Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae, ejusque tribus primus facultatibus ... naturalibus

발행: 1672년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

Cap. XXIV. quae PitC natisrae repugnant.

mant, proprietatem naturalem unius suppositi esse instrumentum alterius: quasi magis dependeret a generante quam a naturali subjecto. Dependebat fortasse olim in generatione a generante : VerUm non tam amplius ab eo a tu dependet, aut in posterum dependebit. Impossibile enim est, dictante Suario, L 1 C. n'. 8. eclsante vel transadia actione, duret causa in actu. Quare generans non e si actu causa geniti, sed soldai fuit causa ; nec est actu causa proprietatum aut accidentium, sed fuit causa. Clim ergo non si t actu harum causa, quitiat ut sit actu principalis causa effeetuum earum 8 Ad ualem causamquserimus, non talem quae jamdiu defuncta est. Cujusvis autem effectus, ipso momento quo producitur, datur causa actualis , quae non tanthm instrumentalis est, sed datur etiam principalis, praesertim ubi effectus a proprietate naturali dependet. Esto itaque proprietas causa instrumentalis

proxima alicujus effectus. Quaero igitur quaenam sit principalis causa istius proprietatis. Certe pro ima si non principalis ) est forma. Versim forma nequit esse causa principalis aut ultima creata, in qua quiescendum sit, quia non per se

subsistit. Quod enim non per se subsistit, nequit esse principalis seu ultima causa creata cujus vis effectus. Est enim ens alterius, 3c consequenter instrumentum alterius. Habet enim

in eodem supposito causam ulteriorem. Quaerimus ergo hanc ceu principalem. Est autem materiae natura per se subsistens ;qua stuperior creata non datur. Ergd eii prima & principalis : cumque sit actu causa formae, eii actu quoque causa proprietatis, quae est effectus formae, & actu causa effectuum proprietatis. Habemus ergo primam seu ultimam causam creatam cuj usvis naturalis operationis : quae quod ultima seu prima sit necessario est principalis. A nulla enim ς eatura in sua entitate aut operatione dependet: forma autem materialis ab ea immediate & actu,necnon proprietas, mediante forma, ab eadem actu dependet. Eadem vero Prma non omnino actu dependet a generante. Generans ergo non est actu causa formae, aut proprietatis,aut operationis hujus, nedum est causa princi- Palis. Hoc argumentum rite perpensum videtur vim demonstrationis in hac re obtinere. Demonstrat enim generans non omnino esse actualem causam,nedum principalem, ullius Ope

rationis geniti,sed in prima tantam productione fuisse causam. X κ 7. Si

402쪽

AxioMat a quaedam examinantur, O Cap. XXIV.

Natura de fectus miraculis non sarciri.

Sectus

naturales non excedere virtΗ-

. Si quis putet eludi posse hoc argumentum, recurrendo ad generans supernaturale, qudd Deus non sit solum primae productionis creaturae causa, scd,conservando eam, totius continuationis ejusdem , plurimlim fallitur. Non enim quaerimus supernaturalem, sed naturalem, causam. Theologis ultro largimur Deum esse immediatam omnium essectuum causam, & simpliciter primam seu ultimam eorum qui tribuuntur generanti: sed simul dicimus, Deum esse pari jure immediatam δc primam causam omnium operationum animalium, quae tamen Vulgo non tribuuntur generanti. unde liquet, non hic quaeri causam supernaturalem, quae Theologorum materies est, ) sed naturalem, quae Physicorum. θDices, fortaste, operationes quae tribuuntur generanti non habere causias naturales quae sint principales, sed tanthm instrumentales : Deum vero in hujusmodi casibus locum causae principalis immediate supplere. Versim hoc est deserere naturam, & confugere ad miracula, ut naturae defectus supple. antur: quasi Deus agentium naturalium naturas primo imperfectas fecisset, & deiectus subinde creationis suae miraculose, seu stupernaturali concursu, sarcire coactus esset. Ego eos indignos refutatione deputo qui in dis uisitione de causis naturalibus, ut suam legum naturae ignorantiam celent, Deum subinde in proscentum evocant , ut nimirum phaenomena iis alioquin insolubilia miraculis imputando solvant. Nonne satius est, propriam intellectus fragilitatem agnoscere, quam Operibus creationis defectum crasse impingere λ8. Dices, in omnibus effectibus hoc non fieri, sed in iis sio- id inquis altem virtualiter seu eminenter non continentur in causis suis. Fateor,si naturales uspiam istiusmodi effectiis dentur, cornicis oculum figunt , sin alite toto coelo errant: impossibile autem est, effectus naturalis virtutem causae CXcedat. Vel ergo dicendum est, causam, quam nos assignamus, Virtualiter continere effectum , vel non esse veram causam , saltem aliam quam ignoramus, quamve nolumus agnoscere ) cooperari, & causae principalis locum tenere : nequaquam admittendum est, ordinarias naturae operationes esse miracula et

diligentids ergo inquirendum est, dc causa essectui adaequat Erespondens est invenienda. Exempli gratia, eAperientia coram flat multa corpora, inanimata dicta, se movere: non statim ad

miracula

403쪽

Cap. XXIV. quae vitae natura replignant.

miracula confugiendum, sed potilis concedendum, dari in iis

quandam naturae vitam, quae sola istius operationis sum ciens esse causa queat. Verlim si pertinaciter velis contendere, ubi effectus cause assignatae vires manifeste superet, non esse eκ-quirendam aliam causam, sed recurrendum potilis ad causam supernaturalem , omnem plane disquisitionem, qua ab ef finis ad veras causas indagandas deducimur, frustraveris. Si enim effectus naturalis nobilior sit causa cui a nobis tribuitur ; necesse est in natura subsit alia causa,& fallem adaequata effectui, utcunque a nobis sit incognita. Ut, instinctu quodam naturae aves pullos e X ovis suis c Aspectant. LX sipectatio haec est effectus qui non tantum sensium, sed δc rationem acutissimi philosophi, inexperti talis eventuso facile superet. Sed vitae naturali ab initio nota sunt Omnia sua opera. Tan- id in hic quaerenda est via qua partes generationi inservientessiuam naturalem perceptionem animalem reddant : quod quidem motu quodam nervorum dictis partibus ministrantium, cerebr6que ideas pullorum & Storgen imprimentium, fieri verisimile est , nec cogit necessitas vel hic ad miracula

confugiamus. 9. Tertium adjungimus AXiomatis fundamentum, inani- Tertiammata moveri a removentibus impedimenta. Revera neque in- fμη tamen

animata, neque quidem animata, impedimentis obstructa η Overi queunt: hoc ergo paria sunt. Eodem enim jure quo 'fas sit dicere inanimata a removentibus impedimenta moveri, licet quoque dicere ab iisdem moveri animalia. Si animal constringatur quadrupes, qui solvit vincula, animali

libertatem ambulandi restituit. Similiter, si plumbum filo

suspendatur, resecans filum dat eidem copiam descendendi. Verum si rem penitids introspiciamus, neutrum a removente impedimentum effective movetur. Etenim si animal constrictum paralyticum sit, solutis licet vinculis, nihilo magis movetur. Solutio enim vinculorum vim movendi ubi alias desito non indit, tantum causam repugnantem amovet. Pari modo si in plumbo nulla esset propensitas ad descendendum, resecto licet filo,non descenderet. Quare removens impedimenta non est proprie essiciens causa,& ad siummum est soldin causa sine qua non,quae re ipsa non est causa. Quid quod

fieri potest, ut ipsum pondus plumbi tractu temporis filum

XX a rumpat,

404쪽

3 Axiomata quaedaω examinantur Cap. XXIV.

rumpat, & hanc evasionem esse inutilem ostendat λ Quotidie prope cernimus viscidos liquores, si eorum particulam cuspide cultelli elevaveris,in tenue filum duci , cujus extremitati globulus ejusdem materiae appenditur, qui suo nisu deorsum tendit, filumque, ejus descensum impediens, distendit, δc ut plurimum disrumpit. Illico superior pars rupti fili se sursum retrahit, & m minorem globulum coit: qui pendet in aere, iterumque filum cui adhaeret nititur distendere. Si ergo grave

suo marte se vindicet ab impedimento, frustra a removente impedimentum moveri diκ eris. Siquidem suo nisu deorsum id removet, & consequenter eodem se deorsum movet. Ve-rhm de motu gravium infra fortasse plura dicentur. Interea loci statuimus, ea quae se movent, improprie dici a removente impedimentum moveri. esse, aik- IO. Q 'id demum dicendum est de Axiomate Aristotelis,matissen- stuicquid movetur, movetur ab alio ' Existimo restringi debere sit . ad eum motum quo appetitus cujus vis corporis nonnihil infringitur seu cogitur. Aristoteles motum violentum nominat. Illustrissimus Vicecomes S i Albani, in Novo suo organo, motum oppositum motum libertatis vocat, & paulo post, motum mechanicum. Verlim nomine motus mechanici videtur concreth simul includere tum motum violentum, tum libertatis :eum nimirum quo natura simul patitur, & se a vi illata vindicare nititur. Qui vis enim motus mechanicus utrumque complectitur. Ver Da ejus sunt , Motum violentum quem nos mechanicum, Democritus, qui, in motibus suis primis expediendis, etiam infra mediocres Philosophos ponendus est, motum Plagae vomcavit nil aliud esse quam motum libertatis, sollicet a compressione ad relaxationem. Etenim in omni spesimplici protrusone spe et olatu per aerem, non si jummotio aut latio localis antequam par 1es corporis praeternaturaliter patiantur Θ comprimantur abim pellente. Tum vero partibus aliis alias per siueressionem trudentibus, fertur totum , nee solam progrediendo sed etiam rotandosmul , ut etiam hoe modo partes se liberare, aut magis eX aequo tolerare,po sunt. Idem motus concrete, ut diXi, sumptus recte appellari potest pulsio sive protrusio. Verum de quovis motu vio-Iento si Axioma intelligatur, verissimum est , Quicquid pulsione aut protrusione, seu quicquid violenter, movetur,mOVetur ab alio. E0dem quoque sensu vera sunt alia dicta supra

recitata ,

405쪽

Cap. XXIV. quae vitae naturae repugnant. 8 1

recitata Nihil agere in seipsuir hoc est nihil sibimet ipsi Vim inferre: Nihil pati a seipso , nempe, nihil perdere seipsum, aut tibi nocere : Nihil esse stimul agens & patiens scilicet, nihil sibi violentiam inferre ut agens, dc eandem recipere ut Patiens : denique, Idem non realiter referri ad seipsum ; puta, non realiter referri ad seipsum ut hostem sibi. Alioquin enim idem potest realiter ad seipsum referri secundum suas diver- fas causalitates: ut, virtute activa se moveat, & pastiva eundem motum recipiat. Quare nihil prohibet quin idem ad se perficiendum aut ad sortem suam meliorandam se moveat: quod Axiomata objecta rite intellecta non eunt inficias.

11. Supersunt tant lim Clariss. DeS-Cartes assertiones e X- Anquita

pendendae: Diicquid quiescit,perpstuo qui seit, Ruiequid movetust, qδ' perpetuo movetur. Desumuntur e N principiis ejus Philosophi e , parte a. n0.36.& 37. Verdm si disertis Verbis, absque alia limi- eseat.'tatione,admittantur, facile inferri potest, nihil a seipso moveri. Si enim quicquid quiescit, perpetuo quiescat , nihil unquam de se veternum quietis semel impressum excutit: & similiter, Si quicquid movetur, perpetuo moveatur , nihil motum al1- quem de novo incipit. Recurrit igitur rejectum Aristotelis

Axioma, Quicquid movetur,movetur ab alio. Veruntamen non protinus ab interpretatione modo asserta recedendum puto. Perpendamus igitur dictorum Des-Cartes fundamenta Horum duo, primum generale, alterum particulare, ab Authore proponuntur. Nos utrumque considerabimus, & primo generale. 12. Ornatissimus Vir, loco citato, duplicem motus causam assignat. Primo sollicet, sinquit) unitiersalem ct prima

riam, quae est causa geκeralis omnium motuum quisunt in mundo , ae deinde particularem, a qua sit ut frigulae materie partes motus, quos prises non habuerunt, acquirant. Et generalem quod attinet , manifestum mihi videtur illam non aliam esse quam Deum ipsum, qui materiam fmul eum motu θ quiete in principio creavit , jsimque, per solum suum concursum ordinarium, tantundem motus di quietis in ea tota quantum tune posuit conservat. Nam quamvis ire motus nihil aliud sit in materia moia quam

ejus modus , eertam tamen o determinatam habet quantitatem,

quam facile intelligimus eandem semper in tota rerum universtate esse posse, quamvιs sn sngulis ejus partibus mutetur. Sententia mihi partim obscura, partim perple Xa videtur. Primo enim

NAE 3 non

Sententia Des-Cartes eventila-

406쪽

342 Axiomata quaedam examinantur, O e. Cap. XXIV.

Motum quietem

sistere. non fatis eXplicat an Deum velit creasse motum simul cum materia, ut effective dependentem a materia, an ut independentem. Non dubium est quin agnoscat motum subjediive amateria pendere. EX presse enim dicit, motum esse materiae modum ; unde insertur illam esse hujus subjectum. Tota ergo dubitatio reducitur ad causam ericientem. Si velit Deum in & cum materia concreasse motum ut causam ejus primam, sed ut effective quoque dependentem a materia tanquam a causa secunda , nihil aliud dicit quam quod ego ultro concederem. Si quidem, ut Deum causam simpliciter primam omnium effectuum, ita materiam, e secundis, esse primam seu ultimam effectuum materialium, agnosco. Nam, ut loquuntur Metaphysici, Deus simul creavit stolem cum luce,sed hanc ut effective dependentem a sole: similiter subjecta omnia cum proprietatibus suis, nihilo minds dependentibus a subjectis.

Si ergo Deus ab initio creaverit materiam cum motu; nihil tamen prohibet quin motus ille sit effective dependens a materia : quod Ornatissimus Vir non fatis explicite assirmat. Imo potius ansam prassiet suspicandi, eum non admittere istam interpretationem, cum subjungat, per solum Dei eoneursum motum conservari. Sin opinetur Deum in principio creasse motum nullo modo a materia effective dependentem, iste motus absque proprie dicto miraculo continuari nequit. Non enim causam essicientem naturalem, sed sollim supernaturalem, habuerit. Atque hoc ipsium videtur Dignissimus Vir, clim dicat per solum Dei eoneusum eo ervari, insinuare. Haec autem 1ententia sic intellecta imperfectionem quandam operibus creationis impingit , ea non esse sussicientia principia naturalia seu secunda operationum suarum. Omnes fatentur, absque concursu causis primae secundas operari non

posse , sed dato hoc, fatis instructas esse. Fortasse non hoc

negat Des-Cartes, quod dicat per concursum ordinarium mO- tum conservari. Versim hinc saltem alius eXOritur scrupulus. Nam concursus ordinarius stupponit cooperationem creaturae, conjunctus autem terminus f solus J causas secundas excludere videtur : ut siensius maneat dubius. 13. Secundo, conjungit Author motum & quietem Deum creasse materiam simul cum motu & quiete. Verum motus &quies sibi invicem succedere solent,non coeAsistere. Asserit nullum

407쪽

Cap. XXIV. quae vitae naturae repugnant.

lum dari motum praeter localem. Quod vero localiter movetur, quo sensu dicitur localiter quiescere ρ ProXimo enim para-

grapho dicit, ut id quod semel movetur sponte quiescat, legibus naturae quam maxime adversari , quies enim motui est contraria. CV m ergo Omnia creentur cum motu, quo sensu simul quiescant λ Certe respectu ejusdem motus localis quomoventur, non simul quiescunt, sed respectu alterius, cujus

capacia sunt. Debuit ergo dicere, materiam cum certo genere motus, diversoque quietis, creatam fuisse. Hoc mihi necessum fuit advertisse, ut distincte quod genus motus, quodque quietis, sit perpetuum investigem. Omnis enim motus non est perpetuus, ut nec Omnis quies ut eκ ipsis Aut horis verbis citatis constat iubi particularem motus causam eam esse ait a qua singuia partes materiae motus quos prises non habuerunt aequirunt.1 . Sed hic tertia oboritur dissicultas, qui fiat ut materia novos motus, quos prilis non habuerat, suscipiat cum verbis praecedentibus diXisset, causam universalem esse causam generalem omnium motuum qui sunt in mundo. Nullus ergo locus novis motibus relinquitur. Dicit enim paulo post,eandem causam universalem materiam cum motu & quiete in principio crea se, necnon tantundem motus & quietis conservare. Eκ dictis facile putes, causam universalem omnes motus quietemque ab

initio indidisse, nec ullos postea addidisse. Sed forte intendit

Deum quidem fuisse universalem causam motuum simpliciter omnium , verlim in principio certam quantitatem motus &quietis materiae influxisse,postea vero alios particulariores supplevisse. Vereor autem ut verba ejus hanc eκpositionem ferant, clim nullus novus motus addi queat qui non saltem infringat quietem aliquam ab initio inditam. Dices, authorem non intendere motum aut quietem ab initio indita perpetuo eadem manere, sed eandem quantitatem utriusque : ait enim, quanto motin unius partis lentior fit, tanto motum alie in alteri-- ipse aequalis fieri celeriorem. Verdm differunt rationes motus & quietis, quod motus admittat gradus, quies autem nullos. Quare minimus gradus motus quietem interturbat: quies autem aliqua ab initio posita in totum eradicanda est, priusquam novus motus inferri potest. Non ergo video quo sensu dicit, tantundem motus & quietis conservari, cum

quies non subjiciatur gradibus, sed si minuatur, tota tollitur,

Dices,

An mollisqRantitas perpetuo

manear.

408쪽

Axio mala quaedam examinantur, c. Cap. XXIV.

Dices,auctorem fortasse velle, quietem ab initio datam totius, non partium, ita isse. Partes itaque materiae posse per vices moveri. Nam revera tota materia aliter quam Per partes omnes moveri nequit. A quo enim, aut ad quem terminum movebitur λ Materia itaque movetur secunddin partes , ocnon secundum totum. Caeterlim neque haec adhuc e X potitiosum cit. Siquidem Des-Cartes quietem non soldm toti, ve-rdiri etiam partibus materiae, tribuit. Vult enim eas quae semel Quiescunt, sibi permissas, semper quiescere. Si ergo novus motuS in aliquam partem incidat, tantundem quietis in ea parte quantum ab initio concreatum fuit non conservatur. Sed mittamus generalem causam, dc descendamus ad particularem. 13. Hanc prOXimo para grapho refert. Ex hae, inquit, eadem immobilitate Dei, regulae quaedam sive leges natArae cognoseapo sunt, quae sunt causae secundariae ac particulares diversorum motuum, quos in singulis corporibus advertim s. Harum prima est unamquamque rem, quatenus est smpleX ct indiuisa,maηere, quantum in se est, in eodem semper statu, nee unquam mutari nisi a eaa-fs externis. Ita si pars aliqua materiae si quadrata, faeile vobis persuademus, illam perpetuo mansuram esse quadratam, nis quid aliti, de adtieniat quod ejus fguram mutet ἰ Si quiescat, non eredimus illam unquam incepturam moveri, nisi ab aliqua eausa ad id impellatur : Nee ulla major ratio est, s moveatur, cur putemus ipsam unquam sua sponte, ct a nullo alio impeditam, motum illum suum sise intermissuram. Atque ideo concludendum es, id quod movetur, quantum in se est, semper moveri. In verbis tamen sequentibus idem Author largitur, ea quae apud nos sunt cor Pora mota, quoquo modo brevi desistere. Sed, inquit, quia

hie versamur cirea terram, esse constitui io talis est, ut motus omnes qui prope istam sunt brevi sinantur, o saepe ob eausas quae sensus nostros latent , ideo ab ineunte aetate sepe judieavimu , eos motus, qui se a ea s nobis ignotis Hebaκtur, sua sponte defuere :yamque proelives sumus ad illud de omnibus existimandum, quod videmur in multis esse experti , nempe illos ex natura sua cessare, sive tendere ad quietem. suo profecto Iegibus naturae quam maxime adversatur; quies enim motui est eontraria , nihilque ad suum eontrarium, seu ad destructionem sui sus, ex propria natura ferrimis. Clarissimus Vir non declarat causam cur corpora apud

409쪽

Cap. XXIV. quae vitae naturae repugnant. 3 3

nos mota brevi sedantur et tantdm asserit, causiam in sensum non incurrere, atque indE nos suspicari ea sponte quies ere. Fateor, ea est ingenii nostri tarditas, facit E suspicamur ea corpora commota,quae iterum sedantur,quorumque non occurrit

causa a qua sedentur, sponte sedari. Sed, inquit, s legib-

naturae contrarium, quia motus ct quies seunt eontraria. Agnosco esse privative opposita, dc consequenter, si motus iit corpora moto naturalis, quies ei naturalis non est et sed si motus sit praeternaturalis, Profecto Opposita quies naturae ejus convenit : neque opus est dicamus, si corpus violenter motum se

paulatim compescere studeat, id ad destructionem sutipsius

ferri, quin potins naturae suae destructionem avertere. Aquaealefacta est aqua commota, quae sibi permissa nativam frigiditatem & quietem repetit. Similiter aqua stagnans injecto lapide commovetur,& inaequalem superficiem eκhibet. undulationes enim circulares a loco quo incidebat lapis, ceu a centro, undique ad marginem eκcurrunt: sed subindh minores, donec aqua se ad planitiem sibi connaturalem reducat. Si lapis sursum projiciatur, suopte ingenio impetum violentum sibi impressum sensim mitigat, & contrario motu, nempe deorsum, se moκ sponte movere incipit, &, ut nonnullis placet, quiescit in puncto refleκionis. Quare motus lapidis sursum projecti, etiam sublato impedimento, non est perpetuus , neque omnis quies de se perpetuatur : sed fortasse motus naturalis in aliquibus corporibus nunquam desinit, ut nec aliqua quies, quae est secunddm naturam. Non ergo repugnat legibus naturae, ut quod violenter movetur, sponte quiescat ; aut

quod violenter detinetur, sibi permissium se denuo moveat. Sit ergo haec prima limitatio horum Aphorismorum.

x6. Quo alteram inveniamus, perpendenda est Ornatis- Motκm simi Des-Cartes secunda leκ motuum, n'. 39. Unamquamque materiae partem, seorsim Dectatam, non tendere unquam ut secun-dkm ullas lineas obliquas pergat moveri, sed tantummodo seeundκm rectos et es multae sepe eviantur deflectere propter oeeursum aIta rum, atque, ut paulo ante dictum est, in quolibes motu fiat quodammodo eireulin. Videtur insinuare, motum corporis suae indolitelicti esse solummodo rectum. Ego verb, quanquam mini-mh ei assentior, omnem motum naturalem esse rectum, assero tamen, dari motum rectum , qui etsi naturalis esse conceda-

410쪽

tur, concipi tamen nequit esse de natura sua perpetuus. Quanquam enim Mathematici, suae demonstrationis gratia lineam rectam infinitam per impossibile supponunt : physicae tamen realitates istiusmodi suppositiones, ut sussicientia motus fundamenta, non ferunt , sed quicquid recta linea fer

tur, ad terminum quietis mOVeri: ad terminum, inquam, respectu motus redii , etiamsi forte respectu motus circularis, aut etiam alterius varii, in suo loco adhuc moveatur. Ut eκ-halationes sursum feruntur : versim simul ac perveniunt ad materiam ejusdem tenuitatis secum, earum motus recta sursum cessat, & vel motu circulari, vel alio vario aguntur, &saltem proprias operationes ibidem eXercent. Atque idem fere dicendum est de descensu gravium. Etenim si centrum terrae perforatum esse supponatur, probabile est lapidem demissum, propter impetum in descensu acquisitum, ultra

centrum lapsurum esse, iterumque centrum versus recursurum, saepiusque modo ultra, modo citra idem motitaturum ;impetum autem adventitium utrinque naturali aversatione ascendendi sensim compositurum, demumque in centro se libraturum. Motus itaque rectus terminum quietis quaerit ;nec res mota eum motum propter seipsum expetit, sed ut suarum facultatum exercitio inter corpora ejusdem raritatis aut densitatis fruatur. Sit ergo secunda limitatio propositionis, id quod motu recto movetur, non perpetuo moveri: sed si ullus motus particularis sit perpetuus, est profecto circularis, ut is planetarum, &c. , E contra, si ulla quies sit perpetua, est quies a motu recto, ut centri motus circularis. Aliter enim, quae respectu lationis quiescunt, respectu assimilationis sibi & propagationis naturae suae operantur. Sρeetes mο- I7. Sed forta sic Operae pretium fuerit omnes sipecies motus τῶs recti. recti percurramus, ut an ulla earum sit perpetua eXPend mus. Motus rectus est vel perpendicularis, vel transversius. Perpendicularis est vel sursum, vel deorsium. Transversus est vel horiχontalis, vel transversim ascendens, vel transversim descendcnS.

piε De perpendiculari sursum & deorsum primb quaeri-ia AC mus, cur lapis aut sphaera plumbea sursum projecta velocilis

ascendat, moveatur in principio, tardilis in fine: h contra, cur ea-

'Mei ηε dem tardita a primo lapsu, & sensiim velocitis, in desicensu

SEARCH

MENU NAVIGATION