Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

in uno die natural dicit quod praeses elechionis nominet quc voluerit:Tunc subdit haec verba. Si vero electiosiu . Ministri Trouincialis oec. Quae verba clare innuunt quod in praecedentibus verbis loquitur de aliis electionibus,qui; non sunt electiones prouincialis & hic etiam habet locum,quod exceptio firmat regulam. Et facit etiam ad hoc quod ista electio, de qua quaeritur, non est electio Praelatae , sed inferioris nimis gradus, quae tantam solemnitatem non requirit: & in qua sa-cilius credi potest, quod Religio committat Prouinciali, ut electricibus non concordantibus posIit pro pace nominare unam officialem quam voluerit. Et quod praedictum statutum debeat intelligi etiam de aliis electionibus,quq non sunt Prouincialis .vltra probationem adductam probatur,quia statutum loquitur absolute,& generaliter, lex vero generaliter loquens, generaliter est inteli igenda, ut habetur in l. de pratio f. de publicitu re action. dc praeterea quia quando im non distinguit, neque nos debemus distinguere,ut habetur cap.considuisti. II Ad quartum argumentum negandum est Prouincialem aliquod gravamen intuliste Franciscae non eonfirmando illam cum primum in primo scrutinio habuit sex vota ex illis undecim. Probatur clare , quia

non tenebatur illam confirmare donec omneS. ele

chores darent suum suffragium : ipse autem Prouincialis erat unus ex his qui habebant suffragium in ista electione , iuxta dicta in numer. s. Voluitque suum suffragium dare: ac proinde antequam ille susifragium daret, electio non erat persecta, & ex consequenti non tenebatur Francisca confirmare ante suum suffragium : neque item tenebatur illam confirmarcipost latum a se suffragium,quia tunc Antonia habebat aequalia

272쪽

Wqualia sustragia Quod autem debeat prae ses electionis expectare ut omnes electores dent suffragium, de post illa omnia data, facere examen scrutinij. patet exca'quia propreri de elect.ubi traditur forma seruanda in electionibus, ubi ait textus:quodscrutatores vota cuneioram diligem er exqhirant. Cum ergo Prouincialis in hoc casu haburet suffragium, ut patet ex supradictis , illius votum erat exquirendum, & expectandum antequam confirmaret Franci scam. Et adhuc ussicacius,& claritus probo, quod Prouincialis non grauauit Franci scam , nolem illam confirmare cum sex votis primo illi datis in primo scrutinio , antequam ille suurn daret lustragi iii,cui noluit renunciare: Probo inquam, quia ut es iure tuo nulli facit iniuriam,vi habetur in l. ligus. f.

vitis iure suo dando suis agium, sicut poterat in primo scrutinio , per quod Antonia mansit aequalis in votis: Ergo nullum fecit grauamen Franciscae nolens illam. confirmare antequam daret suum sust agium. I 2 Adhuc pro clariore solutione istius argumentiquarti, in quo basis negotii nititur, adduco duo exempla. Primum ponitur a Rodrig. tom. a. qq. q. S s. an. I O.

quo, contigit in una prouincia istius ordinis Sc Regni, dc fuit hoc. In quodam dissi nitorio erant sex Distinitores compromittarii cum Praeside, ad eligendum cer tum Patrem pro certo Osticio. Tres ex his electoribus dederunt votum uni ex illis sex ad praedictu ossiciam. Iste qui habuit pro se tria vota, dixit se renunciare suo sistraSio, & nolle votum dare, sicut de facto noluit;

quia se renunciante su sagio, & non volante, malaz

bant selum quinque electores, Sc ille habebat tria su D sta ia

273쪽

fragia, quae erat maior pars quinque electorum, & ita iam erat electus. Praeses distinitorii obligauit praedi- Respondet Rod riguea quod talis eleetio fuit nulla, &quod appellauit iniuste. Praecipuum landamentum . quod adducit,esst; quoniam praedictus pater non potCrat renunciare suo suffragio in praeiudicium communitatis :& potuit addi, quod non poterat renunciare cum praeiudicio tertii, quia poterat hic pater dare fuLfragium alteri qui cum voto i iti us patris maneret cum illo in votis aequalis. Si ergo iste pater tenebatur dare suifragium, nec illi poterat renunciare propter bona

communitatis etiam in nostro casu pro bono communitatis non debuit suo susi lagio Provincialis renunciare, potuit enim Antonia, quae in primo scrutinio quinque tantum vota habuit, vile dignior, Sc sic pro bono communitatis aequum fuit ut Prouincialis suo

suffragio non reminciaret. Secundum exemplum cernitur quotidie in Distinitoriis, ubi sunt sex Distini tores, seu electores, & incipientes dare sun ragia pro uno Goardiano, contingit ut Petrus v. g. habeat iam pro se tria suffragia ut sit Goardianus: quo non obstante caeteri tres Dissi nitores dant libere seu in suffracum, quia potest contingere ut tres posteriores dent suffragium pro Ioanne ,& sic Petrus, & Ioannes imaneant I 3 Neque obstat capitulum c m in iure. de eleel. ubi Papa dicit, quod si de septem electoribus compromis sariis, tres ex illis dederint votum uni ex illis septem, Ac ille consenserit, maneat electus, licet habeat solum tria sustragia ex illis septem,quae est adhuc minor Pars etiam patrem ut daret suffragium : ille repugnans appellauit ad Superiorem, dicens se esse vere electum. aequales in votis. Quae omnia facile erit casui praecedenti applicare.

274쪽

ex septem, S in hoc casu ex undecim electricibus co- promissariis Francisca in primo scrutinio habuit sex vota ex undecim , quar erat maior pars suffragantium,& Francisca consensit, ac proinde mansit electa, iuxta citatum caput. Non inquam obstat, propter diuersas rationes. Prima est, quia in illo casu supponit Papa omnes septem electores suffragium dedisse: & in hoo nothro casu quando sex in primo scrutinio dederunt suffragia Franciscar, nondum Prouincialis suffragili ritulerat, qui erat unus de numero eligentium, & cum suo voto malerunt aequales : Sc in illo casu Papae cum illo qui habuit tria suffragia,nullus mansit aequalis. Se Cunda ratio est, quia in citato capite cum in iure.elector compromissarius qui habuit tria suffragia con sensi ex. presse in sua electione, & cum suo consensa compleuit pro se quatuor suffragia , & suus consensus valuit

pro voto, quia septem electores sic antea concordarunt, &'contenserunt,& Papa approbati l .3ί lic expli-Cat Panorm .iom. 8.iis consilio et s. idem assirmans. Sed in

isto casu Franci 1ca quae primo habuit sex suffragia exundecim , non erat denumero eligentium compromissariarum , ut patet, quia nondum erat dissere te eligens, neque interfuit electioni, neque inter undecim

illas electrices prius pactum fuerat, ut quar de illis undecim haberet tot suffragia, uitet elecha; imo illae via decim non poterant eligere unam de gremio Vndecim, sed deforis suit assumenda,ut patet:ac proinde casus est nimis diuersus. Et probatur hoc clare ex eo quod ait glolla stipercitatum capituluni, HEx se, vel aliis. Vbi ait, o nod ille ex septem electoribus dans su D fragium pro se,suit validum , & mansit cum quatuor Votis,quae erat maior pars de septem. Et addit gloss. ibi veriConsentiat, quod illud valuit propter formam c5

275쪽

PRIMA PAR s. CAsus XXIX.

promissi factam a capitulo,quod consensit,ut talis maneret electus cum suo voto , & consensu. At in nost rosam undecim electrices non secerunt antea tale com- Promissum: nec Francisca electa consentiens habuit Plura vota, numerato voto Prouincialis, quod erat expectandum. Uide Rodi ig. cit. art. io . quas . Silom. a. Vb copiosius respondet ad citatum capitulum Cum in iure. de ele f.

1 Ad quintum argumentum dico,quod appellatio facta in hoc casu fuit friuola,& nulla, quae proinde debuit reiici a Prouinciali, illaque non obstante potuit procedere ad electionem. Textus enim qui dicunt appellationem omnia suspendere, & facta post illam in- verpositam esse inualida, intelliguntur clare quando appellatio iusta est,& valida, secus quando est nulla Scfriuola,vi Doctores communiter explicant, & practicant. Quod vero haec appellatio fuerit friuola, & nulla,constat ex dictis supra m . s .ex Rodrig. citante textus,& Doctores. Vbi inter alia dicit illum appellare friuole, qui sine causa conqueritur se esse grauatum. At in hoc casu,quod quaeso gravamen Prouincialis fecit appellantibus λ Non grauauit primo, dando suffragium pro Antonia in primo scrutinio: quia ut supra diximus,utens iure suo nulli secit iniuriam. Non item

grauauit nolens confirmare Franciscam cum sex votis, ut etiam supra ostendimus, quia expectandum fuit sust agium ipsius Prouincialis, cui 1uffragio noluit re iactare : &cum per illud suis agium Prouincialis

Antonia maneret aequalis in votis, nullo modo grauauit Franciscam nolens illam confirmare, quia non habebat excessum in sufiagiis. Tertio non grauauit PLouincialis appellantes, conuocando illas ad capitulum secunda vice, ut prosequeretur esectionem : imo in

276쪽

hoc illis beneficium contulit, vocando illas, ut suo iure uterentur,& sudragium darent, quod illae sere contumaces facere recubrunt: cum ergo in nullo grauauerit, sequitur illarum appellationem fuisse friuolam, & proinde nullam.Unde in rigore videtur quod appellauerunt a lege , dc statuto, concedentibus ut Prouincialis det suum suffragium ,& non confirmet non habentem excellum in suffragiis, de sic appellatio clare fuit friuola& reiicienda. Addo,quod sicut audiui, nec appellationem fecerunt in scriptis , neque expresJerunt causam appellationis, cum tamen haec duo sint de ratione appellationis , sicut in casibus praecedentibus manet explicatum. Neque Prouincialis potuit re-eusari ut suspectus, eo quod dederit suffragium Antoniae in primo scrutinio, ut praecise ex ipso , vel eo ipso pollent illum recusare ut suspectum pyoinde noluerint venire ad secundam electionem. Non inquam

susscit, vel non obstat: nam dare suffragium isti , non est fluere' illi fauore suspecto, quia polium dare illi suffragium obligatus ex debito iustitiae, quia video illum elle magis idoneum; id vero quod fit ex debito iustitiae nulli potest nocers, neque ingerere suspicionem, ut propter id solum recusetur a suo munere obeundo. Secundo, quia si dare suffragium tali, vel tali esset fauor causans suspicionem susticientem ad recusandum, omnes sere electores pollent recusari, quia de omnibus sere moraliter constat pro quo sint lustragaturi, imo δί id aliquando ante electionem publi-Cant : Sc tamen nemo illos recusat, quin alias ossicio suo fungantur. Adhuc facit pro nostro casu,quod tradit Panormit. ad cap. mn Ecclesim de elect.ubi dicit, quod si electores non eligunt in tempore assignato, transfundunt pote-

277쪽

,so P RrMA PAR s. CAsus XXX. statem eligendi in Superiorem: & loquitur ibi de eleactione in eommuni, etiamsi sit eligendus Praelatus. Cum maiori ergo iure, & fundamento potuit Religio hoc committere Prouinciali in electione unius Discreatar,vel Iani tricis Montalium, maxime nolentibus venire ad electionem sex illis vocatis, & Prouinciali eligente cum quinque ad electionem venientibus.

An Prouinciata, maxime in ordine in inorum habeat Justragium in eumone

GMontalium. I Voniam dixi in casu praecedente Prouincia- dein habere sustragium electiuu in omnibus esectionibus Montalium sibi subditarum ., dc audiui aliquos de hoc dubitalie,visum fuit id amplius confirmare , maxime pro Ordine Minorum', & hic dicta i uuabunt etiam pro Prouincialibust aliorum ordinum. a Suppositis ergo etiam allis rationibus,quas adduxi casu praecedenti 2 9. in num. r. Idipsum primo sic confirmo. Nam Papa Urbanus in confirmatione secundae regulae sanctae Claris in fine, ait, quod Moniales sim-cha: Clarq sint subiectae Cardinati,qui fuerit protector illarum. Et ait Papa quod talis protector poterit Praecipere,visitare,&c.& quod hoc poterit facere instituerido,destituendo, statuendo,&c. Notandum est verbum, Inquouendo,or destituendo, quae in praxi canonum significant Praelatos treare, vel priuare. Et statutum GCDCrala Salamanticae in Ordine Minorum apud Rebolle-

do fol.

278쪽

ilo fol. 98.pag. I .pust medium, declarat,quod instituero est dare suffragium in institutione, & electione Goam dianoruni: Cum ergo Cardinalis protectorMoniali uini sanctae Clarat habuerit potestatem instituendi, id est dandi suffragium in electionibus Montalium sanctae Clarae, sequitur quod idem poterunt Prouinciales h Ii-

Dorum in electionibus earundem Montalium sanctast Clara'. Gonsequentia haec probatur euidenter , quoniam Iulius II. in compendio Mendicantium ver. Moniales,3 2o.concessit, ut Prouinciales Minoruin in gubernatione Monialium habeant omnem Iurisdictionem, quam olim habebat circa illas Cardinalis protector.Secundo hoc ipsum probo per id quod tradit Sanchez tibinme l.cap. II .lom. 2. -m 3. Vbi citat l. Sive proponis in fine C.de nupt. videlicet,quod eadem potestas requiritur in actu diisoluendo , quae requiritur in

ipso constituendo , quali.dicat : quod non potest dissoluere actuin, nisi ille, qui potest actuin constituere At Prouincialis potest Abbatissam priuare ob culpas, quod est actum dissoluere: ergo potest hunc actu iri Constituere a principio, dando scilicet lustragium per quod constituatur Abbatissa.Si autem potest dare sus. fragium in electione Abbatissis, a fortiori poterit sus fragari in aliis electionibus Montalium,in quibus non creantur Abbatissae sed officiales conuentus. NequCObstat quod in compendio Mendica trium ver. Abbatillia fi .dicitur,quod electio Abbatisse pertinet ad conuen-rum, per quae verba videtur excludi Prouincialis a sunsaetio dando in electione ei uidem Abbatis .Non obstat,quia pertinere electionem Abbati si e ad conuentum , non impedit quin possit Prauatus, qui est caput Conuentus in eadem ferre sun agium.Et confirmatur ex praxi: Nam in Ordine P. Dominici, v. g. & in alii

279쪽

262 PRIMA PARI. CAsus XXX.

Religionibus ubi Praelati locales fiunt per electione naConuetus, non tollit quin Pa ouincialis possit dare suffragium in electione Praelati localis illius Conuentus. Illa ergo verba. Electio Abbatillae pertinet ad Couentum, solum volunt, quod Abbatista non fiat per solum arbitrium Prouincialis,nec per distinitorium sicut filii Goardiani Conuentu ales in Ordine Minorum, sed fiat per Conuentum ad est per vota Monialium, no excluso1uffragio Prouincialis , dc in particulari de Prouincia Algarbioru in Portu gallia,scio quod tres Prouinciales in electionibus Montalium suffragium dederint in diuersis occasionibus; S: hoc sufficit ad inducendam c5suetudinem validam , ut prouinciales habeant suffragium electivum in illarum electionibus. Quod probatur clare ex C. cium Ecclesia Sutrinia de causa possessonis: ubi Papa iudicauit quod certis Clericis copetebat ius

dacii suffiragij in electione Episcopi, eo quod probauerunt se iam antea in electione trium Episcoporum illius dioecesis intersui se, ela tribus vicibus suffragili dedisIe pro tribus Episcopis. Idem colligitur ex c.venerabilem de elect ubi glossvenex successione, ait, quod binus, vel trinus actus inducit cosuetudinem in materia fere simili, qualis est electioisFacit ad intentum, quod

de matqria electionis, ait quod consuetudo decem annorum si sit praeter ius commune , potest inducere cώ- suetudinem in electione. Et ista consuetudo quod Prouinciales dent suffragium in electionibus Montalium in praedicta Prouincia viget fere triginta ab hinc anni.,& non est conluetudo contra ius commune, imo est consonum valde eidem iuri communi, vi patet CX

dictis: & fortas Ie quod in aliis Religionibus erit consuetudo antiquissima.

280쪽

SECUNDA PARS

RESPONSIONUM

AD CASUS RE-

Onao ιn capItiratorem meum viget statu KN tum iic disponens. mon liceat ablua ει senti , vel praesenti votum cuicum. i que committere, prout in sacra SP nodo cautum est. Et videtur suppo---, nere statutum, quod illud iubet eo quod sit a Concilio Trid.sic dispositum. Quaesitum fuit an Concilium Trident. id prohibuerit: &virum hodie sit licitum illo statuto non obstante in aliqua Religione capitularem impossibilitatum veniendi ad capitulum, suum suffragium per procuratorem mitv

tere

a Dico primo, Concilium Tridentinum non pro

SEARCH

MENU NAVIGATION