Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae, ejusque tribus primus facultatibus ... naturalibus

발행: 1672년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

Cap. XIX. a causa formali.

quia natura substantiae in genere est viva, formas eam modificantes etiam vivas esse, & quamlibet diversiam vitae speciem producere : quin δc formas quae corporum in animatorum materias complent, simplici vitae modificatione eas eκ- ornare , forma S vero quae plures vitas aliquo modo distincte conspiciendas inter se complicant 8c quasi conte Xunt, appellari animas, quod evidentiora vitae spectinina sorinis simplici vita constantibus edant : Nullas vero formas omni interno motus aut operationis principio dc vita modificante destitutas esse : Insuper, vitam completam di modificatam eX primaeva& ni dificante conjunctis constare, recteque distingui in naturalem, & animatam : illam variari in species corporum in animatorum, hanc in plantas 3c animalia, inque varia alterutrius genera, insumi. Adeoque primam pensi partem, quae a priore vitam naturae substantialis probare & egplicare pollicita est, absolvimus. Ad argumenta a posteriore progrediendum.

Apparatus ad probationem vitae naturae substantialis a poseriore, seu ab efffectis.

I. Ausata seu effectus naturae substantialis sunt subsistentia modalis, forma materialis physica, facultateS,Operationes 3c formae accidentales. Relationes enim prs dicamen

tales ad hanc rem pardua faciunt. De subsistentia modali supra Capite 4. & s. fatis dictu in est de formis quoque materialibus fuse disputatum Cap. 9, Io, II.& I a. nec non cap. I 8. Neque visum est sive prilis dicta repetere, sive plura addere. Supersunt facultates, operationes δc formae accidentales ulterilis e X pendendae. Attamen de facultata bus in genere supra quoque Capite I . disseruimus, ut A Capite 13. de tribus primis facultatibus, earumque communitatibus,& differentiis ab aliis facultatibus vitalibus. Facultates inferiores referri possunt ad Operationes, quas edunt. Operatio enim a fortiori operandi facultatem supponit. Quare de operationi-

dam.

312쪽

Apparatus ad probationem Cap. XIX.

bus naturae substantialis hic primo dicendum, Sc condiderandum ecquid ad vitam naturae demonstrandam contribuant :i deinceps vero ad formas accidentales deveniendum, & quid

ex iis quoque huc spectans colligi potest perpendendum. Priusquam autem hoc pressius aggredior,aliquid de operationibus

in genere praemittendum videtur. Operario 2. Operatur Deus, dc creaturae : sed vasta intercedit diffe- finita in- rentia. In Deo nulla est potentia aut facultas , sed quicquid

filii 4 q8ῖκ ipse Deus est unus purus 3c simplicissimus actus. Quare intellectus, voluntas & omnipotentia in Deo non sunt facultates , sed ipsa entitas Divina, in adaequa te & per analogiam ad istiusmodi facultates perfectissimas nobis notas in creaturis concepta. Similiter ubi dicimus Deum intelligere, velle, aut perficere aliquid, in adaequati conceptus sint, ab analogia istarum operationum in creaturis desumpti. Agere enim in Deo non dicit entitatem distinctam ab ipsa Deitate ut nec velle, aut intelligere : sed haec pro modulo imperfe-diae intellectionis nostrae in adaequa te concipimus, & analogi ce distinguimus. Non quod hic modus concipiendi erroneus aut falsus sit. In Sacris enim literis ipse Deus, condescendens ad nothram imperfecitionem, se per in adaequatos conceptus passim revelat. Neque vero falsum est dicere Deum velle, intelligere, aut operari: sed haec in Deo ipse Deus sunt. Visium est haec semel monuisse, ne in futuro aiscursiuimportune nobis molestiam creent. De operationibus quoque animae rationalis & Angelorum hic parum stoliciti sumus: videntur enim potilis seortim tractandae. Utcunque sit, operationes materiales nobis notiores sunt, & de iis hic eκ professo agendum.

brasin 3. Quod Vulgo Metaphysicis decantatur, hic expendennes sunt dum est, Actiones seu operationes essestpostorum. Distinguuntis instρ- Scholae principium operationis in materiale, seu concretum,

8c formale, seu abstractum : Illud principium quod, hoc quo, nominant: illud, subjectum seu iuppositum operans, non

discriminando partem Vere operantem a non operante, concrete & confuse significat hoc, principium a quo provenit ipsa vis δc ratio operandi exprimit. Non dubium est quin illo sensu actiones fui suppostorum , nempe in concreto Sccrasso quodam modo loquendi. Verum, ut recte advertit Suarius

313쪽

Cap. XIX. 2ifae naturalis ab essectis.

non habet proprium ct immediatum influxum in aectiones suppinii. Quam assertionem loco laudato iuse explicat & defendit ;cuique ego, si de sola subsilientia modali intelligatur, assentior. Verdm secunda acceptio principii agendi magis distincte & expresse rem ipsam quae operatur declarat. Est enim principium quo solo operatio proprie E formaliter perficitur. Hoc dicitur principium quo. Dividitur in essentiale, 6c accidentale. Illud subdividitur in simpliciter primum seu ultimum e creatis, dc additionale seu modificans : hoc quoque subdividitur in accidens proprium, & commune. Hic tamen advertendum est, accidentia mi talis proprie appellari principia agendi, cdm propilis accedant ad naturam instrumentorum : imo & ipsa forma phylica materialis non aeque proprie sibi nomen principii arrogat ac natura fundamentalis. Illa enim est per inhaerentiam in hac , haec est per se, sic sustentat illam. Hinc alius modus ista verba interpretandi, actiones 4sesuppostorum, colligitur , nimirum, intelligendo per suppositum subiissentiam fundamentalem, ut ultimum principium quo, seu ut ultimam siVe primam rationem qua perficitur actio : atque hunc sensum aκiomatis celeberrimum esse& perutilem. Docet enim quid in specie sit a quo omnes operationes ultimo dependent, & in quibus inventis acquiescendum est. Data causa actionis proxima,ut calefactionis aut frigefactionis puta calore aut frigore non statim supersedendum est ; sed causa caloris aut frigoris in eo subjecto adhuc pervestiganda. Si in animalibus disquisitio de calore instituatur,

recurrimus ad motum Vitalem, ad micationem fanguinis, ipsamque vitam , hanc animae materiali adscribimus : &quia anima materialis non per se subsistit, ulterilis ascendimus ad naturam subli antiae per se, quae animam ipsam ejusque vitam ultimo sustentat. Jam vero si quis, nactus naturam per se, velit in eo subjecto ulteriorem causam creatam perquirere, frustra est : quia, e principiis creatis, natura, quatenuS Per se, est simpliciter ultimum 1, in quo acquiescendum, nisi forte mens sit de prima causa supernaturali inquirere. . Veruntamen haec non ita accipienda sunt, quasi intenderemus suppositum & subsistentiam fundamentalem esse terminos convertibiles, non enim sunt sed quod esse per se

versim

Veteres per

fundamenis

314쪽

rso paratus ad probationeω Cap. XIX.

sit ima basiis cujus vis suppositi, cu ipsa ratio ob quam asiones

supposito tribuuntur. EX hac autem parte noster Suarius non ἴeque feliciter sese eApedit. Clim enim non distinguat subsistentiam modalem a fundamentali, passim confunditur. Nihilominus ipse Suarius verum atque proprium operationis principium optime intellexit , id nimirum nihil aliud esse

nisi naturam substantialem : verhm quia huic naturae omnem subsissentiam per se negaverat, nullo pacto eam nomine suppositi admittere potuit. Nos autem supra monstravimus, subtilientiam fundamentalem, & primam ejuS naturam energeticam, realiter idem es te, & utramque eX natura rei a subsistentia modali discriminari. EXissimo igitur naturam substantialem, quatenus eadem est cum subsistentia fundamentali, etiamsi non simul includat subsistentiam modalem, potuisse olim, confuso quodam modo, Vocari suppositum. Veteres enim, quicquid realiter per se subsistebat, suppositum nominabant , dc subsistentiam modalem vel non intelligebant, vel saltem a subsistentia fundamentali non distinguebant. Asseruerunt itaque Operationes esse rerum per se subsistentium, hoc est, habentium subsistentiam fundamentalem : nam de modali non videntur magnopere soliciti. ) Attamen ne, hoc affirmando, nomen suppositi ad incertam signi-surpositum ficationem deducam, idem distinguo. Dupliciter itaque difflingui- accipi potest: vel proprie & accurath, & sic dicit subsistentiamtκη- modalem ; vel vulgariter & more veterum, & sic omittit, seu quasi negligit, istum modum , sed perpetuo subsistentiam tundamentalem includit, absque qua impossibile est ulla operatio producatur. Atque hoc sensi intelligo commune istud

Philosophorum axioma, operationes esse suppositorum. J Etenim hoc modo verba ipsam fundamentalem operandi rationem scilicet entitatem per se ) eXprimunt, & pernobilem sententiam conficiunt, Entitatem per se esse ultimam seu primam omnium Operationum causam. Veruntamen sive veteres ista verba Actiones sunt suppostorum ita intellexerunt,sive sechs, haud multdm moror: hoc saltem assero entitatem per se, sive naturam substantialem proprie dictam, esse ultimum & radicalem fontem Omnium operationum. Hoc vero supra Cap. 17. probavimus. Hic inferendum est, Ope-iationes materiales quae vitam arguunt,il quae tales invenian

tura

315쪽

Cap. XIX. vile naturat s ab e sectis.

tur, non tanldm accidentia, aut formas physicas, a quibus magis immediate profluunt, esIe I lvas probare , sed θc a sicen de re ad naturam substantiae per se subsistentem, eam que

vana esse demonstrare. Quemadmodum enim vitra colorata, radios luminis transmittentia,eos varie afficiunt i modificant sublato autem originali lumine nihil amplius agunt : ita formae materiales & accidentia, vitae primaevae naturam vari hi inmutant 8c alterant , sed sublata ea vita, illico omni operatione privantur. Forma enim ipsa, & quicquid vitae eli informa materiali, profluit e primaeva vita naturae subitantialis ;ita ut sublata hac, illa una tollitur, nullumque vitae vestigium reliquum est: atque idem multo magis dicendum est de accidentibus. Utraque enim suum esse, & quicquid in se habet, a natura substantiali,quatenus est per se, mutuatur , ut ex supra dictis clare elucescit. Hic vero non procedimuS a caussis vitae ad effectus ejusdem, sed contia, ab effectis ad caulas,

nempe a Posteriore. s. Operatio activa in genere definitur,eausatio seu productio Descriptio alicujus essenius, operis, seu termini. Hae enim voces realiter verationis

idem significant, dc sola ratione inter se distinguuntur. Si- μMV ς θ

quidem eadem res, quatenus respicit suam causam, est effectus , quatenus Operans, est opuS , quatenus movenS, est terminus. Interimque hi diversi respectus non variant rem in absoluta entitate tua. Quod verd operatio activa sit causatio efficientis, Suarius, ut mihi videtur,efficaciter probat Disp. 18.L. IO.n'. 3, 6, 7. ut Ilim vero sit modus termini sui, aut dependentia hujus i sua causa, ut ibi insinuare videtur, ) infra considerabimus. Veldm Operatio passiva potins est cau' fh oh satio materialis , viZ. est receptio seu sustentatio praedicti essetisis,

operis, seu termini. Verdm vi X possumus aliter operationes in genere describere aut eXplicare, 6c propterea ad earum divisionem protinus descendendum est. 6. Operationes distinguuntur in quinque species , actio- cuinquenes, passiones, cessationes, motum, & quietem. Dices, divi- ope aliasionem operationum sequi debere divisionem facultatum. si ς' Chin ergo sint trestant hin primae facultates, sequitur esse tres tantdm generalissimas operationes, perceptionem, a P- petitum, dc motum. Respondeo, revera cuilibet facultati respondere suam Operationem , ut perceptivae, perceptio Κ k a nem ,

316쪽

a 32 Apparatus ad probationem Cap. XIX.

nem appetiti vae, appetitum , Inotivae, motum. Quas specu S Operationum primarum ma Xime proprias 3c legitimas puto,& in eas vitam naturae supra divi limus: verlim de iis ambigitur, an in eorporibus re ipsa in sint, nεcne. Necesse itaque est alias operationum differentias hic prosequamur, ut a notioribus ad ignotiora procedamus. Hinc igitur operatio respectu essicientis causae audit actio, respectu recipientis, passio ; respectu amotionis utriusque, cessatio ; respectu innovationis, motus , respectu absentiae innovationis, quies. nub ρὴμ 7- Dices , si Visationem & quietem non esse operationes. quisi e βο- Fateor, si in se soldm ut nudae privationes spectentur: velum si

peratio. ut appetitui cessantis aut quiescentis gratae vel ingratae considerentur,omnino ad Operationes revocandae sunt. Si enim velis agere aut movere,& actio aut motus ab eXtra ligetur passio quaedam naturae infertur: e contra, si velis cessare aut quiescere,& nihil ab extra impediat, tute ipse facultatem tuam sive agendi sive movendi ligas : utrovis modo operatio quaedam involvitur. Utcunque iit, ea latitudine operatio hic sumitur, ut cessationem & quietem tanquam species actioni & motui oppositas,simulque tractanda S, quoquo modo complectatur. Amo o 8. Objicies iterum,actionem, pastionem,& cessationem,ommotAs seor' nes operationes comprehendere,nec opus esse motum & quie-6.,ὸ tem id jiciamus. Respondeo,illas,ut & haec, modo latths, modo

strictilis accipi ; ita ut in aliqua forte vocum acceptione actio, passio & cessatio omnes operationes contineant : nihilominus chm saltem ratione, nempe quoad modum significandi, & ut in adsequati conceptus inter se differant, sat fundamenti esse cur seorsim proponantur, & strictilis inter se comparentur. Etenim enS, unum, verum 6c bonum inter se non realiter discrepant , distincte tamen consideranda sint. Non dico actionem & passionem non realiter differre a motu : sed si hoc detur, non inde frustrari operationum in dictas quinque species distinctionem , quod distinctio rationis ad distinctam tractationem fusticiat. Iam vero quod quinque species enumeratae saltem ratione inter se discriminantur, eκ eo liquet, quod actio causationem agentis, passio receptionem pasti, sed motus innovationem recipientis, dicat. Similiter cessatio proprie negat actionem aut pasti0nem , sed quies, innova tionem quiescunt iS. V. MITO,

317쪽

cis p. XIX. vitae naturalis ab ess ctis. 253

9. Porro, Quoniam ut dixi ) actio & motus modo la- Actio, iistilis, modo strictilis, sumuntur, operae pretium fuerit hic eo- v fCrum significationes ab ambiguitate liberemus. Primo igitur, ςῖ t 'l' 'Actio lato sensu omnem causationem activam ut & pallio receptivam) includit : & sic omnis operatio activa est actio ,& receptiva, passio : ipse motus actualis quatenus ab agente procedit est actio; & quatenus in Passum imprimitur, eli passisio. Quin & eadem operatio, sed diverso respectu, est nonnunquam tum actio, tum pallio : ut perceptio naturalis respectu subjecti percipientis est ejus actio, respectu objecti eandem excitantis, est passio. Similiter appetitus est actio appetentis , & pastio, respectu objecti informantis. Secundo, Sumitur actio strictins & magis proprie, pro solo nisu movendi, sive motus inde consequitur, sive non. Nisus enim frustrari potest, motus actualis nunquam. Hoc sensu in futuro d is cursu actio plerumque sumitur. Tertio, Actio adhuc frictius capitur, pro solo nisu movendi in passium impresso, praeciso termino a quo in agente coepto: bc sic intelligendi sunt qui dicunt actionem esse in passo; δc actionem & passionem, quoad substantiam alterutrius, idem esse. Quarto, Accipitur actio strictissime, pro solo nisu movendi in agente e X-

citato, qui est actuatio facultatis motivae,& pars atque terminus a quo totius actionis. Hoc modo dicimus agens esse subjectum actionis, & Divus Thomas passim asserit actionem esse in agente, nimirum primum nisum movendi ibi esse. Similiter motus varie accipitur. Primo, latissime, pro qualicun- Motus aeque vel minima variatione cujusvis rei, qua ea aliter se habet ceptionea. quam antea. Hoc sensu non tantum motus actualis, sed &omniS actio atque passio,omnisque nisus movendi,quin & ipsa perceptio ac appetitus, sub motu comprehenduntur. Aliter enim res percipiens aut appetens se habet quam eadem non percipienS aut non appetens. Secundo, Sumitur motus ut perceptioni & appetitui contradistinctus qualiter sumitur in divisione trium primarum operationuF, Vi . in perceptionem, appetitum, & motum. Hoc modo includit tum motum sutipsius, tum alterius eXtra se, nempe Omnem nisummovendi omnemque motum actualem. Tertio, Sumitur motus stricte & proprie, quatenus opponitur conatui seu nisui movendi. Definitur. motus qui pisso innovationem, ad priorem

318쪽

. 'as paratus ad probationem Cap. XIX.

fatum si e ηovo motu eoque eontrario, non reducibilem Uert. Vocamus hic,ob penuriam didi ionum, motum actu lam, quanquam alias motus, in latissima acceptione vocis, dicatur quoque actualis. Sed in futura disquisitione, motus actualis, & plerumque

ibi a vox motilis,ut actioni seu nisui movendi Oppotitus sumitur. Hujus enim terminus sola privatione seu cessatione nisus aboletur allius autem minime. Insuper actionis secunda species seu nisus movendi duplex est, vel impotens, Vel praevalens. Impotens est eausatio eoUmilis nisus in passo, hoc est inpotentis, quem

nullus motus actualis consequitur e ut calculus eκiguus mensae

impositus nititur eam deorsum ferre, sed frustra. Ejus ergo causatio est nisius impotens, seu irritus. Nisus praevalens est eausatio molles actualis in passo hujus reactione nonnihil eontemperati Motus enim actualis est,in agente, tantdm nisus movendi, sed praevalens. Siquidem actio, sive producat motum in passo, silvenon, utrobique nititur , de idem nisus, si resistentia passi sit fedebilior, producit motum actualem , sin fortior,non : 8c consequenter actio utrovis modo est nisus moΥeκῶ. Distinctio enim haec non a sola aestimatione virium agentis, sed vel maxime a comparatione earundem cum majore vel minore res sientia passi, oritur. Eadem enim actio vocetur impotens respectu fortioris resistentiae,& praevalens respectu debilioris: ut drachma plumbi,quae eandem ubique gravitatis vim exserit, in araneae telam incidens,eam perrumpit , sed filo cannabis excepta, irretitur. Quare,ut nisius impotens est in agente prima pars totius causationis debilis, ita nisus praevalens est prima pars totius motus actualis, nimirum quatenus includit ejus processum ab agente ; quanquam praeciso eo Processu,tota causatio, quatenus in passum recepta, fatis e X primatur solo nomine motus actualis. Atque haec de distinctionibus harum dictionum. I bactio. IO. Verum quid de harum operationum differentiis porronem conti- statuendum sit, infra accuratilis dicetur: hic quintuplicem

earum divisionem prosequimur. Contra quam adhuc objici

potest, reactionem esse earum speciem, adeoque jam numerum ad senarium eXcrescere. Fateor reactionem esse operationem; sed contineri sub actione in genere. Haec enim dividi potest in actionem primario sic dictam,nempe aggressoris, &secundariam seu reactionem, defensoris : est & tertia species, qua alterutrum agens alterum aggreditur,dc seipsum simul de fendit.

319쪽

Cap. XIX. vitae naturalis ab essectis. ' 233

sendit. Atque haec tertia species manifeste evincit, tam actionem de sensivam quam offen. livam esse veras actionis species. Clim enim eadem operatio, qua agens se defendit, hostem impugnet, cumque concedatur actionem aggressoris esse propriam speciem , sequitur defensoris quoque esse ejusdem rationis. Fieri enim nequit ut eadem operatio sit sanit vera actionis sipecies, & simul non vera. Ut, e empli cauSa, calefactio ignis eminus invadit aquam, hujus frigefactio non pertingit ad ignem. Quare hactenus actio aquae tantum defensiva est, sc cavet, quantum potest, ne ipsa calefiat & consequenter contemperat dunt aliat actionem calefaciendi in se susceptam. Habes itaque e Xemplar nudae actionis aggres foris, nempe ignis, dc reactionis simplicis, nempe aquae. Jam aqua propids ad ignem admoveatur, ita ut se mutuo tan

gant. Quid sequitur Z Illa, eadem frigefactione qua modoxeagebat dc contemperabat calefactionem ignis, nunc cominus commissa in hunc insuper insurgit, δc conatur eundem frigefacere & extinguere. Ignis e contra, qui modo offensi vetant lim egerat, nunc aquae frigefactionem reactione repellere, atque se defendere, cogitur. Verum non alio modo se defendit quam calefactione. Quare ut eadem frigefactio ma quae est actio & reactio , ita eadem calefactio ignis est actio de creactio. Alterutra enim, quatenus subjectum oppositum impetit, actio est , & quatenus suum tuetur, reactio : adeoque eadem res iub diverta conlideratione modo actio, modo reactio, audit. Recte itaque actio, ut genus quoddam, reactronem sub se complectitur: siquidem haec ab illa non differt nisi ut eadem res diversimode relata. Interim quod actio sit 'aliquando tant lim offensiva, ut actio ignis in aquam disiantem , aliquando tanthin defensiva, ut reactio aquae se defendentis ad distantiam; aliquando tam offensiva quam defensiva

simul, ut actiones tum aquae tum ignis cominus certantium bactio in genere recte distinguitur in offensivam,defensivam, δέ

utriusque rationem participantem. 11. Ad haec dividuntur actiones, ut & motus, in immanen- Alia diremtes, emanantes seu transeuntes, & partim immanentes par- sist a ii 'i , , tim transeuntes. Actiones immanentes sic dicuntur, quod in o '' ηε ipso agente maneant, nec extra ipsium terminum quaerant.

Totae enim intus peraguntur, dc in perficiendo suum subiectum d

320쪽

236 , A paratus ad probationem Cap. XIX.

jectum versantur. Hoc modo facultas perceptiva, appetitiva Sc motiva ad intus nempe quatenus haec de melioratione seu perfectione propriae entitatis solicita est o eXercentur. Manifeste autem sunt vitales operationes. Etenim perceptio &appetitus naturalis si modo dentur) certissime & eκ omnium consensu vitales sunt. Neque quidem de virtute plastica, quae ad motivam immanentem spectat, qua partes formantur, aut de rectrice, quam aliqui Archeum vocant quamque Hippocrates simpliciter Naturam, ubi naturas esse

morborum curatrices asserit, nominat,) qua reguntur, an sint

quoque vitales, quisquam hactenus dubitavit, aut jure dubitare potuit. Etenim qui fiat ut vis formativa naturalis adeo accurate Omnes partes intus delineet, si desit idea ad cujus exemplar formet λ aut cui usui adsit idea, si non percipiatur, dc excitet appetitivam, atque dirigat motivam λ Profecto eκ

hisce operationibus naturae vita evidentissime monstratur ;neque forte de eis opus est simus ulterins anκii. Actiones transeuntes sunt nisus movendi seu assimilandi aliud, nempe passum, ct terminum extra se produeunt. Motus vero transiens dicitur, quia ab eXterno motore vel agente provenit. An vero actio sit aliquid in agente, aut motus in movente, infra dicetur. Verdui hae actiones & motus, nimirum transneuntes, licet mi talis aperte Vitam naturae arguant , quatenus

tamen sunt conatus quidam sibi assimilandi passum, suam quoque vitam produnt : quin & ipsae passiones, quatenus iis passum reluctatur, & seipsum tueri nititur, ejus vitam testantur. Actio & similiter motus partim immanens, partim transiens, non tantκm suum objectum, hoe est, seipsum, sed osmul quid aliud extra se, aut saltem aliam sui partem, moverenititur. Ut grave non tantum seipsum, versim etiam alia,

quibus imminet aut allidit, deorsum ferre conatur : Muticuli inervis eκcitati seipsos, & una secum articulos, rapiunt: Cor uti creditur ) fe dc arterias pulsare facit. Hae autem Operationes ut naturam utriusque pretaecedentium participant; ita naturae vitam partim directe, partim indirecte, probant. A is dioi I 2. Praeterea, distinguitur adhuc Operatio in naturalem, viso operati- olentam, dc mi X tam . Naturalis operatio vel ab intus pro-ο m. venit, vel saltem naturae internae grata est. Violenta nec ab intus provenit,nec naturae internae grata est. Mixta partim ab

SEARCH

MENU NAVIGATION