Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae, ejusque tribus primus facultatibus ... naturalibus

발행: 1672년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

Cap. XX. terminorum iis respondentium. 277

titas interminata materiae quaerit terminum, nempe quantitatem terminatam, qua compleatur. 7. Pro complementomodali ; quo sensu subsistentia modalis est terminus naturae substantialis. 8. Pro prima parte rei , & sic actuatio facultatis motivae dieitur terminus a quo totius actionis, ut supra explicuimus: quanquam hic terminus reducatur quoque ad septimam significationem, nimirum, in quantum, ut moduS, complet facultatem, sed non ut prima pars actionis. 9. Proesseehi actionis aut motus actualis : dc hoc sensu hic conii-

deramus.

23. Dividitur in terminum pure fientem, factum, & par- Mas rivitim fientem, partim factum. Terminus pure sens est sola de hilitas quadam renitentiae passi, quae eessante actione per se desinet 'esse : Estque terminus actionis impotentis. Agens perpetuo conatur movere passum : sed si illud sit hoc debilius, nequit

actualem motum concitare, attamen saltem suum nisum movendi infert. Quod vero passum aliquando fortius sit agente, eique reluctetur, motus actualis non semper producitur. Interim aetio non penitds frustratur, sed saltem producit aliqualem debilitatem re flentiae pas. Quod demonstrari potest. Si enim libram unam granorum hordei equi dorso imposuetis, hujus vires tantillo ponderi non cedunt v sed si millies idem pondus multiplicaveris, ejus vires ferendo non fuerint. Unde constat singulam libram aliquid ad earum resistentiam frangendam contribuisse. Quanquam enim actio frequenter non assequitur terminum quem quaerit , semper tamen aliquem invenit: vir. debilitat rementiam passe. Si igitur hoc solum sit quod volunt, qui dicunt actionem esse eum victoris, redie se res habet: sin aliud velint, nempe actionem resistentiae passi eo usque praevalere, ut in eo motum actualem semper concitet, falsissimum est, ut infra patebit. Quod verb haec debilitatio passi silentitas in fieri, sola cessante actione, scilicet sola privatione causae, defungitur, nec exspectanda est actio

contraria ut amoveatur.

et . Terminus factu est status seu habitus novus in pagum ab usitae te agente praevalente mediante motu illatus,quique sola privatione esursae non deletur , sed nouo motu, eoque siue directe suetudirecte eon- fρδη 'trario, ut passum ad pristitnum statum redueatur, opus habet. ut raritas est terminus rarefactionis, quae non reducitur absque N n 3 contraIiO

342쪽

ρ78. Disseristia actionis passionis, Oci Cap. XX.

contrario motu, vir. eo condensationis. Sic motus localis producit novam locationem solo contrario motu reducibilem. Sed terminus motus circularis absque motu contrario videtur restitui : sed est motus partium, non totius nisi fecundum partes : Partes autem, quae ab Oriente ferebantur, exacto semicirculo, Orientem Ver sds redeunt: qui motus sunt contrarii, quanquam indirecte. Advertendum est,

causationem termini facti esse actionis praevalentis ; termini vero pure sientis, esse impotentis seu debilis respectu resistentiae passi. nisi par- 23. Terminus partim factus, partim siens, est habitus in- , , t - ς0i Pictus M adhuc in motu: ut magnitudo in continua jis . . augmentatione aut diminutione.Siquidem magnitudo jam asse secuta,est habitus seu terminus iactus: sed de futuro assequenda, est adhuc in heri. Similiter stitus lapidis projecti, durante motu, est resipectu spatii jam emensi terminus factus , sed

adhuc fiens respectu futuri seu continuati. Locatio enim in omni morula temporis innovatur. Hic terminus est duplex: vel de natura sma permanens, nisi quod a causa actuali continue agatur ut in exemplo dato desitu lapidis in motu :vel est qualitas seu forma siens, cujus ipsa entitas consistit in motu ; ut calor est terminus calefactionis, & simul est qualitas facta respectu praecedentis calefactionis, sed adhue in

fieri, non tanthm respectu futurae, vernm etiam respectu propriae entitatis, quae consistit in motu . Quaeres, si caloris entitas posita sit in motu, quo sensu vocetur qualitas sieu forma ab loluta. i Respondeo, eundem motum sub diversis considerationibus, seu sub diversis inadaequatis conceptibus, ratione tantum distinctis,uocari posse vel motum, vel qualitatem sive tormam absolutam. Nam calor quatenus est luctatio quaedam eXpantiva in suo siubjecto concitata recte dicitur motus , sin confideretur ut affectio inhaerens in subjecto, idemque ad alias operationes disponens,est proprie qualitas. Qualitas enim

absoluta nihil aliud est nisii eoUitutio quaedam suum sιbjectum

vel ad agendum, patiendum, cessandum, movendum, vel quieseendum, diponens. Siquidem si scias ad quas operationes & mores res est disiposita, una scis qualitates ejusdem. Etenim chmJu ramus qualis hic vel ille sit, scire expetimus hominis in- ώ0lem, hoc est, ad quas actiones seu operationes sit proclivis. Atque

343쪽

Cap. XX. ein termanoruWiis respondentius. ,279 'Atque haec de variis acceptionibus vocis termini: J redeundum jam ad distinctionem actionis a suo termino.

inter actionem& suum terminum o non distinguit terminum differre ahentem a termino facto, quam tamen distinctionem hic pro- sequi tenemur, ut mox patebit: tanthm in genere asserit &probat, tam actionem immanentem quam transeuntem a suo termino differre, Disp. 8. f. a. n'. I 2, I 3, I . Verlim quod nos hic non tam de actionibus immanentibus quam de transeuntibus agamus, lectorem ad loca citata relegamus: tan-thm argumentum quod ia'. 15. adducit quod tam actionibus immanentibus quam transeuntibus commune sit, quodque vim demonstrationis prae se ferat,) hic reticere non licet.

Seeuhaeo, inquit ) est ratio a priore, quia actio ut actio, ii sisera ac propria, nihil aliud est quam productio aut usectio aut eausulitas cicientis cause et sed imposbile est vel mente concipere demram productionem, quin per eam aliquid sit productum, vel causalitatem actualem sane re aliqua causata et ergo impiabile est etiami, telligere actionem sine termino. 27. Iam Vero ut applicemus hoc argumentum ad terminos I . Ater, pure fientes, hinc elucescit eos eκ parte rei a sua causatione R Me it

esse distinctos. Nam debilitas qualiscunque resistentiae passi, quanquam videatur sola ratione a causatione debilitante distingui, nimirum quod cessante hac illa sponte cesset , reipsa

tamen eX hoc argumento innotescit, esse verum effectum a sua causatione, fallem ex parte rei, distinctum. Daretur enim alioquin vera atque realis productio in rerum natura absque re producta respondente , quod repugnat. Hoc Porro confirmatur, quod licet debilitas resistentiae passi sua causatione naturaliter separari nequeat , Divina tamen potentia . illa in passo manere potest, hac sublata di, & consequenter, sal tem ex natura rei, ab eadem distinguitur. At vero si actio impotens suum producat terminum a se distinctum, multo magis actis praevalens. Haec enim essicacilis operatur, & inten- tum ab agente terminum actu assequitur , illa hoc respectu

frustratur.

28. Et si igitur actio impotens tanthin eX Parte rei a suo α.Iυ - termino distinguatur ; nihil tamen prohibet quin actio prae- nofacto. valens terminum a se realiter distinctum edat. Atque hoc

vide iuga,

344쪽

18o Disserentis aditonis, passionis, c. Cap. XX.

Probatur videtur mihi duobus argumentis clare evinci. Primum est, prim . e ffectum duarum causarum essicientium se mutuo contemperantium realiter a causatione alterutrius differre : At terminus actionis praevalentis, nempe terminus motus actualis, effectus duarum causarum ericientium se mutuo contemperantium : Ergo, a simplici alterutrius realiter differt. Ad propositionem dico, duas causas luctantes inter se non producere eundem essedium quem alterutra sibi permissa produceret. Effectus, enim, naturae utriusque causationis est particeps. Oportet igitur alterutra suam respectivam partem, non totum, sibi arroget. Quemadmodum enim filius partim pat ri, partim matri, similis est , ita terminus actionum luctantium alterutri est eκ parte assinis, neutri identicus. Etenim actio praevalens majorem mutationem, quam potest actione passi infracta,daret , & reactio,ii fortior esset,ininorem redderet. Effectus itaque non est idem quem alterutra cau-fatio sola produceret , nedum est idem cum alterutra una eatum : & consequenter ab utrisque realiter discrepat. Dices, ab

utrisque simul sumptis non obstante hoc ratiocinio) posse non differre. Sed contra est ; quod effectus unus sit, & ex

partibus inter se pugnantibus non consistat : ut raritatis gradus ab actione rarefactiva agentis, & renisu passi, inductus, nec est rarefactio, nec est nisus rarefactioni oppositus, nece X utrisque conflatus , sed est absoluta raritas ejusdem speciei 3c naturae cum aliis raritatibus ejusdem gradus, utcunque ab aliis causis productis. Atque haec de propositione. Ad as sumptionem quod spectat, assero, terminum nisus praevalentis seu motus actualis non produci absque reactione seu reluctatione passi. Hoc enim, vim sibi illatam percipiens, lege naturae quantum potest se tueri tenetur. Insurgit itaque contra mutationem inferendam, eamque, si totam avertere aut

repellere nequeat, quod hic supponitur,) saltem demulcet, mitigat, sibique facililis serendam praestat. Clim igitur actio finita non sit irresistibilis,necessum est resistentia passi eam pldsmintis attemperet dc variet. Hinc vulgare dictum profluκit, I uod reeipitur , reeipitur ad modum reeipientis. Aqua enim prilis teporem quam fervorem concipit : quod non fieret, si passum sine resistentia totam actionem ignis admitteret.

sublata enim hic resistentia, quid impedit quo miniis ignis

statim

345쪽

Cap. XX. ter minoram iis respondentium. 28 Istatim ab initio motum, nempe calorem, suae violentae calefactioni sequivalentem inferret λ Verhm, chm sensim primbteporem, dein fervorem, introducat, patet aquam vim ejus impetuos am nonnihil retundere & contemperare : adeoque effectum non esse plane eundem quem causatio sibi relicta produxisset i, nedum esse eundem cum ipsa causatione siua et quod erat monstrandum. 29. Alterum argumentum supponit actionem praevalem Probatis tem, quatenus in passum receptam, esse motum actualem. seclivi . Hinc asserit, terminum motus actualis esse ab eo motu realiter distinctum. Ad cujus propositionis plenam probationem tria statuenda sunt. I. Terminum motus actualis esse novum statum seu habitum in passo productum. 2. Hunc terminum seu novum statum esse a motu, quo Producitur, naturaliter separabilem. 3. Res hoc modo separabiles esse inter se realiter distinctas. Ad primum dico, motum actualem concipi non posse,nisi ut processum ab uno termino ad alium. Terminus a quo est status seu habitus, terminus ad quem est similiter status seu habitus. Intelligo per statum, id quod stat seu permanet, donec novo motu varietur , & per habitum, id quod habetur seu possidetur, donec motu alio amittatur. Hisce positis, dico terminum motus localis esse istiusmodi statum seu habitum, quem passum motu acquirit, dc quo non spoliatur, nisi alio motu. Hoc adeo evidens est, ut eX-plicatione magis quam probatione opus habeat. Res instantiis gerenda est. In motu locali, suppone hunc lapidem saut aliud quodvisomoveri: ejus motus necessario producit novum lapidis situm ; qui terminus est & novus status, sed invariabilis absque alio motu. In motu alterationis, frigefactio aliquem frigoris gradum pro suo termino agnoscit , sed non

nisi alio motu abolendum. In generatione, pro termino ΠΟ-vum exsurgit compositum, sola corruptione perdendum. In augmentatione, motus ad majorem magnitudinem, in diminutione, ad minorem terminatur. In neutra contingit innovatio , absque alio motu . Quod ad motum circularem attinet, supra responsum dedi. Concludendum est, omnem motum actualem novum passi statum inferre. Ad secundum accedo, terminum seu novum statum esse a motu, quo pro

ducitur, separabilem. Probatur sic : Motus cellare potest, Ο o vel

346쪽

282 Disserentiae actionis, passionii, c. Cap. XX.

vel saccumbente, vel quiescente, Vel recedente, vel alio modo impedito, motore, causae enim naturales non irres illibili ter agunto eoque momento quo motor ab actione avertitur, motus desinit esse. ImO producio termino, motus eum

praecis producens necessarib evanescit, & cum termino facto est inconsistens, ita ut hic ab illo non tant dira separabilis est, sed implicat contradictionem ut simul actu sient. Entitas enim motus consistit in ipsis feri termini,nec opus est novo motu hoc lari amoveatur. Facto enim termino, sponte delinit esse. E contra, status noVus motu illatus, cessante motu, persistere potest in esse. Passum enim non deducitur in alium statum 1ine novo motu . Unde patet, terminum semel factum non amplius pendere a motu quo sit. Motus enim qui praecisE ad aliquem situm te Iminatur, eo assecuto, peradius est, G per. iam simplicis privationis extin Suitur. Si tuS autem permanet, & absque uouo ut dictum o motu naturaliter non variatur. 'Quare terminuS a motu quo causatur est naturaliter

separabilis. Tertium quasi conclusio est, Res hoc modo fe- parabiles esse inter se realiter distinctas. Ad realem enim distinctionem rerum id solum requirunt Metaphysici, ut ab Gque miraculo ab invicem separari queant. Vide Suarium Disip. 7. f. r. Inferendum est, motum actualem a suo termino realiter distingui. A partim 3 o. Quod ad terminum partim fientem, partim factum

sua causatione, distinguitur, hoc est, realiter. Clim enim in entitate sua terminum factum partim includat,actionem pr valentem 6c motum actualem, ut causationem suam, necessa rio praesupponit: modo autem probavimus motum actualem dare terminum a se realiter distinctum. Utcunque enim terminus hic siit eκ parte fiens , eX eo tamen qucd si eκ parte quoque factus, eAssistere potest cessante sua causatione, nec de ruitur absque alio motu. Cdm igitur naturaliter potest a filia causatione separari, est quoque ab eadem realiter distinctus. Communitates & differentias harum operationum 8c terminorum iis respondentium hactenus prosecuti sumus. Superiunt nonnullae dissicultates de actionis subjecto, necnon de ejusdem specificatione, strictius examinandae & demum

deveniendum est ad tertiam prop0siti0nem supra propositam,

Terminum

347쪽

Cap. XXI. An actio sit aliquid in agente.

Terminum nec realiter nec ex parte rei a sua dependentia conjuncta aut a sua inhaerentia differre. Sed hoc Caput iam prolixius est , reliqua in sequentibus exsipectanda.

CAp. XXI. Au Actio sis aliquid in agente ὁ quidnam sit.

Ianquam sententia nostra de subjecto actionis ea dictis superiore Capite haud dissiculter eliciatur : quod tamen nonnullae dissicultates vi Xdum fatis evolutae restent, visium est aliquot Quaestiones eκ professo hic resumere , 6c primo, Anactio sit aliquid in agente, nEcne. I. Ut apertilis procedamus, ipso limine eorum opiniones Q octi Τὰ qui actiones per em uvia, cum eorum qui per solam impressionem passionis& motus leu nisus movendi, Perfici volunt, in qua non. ter se conferendae sunt. In primis vero sciendum est, eκ neutra harum sententiarum actiones simpliciter omnes per emu- via fieri, sed nonnullas duntaxat, easque maxime activas dc vigorOfas: ut, prim6,eas per radios projectos,ut per lumen solis,ignis,cujusvis corporis lucidi, ut 8c fortasse impense calidi ;secundo, eas per essi uvia regulariter obliqua, qualia a multis eκistimantur ea magnetis, electri, nec non fortasse ea quibus perfici creduntur curationes unguenti armarii & pulveris sympathetici, & consimiles , tertio, eas per eiu uvia vaga seu

erratica, ut ea morborum contagiosorum, nec non corporum

fragrantium aut foetentium, Omniumque sermentantium, quae incerto modo huc illuc in & cum aere deferuntur. Quod verbomnes actiones hoc modo non perficiuntur patet, I . quod multa corpora agant per totam suam molem, ut gravia deorsum prementia, venti secum obvia quaeque oblique rapientes, flumina, &c. a. quod multa per qualitatem aliquam, ut dura per duritiem, aspera per asperitatem, acuta per aciem cassim,per aculeos punctim,&c. 3. per adhaesionem,ut gluten, caementum, cera, &c. Sed non eκspectandum est ut omnes actiones, aut omnium genera, clim prope infinita sint, hic percurramus; id tantam agimus, ut innotescat dissertatio-Οo a

348쪽

αθε aliquid in agente. Cap. XXI.

nem de actione, in priore Capite habitam, q0atenus ea passionem immediate infert et iami fortasse omnes actiones

ad eandem normam non fiant,) non esse parergam.

ua ybs 2. Insuper qui actiones per effluvia peragi contendunt, in uota in partes adhuc abeunt. Sunt qui putant effluvia ipsam sub-- te oc- stantiam passi subire, eamque immutare : alii subire tantum Τέκ' poros arbitrantur. utrum vero eifluvia e Xeant per poros, an

per substantiam, & similiter an ingrediantur per porOS, an per substantiam, accurate hic definiendum non est. Hoc faltem certum esse Opinor, permeationem frequenter fieri per poros : quanquam subitionem per substantiam, impossibilem non putem. Verum live per poros sive per substantiam efflavia pervadant, certum est, non e X ire e corpore a quo oriuntur sine actione & motu in eodem prius ericitato. Qui ergo hoc modo actioneS exponunt, necessario tenentur eas in agente agnoscere. Si dicant easdem, quatenus in agente, non esse transeuntes, sed immanentes , regerendum est, effluvia non

esse ipsam actionem formalem, sed ad summum esse instrumenta quibus agens principale ad agendum utitur. Quare actio 3c motus quibus effluvia cientur 3c emittuntur vel habenda sunt pro actionibus transeuntibus, vel actiones tantdmeifluviorum dicendae sunt transeuntes. Mihi enim dubium non est, in hac emissione effluviorum veras actiones transeuntes dari , cum certissimum sit, corpora, in quae effluvia incidunt, ab iis pati. Vel ergo actio eis uviis, vel eorum principio, tribuenda est: sed profecto non illis, & consequenter huic. Actio enim evidentilis ideam agentis principalis quam effluviorum in se continet: ut patet in radiis visivis, qui deferunt ideam objecti emittentis, aut etiam reflectentis, non autem sui ipsius. Quare effluvia emissa in se deferunt actionem transeuntem agentis principalis. Etenim si sitiam actionem in passum deferrent, siuam ideam in idem aeque emcaciter imprimerent: quod non usi fit. Quare effluvia emigrantia, instrumenta sunt quibus agens principale suam actionem in passum inurit: 6c consequenter, haec actio prius aliquid erat in agente quam passo communicabatur. Si diκeris, actiones quas deferunt effluvia esse in his, non in agente ; respondendum est, fatis esse, fuisse aliquid in agente, Sccidem etiamnum continuari continuato efluxu. Sed ur

sebis,

349쪽

Cap. XXI. An actio sit aliquid in agente. 285

gebis, eκ concessis, actionem hanc non denominare principale agens ut subjectum, sed ut originem δc causam. Manifeste enim subjectatur in effluvio donec in passum propagatur, &saltem denominat principium postquam e X eo egressa est. Respondeo, terminum a quo hujus actionis fui se primo in principali agente, dc eX eo in & cum effluvio emigrasὰ : iquia vero terminus a quo continuata successione transeunti actioni unitur, denominat suum principium, ut subjectum

primae suae partis seu termini a quo, cui tota actio continuatur, & per quem specificatur. Fateor itaque hic, sub jectum dupliciter accipi, vel pro subjecto alicujus totius actionis, vel pro subjecto principalis partis seu termini a quo ejusdem. Priore modo actio per effluvium transiens est in effluvio, & inde in passum traducitur : posteriore est in agente principe, in quo ejus primus & specificus terminus fulis

datur.

3. Porro, qui putant agentis essi uvia poros tantdm,non sub- Eslitia .sta ut iam, passi penetrare, necessum habent agnoscere actio- per soros nem immediate in passum recipi ut passionem accidentalem, eg ζ ζ' non ut substantiam eiu uentem ab agente. Effluvia enim se cunddai hanc sententiam non subeunt substantiam pasti, sed dunta Xat per poros dc per contactum in poris ei approκimantur. Necesse est ergo, si essi uvia actionem agentis principalis deferant, eam ut accidens, non ut substantiam, in passum influant. Quare horum sententia omnium actionum ultimam eXplicationem nomine accidentium postulat, quemadmodum in superiore Capite fecimus. Nec opus est horum gratia alia actionum e Xpositio qu m accidentalis eκ- spectetur. Sola igitur sententia eorum qui substantialem persubstan .eifluviorum penetrationem ad actionem transeuntem peragendam eAigunt, actionibus accidentalibus opponitur. Imo horum sententia vix sustineri potest, si ipsam effluviorum substantiam esse formalem actionis rationem velint. Substantia enim eorum pura facit tantdm mi κturam, ab actione illata clare discriminatur. Fateor quidem, effluvia actionem agentis quam in se continent in passum. indere, sed non ut substantiam, atqui ut entitatem accidentalem ab elitra venientem. Adeoque tandem vindicavimus suppositionem prioris Capitis, in quo actiones transeuntes creaturarum ut acci-Oo 3 dentia

350쪽

nuo setis

tura

An actiosis aliquid in agente. Cap. XXI.

dentia ab agente in passum illata tractantur. Nec necessum est his opinionibus ulterius hic immoremur. . Prestilis jam accedendum est ad actionis transeuntis inhaerentiam in agente elia minandam. Dicendum non est, actionis eam partem quae in passum imprimitur adhuc in agente inhaerere, quod soldm argumenta adversiae partis concludunt: sed statuendum est, actionis aliquam partem nempe ejus

primam & specificantem partem J a qua tota propagatur, seu

ejus terminum, nimirum a quo, ut supra eXplicuimus, cui tota actio ut dependens continuatur, in agente inhaerere. Et sitim: assertio videatur in superiore Capite fatis probata, aliquid tamen hic addendum est, sed strictilis & magis ex professo.

Tria argumenta a Suario Disp. 8T M'. 3, 4, 3. eX parte Caietani contra Cententiam suam adducuntur: quibus sigillatim resipondet eadem sectione, n'. I 3, 16,I7. Responsaeκ parte fortasse vera sint, sed eκ parte tantum. 3. Primum argumentum est, actionem 4se accidens, ct eoAsseque iter inhaerere in subjecto, atque adeo in agente, eκm potentiam aliquam agentis actuet. Respondet Suarius, actionem, uisie, diei analogice aecidens, ct ideo non oportere ut dieat propriam habituritiem inhaerendi alleui, sed emanandi ab aliquo,&c. Nolumus dissertare de modo loquendi. Concedimus itaque Suario actionem esse rem ab aliis accidentibus multo diversiam, non tamen esse accidens analogicum, sed esse entitatem accidentalem, reale ira, absolutam, & quidem pernobilem. Concedimus quoque diversiimode ab aliis accidentibus inhaerere; 1 cilicet secundum totam suam entitatem,non in uno subjecto, attamen Lecunddm principem sui partem esse in agente, secunddm alias partes esse in passo. Ubi vero largitur Suarius, actionem esse actum agentis, id quod in quaestione est

quodammodo concedit. Actus enim facultatis activae necessatio est in eodem subjecto in quo est facultas , & consequenter ut haec in agente est, ita & ille. Sed evadere conatur Suarius, dicendo actum hunc non esse inhaerentem,sed emanantem. Caeterum emanare nequit, quod non inest, neque actuare potest, quod non agentis potentiae actu unitur. Actuare enim est informare, 6c consequenter aliquo modo inhaerere ; sed fallem inhaerere ut terminum a quo,& ut in fluxu ad extra. Modo inhaerere agnoscat, non moramur. Non enim dicimus inhae-

SEARCH

MENU NAVIGATION