Tractatus de natura substantiae energetica, seu de vita naturae, ejusque tribus primus facultatibus ... naturalibus

발행: 1672년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 철학

431쪽

Cap. XXVI. De densitate raritate, o c.

si lamentis exilibus, si ea aeri dederimus ) tanquam cruribus ejus, quibus siuam dimensionem sibi vindicat, ad cribenda est. Si enim aer ex filis istiusmodi rigidis consisteret, non tam 'facile, nec sine sensu moventis, motum quoquovershm se dividentem admitteret: aut si hoc quoque fingatur, saltem fila

seu crura, saepius divisa, non necessario, chm aer denuo coalesceret, in se mutuo inciderent, nec dimensiones aeris defenderent. Demum, conssiderandum est, an aer consistat eκ innumeris particulis in Vacuo natantibus, eo nimirum modo quo

pulveres solent in aere vel solis radiis volitare. Verhin hoc defendi nequit. I. Quia aer est corpus pellucidum, quod non quadrat corpori in innumeras particulas diviso. Dimormis enim positura si multiplex sito dat multiplicem refractionem radiorum lucis, ut eκ fumo & nubeculis, quae umbram spargunt,liquet. Hoc argumentum redarguunt quoque priores teAturae aeris & vacui elipolitiones. a. Quia si aer consisteret ex particulis corporeis in vacuo fluitantibus, data unquam quiete, particulae sponte subsiderent, quemadmodum pulvis prilis commotus solet: at aer in vitris inciusus, ubi minime agitatur, non subsidit, nec deserit suum vacuum. Sciendum est, vacuo nil levius esse posse. Nihil ergo pulvisculum aereum in vacuo natantem, sublata continua agitatione ejus dem, a subsidentia retinere potest. 3. Quia nulla ratio reddi potest cur particulae aeris in vacuo ascenderent, aut elatae insuperiore parte vacui, eκ aequo cum inferiore, haerere persisterent, chm vacuo multo densiores 8c graviores sint: neque quidem ad pulsionem sursum confugere licet, clim vacuum circumfluens nihil pellere aut elevare valeat. Quare aer non constat eκ particulis seu atomis in vacuo natantibus. 3. Tertia difficultas vacui admissionem impugnans, a mo- D tu quem vulgo vocant ad fugam vaeui, vel a reservationem V inexus rerum, sumitur. Si enim admittatur hic motus, sequitur vacuum naturae Odiosum esse, & quodvis corpus potilis eligere cujusvis alterius utcunque sibi hostilis θ contactum,

quam vacuo eκ ulla parte sui eκponi. Ratio forsitan esse potest, quod multo plus complacentiae atque utilitatis eκ aliorum corporum, quam eκ non-entis seu vacui, contactu Percipiat. Omne enim ens bonum est, dc suo modo utile . vacuum

se ra est, M planὸ inutile. Quare natura unius corporis ab ea

432쪽

- ό8 De de usitate es ruritate, cte. Cap. XXVI.

cujusvis alterius multo miniis quam a vacuo recedit. Concedimus dari corpora inter se pugnantia , sed summum quod

eκ mutuo suo conflimi alterutrum pati potest, est, unius eorum alteratio aut mutatio : dc interim ambobus se tueri quantum possimi, omnesque vires suas eXserere, permittitur. Ve- xlim in occursia vacui, alterutrum eκ privatione subjecti in quod agat eluditur & frustratur. Quod enim vacuo circumfunditur , nihil habet in quod agat: cumque omnia sint propter operationes siuas, Vacuo circumsepta in statum despicabilem & maxime fugiendum deducuntur , statum quippe frustrationis, inutilitatis, & privationis exercitii Omnium suarum virium ad erit ra. Nolunt itaque corpora ab omnicon r-tio suorum similium divelli: quin potids,contra privatam siuam gravitatis ac levitatis legem, modb sursum,modo deorsum, ut conservent universialem hunc inter se neXum, sponte feruntur. Non me latet dari nonnulla eximia ingenia quibus hie

quibus probatur, an LX omni parte fatisfaciant, dubito. In antliis, in lactione per fistulas, in applicatione cucurbitularum, in respiratione, recurrunt ad pressuram atmosphaerae. Ego ex omni parte proslaram istam haud nego, verhm ea omnibus everimentorum circumstantiis vix mihi sufficere

videtur.

νη Ληιtiu 6. In antliis enim, qui manubrium tractat, magnum aquae quid a- effluentis pondus se sua vi elevare percipit et nec satis est diκ- ημ ςἰς' isse, eum tantlim incumbentem aerem aut sphaeram Vaporosam summovere. Siquidem tubo antliae vaecuo, hoc est, selo aere repleto, nullo negotio manubrium deprimitur, & incumbens aer attollitur : tubo autem aqua pleno, antlans tam e m infra quam supra antliae situlam non sine labore a se . fustolli sentit. Etenim siquando eveniat squod eκ accidente nonnunquam fit) totam aquam e tubo in puteum seu sontem incidere seu relabi ; magno possea molimine, ac crebra celerique motitatione manubrii, injecta prids superne lassiciente aqua,Mr sensim eκant latur,& consequenter aqua h fundo

in tubum paulatim ascendit : verlim quo altitis in . eodem assurgit, ed majore labore manubrium deprimitur , ita ut antlans secile dignoscat se suo nisu & labore aquam attollere. Jam vero, si antlans magna eκ parte aquam elevet,quis locus atmosphaerae

433쪽

Cap. XXVI. De dere te se raritate, c. 36 Q

atmosphaerae relinquitur, totam sua pressura sursum compellendi 8 Non dantur due totales cause ejusdem essectus. Si ergo antlans vel totam, vel fallem magnam aquae partem, suo molimine levet, quo jure idem opus totum pressurae atmosphaerae adscribitur Vertim si partem operis quantulamcunque antlanti concesseris,ctim nullo alio vinculo,nisi neAu corporum, aqua infra situlam hanc sursium motam insequatur , necessieest una agnoscas, dari in rerum natura motum nexus, seu motum ad fugam vacui. . Similiter qui per fistulam aquam haurit, si velit ingenue Aa ritis lateri, Lentiet suo luctu Ie multum ponderis aquae sustinere . vera μ' imo quo longior aut maior est fistula, eo fortiore suctu ad sit'

hanc actionemAElpus esse . nec non liquorem modo rapidilis.

modo tardius, pro arbitrio sugentis, in os attrahi, neque eo'dem impetu constanter ascendere. Vertim atmosphaera liquorem non modo Velocius, modo segnids, sed ex aequo, sursum protrudit. Si igitur tota motus liquoris sursum modulatio a fortiore aut debiliore siugentis actione pendeat, motus ipse pressura atmosphaerae non totus provenit: imo quidni putemus, ab eadem causa qua motus liquoris regitur, ab eadem quoque causetur. Quod Vero datur vera suctio, ad quam pressisura sphaerae vaporosiae nihil plane contribuit, uni instantia monstrari potest et scilicet, si clauso ore, & compressis naribus, linguae apeκ sursum & intus reflexus palato applicetur, idemque sugat. Percipiemus enim linguam quasi palato ad haerescere, idque secum trahere, neque sine sensu suctionis aealiquali sonitu ab eodem divelli. Haec autem suctio ad solam fugam vaeui, aut amorem nexsis rerum, consequi videtur. Compressio enim atmosphaerae ad eam nihil plane confert. Etenim tota intus, quo virtus ejus pertingere nequit, Peragitur. Siquidem aer undique ab ore secluditur, & sola lingua sua volubilitate totam operationem perficit. Datur ergo vera su ctio. Addidero hic aliam instantiam , sed a me,ob defectum idoneae trutinae, nondum probatam, proposuero. Sedeat aliquis in exquisita bilance in manu tenens oblongam fistulam. Bilanx, ponderibus in lancem adversam injectis, exacte ad aequilibrium reducatur. Dein sessor E poculo vini aut alterius liquoris quantum impleat fistulam, & non amplius,

iugat. Si jam devergat lanx in qua sedet, & altera ponde B b b rosior

434쪽

3 7o De densitate se raritate, o c. Cap. XXVI.

rosior fiat, certum est eum suctu elevare & sustinere pondus vini in fistulam attracti, aut partem aliquam ejusdem : sininitans, prellura atmosphaerae Vinum sursurn pellit, adeoque eius sultentatio nihil ponderis sessori fugenti addit.

cucur,itv- 8. Ad ventosas quod attinet, is cui admoventur attractio-M qμqmq' nem carnium suarum in orificium vasis, non per modum pulo' '' sioniς, se ii per viam suctionis, fieri advertit. Non enim per-

cipit carnes siuas eXtra labra vitri magis quam alio tempore compressioni obnoxias esse intra autem eadem labra sola ventosa operatur, & eo Vis atmosphaerae pertingere nequit. Nullus ergo sensus pressurae, sed solius tensurae, seu suctionis, patientem afficit. Cur vero aliquis suos sensus in hoc casu . decipi p tet, non video , clim nulla causa cur suspicetur

subesse aliquid fallaciae aut doli mali adsit. Adde quod oci

ius chira ventosa iit transparens ) testatur , carnes magis in medio orificii vitri quam circa marginem ejusdem intumescere. Tumor enim tanquam rubrum sphaerae segmentum intus conspicitur. Verlim sit a pressura sphaerae vaporosae idem sollim excitaretur, magis circa marginem orificii, cui virtus atmosphaerae propior eii, attolleretur, quam in medio, quo vis ejusdem nullo modo pervenire potest. Hi,i,M 9. In respiratione sensus testatur, aerem non violenter i s irationis ruere seu intrudi in pulmones, sed ampliata thoracis ca- Vedditκη. . vitate suaviter attrahi. Atque idem ratio quoque confirmare videtur. Clim enim ante partum, sufficiens sanguinis torrens ad sinistrum cordis ventriculum per pulmones, ejusque vasa sanguinea nondum dilatata, pertransire nequeat: natura, durante tempore gestationis, aditum post partum abolendum sanguinis e vena cava in arteriam venosiam, nempe. foramen Ovale, comparavit. Unde patet, pulmones, ante respirationem, non potuisse sufficientem sanguinis quantitatem ad sinistrum cordis ventriculum transmittere. Infero igitnr, pulmones, ejusque vasa sanguinea, ante clausuram foraminis ovalis eousque amplianda fuisse, ut sufficiens sanguinis. copia per eorum paren chyma & vasa a deXtro ventriculo cor dis ad sinistrum commode deferretur. Clim ergo solae respiratione haec dilatatio obtineri possit, colligo respirationem

in eum finem, inter alios ejus usus, a natura institutam fuisse,

ut sive inspirando sive exspirando pulmones ad hoc munus

peragendum

435쪽

Cap. XXVI. De densitate es raritate, c.

peragendum satis ericaciter dilatarentur. Versim exspiratio chm eκ thoracis compressione fiat, pardm huic scopo inserviret. Quam Ourern ad solam inspirationem hoc ossicium devolvitur. Si igitur e A motu musculorum inspirationi ministrantium, Sc praesertim diaphragmatis, cavitas pectoris,

per consecutionem quandam nexumque rerum, pulmoneS eorumque vasa una dilatentur, & aer ab eXtra attrahatur, undique huic muneri prospectum est. Ipsa enim ait ractio aeris ab elitra non mitans, aut paulo mi talis, ad hanc dilatationem vasorum, quam ampliatio cavitatis pectoris ab intus, contribuit. Sin aer non tam attractus, quian e X pressura atmΟ- sphaerae compulsus, in pulmones violenter irrumpat, tantundem eos ex hac in farctura ab eAtra comprimit,quantum apertio thoracis eosdem ab intus distendit, & totum hoc naturae machinamentum in quantum ad dilatationem pulmonum frustratur. Quod enim eX una parte locum se ampliandi

nanciscitur, & eX altera tantundem contruditur, operam ludit. Dices, aerem utcunque violenter intrusium, fallem aperire δc distendere bronchias pulmonum. Verdm haec ipsa distensio nullo modo hic opitulatur, sed arteriam 8c venarii pulmonum quae vasa, ut fanguis a dextro ad sinistrum ventriculum cordis libere fluat, potissmdiu dilatanda fuerant.

magis comprimit. Si enim tria vasorum cavorum genera in una capsula contineantur, quo magis eorum unum infarcias

eo minus loci reliquis duobus, quo se similiter dilatent, relinquitur. Quare ' introitus aeris in pulmones per attractionem, non per intrusionem, si eum facilitando transitui fanguinis a deκtro ad sinistrum cordis ventriculum subservire velis,o fieri debet. Plura consimilia argumenta addi poterant, sed vereor ne jam longior quam par est in hac arena fuerim.

Alteram raritatas eXpositionem, viZ. eam per Porositatem, expendamus.1 o. inii negant vacuum, definiunt raritatem per porosi- δη eo pustatem in qua continetur corpus subtile. Verhm ut praetere- finiis sitamus multas alias dissicultates quibus hi implicantur, de ra ritate ipsius corporis subtilis se expedire nullo modo possunt. Certissimum enim est, data hac sententia, hoc corpus esse natura sua admodum rarum, imo rarissimum, chm sit res continens ipsam rationem raritatis. A1Ierunt enim, qud corpus

B b b a aliquod

436쪽

37 a De denssate es raritate, cte. Cap. XXVI.

aliquod magis porosum est, & conformiter quo plus corporis subtilis in poris suis complectitur, ed rarius esse , quo minus, eo densius : ita ut ipsa essentia raritatis a porositate & praesentia corporis subtilis petitur. Quemadmodum enim illi qui

admittunt vacuum, rationem majoris vel minoris raritatis in majore vel minore vacui proportione in poris corporis admiκ-

ii ponunt: ita hi loco vacui substituunt corpus subtile. Oportet ergo sit corpus rarissimum, clim suppleat locum vacui, quo nihil rarius fingi queat, quodque nihil plane densitatis in se habeat. Quin oc idem manifesta ratione evincitur. Corpus enim porosum non fit rarum aut leve, si pori ejus materia densiore impleantur: sed ideo fit rarum, quia ejus pori replentur corpore minime densb simulque levissimo. Etenim si corporis alicujus poros argento vivo quoquo modo eXpleas, an id rarum aut leve propterea dici mereatur λ Experieris profectd eκ pondere densius heri, non rarius. Enimvero qui fieri potest ut densius denso, aut gravius gravi additum, raritatem aut levitatem secum adferat ' vulgo dicitur, Ruiequid esseti tules magis tale. Si ergo corpus subtile in poros alterius corporis exceptum id leve dc rarum efficiat,sequitur ipsum esse levius 6crarius : cumque levissima 8c rarissima corpora porosa suam leuitatem dc raritatem magnae copiae corporis subtilis in suis poris contenti debeant, oportet hoc ipsum sit rarissimum dc levissimum. Esto igitur ratum, e X horum sententia, corpus subtile rarissimum esse debere. Corpus Ili II. Videamus igitur an corpus subtile secunddm definitio-tile non esse nem raritatis ab his traditam sit revera corpus rarum: si non sit haec definitio non est emenda vitiosa nuce. Si enim id quod definitio proponit tan quam rationem & mensuram raritatis non sit omnino rarum, qui fiat ut ipsa definitio vera sit aut alicujus usus λ At vero evidentissimum est ex hac definitione, corpus subtile non esse rarum, nedum rarissimum, ut oportuit esse : Ela consequenter hanc definitionem non dare essentiam raritatis. Si enim ratio Taritatis in Porositate consistat, ut

asserunt, quod plane imporosium est, densissimum est: & consequenter eχ hac definitione, corpus subtile est corpus dentissimum. Etenim poris plane destituitur. Suppono eos qui vacuum negant non admittere poros tales in quibus nihil continetur, Si ergb velint suum corpus subtile esse porosum,di cant

437쪽

Cap. XXVI. De densitate raritate, O c. 373

quid in poris ejus continetur. Uti spero, nolunt fingere aliud corpus subtilius, sic enim procederetur in infinitum) quod illius poris implendis pari jure inserviat, quo illud poris aliorum corporum in farciendis ab iis officiose coaptatur. Nihil ergo invenitur quod poros corporis subtilis in farciat: & consequenter nulli dantur. Pro confesso igitur est, corpus sub- tile esse penit lis imporosum, adeoque esse densissimum. Dices, ex sententia eorum qui corpus subtile adstruunt, id non esse densissimum, sed rarissimum. Ponunt enim ut materiam raritatis ; ita ut nihil rarum sit quod non aliquid hujus in se contineat. Respondeo, me inullum dubitare quin, ex illorum sententia, corpus subtile supponatur esse corpus rarissimum, & ipsam materiam raritatis, hoc enim modo proba vi :o nihilominus, eA definitionibus densitatis & raritatis ab iis datis, esse corpus densissimum. Si ergo corpus subtile retinere debeat essentiam suam raritatis, ut eκ eorum sententia debet, ) corrigendae saltem sunt ista definitiones, quae raritatem per poroiitatem, & densitatem per imporositatem, definiunt. Si enim corpus subtile sit corpus rarissimum, simul que imporosum, eXcluditur porositas ab essentia raritatis :e contra, si corpus subtile sit imporosium, simulque minime densum, rejicitur imporositas ab essentia densitatis.12. Quaero itaque, perquam essentiam corpus subtile aut riphila, aliud quodvis constituitur rarum seu rarissimum. Profecto ruatis. nihil relinquitur quo rarum constitui potest, praeter paucitatem materiae comparatam ad magnitudinem spatii ; quod

tamen totum sine porositate Occupat. E contra, nulla ratio

est ob quam aliquid vocetur densium, nisi ob materiae copiam m exiguo spatio conclusam. Veras igitur habemus densitatis & raritatis rationes: illam consistere, non in imporositate, at in magna materiae copia in exiguis cancellis contenta : hanc,non in porositate, sed in parva materiae quantitate.

ad magnam dimensionem expansa. ut hasce descriptiones exemplo illustremus, propono contra pensitandos cubum pedalem plumbi, seu mavis auri, & cubum similiter pedalem aeris,aut corporis subtilis ; & quaero, an hic tantundem materiae quantum ille contineat. Non mihi dubium est quin omnes conclamaverint, cubum plumbi aut auri plus materiae M an eum aeris aut corporis subtilis complecti. Verdin aliqui pu-

438쪽

tant, non aurum ipsum, nedum Plumbam, quanquam forte praeter causam ) pori S penitds destitui , interim corpus subtile poris plane caret, ut m0do probavimus. Attamen in praesentiarum demus esse e X aequo imporos a. Nihilominus manet aurum densius corpore subtili: non autem est densius

propter majorem imporositatem. Nihil ergo stuperest ob quod densius dicatur, nisi quod multo plus materiae in suo cuboeκ-

tensionis, quam corpus subtile aut aer in sto, comprehendat. E conversio, nihil invenitur ob quod aer aut corpus stubtile aliis corporibus rarius audiat, nisi quod in pari cubo exten

sionis minuS materiae contineat. Hinc igitur verae rationes

dentitatis & raritatis colliguntur: illam plus, hanc minus, materiae in sipatio ejus dem magnitudinis complecti. Revera fieri poteti ut porositas cum densitate & raritate, imb & imporositas in aliquo gradu, conjungatur. Nam porositas cum deniis complicata in multis lapidibus, in terra, & similibus, cernitur; item cum raris, ut in spongiis, plumis, & istius modi: similiter imporositas attaciatur cum auro, argento vivo, aliisque densis , at crystallum, nitrum, plurimae gemmae, multo minus quam aurum densa sint, & nihilominus aequE imporosa bullularum pellicatae imporosae sunt, sed simul ra- Quare nec porositas nec imporositas est de egentia dentitatis aut raritatis: quanquam fateor hanc frequentilis cum densitate, illam cum raritate, complicarit, ita tamen ut hoc per accidens, non per se, ctim neutrius sint de essentia, alterutri contingat. Et si igitur major sit cognatio inter imporositatem & densitatem quam inter hanc& porositatem ,

dc, e contra, major inter porositatem & raritatem, quam inter hanc & imporositatem : clim tamen ab invicem separari,& densitas cum porositate, raritas cum imporositate copulari queat ; fatis manifestum est, alteram non esse de essentia alterius. Atque haec de formis densitatis & raritatis. Spectes m. 13. Quinque specieS motus circa has formas eXercentur. t.s xl har Prima eas defendit in statu quo sint, & vocatur motas tiberct isti, Vς . si in ii , mo ut Pindiciarum libertatis. Secunda Atertia respectivas sormas mutant ό nimirum rarefactio iaconden Latio. Quarta 8c quinta a dictis formis similiter resipective fluunt , scilicet gravitas a densitate, levitas a raritate. Sed de his duabus hoc loco agendum non est, climmasis

439쪽

Cap. XXVI. De densitate ct raritate, se.

mastis proprie sub Classe, ut infra pateolt, cadant.

Prima species motus ad densitatem & r1ritatem spe- M tu drans eas conservat in statu suo. Vocatur, ut di Ei, ab Illustrisia Drtatissimo Vicecomite S , Albani, motus libertatis e addere pollis, si1 'μ lubeat,vindieturum : est enim motus vindieturum libertatis. Et enim quodammodo compleXus est. Supponit motum Piolentum ab extra venientem, Zc se ab ejus insultu vindicat. Componitur itaque eX nisu ab e X tr, & renisu ab intus, seu e κactione & N-actione. Passum se incessi percipit: insurgit itaque contra hostem, & suam libertatem vindicat. Insultus te uimpetus ab extra veniens ad duas species ab Ingeniosissimo Vicecomite reducitur , pressuram, & tensuram. Illa, pulsio seu trusio quaedam est, & conatur partes materiae renuentes licet) in seipsas cogere , haec,tractio seu distractio est, & fatagit partes ab invicem divellere : Illa, violenta condensatio est ; haec, invita rarefactio & divulsito partium. Utraque naturae passi molesta est & vim infert, ideoque ab eadem quantum ea potest repellitur. Ruidam, ut observat Vicecomes

laudatus, valde negligenter hos motus eum gemino illi motu Antitypiae ct nexi s eonfunduκt , liberationem selliset a pressura, eum

motu Antiupia , a tensiura,cum motu neκκs: aes ideo eedereAt aut reluctarent corpora eompressa,ηὸ sequeretur penetratio dimensonum,

ideo res lirent θ contraherent se eorpora tensa, nὸ sequereιur vaeuum, cte. Concludit verb Acutissimus Dominus, hosce motus non spectare ad fugam vacui aut penetrationis ; sed nihil aliud esse quam desideria eorporum conservandi se in eonfit tintiis sivis, nee ab iis reeedendi subito, nis per modos suaves di per eou-siensum allerentur. Unde evidentissimh liquet, eum vitali principio, desiderii quippe & consensus capaci, hos motus tra-buere. Putabis forte, eum agnoscere hosce motus esse violentos, dc propterea ad vitale principium non posse spectare. Sed respondeo, hosce motus ut prilis notavio esse eκ violento de naturali compositos : eam motus partem quae ab eX-ta imprimitur esse violentam sed violentiae repulsibnem &libertatis vindicationem esse naturalem, & ab intus promanare & consequenter, ejus subjectum eme sufficiens vitae naturalis principium. Procedendum jam foret ad motus condensationis & rarefactionis : sed tot difficultatibus intricantur, ut paucis eXPediri nequeunt. ut ergo Lectori taedii per-

440쪽

3 6 De condensatione O rarefactione. Cap. XXVII.

laeso consulem, scruposam hanc operis partem peculiari Capite quod qui fortasse fastidiverit facile transsilire queat, quanquam forte consultilis non transiliverit,) tractare visum est.

CAp. XXVII.

De Condensatione ct Narefactione.

Da ; h, i QSςVn ιδ α tertiλ species motus ad densitatem 5c rati hi, i . O ratem spectantes, scilicet Condensatio dc Rarefactio,hhmora. ab Acutissimo Vicecomite vocantur motus 'Ies, seu motus refactiο- materiae. Materiae enim substantia in hisce motibus vel ad m, majus spatium ambitiose e X panditur , vel, quasi securitatis gratia, ad minus spatium contrahitur, & arctilis concentratur. Aliqui hunc motum concipi non posse occlamant: ve-xhin ratio est, quia praejudicio sententiae Nominalium praepediuntur. Nominales non distinguunt actualem extensionem materiae ab ipsa stubstantiali entitate ejusdem. Qua opinione data, revera hic motus Hyles intelligi nequit. Si enim materiae substantia ejusque determinata eκtensio una 6c eademetes sint, qui fieri possit ut extensio materiae, manente eadem quantitate subflantiae, mutetur λ Etenim si minuatur extensio, minuitur substantia , si amplietur, augetur , quod eadem res sint: 3c hoc potito, recte inserunt, condensationem, prout a nobis inponitur, includere annihilationem partis materiae,

ἐκ rarefactionem, novae materiae creationem. Quantum enim

ex hac sententia) actualis elitensio minuitur aut augetur, tantum minuitur aut augetur ipsa substantia materiae. vertim haec sententia falso fundamento innititur, substantiam materiae & extensionem ejus actualem eandem rem significare. Eκ tensio enim actualis accidens est, & absque auctione aut diminutione iubstantiae mutari potest. Accidens enim idem non necessario eidem subjecto perpetuo adstringitur di,

sed vel adesse vel abesse potest manente subjecto. Chin ergo extensio actualis sit accidens materiae, haec iliam variare potest, & modo majorem, modo minorem sibi ascisicere. Cardotiaque controversiae inter Nominales di Reales de extensione

actuali,

SEARCH

MENU NAVIGATION