Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

ptismus,de quo agimus datus ab hoc clerico,datus est. Cum vera forma, dc vera materia a Christo D .institutis quod vere , & rite formam protulit, erat enim Theologus, dc eo quod esset Christianus nouus, & illatia proferens in Ecclesia coram multis astantibus debuit expeditius pronunciare, propter suspicionem de se vitanda : ac proinde non interuenit hic dubium iuris: neque item est dubium facti, quia constat a parte rei Sacramentum Baptismi in re suisse collatum. 3 Totum dubium est, an Baptismus fuerit nullus ex

desseehu intentionis baptizandi in baptizante Clerico ob tot indicia probabilia, ex quibus potest colligi illum suisse haereticum , & inimicum nominis Christi,& Sacramentorum Eccletiar, ut saepe iam constitit ex consessione publica Clericorum illius sangliinis, de nationis.Secundo,id potest colligi,non dedisse scilicet B iptismum cum intentione,ex fuga, qua fugit videns Consanguineos carceratos in carcere S. Osticij: forte enim timuit, suas culpas fore iam delatas ad praedi- etiam tribunal. Tertio colligi potest ex conliscatione bonorum ipsius Clerici: talis enim confiscatio cum sit poena grauit sima, & externa non solet heri nisi probatis culpis. Hoc posito sit. Prima concluso. Ton peccaret Religiosus, qui stante tali dubio

dc urgente magno scrupulo se faceret rebaptizari ad cautelam. Et hoc probant ut minimum rationes tactae proxime in numero tertio. Quamuis enim in re Baptismus collatus sit cum vera forma, & materia, Praesumptio tamen vehemens est ad credendum

Clericum sic suspectum non habuisse intentionem

242쪽

114 PRIMA PARς. CAsus XXVIII.

baptizandi propter dicta in num. 3. quae praesumptu parit dubium sufficiens ad rebaptizandum ad caute-Ιam. Si tamen ille fuerit sc rebaptizatus sub conditione , manebit obligatus ad supplenda illa de quibus dicetur in tertia conclusione.

Secunda conclusio. ue Alis Religiosus de quo est quaestio,non tene- I tur rebaptizari sub conditione, sed poterit esse

securus de salute animae, & abstinendo a secundo b ptismo cum securitate animae, euadet multas, & graues dissicultates, de quibus in tertia conclusione. Haec conclusio probatur multis,claris,ac validis rationibus. Primo, ex cap .a quodam Iudaeo, de consecrat. dist. 4. ubi Papa Nicolaus ad consulta Bulgarorum, sic respondet

quaestioni a Bulgaris sibi propositae. A quodam ludaeo,

nescitis utrum tam tiano, an Pagaclo, multos in patria vestra bapti eas os asseritis, ct quid de jssit agendum consulitis. Hi proseolo si in nomine sanola Trinitatis, vel tantum Christi nomine bapti rus synt, constat eos non esse denuo b piletandos. Haec omnia sunt verba textus: In quibus clare dicit baptizatum a Iudam, de quo ignotum erat ariesset Christianus, vel paganus,non debere rebaptizari, eo quod seruauerit, & protulerit formam bapti sini,S satis poterat vehementer praesumi de illo Iudaeo de quo ibi, quod non haberet intentionem baptizandi, cum Iudaeus ellet ex sanguine, & nedum constaret an esset Christianus baptizatus. Et in nostro casu, constat quod iste Clericus formam protulit sacrameel ,α erat Christianus baptizatus: Ergo illius baptismus non est: iterandus, neque ego video quomodo praedicta verba Papae possinrpro alia opinione exponi.Secundo probo

243쪽

ex cap. si nuda.eadem disi. 4.de consererat. ubi Papa Leo Ldicit,quod si nullum fuerit signum,uel indicium in viginta,vel inter parentes, vel clericos, quod aliquis homo fuerit baptizatus, in tali casu detur illi baptis ius

absque conditione: verba textus sunt haec: Si nuda extant inuicia inter propinquos,aut familiares, nulla interclericos, aut vicinos , quibus hi de quibus quaeritur , baptiet ita fulse doceantur, aren um est, ut renascantur, &c. Et assi gnans Papa causam,cur in tali casu non sit timenda rebaptizatio,ait: 2 d non ostenditur ge/- , ratio non sinis ut videatur iteratum. Hoc polito,argiro a contrario sens .Papa dieitcitato loco,ut repetatur baptismus quando nullum est signum, vel indicium quod fuerit coli tus : Ergo si constiterit illum datum esse, quemadmodum in isto casu constat, non poterit licite conserri.

Quantum vero Valeat argumentum a contrario seniti,& quantum sit in usu,vide cap .ex eo I J .q aesi. s.cum glossa ibidem,& 21. distinis cap. qualis. dc 23. quot. q. cup.q situm: Quae glossa capitis ex eo,citat alios textus, de ait esse argumentum fortissimum factum a contrario sensu. . 's Tertio iacit ad hoc intentum cap. si qui apud idos, Od.dist. . de consecrat. Ubi dicitur quod baptismus datus per laaereticos, qui in sanctae Trinitatis consessionubaptizant, validum esse reputandum: At Clericus de quo agitur , baptigauit in nomine sanistissimae Triuitatis,neque in foro saltem externo , contra illum probatum erat esse haereticum. Facit etiam cap. hi de quia δω ead.disi.ubi coni ultus fuit Papa,quod, icet constaret aliquos homines filisse baptizatos,non tamen constabat cuius fidei fuerint Babligatores: Respondet Pa Pa non esse rebaptizandos, quolib et modo Bapti l mi formam acce perint.Facit,er Cauon. S .iu 6.Synodo ge

244쪽

226 PRIMA PAR s. CAsus XXVIII.

nerali, ubi dicitur rebaptizandos esse iterum sub conditione. Luoties non inuen tur hymι reses, qu eos ab qtae ulla dubitatione baptizatos esse aicant. Ergo cum in

hoc easu sint firmi testes qui dicunt fuisse baptizarum: 1iec possint dari firmi testes qui absque dubitatione asserant baptismum fuisse nullum ob deheetum intentionis occultae, sequitur quod non debui t,imo non

potuit baptizari iste Religiosus secundo naptismo. Hactenus probaui conclusionem positam ab Ecclesiae

authoritate in iure canonico contenta: Nunc ipsam probo ratione.

Prima ergo ratio sit, contra praesumptionem insurgentem contra hunc Clericulia, quod baptizauerit sine intentione, eo quod consanguinei carcerati, de

combusti erant ob crimen fidei: Non inquam illa praesumptio probat Clericum baptigasse sine intentione:

Nam imprimis,sicut extra informationem accepi, intercurrerunt anni triginta a die dati baptismi,usque ad Carcerationem consanguineorum: Et potuit fieri vetempore baptismi Clericus neque esset haereticus, ne-- que et set conscius de crimine consanguineorum. Secundo quia iam sepius visum est, inter multos fratres adololatras, & gentiles alium ex illis eo vitio non esse maculatum. Facit quod tradit lib. s. consiliortim Nauar- rus titulo de sentent. excomm. consilio 3. nom. 2. Vbi ait quod crimen commissum ab uno fratre, non sequitur quod alius approbauerit, vel simia commiserit. Et sa-cit etiam quod dicitur in cap. quannuis regulariteri defentent. ct re iudic. ubi dicitur quod res iudicata inter duos, non nocet alteri de quo est iudicata. Quod autem fuga istitis Cleripi non arguat ipsum fuisse culpatum de haeresi,probari potest ex iis quae doctores tradunt circa fugam ret,in particulari Iulius Clarus uuaest.

245쪽

at .in praxi crimin. &illius commentator eadem qua stione, qui dicunt aliquando fugam rei nullum facere indicium de culpa illius;poterat enim fugere, vel timore dedecoris, des timore falli testimonii, vel coniurationis,& simili ui .3ί quod ut plurimum, fuga facie solum indicium: Non autem decet ut in hoc casu propter solam fugam, quae potuit esse inculpata , ut proxime diximus , suspicemur tantum malum, Sc credamus illum non habuille intentionem baptizandi in baptismo collato ante annos triginta , in quo potuit

non esse haereticus. Quod vero iam alii Clerici istius sanguinis & nationis in actu publico sancti Ossicii

conuicti fuerint de ministratione Sacramentorum ab- 1 quo intentione ; hoc non est argumentum emcax adprobandam rem tam magnam, qualis est rebaptigationem este faciendam circa omnes baptizatos a C heiacis istius nationis,& languinis.Neque item con fiscatio bonorum facta huic Clerico vi get ad faciendam rebaptizationem:potest enim Fiscus illam facere confiscationem,uel consuetudinem, vel per cautelam, &securitatem bonorum, sicut facere solet in carceratione cuiusuis Iudas;statim namque omnia illius bona fi-1cus in albo, vel indice conscribit ad cautelam; mul. totiesque contingit sic carceratum publicari innocentem , illique bona sua rostituuntur. Et constat praeterea apud omnes quod haereticus ante sententiam publicam non priuatur bonis quae possidet. 8 Secunda ratio principalis sit, circa praesumptionem,quod iste Clericus non baptizauerit cum intentione.: nam bene praesumendum est de proximo quan diu non probatur ei e malus, cap. Dudum de praesi tr. ubi glosia in verb. praesumatur, citat multos textuῖ utriusque iuris. Sed contra illum baptizantem non-

246쪽

128 PRIMA PARs. CAsus XXVIII.

dum est probatum quod fuerit malus; ergo non potest de illo male praesumi.Secundo intentio baptizantis est actus pure internus: at Ecclesia non iudicat de actu interno , nec proinde quisquam potest de illo iudicare, cap.consuluisti 2.quaesi. ubi ait Papa Stephanus, quod occulta, & incognita illi sunt relinquenda, qui solus nouit corda filiorum hominum :& quod prauumen dum sit bene de proximo, vide inter alios Abbatem citato cap. 'Dudum de praesump-9 Tertia ratio principalis stria m admissa opinione quod iste sit rebaptizandus poterit oriri scrupulus, &smilis quaestio inter Catholicos illos qui fuerant baptizati ab aliquo clerico istius nationia , & sanguinis,

quorum ab illis baptizatorum non paruus est numerus:quod tamen dicere,erit multorum conturbatio,&inquietatio. Quarto principaliter probo ex cap. Veniens de praesbytero non baptizato, in cuius sine ait Papa, esse violentam prassumptionem ad probandum quod aliquis sit baptizatus,si constet natum esse de parentibus catholicis, & quod fuerit semper conuersatus cum Catholicis, licet de hoc nullps alius sit testis. Et in hoc casu, iste Religiosus est de parentibus catholicis,& vixit inter catholicos,imo inter Religiosos, Ecfonstat de illius baptismo externo, qui fuit inscriptus in libro publico bapti simi in parochia seruato.Ex quibus verbis Papae dicentis esse violentam praesumptionem quod quis sit baptizatus, natum esse de parentibus catholicis , & inter illos catholicos conuersatum

esse:Formo tale argumentum. Carceratio, & Combusto consanguineorum istius Clerici, & fuga illius, licet sactant vehementem praesumptionem, quod baptizauerit sine intentione, non tamen faciunt violentam praesumptionem ob multa obstantia,& releuantia quae

247쪽

quae diximus in inm. 7. est enim vehemens praesumptio multo minor quam violentarat iuxta citatum pro xime cap. veniens , de isto Religioso,est violenta praesumptio quod fuerit baptizatus, cum natus si de parentibus catholicis, dc inter catholicos conuersatus, imo datur euidentia quod fuerit baptizatus ex libro baptismi: ergo ista violenta proesumptio quod fit baptigatus , praeualebit contra illam vehemetitem pra sumpticinem,quod caruerit intentione Clericus ille in collatione baptismi. Valet consequentia ex dictis inca.litteras veVtras. mglog.ibid.in veri vehementem, Vba dicitur quod quando concurrunt duae praesumptiones illς,quae est praesumptio maior elidit,& excludit illam suspicionem,quae est minor,& confirmatur ex eodem cap .litterm vntra , dc ex praxi tribunalis sancti Officij,

in quo ille qui solum est suspectus de haeresi suspicio

ne vehementi,non absoluitur ab hqresi, seu ab excommunicatione ad cautelam, sed solum ille qui est s spectus de violenta praesumptione, ut inter alios te net Pentia in sim Dire Iorio Inquisiit. fol. mihi 486. crsiquem ibus & Umbert. in prast. Inquisiit. verbo suspicio Ergo a simili in hoc casu, in quo est vehemens prae sumptio de isto religioso quod non sit baptizatus ex deifcctu intentionis in bapti ando, praeualebit praesumptio vehemens, & maior quod ille sit baptiZatus, nata ex eo quod constat ex libro baptismi, applicatam esse sormam,& materiam Sacramenti & illum natum et se ex parentibus Catholicis, & inter catholicos com

versatum.

I o Quinto principaliter, non obstat cap. Mens. depressier. non bapti ato , supra citatum, in quo Papa iussit baptizari Clericum, qui a Papa remedium pomstulauerat,vi obliget ibi porceptum in hoc casti:Nam

248쪽

1; o PRIMA PAR s. CAsus XXVIII.

calus illius capitis nimis diuersus est ab isto. Nam in illo cxsu constitit Pontisci illum Clericum numquam saltse baptizatum ullo modo ; & ideo iussit illum baptizari absolute,absque conditione,ut patet ex verbis textus: & in hoc calu constat ex libro baptismi hunc Religiosam fui si e baptizatum vere baptismo externo in forma Eccles e. Si autem Papa sciret in illo casu collatum fli ille aliquo modo baptismum,non forte iu-bciet, quod iussit.: i Sexto facit matto ad sequendam hanc opinionem. quod illam tenendo evaduntur multae,& magnardissicultates emergentes ex rebaptizatione : de quibus mox dicemus. Et quod euasio maximarum difficulta-tiam in quibus remedium est valde difficile, si causa . suifciens , ut teneatur opinio etiam minus probabilis, tenet Sozo,Nauarrus,& Sancheg illos citans,& Ω-qurias lib. 2.de matrim disp. 3 6. contas. . m. 8. ubi citat Sotum dicentem haec verba nimis laudata a Nauarro. I et cuia habeat opisionem alicuius partis, ct aberius fio midinem , non tenetur sequi opinionem si inde magnum immineat alicui pericultim , 5 formido alterius apparentem eat probabilitatem quia periculum gros facit ut in monili formido pra poderet opinioni.Sic ille. Quamuis er-xo probabilior ellet opinio quod hic Religiosus foret

rebaptizandus, cum tamen ex illa magnae emergant

diit cilitates,& sere pericula,videlicet ordinnm sacro sum itorum recipiendorum , Mistarum dictarum, SI consessionum quas audiuit iupplendarum,& aliorum . quae infra dicemus; euasio harum magnarum difficultatum , seu periculorum sulficeret , ut ista opinio donon admittenda rebaptizatione ellet tenenda : Maxi-' me quando illa Opinio de rebaptizatione cauenda, tot rexcabus, ac rationibus munita, sit multo probabilior quam

249쪽

quam opposita rebaptizatiotiem suaciens. I x Neque vero,si iste Religiolus non rebaptizetur, reponitur in periculo 1aluationis aeternae : ut enim bene,ac docte ait Comitolus lib. 1.riwns Moralium num,3. in alio cala siniti, dicens non esse rebaptiZandum infantem expositium ad valvas Ecclesiae , cum cartula, dicente tantum, sest Baptizatus) asserens illam cartulam solum sussicere ut non rebaptizetur: Respondensque obiectioni,quod per hoc possit periclitari salus t . lis expositi: dicit per hoc non poni saluationem illius. in dubio: Nam omnis nostra gratia , & iustificatio quoad certitudinem actualem,& personalem, pendet sub fide,considentia,& opinione, & c ut ita dicam in inpia credulitate : quis enim certo scit se esse bapti a

tum, cum pendeat ab intentione baptizantis Quis certo scit se esse verum Sacerdotem, cum pendeat ab intentione ordinantisῖQuis certo scit se esse vere con- Risum, cum Id pendeat ex contritionis ustiore , & Sacerdotis absoluentis intelione ,δc vero ipsius charactere i Uiuimus enim sub hac pia probabilitate de certitudine personali nostrae gratiae:& cum hoc stat, quod ista dubietas non facit nos esse in periculo saluationis,'src ille optime ad nostrum intentum. Nam licet iste Religiolus abstineat a secudo baptiimo stante opinione tot textibus,& rationibus firmata,quod non debeat rebaptizari,non exponitur periculo siluationis vivens in ista pia credulitate,quod sit vere baptizatus. Et clarius hoc dissinitur in cap. ad Apostolicani de praesbytero non baptizato , ubi Papa expresse dicit, quod . omissio baptismi non nocet credeti probabiliter se ei se baptizatum: idque probat ibi Papa Innoc. III. cum exemplis: Iste autem Religio ius satis probabiliter potest credere se else baptizatum ob tot rationes, & ce

250쪽

tus citatos. Addi potest aliud exemplum circa piam credulitate an nostrae salutis spiritualis. Qtiis enim cer to scit hanc hostiam consecratam ab hoc particulari sacerdote elle vere consecratam , cum id pendeat primo :. illius intentione non cognita: Secundo an sit verus lacerdos: Tertio an sit vere baptizatus ' Et nihi- lominus depositis his dubiis illam adoramus , & sumimus credentes nos verum semere,& adorare sacramentum, quod ad intentum poteli optime adaptari, pro tollendo dubio de perieulo saluatioius , si omittatur in isto casu secundus baptismus. a 3 Facit adhuc ad probationem istius conclusionis quod tradit Sanchea lib. 3. de matrim. dist. 3 mm. 19. videlicet quod quando dubitatur dei valore actus , in dubio est accipienda praesumptio, ut actuS valeat p tius quam ut pereat: & citat ad hoc duas liges ciuiles, Alciatum, δc Menochium. Cum ergo in hoc casu sit dubium de vasere istius baptismi, tenenda est potius praesumptio de illius valore, quam de illius nullitate. 1 Doctores pro ista opinione hactenus non citaui, quia cum calus fuerit tam particulatis, & nouus, nutultis de illo scripsit in terminis. Ex ijs vero quae illi dixerunt in simili fere materia, Si indirecte dixerunt,potest primo cimri Comitolus loco supra citato num. D. in Princip. Vbi psobat non este rebaptizandum infantu lum eaepositum in platea cum cartula dicente illum vile baptizatum: licet illa cartula patietur multad bia,de quibus iam diximus,ct ait Comitolus hoc con- filium placuisse multis Theologis in quadam consultatione congregatis Uenetiis in facti contingetia:quo animis in sei uit pro casu praesenti. Et concludit ibi Comitolus in septima ratione,quod sacramentum bapti Lani quando constat de facto, nec potest sciri fuisse irritum

SEARCH

MENU NAVIGATION