamentum enim absolutum qualitatis relativae,qua refertur ad suam operationem, munere qualitatis fungitur, nempe naturam 8c indolem suppositi declarat , atque eatenus ad qualitatis conditionem reducitur. iue. Hisce igitur omnibus rite pensiliatis, inferre possumus, Potentiam potentias recte distingui in concretas,& abstractas : δc has esse pleramque qualitates relativas, quibuS earum fundamenta ad suas re- V rete spectivas operatione S tanquam e Xercentia circa eas munus in se causationis referuntur illas in suo conceptu, una cum qualitatibus relativis, earum immediata fundamenta concrete includere : & consequenter, ut album dicit non tant lim albedinem, sed & subjectum ejusdem ; ita potentia concrete sumpta, simul cum qualitate relativa, causam sive fundamentum ejusdem con notat. Quare in posterum quando loquimur de potentia absque alia restrictione, intelligimus potentiam concretam, quatenuS includit suum fundamentum. Quo sensu nemini displicere debet, si deinceps potentiis ipsis operationes tribuamus , chm in ista locutione fundamentum quod re ipsa

operatur una includatur.

15. Ex dictis porro constat, potentias concrete cum suis Ditis,oρο- fundamentis simplas recte dividi in substantiales, δc acciden- tentiarum tales: illasque immediate fundari in natura sive essentia alicujus substantiae; has vero in accidentibus, aut concursita accidentium . Utrumque genus dividitur in Operativum, dc receptivum. Sed neque de potentiis receptivis neque de accidentalibus cdm ut naeque e X tra praesentem scopum nostrum sitiato hic quicquam ulterilis exspectandum est. Fotentiae operativae a stubstantiis immediate dimanantes dividuntur in generalissimas sive primas, & contractiores sive ulterius modificatas. Potentiae generalissimae sive primae spectant ad naturam substantiae primae in gen cre, quatenus ea est in ordine ad suas operationes ; quam hoc respectu Capite superiore Blusum, leu vitam substantialem, nuncupavimus. Haec vita triple X est, perceptiva, appetitiva, dc motiva. Nam hae facultates concrete acceptae nihil aliud sunt nisi in adaequati conceptus ipsius B iustae. Sunt enim facultates vitales imme-drate a natura substantiae in anantes, dc consequenter ipsam substantiam.

272쪽

di percepti

onem natu

ralem a sensu.

Dystinctio 3 primarum Facultatum Cap. XV.

substantiam in suo conceptu concreto i ncludunt eamque vivam constituunt, necnon eandem vitam substanti alam seu Biui iam jure cognominant. Quare Bitalia recte dividitur in tres inad aequatos conceptus, qui quidem aliter quam quod per potentias suas internoscuntur o carent nominibus discreti vis. Ob quam causam eas potentias live facultates, nimirum perceptivam, appetitivam & motivam, vocavi s: de quibus in sequentibus pressilis dicendum est.

Disinctio trium primarum Facultatuis ab aliis facu

tatibus vitalibus.1. TΙtam substantialem seu Biusiam tres primas facultates, V perceptivam,appetitivam & motivam, fundere supra asseruimus. Priusquam vero strictam hujus assertionis probationem aggredior, necesse est earum convenientiam cum, dedistinctionem ab, aliis facultatibus vitalibus proponamus. Qui enim alioquin haud perfunctorie de hac universalis naturae cognitione scripserunt, eo ipso quod non discriminarunt perceptionem hanc ab ea sensus, operam luserunt. Hinc Clarisisurius Campanella, qui de hac re subtiliter commentus est, ab

omnibus prope neglectus jacet. Quis enim credat cadaver perinde ac hominem vivum sentire, aut dormientem aeque ac vigilantem sensibus uti λ Membra paralytica sensu evidenter orbantur : Si ergo cum membris integris oppositi lateris comparentur, nemo sanae mentis sustinere potest utrisque sensibilitatis denominationem ex aequo competere. QuiS ferat faκum aut scamnum malleo percussum dolore affici, quemadmodum animalium partes vapulantes dolorem sentiunt λ Quapropter necesse est vel perceptionem corporibus naturalibus penitds adimamus, vel eandem a sensis distinguamus. Certissimum enim est, cadavera non eadem acceptione vocis qua viva animalia, neque dormientia eadem qua vigilantia, aut membra paralytica eadem qua fana, sentire. Si ergo velimus naturalem perceptionem asserere, oportet eam

a sensu

273쪽

a sensu clare distinguamus. Atque idem, mutatis mutandis de appetitu motu naturalibus, ii conferantur cum appetatu dc motu animalibus, ut & de voluntate & rnotiva liberacum iisdem collatis, dicendum est. Quare Operae pretium fuerit, 'si hasce vitales facultates Omnes paucis inter se conteramus, dc dein ad peculiares disterentias inter perceptionem naturalem & sensitivam deveniamus. I. Vitales ergo facultates ter trinae sunt : triplex est perceptiva,naturalis, animalis, & intellectualis ; & conformiter eis et

tripli X appetiti Va, tripleXque i notiva. Convenit iis omnibus res trissai.

inter se, quod sunt vitales facultates, qu5dque in Biusia ultimo radicantur. Insi Per perceptiva sumitur generaliter,& tipe- Distinctis cialiter. Generaliter in se, ut genus, omnem facultatem c - pζrcepti,4 inoscitivam comple itur, & de perceptione naturali de quolibet sensu, ut & de intellectu, praedicatur. Omnes enim hae facultates in eo consentiunt, quod sunt cognoscitivae sive perceptivae. Appetitiva similiter generaliter dicitur, & speciali- appetit tua,

ter. Generaliter comprehendit omnem vitalem determinationem tendentem sive ad boni prosecutionem, silve ad mali fugam. Quo sensi non tanthm appetitivam naturalem, sed εc sensitivam atque voluntatem, suo ambitu capit, quae omnes sunt facultates appetiti vae. Denique, motiva sis motisaei 1am accipitur generaliter, &6pecialiter. Generaliter quamlibet virtutem motivam aut vim nitendi, & se aut aliud mo, vendi, denotat. Quo nomine continet in sua latitudine motum naturalem, animalem, & pure liberum. Quare tria sunt genera facultatum vitalium, δc quodlibet genus sub se tres species, ut didium, continet. 3. Verdm alio quoque modo hae facultates inter se com- Facultates parari pollunt. Cui libet enim speciei perceptionis, conformis disiηίκη appetitus δέ motus respondet. Unde hae novem facultates tμη iη th in tres series apte dispertiuntur. Prima continet percepti '' 'vam, appetitivam & motivam naturales , secunda, sensitivam , appetitum sensibilem, & motivam animalem i, tertia, intellectum, voluntatem, δc motivam liberam. Hae series aliquid habent commune, & aliquid singulis Proprium. In Guid comomni serie prima 1 pecies qua sit facem sequentibus praefert. mline ha-Eii enun perceptiva internum quoddam vitae lumen, quo facul tales rei pective lubsequentes diriguntur. Si ergo per- Ee ceptiva

274쪽

Disi cito 3 primarura Facultatum Cap. XV.

ceptiva ut in prima serie ) siit naturalis, appetitiva & motiva fuerint similiter naturales : si perceptiva ut in secunda seri eo sit sensitiva, appetitiva & motiva lumen sensus participaverint: ii perceptiva ut in serie tertia) sit intellectiva, voluntas & motiva naturae intellectualis participes factae fuerint. Porro, ut perceptiva in prima serie) non dependet ab appetitiva, aut haec a motiva, sed ambae hae ab illa , ita in secunda serie) appetitiva pendet a sensitiva, & motiva ab appetitiva, non contra; similiterque in tertia P voluntas ab intellectu, & motiva a voluntate, non Vice VerSa,

pendet. In prima serie facultas appetitiva 6c motiva sequuntur perfectionem & imperfectionem perceptivae : & proportionaliter appetitus sensitivus & motus animalis sequuntur indolem sensus , voluntasque & motiva rationalis genium intellectus. Insuper, ut perceptiva naturalis primam feriem, ita sensus secundam, & intellectus tertiam, regit. Atque hae sunt

communitates sive convenientiae harum serierum.

Earum L, 4. Habent & suas differentias. Prima sortes continet fa- fe cytis, cultates pure naturales 8c neces Larib agentes , secunda, partim naturales, partim judicium participantes,& medio modo inter necessitatem & libertatem se habentes. Earum enim actiones variabiles, & cujusdam disciplinge capaces, sunt. Canes enim, psittaci, simiae, equi, boves, &c. dociles sint, E pro natura rerum a se gerendarum poenam atque praemium exspectare discunt. Tertia series complectitur intellectum, facultatem quidem de se non liberam, sed fontem libertatis in voluntate & motibus inde fluentibus: objecta nimirum sub aliqua indifferentia proponendo, fundamentum liberare lectionis jacet. In prima serie omnes facultates erroris sunt eX pertes. In secunda, brutae facultates, quantum participant de judicio, tantum participare etiam possunt de errore. Sensus enim frequenter decipiuntur, appetitus deluditur, motus

frustratur. In tertia, facultates non tantiam erroribus Ob-noXiae sunt, Verdm etiam meriti atque reat Us capaces. Prima

series ignobilior est secunda, δc secunda tertia. Atque hae sunt differentiae harum ferierum. Disterentiae s. versim de facultatum perceptivarum differentiis, quae 1μμitatκm :n qualibet serie duces chori sunt, aliquid ulterius adverten-3 ut V- duui In materialibus, perceptio naturalis di sensitiva, fatis

275쪽

- Cap. XV. ab aliis Facultatilus vitalibus.

latis ab intellectu sive in homine si pe in Angelis discriminantur , scilicet, quod illae sint facultates materiales, hic spiritualis. Atqui insipiritibus siensius desunt, & perceptio naturalis

cum intellectuali immediate conferenda est , quae ambae facul tales, in iis, spirituales sint , δc propterea aliunde petenda eli differentia. Illa igitur est facultas necessaria δc simplex, recta tendens ad actionem: haec, quasi duplicata sive j udicata, δc mediante libero arbitrio ad actionem terminatur. Existimo autem perceptionem intellectualem praesupponere naturalem, eamque quasi refleXe contemplari, ejusque adeo perceptionem percipere. Non enim putandum est Angelos non res e Xe cognoscere suam perceptionem naturalem. Qua re intellectualis perceptio Angeli addit naturali hanc refleXam perceptionem suae perceptionis: Quae prima differentia inter naturalem δc intellectualem est. Altera sumitur ab eo, quod intellectus Angeli suae voluntati objectum sub aliquali indifferentia obiectiva repraesentare potest, unde Voluntas ejus circa idem suum liberum arbitrium, eligendo vel non, e Merceat. Nisi enim objectum eligibile sub aliquali in . disterentia voluntati proponatur, libertas circa idem eXerceri nequit, sed electio praedeterminatur, & rigido intellectus dictamine necessitatur. Fortasse plures hujusmodi differentiae eκcogitari possunt. Verditi adeo pauca sint δc obscura, nec non plerΠmque incerta, quae a nobis de Angelis cognoscuntur, ut non ausim huic dissertationi diutius immo

rari.

6. Perceptio naturalis in materialibus a sensitiva distinguitur, 1. quod illa sit similaris & inorganica, haec organica. Dico, naturalem perceptionem ad rationem suam non requirere materiae organi rationem, sed consistere posse vel cum, vel sine, eadem. Si autem contingat materiam organicam esse,non inde praepeditur perceptio naturalis. Aliud enim est, ad suam entitatem necessario requirere Organi Zationem, aliud, posse cum vel sine organi ratione consistere. Quanquam ergo perceptio naturalis cum torma Organica conjungi queat, non tamen organica dicenda est, quod seque in esse suo, sive materia organi Zetur sive non, conservetur : Non enim dependet ab organi ratione. E contra, sensius manifeste Organica facultas ell, 6c destructo organo, destruitur; laeso eOE e a dem,

Perceptio

naturalis i

fert.

Di ferenti. prima: Sensus ess

276쪽

Secunda e ruralis

est simplex, sensus, compostus.

Nisimctio 3 primarum Facultatum Cap. X

dem, laeditur. Conspicua itaque est haec disserentia. 7. Secundo, naturalis & animalis perceptio distinguuntur, quod illa sit simplex, lxec compotita & quasi duplicata elienim perceptionis perceptio. Oritur haec diis rentia a priore. Ed enim quod carnes, mcmbranae, nervi, humoreS, spiritus, cerebrum, in aptam quandam machinam seu organum ad perceptionem duplicandam conformentur, fit sensiatio. Ubi ergo nervus laeditur, ut in paralyti & gutta serena similibusque affectibus, etsi oculus aliudve organum e X ternum ab objecto afficiatur, non tamen elicitur sensatio, quia non reduplicatur perceptio , hoc cli, organum totum non percipit se percipere. Totum enim organum sensibile quodammodo duplicatur. Externa fabrica unam partem conficit, cerebrum alteram : quae duae partes nervo cuilibet organo peculiari connectuntur, & perceptio in eX terno organo elicita, mediante motu nervi in cerebrum derivatur, ubi ea iterum percipitur, hoc est, sentitur. Et propterea existimo sensationem nihil aliud esse nisi materialem perceptionem duplica' tam , vel esse perceptionem ita compositam, ut suum actum

percipiendi simul percipiat. Qua descriptione sensus 1 perceptione naturali manifeste discriminatur. Veruntamen Ob-3ectio gravis contra hanc assertionem hic occurrit Perceptionem naturalem non esse suae perceptionis nesciam. Etenim

natura percipiens Primo percipit seipsam , & quia seipsam

noscit, noscit quoque siuas facultates , & quia has dignoscit, Percipit quoque earum operationes, quarum prima est actus percipiendi: hanc ergo percipit. Profladio objectio magni momenti est, &, nisi aliquo modo perceptam perceptionem distinguere fas iit,viκ solubilis. Tentanda ergo est hujusmodi distinctio. Eκissimo eam recte partiri in perceptam per eundem actum per quem objectum primo percipitur, vel per distinctum ti curri actu primo compositum. Priore modo Perceptio naturalis dici potest suum actum percipere, simplici quippe perceptione. Posteriore sensius suos actus recognoscit, duplicato nempe actu. Cum ergo perceptam perceptionem solis sensibus appropriamus, intelligi debet de compotata perceptione, non de simplici. Dubitabit fortasse aliquis an simple X perceptio suum actum ullo modo cognoscat. Sed omnino id concedendum est. Lumen enim perceptionis,

277쪽

Cap. XV. ag aliis Facultatibus vitali luj: II 3

ceptionis, quod aliis facultatibus splendet, non sibi soli caecutit. Fateor itaque perceptionem naturalem suos actus aliquo modo cognosicere, sed non per alium percipiendi actum, atqui per eundem quo percipit objectum. Suffcit enim simplex & directa perceptio ad hanc cognitionem. Tendit enim ad excitationem directionem appetitus naturalis, quid c indifferentia aut libertate nihil plane participat, ad quas requireretur aliquid iudicii & refleliae seu duplicatae perceptionis. Natura igitur thabsiantialis sua naturali perceptione

1. percipit sie, a. facultates suas, 3. Operationes harum, A. Multimo, influXuS, alterationes rerum aliarum extra se, necnon conneXUS, confoederatIOnes, &c. cum iisdem. Percipiendo

autem se, alia haec Omnia una percipit, nempe ut se aliquomodo assicientia. Non enim aliter concipi potest qua via ea perveniant ad ipsam facultatem, eique intime uniantur. Dico igitur, percipere haec omnia mediante quali propria Objectiva ratione, ceu primario facultatis objecto, in quo caetera ut id quodammodo assicientia repraesentantur. Cum ergo

natura substantialis se duntaxat directa & simplici perceptione percipiat, fieri nequit ut suum actum percipiendi alia dictincta perceptione dignoscat. Chai enim seipsam simplici

perceptione contempletur, necesse est affectiones suas simplici quoque comprehendat, eadem nimirum qua percipit se ut percipientem seipsam,eaque omnia quae in se inhaerent. Percipit ergo suam perceptionem ut affectionem sibi inhaerentem, eadem nimirum perceptione qua se, ut dictum, contemplatur. Clim ergo perceptio iit affectio naturae substantialis percipientis se dc naturam suam, eodem actu simplici quo percipit eam naturam & affectiones ejusdem, percipit etiam suam perceptionem. Dices, hanc perceptionem, quod diversa oblecta limul involvat, esse compleXam. Fateor esse comprehensivam rei pectu varietatis objectorum quae simul complectitur : Verum non componitur ex diversis & distinctis

ejusdem objecti perceptionibus, quemadmodum componitur sensus, o & eo resipectu recte dicitur simpleκ. Concludendum itaque est, naturae perceptionem esse simplicem, & a sensu, ut a perceptione composita, clare discriminari. sy 8. Advertendum vero hic est, in compossita hac seu dupli- percipi 'ed id pzrccptione fecunda n non necessario percipere quicquid qηi Τηi V ς 3 sub R--μ

278쪽

rare potest,

non vallirae

perceptio.

Disinctio 3 priwarum Faculta Ius Cap. XV.

sub prima notitia cadit , videlicet, tant dira percipere objectum, & quod idem a se percipitur. Sentit enim id ejundem, idque tantum, quod per nervi motum cerebro communicari potest; & quicquid ejusdem percipit, percipit ut prid sperceptum. Quare sensus includit quasi implicitum quoddam judicium de re percepta. Est eniim quati tacita assertio de percepto objecto, se sibi conscium esse hoc vel illud se percipere, hunc equum se videre, hunc hominem loquentem Ceaudire. Cum enim sensius sit perceptio percepta, secunda, ut ditat, de prima quasi assirmatur, & de ea dc in implicite judicat. Verum sensus terminatur ad objectum ut ad id quod se percipere percipit, non autem ad modum quo percipitur. Bruta enim, quando vident, non cognoscunt quid. in camera oculi peragitur: imo neque hoc sciunt homines, nisi longa e X perientia, observatione & ratiocinio arte nimirum optica) prilis perdiscant & colligant. Dices, nos sentire dolorem & titillationem veneream, imo & calorem atque frigus, ut res peractas in ipsa parte, eamque assicientes. Respondeo, percipi dolorem sti caetera nominata) ut objectum quod percipitur ; sed modum quo fit in parte dolente non Lentiri. Etenim in hunc usque diem di siputatur, an ratio doloris consistat in solutione continui, necne : quod non fieret, si sensus eam rationem immediate attingeret. Quare secunda perceptio in sensatione non omnia discernit quae in prima fiunt,& consequenter, multa in prima percipiuntur quae in secunda delitescunt. Unde aliqualis quoque differentia inter sensum ti perceptionem naturalem inferatur, eaque tertia sit. 9. Quarib, Propterea quod secunda perceptio aliquo modo capax sit implicitae a Trinationis de suo objecto, id percipi, J est aliquo modo capax judicii, scilicet imp icite, &consequenter erroris. Quantum enim aliqua facultas participat de judicio, tantum quoque de errore participare pΟ-test. Suarius Dis p. 8. L . ia'. 6. sic e Aprimit, Notitia autem fmplex, γε fmplex apprehenso dici solet, in tantum eli capax alicujus veritatis, in quantum cognitio aliquam ratioηem judieii

participat. Nam licet conceptio per finplices actus diei solet fmplex apprehenso, quatenus potentia cognocens format in se similitudinem rei, ct quodammodo iram ad se trahit, ct ut distinguatur a proprio

279쪽

Cap. XV. ab aliis Faeustatibus vitalibus.

proprio judicio quod a nobis datur eam rem unam cum alia compo-

intinus, vel eas auidimus e tamen quatenus illamet apprehenso est aliqua rei cognitio, est etiam aliquale judicium, implicite judicatur res id e De quod de ira cogno1cimiιs, &c. Hinc quarta differentia inter perceptionem naturalem & sensium deducitur ;hunc decipi posse, illam minin c. Quanquam enim, quod vulgo dicitur, verum esse admittitur, sensum, positis omnibus requisitis ad agendum, non errare circa proprium Objectum : frequenter tamen accidit, omnia ad certam sensa tionem eliciendam requisita non adesse, 6c nihilominus sensum implicite statuere de praesenti objecto ; ut hunc forte equum esse suum, cum non iit, sed solummodo similis. Fateor, sensum non conficere eXplicitam propositionem, sed eam tan- turri modo implicare : attamen saepe ansam praebere phantasiae aliter de objeciis quam sunt concipiendi & juὸicandi. Quare sensius decipere & decipi pote ii, non item naturalis pirceptio. Haec enim neque e Xplicite neque implicite de suo objecto judicat, sed ad operationem recta tendit : saltem non statuit de alterius facultatis actibus, neque alterius errorem imitatur : fensus autem primae perceptionis actus per fecundum judicat, de appetitus sensitivus atque phantasia errantis sensus dictamini saepe obsequuntur. Quia vero sensius de objecto judicare dc errare potest, potest etiam dubitare. Quod enim a longinquo cernitur, primo deprehenditur esse aliquid : an vero sit corpuS in animatum, an animal, adhuc nescitur scd propius accedente objecto, decernitur esse animal, dein esse hominem, demum esse amicum suum familiarem, Unde evincitur sensium non tantum errare, sed & dubitare posse. Clim ergo perceptio naturae fit certa, hinc perspicue a sensu discriminatur. Hic observa tu dignum est, quanto longilis aliqua facultas a perceptione naturali recedit, eo facilius errare. Hinc phantalia errori magis obnoXia est quam , sensus communis , & appetitus sensitivus, quam illa. 1 o. Quinto, Differunt quoque perceptio naturalis & sen- Disserentia sus respectu objectorum. Illius enim objectum est entitas s. ex parte Propria, quae repra sentat se, suas causis 8c effectus, item om- ρη D lim, nes influentias aliarum rerum, confoederationeS, cooperationes, consensus & dissensus,dcc. hujus vero oblectum est emtitas eΣtranea. Sensus enim entitatem propriam organi percipientis,

280쪽

cipientis, hoc est, ipsius partis qua percipit, non percipit sed

objectum perceptum ut quid e Atra se contemplatur. Ubi enim quis se intuetur in speculo, objectum videt ut quid pones peculum situm : nec Obstat, phantasiam in animalibus sagacioribus facile colligere, esse imaginem propriam a vitro reflegam. Multa enim animalia, quibus phanta ita mitilis acuta est, vitrum inspicientia deluduntur, & diversum a se animal sie conspicere putant. Atque hoc fatis ostendit quid ipse sensus sibi relictus agit, & quo modo objectum suum repraesentat. Aves PugnaceS cum sua umbra in speculo visa animosEdimicant, neque praelium nisi subducto vitro componitur. Certum ergo est sensium ad objectum externum, aut sub specie externi, ferri: & consequenter a perceptione naturali, quae primario respicit Objectum internum, evidenter distinguitur. Alia disse; 11. His addamus latitudinem & generalitatem perceptionis rentμ. naturalis,quae subjective ad omnes substantias extenditur,nec, ut sensus, ad sola animalia restringitur , objective quoque ad omnia prope entia suo modo adaequatur. Quanquam enim neque sensum neque intellectum duplicata percepti, one comprehendit: a priore tamen, in quantum organa idonea a quibus sensius resultet construere noscit,quid ad eundem requiratur se praevidere demonstrat. Si autem in materialibus quid ad sensationem sit necessarium noverit, non mihi dubium est quin in spiritibus pari, si non majore, facilitate quid ad intellectionem expetitur sciverit. Sunt 8c aliae dii ferentiae: perceptionem naturalem esse multo subtiliorem ea sensuum , & hosce interim, in quantum ad objecium appetitui, sub ea indifferentia qua inde spontanea electio e Xerceatur, praesentandum comparantur, esse multo nobiliores illa. Sed videor fatis de disserentiis harum facultatum ad vertisse, & ex dictis quivis perceptionem naturalem a sensiuclare internoscat.

SEARCH

MENU NAVIGATION