Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

hac anginae speeie perpetua sepe exscreatio spumosae pituitae adest; tamen minus lethalia laee angina esse solet, uti tune distum est; adeoque de illa spumosae pituitae excretione hic non agitur. Verum in pessimis & letlia. libus anginis omnia vere eadem apparent phoe. nomena, ac illis, qui laqueo stranguigntur; in quibus videmus foedo spectaculo sputuam tenacem circa os & labia colligi, tum moriuntur. Unde dixit Hippocrates ad , qtri strangulantur , ac dis vuntur , nondum tameu mortui sunt, ex illis non convalescuut , quibus circa os spuma fuerit. Ubi notandum, quod non dixerit pituitam defluere, sed circa os colligi. Impeditur enita tunc transitus sanguinis per pulmones excorde dextro in sinistrum; unde tanta Vi Argentur arteriarum pulmonis extrema, ut ex illarum finibus in cava aerea pulmonis apertis exprimatur humor solito viscidior, qui in summis illis angustiis educi nequit exscreando, sed collectus ascendit in fauces , Oris cavum replet, & tandem circa la. bia colligitur spumescens. Videmus simile quid fieri in moribnndis fere semper , dum Iam . aliquot ante mortem horis ingratus ille sterior & ronchus in pectore auditur, a col

72쪽

chiis; qui pariter de narib,s, vel ore post

moriem , constrictis frigore omnibus partibus exprimi soler . Notat ergo talis spuma in angina suffocationem & mortem. Q Hipp. in aph. 43. Pessimum etiam signum dat serunt tenue in angina inflammatoria continuo ex ore de- pluens. Dictum fuit a compressis venis majoribus, quas hic Iocantur, & reducem a capite sanguinem ad cor deferunt, tale seri pro. fluvium nasci posse, atque Lovveri eAperimento in cane, cui venas jugulares ligaverat, demonstratum fuit omnia vicina loca se. ri tenuis copia inundari. Ubi ergo hoe syni.

ploma observatur, concludere licet, tumorem inflammatorium Venas comprimere; unde pessima mala, brevi sequentur; uti pluribus dictum fuit. Dejestionem autem alvi, quae sine sensuexit, lethalem damnavit Hippocrates; uti dictum fuit: atque in primis in angina hoc verum est, cum praesentem strangulationem indicet hoc symptoma; atque observetur, &alvum ' vesicam exonerari illis, qui la.

queo suffocantur. In Coacis ἴraenotionibus

73쪽

habetur sententia , qtiae Ilii e spectat: Polus per vehementiam pulsationis venarum derepente per alvum secedit , Dilale. ab Uoluit quidem Hrsus b) pulsationem illam vehementem, & conspicuam observari in flaginis ira, flammatoriis, dum in collo ct tem poribus validae micant arteriae, & partes inflammatae palpitant prae pulsationis Uehementia.

In febre valde aeusta siue vitilans eoufi paruo occupans. siluam praeceps sit angina inflammatoria , quae absque ullo signo conspicuo , sola strangulatione se manifestat, antea vidimns; simulque demonstratum fuit, lethalem anginam esse, quh per epigenesin ex aliis morbis inflammatoriis mascitur. Idem quoque verum est , si in febre valde acuta, quamvis non inflammatoria, similis angina oriatur; uti facile patet ex illis, quae paulo ante dicta sunt. Confirmant & hoc sequentes Hippocratis Aphorismi a) Si detento tumore non exissente in faucibus, si oratio δε- repente supervenerit, lethale. Si febre detenta

74쪽

derepente eervis infrequeatur . at is degio tire post, tuinore non ex uente , lethale. Ubi notandum, quod aeque damnaverit lethalem sngin'm, quae degi uitionem laedit, ac illam quae respirationem si iis cat; si nempe acute febricitantibus repente superveniat.

Cum recessit tumoris, ruboris Tune enim angina deglutitionem hedens, adeoque minus periculosa, mutatur in illam, quae respirationem suffocat ; quae in hoc casu semper lethalis est Alite dantur adhue anginae species, quae in variis morbis accidunt , & ex idea morbi principis, cujus symptoma sunt, curari debent. Sunt autem haec ferme anginae sympt0- matteas genera ἰI. Angina variolosa: eaque tripleX I. V8riolosa primi studii 2. variolosa secundi & tertii stadii 3. Variolosa a salivatione. IL Angina morbills totius morbi subi flammatorius assectus III. Rheumaticae materie rheumatica ad

75쪽

SIIV. Martitiosa: noscitur pustulis albis aptit0sis, prurientibus: saepe sola morbum faeit.

. Venerea r

I. Venerea ulcerosa: observavit eam Stollius si pe in infantibus a nutrice assectis.

2. Venerea condylomatosa. 3. Venerea nocturna. 4. Venerea mercurialis.

uritidis I rumidi , ae differentia a pDuritide sicca. . Frequens, imo frequentior vera pleuritide, is morbus est, quem auctores aliqui ginam pectoris nominant; nos autem it Ddum s leuritidem dicimus. Et sede, & symptomatibus distat a vera pleuritide et ut enim in vera pleuritide inflammatio pleuram oecupat , neque ullo sputo cruento stipatur: ita humida pleuritis dolore assi. duo, inflammatorio thoracis interiori, lanci nante potissimum, tussi, atque inspiratione ,eXasperato , sputis croeeis & cruentis , Ω- interim acuta e0Atinua, dignoseitur. Ex

76쪽

neglecta hujus morbi diagnosi lis inter elinicos orta est, deinde pleuritidis, de origine& via sputorum in pleuritide; quae tamen facile compunitur, si ipsas bronchiorum ramifieationes inflammatas suppuratasque contemplamur. Causas caeteroquin agnoscit inflammationum communes, atque singulares insuper. quae anginam trachealem, & peripneumoniam solent producere.

EXITUS UARII ΡLEURIΤΙDIS HUMIDAE.

Varius est morbi hujus progress us, ut &cura & prognosis mali non semper eadem sit;

nam in sanitatem, mortem, morbosque alios terminatur.

Ρrimo itaque resolutio inflammationis contingit , si levior causa morbnm hoc ipso leviorem produxerit; si autem inflammationis resolutio locum non amplius habeat, signis eoetionis praegressis variae evacuationes criticae oriuntur, morbum solventes. Optima crisis sit per sputa copiosa, quae eX croceis, cruentis , in albida, puriformia mutantur; sudores plerumque una comitantur criticam spv- torum excretionem, soli raro hunc morbum udieant; urinis etiam cum sedimento rubello pleuis

77쪽

pleuris humida nonnunquam solvitur; rarissime autem diarrhaea critica contingit. Aliust exitus pleuritidis humidas est eri. sis erronea lymphae coagniabilis; quae si sa-bito, & magna copia in cava aerea deponitur, aegrum saepe sus est; si autem parcius,& sensisti sine sensu transsudat, Pus aemula tur, atque morbum solvit. Reliqui exitus in suppurationem, 'gangraenam ex generali inflammationis, & praecipue anginae inflammatoriae doctrina facile possunt deduci.

Omnis humidae pleuritidis cura methodo sntiphlogisti ea absolvitur. Princeps remedium in venae sectione, eaque etiam repetita, habetur. Dein potus tepidi ex herbis emollienti. bus assiduo hausti, quibus paucum nitri additur. MaXime autem vapores tepidi aquae communis, aut decocti emollientis ad vim morbi infringendam conducunt; quo pulmonum bal neo & vasa aerea laxantur, & materia phlogistica attenuatur, ct ad exscretionem Praeparatur.

78쪽

Cum facillimus sit inflammationis ob partium contignitatem ex ramificationibus bron. chiorum , in ipsam pulmonum substantiam, omnino patet, cur lapissime & bronchiorum,& pulmonum inflammatio simul adsit. uod

pleurisissis humidae & peripneumoniae connubium id eam 'phuroperi reumoniae constituit. Quo Vocabulo primo Baromus , teste Triue sero αὶ , utebatur.

ab I riller de pleuestide.

Duplici imprimis modo definitio morbi

tradi solet; vel enim ex illis phaenomenis, quae semper morbum definiendum comitantur colligitur ; vel ex intelles a cansa morbi proxima deducitur. Ρrioris definiendi methodi exemplum in phrenitide vidimus, dum illa dicebatur adesse, quando ferox & perpetuum delirium cum febre acuta continua oriebatur ;simili modo etiam postea definietur pleuritis. Altera definitionis methodus supponit illud, quod per omnia morbi phoenomena collecta tantum patet, ne lud cognitionem accuratam musae morbi proxime ; atque talis est cogni

79쪽

tis periplaeumoniae , quae hic traditur. Prior definiendi methodus inservit, ut morbus, cujus indagatur natura , distingitatur per signa pathognomica ob omni alio morbo, adeoque

omnis vitetur confusio. Posterior autem mor-

hi naturam individuam jam cognitam suppo. nit, paucisque verbis illam describit. Binis illis methodis promiscue AerbaaUius, se tamen, ut dum priorem methodum adhiberet , postea ex tradita morbi historia deduaceret ejus causam proximam; ubi vero posteriori methodo definiendi morbi ii sus fuerit, tunc datae definitionis veritatem probat postea ex omnibus illis, quae in morbi decursu observata fuerunt. Si e v. g. postquam phrenitidem ex phoenomenis hune morbum sempencomitantibus definiverat , postea ex morbi dei cursu toto, & observatis in cadaveribus de functorum hoc morbo, elicit causam proximas phrenitidis, quod nempe sit vera inflammatio cerebri, atque idem etiam in pleuritia simili modo definitae historia fecit. In peri in

pneumonia Uero, cujus causam proximam indefinitione supposuerat, postea tanquam cor rotarium ex tota morbi historia deduxit, morbum illum , quem vetustas hoc ni,naine de

scripsit, esse veram inflammatis Bem pulmonum,

80쪽

Peripneumonia itaque in vera pulmo,

num, vel alieujus illius partis inflammatione conssistit; nam & spuriae dantur peri piaeumOniae, a colluvie serosa, ab infarctu pituitoso. a decubitu materiae biliota ad pulmones &e. de quibus suis locis sermo erit. Priusquam peripneumoniae genuinae characteres describam , aliquas adhue morbi diis visiones adserra juvat, quarum scientia medicum aut in diagnosi, aut in prognosi statuenda, aut in intelligendis aliorum auctorum libris potes: dirigere. Praeter illam itaque . quam modo attuli, divisionem in veram &spuriam, alia habetur divisio; a febre peri. pneumoniam comitati te, desumpta; ut ergo acuta & ebronica seu latens fit peripneuinonia; quarum prima apud Omnes ferme auctores fuie descripta legitur, altera Vero BagΓ-listi potissimum & Stomi observationibus in

plenam lucem protracta est. Aellta pro varia fabris sociae natura Varia sortitur nomina,

ut alip sit in ammatoria , alia bilios , alia pia stultosa, atque etiam putrida , ct maligna peripneumonia. Aliam divisionem inflammationis magnitudo suppeditat , ut simplex sit, si

unius

SEARCH

MENU NAVIGATION