Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae, ejusque tribus primus facultatibus ... naturalibus

발행: 1672년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

Cap. XX. vita naturalis ab essectis.

extra, partim ab intus, provenit i & partim grata est, partim ingrata. Operatio pure ab intus Veniens necessario vitalis est. Provenit enim ab interno motus principio , quod ,tam ratione, quam eX consensia Philosophorum,Capite 17. esse vitale probavimus. Sunt autem qui in totum, hujusimodi principium in materialibus negant. Aiunt enim, stulequid movetur, movetur ab

alio. Alii quidem agnoscunt in plantis & animalibus, sed in aliis corporibus negant. Disputatio longior est quini quae hic inseratur. Exspectanda igitur Capite proprio : ubi etiam aliquid de operatione violenta,necnon de miAta quae seditiosa est, di partim placet, partim displicet, obiter advertendum est. Sunt 8c aliae dissicultates has operationes spectantes, quas, cum his, ad quinque Capita sequentia reducere possumus. Primum strictids inquirit in generales differentias inter se actionis, passionis, reactionis, cessationis, motus, & quietis. Secundum quaerit an actio sit aliquid in agente, & quidnam.

Tertium, an terminus specificet actionem. Quartum, an terminus eκ natura rei a sua dependentia aut inhaerentia, an Tatione tantdm , distinguatur. Quintum , utrum aXiomata quaedam huc spectantia, quae circumferuntur, vitam naturae refellant. Hisce 'autem amotis remoris, ad vitae naturalis demonstrationem eκ operationibus pressilis deveniendum est.

Disserentiae Actionis, Passionis, Neactionis, C ationis, Motκs, Lutetis, O Torminorum iis responden

tium, perpenduntur. 1. Uoad realitatem aditionis, Clariss Suarius, Disp. 48. Actistem,cf. I. n'. 9, IO, II. eos refutat qui eκistimant actio- non esse ex-nem agenti tribui per solam extrinsecam denominationem. Quaerit enim quo jure effectus denominet suam causam. Si i m. enim nihil interveniat interea praeter coexsistentiam utriusque termini, nulla ratio est cur unum, sic coeκsisiens, alterum denominet. Quidvis enim aliud coexsistens causam quamlibet aut effectum perinde suum dicat. Cam enim nihil com- L l mercii

322쪽

mercii aut entitatis inter ea intercedat ullum fundamentum hujus denominationis relinquitur. Infert itaque,necessario aliquid intervenire,& effectum necessario procedere a causa. Interrogat vero quid sit hoc pra)-ere. Possunt enim duae res coeκ-ssistere sine tali processione, dc consequenter processio potest esse aliquid eκ natura rei a rebus coeli sitientibus,nempe ab agente dc termino, distinctum. Profecto,eκ hoc argumento, quis facile putet Suarium intendere,actionem aliquid intrinsecum agenii addere: Verdin chm expresse dicat, actionem nihil esse in agente, non video qui possit hinc inferre, eam agenti tribui per intrinsecam denominationem. Fatetur enim duo coeX- sistere posse, etiamsi alterum non sit alterius causa. Requirit igitur ut aliquid inter ea interveniat, ob quod alterum eorum causa, alterum effectus, audiat. Vellim si id quod intervenit non sit causae intrinsecum, sed extrinsecum, qui fiat ut causa intrinsecam denominationem inde consequatur λ Etenim ut effectus est eκtra entitatem causae, ita idipsum quod Suarius inter effectum Jc causam interponit non min is est eidem eκtrinsecum. Quare potilis eXistimo actionem intrinsece denominare agens, quod ejus terminus revera prilis fuisset in virtute intrinseca causae, licet postea actu eκ eadem effluxit,seu extra eminuit. Fateor utcunque perdissicile esse reddere rationem actionum Divinarum: forte autem,chm infinitae sint,modo nobis inscrutabili peraguntur , fallem credibile est, eas via infinite essicaciore quam actiones creaturarum perfici. Quocirca duo adhuc de hac re mihi asserenda videntur: i. infinitam virtutem non requirere entitatem mediam inter se &terminum, sive eX parte sivi sive eX parte termini: a. virtutem finitam aliquid requirere tam eri parte agentis quam e X parte passi, sed fortasse non eX parte termini. Actionem et . Quoad assertionem primam, aio, impossibile esse ut cre- creationis alio Divina naturae Divinae aliquid intrinsecum addat. Re- ζ ' pugnat enim Divinae perfectioni, vel minimam mutationis apparentiam in entitate sua admittere. Quare dicendum est, actionem in creatione nihil Deo addere, nisi inadsequatum conceptum sola ratione distinctum, & terminum actionis tempore productum. Verdm quo modo aeternitas & immutabilitas Dei cum temporali creatione consistant, Suarius Disip. 2 o. f o. n'. 8, Io. eXplicare conatur , ubi is cui ani

323쪽

Cap. XX. O terminorum iis respondentium.

mus est plenitis sibi fatisfaciat. Porio, verisimile est infinitam

virtutem, inter se & terminum, non requirere mediam entitatem , quia infinite stuperat omnem resistentiam, & immediate attingit terminum, nec eo gradatim pervenit. Non

enim primo inchoat, & dein perficit, opus , sed simul inchoatia perficit. Nulla enim solida reddi potest ratio, cur ipse terminus ab infinito agente non immediate profluat. Eadem quippe difficultas, quae accidit circa processionem termini absque entitate media, de processione ipsius entitatis mediae abs que alia media, in infinitum sequetur. Si enim causa prima nequeat immediate productionem termini attingere, quod hic sit eκtra entitatem suam : ob eandem causam, nequit immediate attingere ipsam entitatem mediam sine alia media, quae non minhs est eκtra entitatem suam. Quin &, si cum entitate media terminum producere possit, quid impedit quo minus producat sine eadem Consentiunt enim Meta-

physici, Causam primam, quicquid potest cum secunda, posse sine ea. Sed & major forte difficultas, supposita entitate media, oboritur, Qui fiat ut ea quandoquidem finita est bcreaturae productionem e X nihilo immediate attingat. Siquidem Causa prima per vicariam actionem aut potestatem non creat. Fieri enim nequit ut creatura dependeat a Deo mediante alia creatura, aut mediante aliquo rudimento aut

inchoamento sui ; sed immediate &per seipsam, necnon secunddm totam suam entitatem, a Deo est. Etenim entitas media inter Deum & creaturam concipi non potest. Quis enim audet asserere, dari entitatem quae nec sit Deus nec creatura Sed dices, esse modum creaturae. At neque hoc fortasse fatis tuto dicitur. Prior enim ordine naturae est hiamodus quam creatura cujus modus esse supponitur: quod repugnat communi Metaphysicorum de modis sententiae. Dicunt enim, rem esse materialem sui modi causam, & consequenter priorem esse. Respondet Suarius, Disp. 2 o. f. 6. nu. 27. respectu actionis creandi non reqviri prioritatem ex parte termini, quia illa non requirit veram ea alitatem, sed meram terminationem. Attamen si non requirat causationem, signum

est non differre nisi modo concipiendi a termino. Quod enim

infinita causatione producitur, non in duos conceptus eκ na

tura rei, sed solam ex inadaequato modo concipiendi, distin- Ll a suitur.

324쪽

Creationem

passivam

Actuitem distingui

actionis, passionis, me. Cap. XX.

guitur. Potest enim res quae simul Sc integra creatur, in in- adaequatos conceptus, ut in suum heri Jc factum esse, quae sola ratione distinguuntur, absque errore resolvi.3. Vertim vult Suarius creationem passivam esse modum creaturae. Quare si hic modus per Divinam potentiam suspendetur, creatura manet absque creatione, hoc est, manet increata οῦ Quod in terminis repugnat. Similiter , si creatura separabilis sit a sua dependentia, fiet inde pendens. Dices, has suppositiones absurdas esse. Fateor, quia absurde crea tio passiva, ut 3c dependentia, ponuntur ut modi creaturae, chm sint in adaequati conceptus ejusdem. Si autem essent modi, per Divinam potentiam a creatura, manente ejus entitate increata atque independente, separabiles forent. Modus enim, ut passim docet Suarius, dc Metaphylici omnes adlii putantur, est, per Divinam potentiam, i re modificata, hac manente, separabilis. Quare absurditas in possitione horum modo sum, non in suppositione separabilitatis eorum si ponantur, sita est. Inferendum itaque est, neque creationem passivam neque dependentiam esse modos creaturae, aut entitates medias intur Deum de creaturam, sed esse hujus in- adaequatos conceptus sola ratione distinctos. Ubi vero ii get Suarius, duas res coeXsistentes per siuam solam coeκ sistentiam non denominari sive causam sive effectu , respondeo, Deum & creaturas inique inter se comparari ut duo entia dii parata, aut eo modo coe X sistentia quo creaturae coeX- sistere dicuntum, chin tota creaturae entitas e Divina profluat. Comparantur itaque ut eas primum,& secundum a primo immediate & essentialiter dependens. Porro, si quae si veris quod dixerim creationem Deo nihil addereo an actio creandi sit in Deo eκtrinseca tantum denominatio ; existimo, dicere principium agendi. aeternum & Omnipotens, a Voluntate sua ab aeterno determinatum ad operationem emittendam in tempore: temporalem vero creationem, qua talem, Deo addere tant hin relationem rationis, δc eatenus ei per denominationem extrinsecam attribui, prout eκplicat Suarius Disp. 2 o. f 6. n'. 8, 9, Io. loco supra laudato. Atque haec de priore exceptione contra Suarii ratiocinium : sequitur

altera.

. Ad secundam die0,in actionibus transeuntibus virtutem finitam

325쪽

Cap. XX. O terminorum iis respondentiaω. 26 I

finitam aliquid requirere absolutum, ut viam ad terminum, tam eX parte agenti S, ut actu agat, quam e X Parte passi, ut . actu patiatur , sed nihil e X parte termini, ab hoc eκ natura rei distinctum, ut dicatur dependens aut inhaerens. Propositio forte nimis perplexa videatur. Resolvo itaque in tres

. magis distinctas. Sit prima, Actio sinita est aliquid absolutum in agente, tam ab eo quam a suo termino, saltem eκ natura rei, distinctum. Secunda, Passio est aliquid absolutum

in pasta, tam ab eo quam a suo termino, saltem e X natura rei, distinctum. Tertia, Terminus eX natura rei non distinguitur a sua dependentia aut inhaerentia, sed ratione tantum. s. Prima propositio argumentatione Suarii quanquam Prae- Actionem ter mentem Aut horis ) recte confirmatur. Et sit enim non distingui ab procedat de agente inlinito, de finito tamen recte concludit. ψη ς Agens enim & non agens in aliqua re absoluta disserunt alioquin agens diceretur soldm agens Hr e X trinbecam denominationem. Duae enim creaturae recte inter se comparantur

ut duo entia coeκsistentia. Nisi ergo aliquid inter ea praeter

coexsistentiam interveniat, unum nequit intrinsece denominare aliud agens. Verdin hoc argumentum non fatis evincit neque Suarius evincere intendit o istud interveniens es in agente. Potest enim ut ipse opinatur ) esse in passo, ut

di manans ab agente , atque hoc ab Authore intenditur. Respondeo, rem quae dicitur agens, in aliqua re aut modo dis ferre ab eadem quatenus non agens , vel inutilis est haec a gumentatio ad id probandum quod intenditur, actionem non esse meram eXtrinsecam denominationem. Nullum enim est in agente internum fundamentum a quo haec denomina

tio desumi potest , & consequenter fundamentum denominationis est plane extraneum. Dices, ita esse eκtra agens ut flueus ab agente. Sed istud esse fluens ab age tie, Estne aliqua. entitasumagente, necne ρ Si nihil sit, recurrit objectio, actionem e se extrinseam denominationem. Sed agens est termi,ius a quo procedit actio. Quaero igitur, an esse terminum is quosluit actio sit in agente aliquid absolutum, ab eodem eκ natura rei distinctum. Si nihil sit in agente, adhuc frustramur. Non dubium est quin terminus a quo in agente aliquid dicat, Etenim in castu recto de agente praedicatur, Agens est termis

s a quo procedit actio Sed dubitari potest an dicat aliquid live L l realiter,

326쪽

αθa Differentiae actionis, passionis,cte. Cap. XX.

realiter,sive ex natura rei, distinctum a re quae dicitur agens. Certum est, rem, quamdiu est agens,die terminum a quo procedita Pio , quamdiu non agit, non e sse terminum istum. Quam ese terminum a quo, a re quae dicitur agens separari potest, &actus cpuratur ab eadem non agente. Ideoque terminus iste realiter differt a re quae modo agens, modo non agens, dicitur. Qaod enim ab aliqua re absque miraculo actu potest separari, ab eadem realiter differt. Clim ergo terminus hic a suo subjecto naturaliter separatur, patet esse realiter distinctum. Tam ali- 6. Quaeri hic potest, quid hic terminus, de formali, finito fidae agenti agenti addat. Respondeo, creaturam, clim finita sit, non posse actionem suam edere, praesertim transeuntem, absque aliqa a vigoratione sui ad agendum, hoc est, absque eonatu seu nisu mosendi. Hinc enim in actionibus animalium non tant lim nisus, sed & labor 6c defatigatio, diutilis eAercitatis oboritur. Profecto mihi monstri simile est, si subjectum agendo defatigetur, interimque ipsa actio in eo nihil sit. Quin & si omnem in agente nisium agendi negaveris, actio cessationi actionis quid interfuerit 3 Proculdubio quod cessat agere, cessat niti. Sic enim agens a non agente Optime discriminatur,& alioquin nullum inter ea discrimen invenire est. Porro, agens ob actionem laudatur, vituperatur, accusiatur, in jus trahitur, remuneratur, poenas luit, atque haec juste. Quare agens realiter & per aliquid intrinsecum a non agente distinguitur. Cumque nihil internum praeter nisum movendi quo S non agente discriminetur excogitari queat, hoc certe id ipsum est per quod ab eo differt. Hinc colligimus, formalem rationem actionis transeuntis in agente consistere in nisu aliquid extra se essiciendi, simulque in actuali propagatione ejusdem nisus in passum, usque dum aliquem ejusdem terminum attingat. Distingui igitur potest actio transiens in integre, & praecise conceptam. Integre concepta, nisum agentis ut partem sui principem includit: praecisia ab hoc nisi, continet tantlim consimilem actionem in passo ab agente eκ- citatam. Atque hac fortasse distinctione nonnullae Scholasticorum sententiae, alioquin oppositae, reconciliari possunt. Aliqui enim in actione terminum a quo, ut eκplicuimus,includunt , alii praecidunt.

sit m 7. Advertendum est, me hic explicare actionem transeuntem

327쪽

Cap. XX. terwinorvis iis respondentiuω.

lintem solo nomine nisus movendi, quanquam in agente sit aliquando motus actualis , scilicet contingit saepe motum pasti non concitari absque actuali motu ipsius agentis : ut

equus trahit currum i si non actu moveatur equuS, currus stat immotus: similiter manus motu suo movet malleum :gravia non deorsum alia corpora secum rapiunt, nisi ipsa suo motu deorsim simul ferantur. Atque adeo frequenter motus hoc genus occurrit, ut miror non venisse in mentem

Scholasticis , ubi statuunt actionem in agente nihil esse, eos non saltem eκcepisse eas actiones quae ipsi, motu actuali agentis in passum derivantur. Sed subii Iissima aliquando ingenia, partium studio nimis intenta, quae coram oculis sunt non cernunt. Verdm sive actio agentis sit in eo motus actualis, sive non, respectu actionis transeuntis est perpetuo nisus movendi : utpote eX renitentia passi, ne producat motum actualem,impediri potest. Ut pila, allidens pavimento, actuali suo motu hoc deprimere nititur, sed frustra. Ita ut ejus motus, in se licet actualis sit, est tamen tant lim nisus movendi respectu pavimenti, quod ejus impetu non movetur. Imonibus praevalens, etiamsi producat motum actualem in passo, quod tamen contingat ut non producat, quodque eX accidente sit si non praepediatur, recte vocatur in agente nisus movendi. Agens enim nititur vel tunc clim actualem motum tam in seipso quam in passo cieat: versim hoc casu nisus praevalens a motu actuali sola ratione & nomine tenus discrepat. Dices, motum actualem agentis non esse causationem motus passi, sed esse modo principium seu causam ejusdem :habet enim hic motus suum terminum in agente, nempe, ejus novum situm, & unius actionis est tanthm unus terminus. Respondeo,unam actionem unum duntaxat postulare terminum, modo sit adaequatus toti actioni, sin minlis, plures partiales termini uni totali actioni applicari possunt: ut manus vibrata una quatit gladium , tota actio duos partiales admittit terminos , nempe, situm tremulum ipsius manus, & gladii. Eadem actione qua movetur manus, movetur quoque gladius. Hinc supra distinctioni notissimae actionum &motuum,in immanentes& transeuntes, tertium membrum ad jecimus, in partim immanentes, partim transeuntes. Quare actio sic praevalens duos, aut etiam plures partiales terminos, sive coordinatos cive subordinatos,

rsio nisummovendi.

328쪽

:6 Disserentiae actionis, passonis, c. Cap. XX.

natos, i ibi vindicare potest. Imd, propter plenitudinem Universit, impossibile est ut aliquid se totum nisi circulariter aut aliquam sui partem actu moveat, & non siimul aliquid aliud

circumstans e situ suo detrudat. Sed haec obiter. Redeamus ad terminum a quo actionis, quem nisum movendi nomina

nis es in

vendi e se

primamati ionis artem. vimuS.

8. Contra quem adlicic urgeri potest, actionem transeuntem non tant lim differre a suo termino quem producit,verlim etiam a termino a quo fluit. Terminus enim a quo est in agente ; at actio in recipiens transit,quod supponitur a genti non continuari. Ergo terminus a quo nulla pars actionis transeuntis est, nec ei continuatur. Respondeo, actionem

non incipere citra terminum suum a quo, sed in eo, hoc est, primam partem actionis esse in agente, & secundam in passum recipi. Existimo igitur actionem in sua ratione terminum suum a quo ut principem sui partem includere, dcinde ad extra derivari. Etenim nisi luκ esset in sole, a Lexadios non spargeret. Dices, lumen non esse in sole, sed lucem , vocari vero lumen postquam e sole exit. Esto denominibus non laboramus: fallem luκ est quasi lumen in corpore solido seu opaco coacervatum & accumulatum : lumen vero luci, ut rivus fonti suo, continuatur. Luκ enim proculdubio rem luminis in se complectitur, scilicet ut in radice seu fonte. Nihil enim dat quod non habet, neque e se effundit quod in se nullo modo continet. Incipit igitur actio transiens in termino a quo, 6c inde profluit. Virtute itaque continuationis suae cum isto termino aliquid absolutum in agente significat. Neque cbntiguitas inter agens ὁc passium sussicit ad hujus continuationis interruptionem. Videmus enim lumen per varia corpora contigua, aerem, aquam, vitrum, &c. decurrere, nec tamen Proinde continuationem suam cum sole abrumpere. Potest ergo accidens hoc genus in subjectis contiguis continuari, scilicet di per modum radii a corpore luminoso,aut actionis a re nitente, diffundatur. 9. Etenim agens, ut plurimum, suo nisu movendi, eundem terminum quem emuxa actionis pars attingit, ab initio attingere intenderat, atque eo fine nisum instituerar. Vel ergo

dicendum est , duas actiones stubordinatas, quarum alter3

immanens,

329쪽

Cap. XX. O terminorum iis respondentit . 263

immanens, altera transiens est, ad productionem unius &ejusdem termini concurrere : vel concedendum est, nisium agentis escte partem totius actionis, qua producitur iste terminus. Profecto, ut mihi videtur, actio proprie immanens est, quae ab intus venit,cujusque terminus est immanens & transi eos, cujus terminus est eκtra subjectum quod actionem inchoat. Si ergo terminus quem tibi proponit agens sit eκ trafe, dc actio, qua eum efficere tentat, ad elitra fluat ; est amo transiens : sin terminus sit intra se, 6c actio ab intus veniat ;est actio immanens. Agens enim aliquando terminum assequitur absque eXcursione actionis eXtra se, & actio immanet: aliquando vero agens ab initio nititur actionem proferre, &terminum in passo elitra se producere, & actio transit : imo aliquando partim in se, partim eXtra se, terminum efficit, &aetio est partim immanens, partim transiens. Sed de hac actione, ut & de immanente, quae eXtra agens nihil est, ban sit aliquid in agente, dubitari nequit. Ita ut res tota redit ad actionem pure transeuntem. Sed agens in actione, hoc

genus, nullum in se terminum producit, aut producere intendit l, tantlim intus, ut actionem eκtra se emittat, & terminum extra se attingat, nititur. Nullus ergo terminus inter hunc nisium agentis & terminum pasis illatum intervenit. Fluit enim nisus externum terminum verssis, & in eo solo finitur & acquiescit. Atque hinc demum solidum argumentum sumitur, quo nisium agentis esse partem actionis transeuntis evincitur. Cuilibet enim actioni suus respondet terminus, δc actio continuatur dum ad terminum pertingat. Si ergo nisus agendi ad eκtra non terminetur in proprio sib-jecto, necesse est usque& usque protendatur & fluat in passum, donec in eodem terminum consequatur. Inferendum itaque est, nisium agendi ad eκtra actioni transeunti continuari, ejusque primam partem esse. 1 o. Dices, hinc potins evinci, terminum a quo esse aliquid τὸ minus 2 per modum principii aut causae actionis, quam ullam ejuS par, quo non estem. Respondeo,non esse proprie principium aut causam ; sed puηςipi 'mipsam causationem consimilis causationis, seu consimilis nisus ''semovendi, in passo : non autem hae sunt duae causationes, sed duae partes unius & ejusdem continuae. Comparamus enim Actionem

330쪽

266 Disserentiae avionis, passionis, c. Cap. XX.

etiam quoad extensionem, in se continuatur. Radii duratio continuatur per successivam fluXionem ejusdem e radiante, di illico perit intercepta aut cessante ea fluXione, ut constat e κinterjecto corpore opaco inter radians & Oculum. Non enim est de natura sua res permanens , sed ejus entitas novam &continuatam fluκionem e causia siua, ut persistat esse, jugiter quaerit. Similiter, actio quae causatio quaedam est) continuatur Zc durat, quod ejus causa persistat esse in actu, hoc est, per fissat agere: si causa vel momento cesset esse in actu, actio una esse desii nit. Continuatur itaque & una fit eX continua ad ualitate causis, absque qua evanescit. Impossibile

enim est ut maneat causatio, actualitate causae cessante , aute esset, manente causa in actu. Actio igitur respectu durationis est una & continua durante causa in actu, non ultra ; 8c

consequelmer dividi potest in partes secundum durationem :ut actio horae primae, secundae, Vel tertiae, &c. quae tres partes sunt durationis unius actionis. Actio enim, si agens tres horas sit actu agens, tres horas absque intermissione, utuna &eadem, continuatur , ut per se notum est. Similiter, respectu e Melassionis, ut radius quasi linea a radiante ad opacumducta o unus ti continuus est, adeoque in partes saltem per

assignationem divisibilis , ita & actio a principio ad ultimum

suum progressum continuatur, cla consequenter est quoque in partes dividua. Dividamus itaque totam actionem transeuntem in actuationem activae seu motivae facultatis agentis in agente, quae est causatio consimilis causationis in passo, 6c in passi receptionem ejusdem causationis, una cum qualicunque termino ejusdem. Dividamus etiam hanc L cundam causia tionis partem, tanquam lineam aut radium, in tres aut quot volueris o Partes. Sit prima causiatio eXtra agens, quae in passo primo producitur , secunda, quae secundo ; tertia, quae tertio. Jam vero ut prima actualitas agentis est causatio primae consimilis causationis in passo ; ita haec est causatio fecundae; & secunda tertiae , sic procedendo ad ultimam actionis extensionem. Hic enim est modus generationis per viam multiplicationis sui in proxima materia. Etenim non est

migratio accidentis ex uno subjecto in aliud , sed prima causationis seu actionis pars est productio secundar, & secunda tertiae, Rc. donec actionis vigor paulatim fatiscit. Quare

SEARCH

MENU NAVIGATION