Institutionum medicinae practicae

발행: 1802년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

231쪽

VARIOLAE CONFLUENTES BENIGNAE.M. CLXXXIV.

Discretas proxime seqtiuntur Variolae confluentes ; sed inter utrasque medium quasi locum tenent illae, quae cohaerentes s M. CLXVI. ) nominantur . In his pustulae discretarum more prodeunt , hoe a discretis tamen discrepantes, quod denso agmine cutim replent, atque ita sibi mutuo incumbunt, ut plurimis in locis se tangant , & quasi racematim aliae aliis adhaereant. In primis vero ad pustulas, quae in facie exstant, respicere Oportel ; nam ab his potissimum , non ab aliis in reliquo corpore existentibus discreta, aut

cohaerens, aut consuens variolarum indoles desumitur. Hinc si quae faciem occupant , discretae fuerint, etsi reliquis in partibus cohaereant, aut confluant, discretarum nihilo secius naturam retinent : & contra , si in facie cohaereant , atat confluant, licet discretae alibi appareant , cohαν entium tamen, aut consuentium pravitatem sequuntur . Cohaerentes prceterea febrem majorem

gignunt, & serius, quain di cretae benignae , ad maturitatem perveniunt; nam valde rarum est , eas Octavo die suppurare , & maturescere. Hinc tardius etiam in crustas arescunt , & tardius itidem decidunt. Rarius etiam cohaerentibus super'

venit ptyalismus, qui alioquin confluentium comes fere inseparabilis est, quique a discretis, DI'tem benignis, abesse generatim solet. In univer i rn c arentes confluentibus benigniores sa) babentur ; quamquam & ipis maIignae, & perniciosae e ste possint, veIuι nimirum eruptione ea-

232쪽

218 CAp. IX. DE VAIUOLu , ta febris vel desinit, vel continuat, & maligni.

tatis symptomata vel absunt , vel cum ea copulantur. Quia vero propius ad confluentes, quam ad discretas ratione numeri sormae, & gravitatis accedunt; idcirco petimus, ut nobis integrum sit eas sub uno confluentium genere cum PoNT cELLio b) comprehendere .

Cum igitur confluentes universim discretis . saltem benignis graviores , periculosioresque sint, male hae ita audiunt , Ut pro malignis , atque anomalis vulgo reputentur. At non nunquam sine magno periculo , etsi discretis benignis aliquanto graviores , suum c Urriculum absolvunt , felicique exitu terminantur, ut benignae prae discretis malignis, quod supra animadversum est , ' ipsae dici possint. Quare satius existimo eas di-' videre in benignas , sive minus perniciosas , 8c in malignas , sive perniciosiores. De utrisque autem hic acturum me ordinis ratio admonet , ut initio a benignarum expositione facto paullatim ad malignas gradus fiat, hac tamen Venia , ut multa, quae ad alterutras opportune illustrandas pertinent , subinde, ubicunque res postulaverit, in terserere liceat.

233쪽

9. CLXXXVI.

fluentium benignarum , eodem ferme modo tran- tes beni-sigitur, ac in discretis benignis s 9. CLXIX. ) ,γ' ''' ni si quod febris, & symptomata , uti anxietas , pria 'aegritudo, vomituritio, vomitus, sitis , dolor ca- - ρ'pitis, dorsi , & lumborum, & reliqua ut pliarimum sunt aliqUanto graviora ; minor vero , aut certe rarior ad sudores in adultis sa proclivitas, frequentior tamen in pueris diarrhcea. b) , quae non modo eruptionem antecedit , sed etiam ab ipsa eruptione per Unum , vel alterum diem quandoque protrahitur 3 quod nunquam in discretis SYDEN FRAMius animadverterati Febris autem etsi a primo statim insultu assidue , & graviter

ad eruptionem UfqUe pustularum teneat, non tamen acutissima est , neque ea virium dejectione, aut spirandi dissicultate, aut mentis perturbatione , aut pulsuum pravitate , & debilitate stipatur, quam in discretis malignis CLXXVIII.)memoravimus. Immo facta eruptione, mox ali-

quantum mitescit, quasi inducias datura , & sae. πη- pe, ut in discretis benignis , matutino prie sertim is, 'tempore intermittit ad suppurationis usque sta drum. Tunc vero resurgit quidem iterum , sed, pure confecto, mox evanescit, & cessat . Contra in confluentibus malignis assidua est, & vespertinis, nocturnisque horis cum omnibus symptomatibus exacerbatur, intenditurque sc) non leviter. Quod probe animadvertendum cst ; nam ex hoc poti stimum signo variolarum benignitas , a Ut ma tignuas manifestatur. Absunt demum a confluen- idus benignis in hoc ipso stadio contagii peti cu-ια

234쪽

1ΣI CΑΡ. IX. DE VARiozritat , maculae lividae , atque exanthemata mihauria, itemque tremores, subsaltusque tendinum , qui malignas silve confluentes plerumque antecedunt .

f. CLXXXVII

s.lti, tim Tertio die ineunte, immo etiam citius eru- a tum ptionis stadium incipit, & longius quam in di-a scretis praesertim benignis producitur . inio vero maturius variolae erumpunt , eo etiam magis confluere, & copiositores esse s a ) consueverunt . Interdum eruptio differtur ad diem usque quin o ais tum , sextum, a Ut septimum , & ultra etiam , a sint .sed malo semper omine ; idque in confluentibus praesertim malignis accidit. Natura enim tum But debilior , aut morbi malignitate oppressa , aut aliquo dolore non vago , nec versatili , qui minas pericu Ii habet, sed defixo, 3e stabili , puta in lumbis nephritici aemulo , aut in lateribus pleuritico simili , aut in articulis , aut in ventriculo cum ingenti aegritiadine, vomitu, arthzitidem , cardialgiam ; aut colicum affectum imitante excruciata , & quasi compressa aegre eruptionem molitur , seriusque consequitur . Ceterum musi e prodeunt, jam ab ipso exortu impli-

3tae, aut cohaerentes, aut confluentes. Quandoque sit , ut prima apparitione distinisse , & discretae appareant , sed mox ipsae vel una cohar rent . vel in latiores vesiculas coalescunt &

235쪽

confluunt. Generatim parvae admodum.& in1-gis minutae, quam in discretis, atque ita crebrae, cu densae cernuntUr, ut primo intuitu inter initati a non facile eas a morbillis, aut ab erysipelate dist guas. Ab utroque tamen exanthematis genere discernuntur reliquis signis erysipesatis g. XV. , aut morbillorum g. CX. propriis de ficientibus, praesentis epidemiae eonside ratione , & paullo post manifestiori vesiculari , variolosa que conformatione. Si igitur hujusmodi postulae

faciem veluti confertissimae arenula: , contegant licet in reliquo corpore discretae, & pauc e repeliantur, non ideo tamen a confluentium, natUra, gravitate desciscunt , aeque ac si magna frequentia omnia membra afficerentur. Contra si truncum, & artus erebrae , & densae occupent ;quae vero in facie effloruerunt, rariores , majoresque fuerint, magis ad discretarum benignitatem accedunt, tutioremque morbum significant .

Magnitudo enim morbi , & benigna , aut maligna confluentium natura aestimanda potissimum est, ut supra dictum est , ex numero , & qualitate variolariaim, quae faciem corripiunt . Facta eruptione, ni febris cum suis symptomatibus cesset, ut in di scretis benignis, plerumque tamen, iti confluentes vere benignae sunt , plurimum remittit ; at si malignae , ne remittit quidem b). a) SYDENII. I. c. HAEN. I. c. p. 96. b) SCHACHT. l. c. cap. AM HAEN. l. cu

236쪽

gruptio

consuentium qua nam Mabeat eum malignis benignis com munia λQuaenam maligna.

sis propria f

. . CLXXXVIII

Varioloe igitur confluentes postquam in cutem prodierint , de die in diem mole augentur I sed vix unquam ad eam magnitudinem assurgunt , ad quam discretae perveniunt, speciatim eae, quae faciem obsederint. Mutuo enim inter se comm Unicante ς Vesticularum rubrarum instar universam faciem operiunt, & brevi deinde latam pelliculam albidam rapraesentant, quae toti vultui veluti agglutinata adhaeret , parum supra cutim a prominens. At quo longius a facie descenditur , pustulae sensim paullo majores si unt , sic Ut omnium maximae in manibus & pedibus exi stant, semper tamen discretis minores. Liquorem continent acquOssiorem, tenuioremque , qui permolestum acritate sua pruritum creat . Facies universa citius, quam in discreto benigno genere , intumescit b). Infantes, & pneros fere semper alvi fluxus premit , adultos ' vero ptyalismus , qui ita tim cum ipsa eruptione exordi pur sc), Vel saltem postridie , aut biduo exacto supervenit , fereque constans confluentium in adultis sympto a censetur; quamquam in his interdum , Ut Verum fatear, omnino de faciat , qUemadmodum

fere semper deficit in discretis dθ . Ptyalismo

autem isto humor tenuis effluit , atque ad aliquot dies , nempe ad suppurationis usque te mitis ad minimum ita ubertim exstillat , ut multa linteoIa tam die , quam nocte madefiant . Atque haec quidem confluentium omnium, sive benignae sint, silve malignae, communia existimantia. Alia autem qnae in hoc ipso secundo stadio variolis

237쪽

VArcio L. CONFLUENT. BENIGNAE 223 confluentibus tribuuntur sympi ata , uti phrenitis, coma, peticulo , P Ustularum nigredo, narium haemorrhagiae, menstruorum intempestivus fluxus, haematuria, sive mictus cruentus, ischuria , siue

urinae suppressio se & tetra hujusmodi sympto

mata , vix in confluentes benignas unqUam cadunt , cum earUmdem, sed malignarum propria pene sint, ut postea ostendam .

non nunquam supervenientem , frequentius vero tertio stidio . Sed malignae admodum erant variolae in illa conuitutione. Saliva autem, quae tunc excernebatur, acerrima, & fere caustica erat, & ni cito expueretur, maxima mala inferebxt. Nam deglutita dolores, dc anxietates primum deinde convulsiones , Cc mortem progignebat.

. CLXXXIX.

Die porro circiter octavo ab inchoata ta eru ἐμπptione , nempe die totius morbi nono, decimo , T i n. aut undecimo , modo decimo quarto, modo decimo sexto, prout citius, aut serius variolae prodierunt, xncipit tertium stadium, sive suppurationis . Sed quo tardius hoc euenit eo pejus Tunc, si benignus est morbus , pustulae matUre cunt , pusque conficiunt; sed non multum ele- 'vantur, neque in fastigium attolluntur . ut di

scre

238쪽

za . CAP. IX. DE vΛRiocis scrette benignae solent. Ac quo minus confluxerint , atque adeo quo benigniores exstiterunt , eo citius maturitatem assequuntur, & magis flavescunt. Contra si malignus, vix unquam perfecte suppurant, δc planae, depres que manent ;& prout gravior, atrociorque fuerit , eo magis subfuscum colorem induunt , & lentius , sit sibi Telinquantur, pure replentur. Pellicula vero illa

albida, de qua supra g. CLXXXVIlI. ) retuli,

asperior tactui redditur, sensimque non flava, Ut in benignis; sed fusca b) evadit, & tenditur . Interim saliva viscidior, & crassior sacxa, quod

plerumque in regularibus die undecimo accidit , tegerrime profluit, & dissicillime excernitur; ideoque suffocationem cegro intentat . Hinc aegri D' p I ' anxii fiunt, & siticulosi ; vehementer subinde

rati tussiunt inter bibendam , quod potus in Iaryn-gem delabitur , & tussi sic excitata per nares re jicitur ; vox raucescit , somnolentia, & stupor accedit, & nyalismo penitus suppresso facies detumescit, & substidit, eodemque saepe die, nimirum undecimo , pallidiore cute, & anheloia reddita respiratione cum placida mentis abet ratione mors celerrima , 5 quasi repentina vitam abrumpit . Scire vero oportet , ptyalismum qui circa

hoc suppurationis, tempus, ut dixi , sisti solet ,

non nunquam post: unum, Vel a I tecum diem veluti postliminio reverti, & redintegrari feliciter. Quoties vero ipse non revertitur, nihil sane, ut modo dixi, est ejus cessatione perniciosius ; nisi elusmodi evacuationis defectum suppleat faciei tumor persistens; aliquam materiae variolois pomtionem retinendo, impediendoque , ne ad interiora convertatUr , aut nisii id , quod per ptyalismum excerni debuit, ad minus pedesque tram

239쪽

VARIOLAE CONFLUENΤ. BENIGNAS. 22 sferatur, tumorem ibi salubrem excitans , imminentemque perniciem avertens . Non enim pro pere nimis, nec repente facies detumescat, oportet , sed paullatim ; sic, ut ad aliquot adhuc dies ejas tumor permaneat; eique cessanti manuum ela pedum tumor succedat , necesse est ; si aegri vita in tuto posita sc) dicenda sit . Quod si &styali simus desistat ex toto, & iacies justo citius

subsidat , nec manus, nec pedes in eorum locum tumefiant, unica spes est in largo urinae , aut alvi profluvio , quo noxia variolarum materies extra feratur; ut in confluentibus benignis , ®ularibus plerumque contingit. Quemadmodum ergo magnum momentum habet ad laetum variolarum exitum in adultis piyalismus, si copiosus , facilis , & diutinus sit; sic in infantibus , &pueris , dum variolis confluentibus laborant, pliarimum ad id confert di arrhoea , quae etsi non ita mature eos interdum invadat, ut adultos salivae fluxus ; quocumque tamen tempore accesserit, ad

finem morbi usque produci salutariter solet , nisi improvide per artem sistatur. Sisti vero haud de-het, nisi profusior , & vires dejiciens. Utraque enim evacuatio , nempe ptyalismus adultis , diarrhaea infantibus. ad pueris non minus necessaria in hoc morbo videtur, quam pustulataim praesentia, & maturatio, & faciei ipsius, manuumque, aut pedum tumor. a) HAEN. l. c. p. yr. b) Id. i.M. SI DENAAM l. c. e) ST DENH. I. e.

tumor e o

240쪽

cundaria incipiente , febris plus minus ingrave icit , prout variolae frequentiores , copiositoresque sunt , & -ηii- prout magis, vel minus confluunt, aut benignior natura est. Non enim a sola suppuratione , ut in benignis discretis, pulsus aliquantulum concitatur , & increbrescit , sed labris vehementius movetur , nec Mita suppuratione evanelait. Attamen , quoniam hujusi di febris numero a

pustularum respondet , qui numerus ingens in confluentibus est , magna ex parte ab earum sappuratione proficisci videtur, aut certe a puris ,

ichorisque , quo illae scatent, copia , de in sanguinem refluxu . Addunt etiam non nulli retente, cohibileteque cutaneae expirationis concursum,

nec sime veri specie, quia universa cutis pustulis obsita expirare vix quidquam potest. Praeterea probabile est, cum sebris ista interdum etiam sine magna ' suppuratione invalestat , & trahatur . a materia variolosa in sanguine relicta Originem ducere , quod fortasse non omnis a cute excipi potuit, aut vitae vires ad eam penitus expellenadam non valuerunt . Id saepe subsequentes p stularum eruptiones declarare videntur. Haec bris secundaria nomen recipit, & modo inflammatoriam indolem , modo putridam ostendit pro varia sanguinis, temperamenti , aetatis, habitus , anni , temporis , & constitutionis epidemicae ratione . Gradu vero majore, vel minori invalescit secundum majorem, vel minorem caussarum numerum , & Vim . Protrahitur ipla etiam ad

initium quarti stadii , in quo univerta facies cru-

SEARCH

MENU NAVIGATION