Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

tum squomodo in hoc casu sciri non potest, sed scitur vile collatum) ait Comitolus, quod si constet de ficto,

non debet iterari sub conditione: & citat pro se D. Thom. Sotum, Antonin. Pallud. Scotum, Angelum, Tabienam.Coincidit fere cum Comi toto Suareet supra citatus in princip.num. I. Si vero aliqui textus, vel minctores dixerint baptismum in dubio esse iterandum sub conditione, intelligi debent, quando est dubium facti, ut dixi in num. I .cum Suareet, & sitis colligitur ex praecedentibus: dc in hoc baptismo de quo agimus, nullum est dubium tacti,ut etiam probatum manet in praecedentibus. In particulari citari potest in oppositum UasqueZ,qui a .rom.adipanem m. m. dii'. i Q

cap. 4. dicit, quod infans expositus cum cartula dicente quod sit baptizatus, sed creditur expositus a Sarracenis, de Iudaeis qui execrantur baptismum, hunc talem ait fore rebapti 1andum At in nostro casu Clericus bapti Zans non fuit Sarracenus, neque est adhuc damnatus de iudaismo. Et capitulum de quibus . de baptismo, eius effectu,quod aliqui citant, in quo dicitur,quod in dubio an aliquis baptizatus fuerit, rebaptizetur sub conditione: hoc capitulum potest intelligi quando est

inibium facti, iuxta dicta num. i. cum Suare E, & iuxta Comitolum citatum in princip. huius num. I A.

i s Ex dictis in hac secunda conclusione, ut vides, sequitur,quod sit Religiosus iste acquiescat huic opinioni tot rationibus confirmatae , ω abstineat a secundo baptismo,euadet multas, de maximas diiscultates, videlicet de professione iteranda:de ordinibus iactis iterum recipiendis: de confessionibus secramentalibus quas audiuit, emendandis: ac denique de supplendis Missis quas dixit, si no erat lacerdos, pro quibus emissi, Conuentus pilancias recepit. Et has difficultates vi

252쪽

17 Posito vero hoc fundamento,quod sine baptisino nullum valet Sacramentum susceptum, bene insertur secundum,& tertium dictum de obligatione supplendarum Missarum, Sc consessionum sacramentalium quas audiuit, eo modo quo diximus. Constat euidenter,nam si non est baptigatus, non est sacerdos, ut patet:Si non est Sacerdos, non potuit ullo modo Missam validam dicere , cum consecratio in Missa facienda pendeat citentialiter ex charactere in SacramentoOrdinis impresse. Denique si non est Sacerdos non potest valide confessiones audire, cum iurisdictio ad absoluendum conferri non valeat,nisi Sacerdoti habenti characterem , quia Character est fundamentum iuris. dictionis ad absoluendum. Quae omnia, quia clarissima sunt, & a nullo Catholico postulat negari,amplius non curo probare. Et quod attinet in particulari ad consessiones nullas,quas audiuit, dico quod licet in illis faciendis data fuerit bona fide poenitentis confitentis,& illius absoluentis, haec bona fides non lassicit, ut essent confessiones validae 1, neque ad id iuuat lex Bambarius. f. de oocio Praetoris. quia caruit charactere face dotali, quod est fundamentum estentiale ad absoluendum.Pro quo videri potest Sanchez lib. 3.de matrim. di-θm. 22. arum.4.Er seqq. O lib. 8.de matrim.di ut. q.a in. II. ct sqq. & multo clarius vide Valerum Cariusianum lib.de disserentiis utriusique fori ve . Nullitas. dif-rant. 2. n. 3 .ubi refert calum cuiusdam secularis,qui Cum non estet clericus, se tamen talem fingens,in Regno Aragoniae per 3 3. annos Parrochus fuit in una parrochia ,& quod ibi tenet Cartusanus de iterandis Sacramentis ab illo ministratis.

Sed in particulari de professione istius Religiosi suppolita nuditate prioris baptismi, potest eise dubiu.

253쪽

L36 PRIMA PAR s. CAsus XXVIII.

Et potest utcumque probari quod fuerit valida: nam' rofessio facta ab excommunicato nominatim,est va-ida , iuxta Doctores communiter, maxime Rodrig. ton 3.qq. 7. IT .art. I A. imo dc pro sessio haeretici occulti est valida,ut probo in 1 Dubior. Regul. veis. Professio. Num. 2 4.ex Nauar.& Sanchez,qui ultimus dicit matrimonium Catholici cum publico haeretico validum esse etia in ex parte haeretici.Si autem haereticus qui non est Catholicus potest contrahere verum matrimoni una .etiam homo non baptizatus,licet non sit Cath licus poterit professionem validam emittere , quae est quoddam matrimonium spirituale: & licet iste Religio ius non baptizatus, non esset Catholicus in numero ob desectum characteris baptismalis,erat tame C tholicus in intentione,& poterat habere veram fidem, ac meritum per veram contritionem, qui est baptis. mus flaminis, & proinde poterat ut catholicus valide profiteri Facit utcumque id quod dicit Papa citato Capitaveniens. de presbetero non baptizato, quod scilicet fuerit opinio aliquorum, quod non baptiZatus , credens tamen te baptizatum, propter fidem Sacramenti, potuisset valide recipere Sacramentum ordinis , licetia Papa ibi non recipiat. Si ergo iuxta illam opinionem, non baptizatus vere poterat ordines sacroS recipere ,posset a sortiori validam professionem emittere, cum professio non sit Sacramentum. Et confirmatur, quia professio est quidam contractus inter profitentem, dc inter religionem acceptantem: at homo Catholicus baptizatus potest facere validum contractum cum homine non baptizato scienter, videlicet cum Sarraceno Per quq videtur haec opinio utcumque pro babilis, quam ego apud nullum reperi discussam interminis proprie,& clare.

254쪽

ks Hoc non obstante, dico imprimis in Ordine M inorum, credo quod talis professio non baptizati sui Diat nulla. Probo ex Regula nostra, ac statutis generalibus , quae ambo circa profitentem petunt ut conditionem, quod sit calliolicus.lia primo cap. Regulae ait P. N. F sanciscus, quod Prouincialis examinet Novitium de fide Catholica:& statuta generalia iubent,ut Nouitio ante pro sessionem legantur,& proponantur oer a Conditiones cum protestatione, quod professio erit nulla,deficiente aliqua conditione ex illis ibi propositis: Ex illis vero conditionibus prima est, quod sit fidelis catholicus. Iam vero homo non baptizatus non dicitur catholicus incommuni modo loquedi: ac proinde prosellio istius in Ordine Minorum valida non fuisset ex deffectu illius conditionis. Secundo, quia etiam si posset fieri quod non batizatus, possit esse catholicus in merito, ii cum fide, ac desiderio baptismi habeat veram contritionem, id non suffcit, quia illa contritio est dissicilis, & nulli potest constare an iste

non baptizat is habuerit veram cocritionem ob quam dicatur catholicus merito.

ao Credo secundo quod iste talis non bapti Zatus, in nulla Religione valide professionem emitteret ex deflectu Baptismi. Probo, quia credendum omnino est quod ex parte Conuentus & Religionis admittentis yd professionem , defuit consensus in illo recipiendo. Probo a simili ex Nauar.tib. 3. constiliorum tit.de

cunt, quod si in aliqua Religione sit statum, quod non recipiantur illi qui vulgo dicuntur, da rapion, Christi inoni;& aliquis talis recipiatur occulte per ignorantiam;istius professio erit nulla, non ex vi statuti,sed quia defuit consensus ex parte Conuentus, quia si sci

255쪽

cet Conuentus eum esse talem non reciperet ad professionem, neque consentiret. Quod magis militat in isto casu: Si enim quilibet Conuentus sciret liunc non esse baptizatum nullo modo consentiret. Et dicunt Nauar.& Rodrig.citatis loci ,quod cognito deflectu illo christiani noui, poterit poli professionem eiici ab ordine,ob deflectum consensus , qui de suit in pro se L.

sone ex parte ordinis. Si vero huius professio non baptizati fuit nulla , etiam annus nouitiatus fuit nullus,&proinde debet iterum anno integro este Nouitius, nec valebit pro sessio praeterita ratificata una die post secundum baptismum. a I Haec quae dixi.mim. I 0.& to. de nullitate pro L. sonis hominis non baptigati, satis videntur colligi ex illis quae ibidem dixi,& citaui. Quo non obstante, scio Margillam in lib. suarum Decisionum , ae Declarationum

clarationem Cardinalium. Asonialis dubitans an esset baptizata, qtia ad camelam se iterum fecit baptiet ari , si antea professιonem emiserat, professio tenet, ita ut exire non possit: sed tamen debet iterum nouitiatum facere anno integro ,

postea profiteri. Quae quidem declaratio, si vere facta fuit ab Illustrisi . illis Dominis, tollit omne dubium, de

probat pro sessionem hominis non baptigati valere. Et si illi ita declararunt, ego cedo manus, Jc dico pro Dsionem istam non esse ratificandam, neque in Ordine Minorum, neque in aliquo alio Ordine. Sed quoniam Cardinalium declarationes saepe falso citantur,& non obligant ut lex,nisi modo,quo ego dixi I .lom. Pubior Visul. Per. Declarationes Cardinalium ex Rodrig. ibi citato. Ego proxime dictam declarationem a Maraillacitatam non impugnans, tamen circa illam sic dubito: Nam alter Margilla, Petrus videlicet Margilla , anno

256쪽

si 8. qui quasi priorem impressionem correxit, ad citatum cap. I 8.Tridentini, hanc declarationem Cardinalium non posuit Secundo, quia si ista professio Monialis dubitantis de suo baptis no , valida fuit, ut non possit exire , ad quid ergo postea obligatur facere nouum, & integrum annum nouitiatus λ Nam vere pro fellus non indiget notio nouitiatu, neque noua professsione: Si dicas illam pro sessionem priorem non Valuille ut solemnem , sed habuiste vim voti simplicis tantum,& ratione voti simplicis teneri postea profiteri : dicam quod di ista declaratio dicit, Duod Rima. professio tenuit: haec vero verba sic di ista videntur innuer quod tenuit tanquam solemnis, non tanquam Votum simplex. Et pbteit haec mea dubitatio iuuari ex cap. 1 F. Concit.TridEnt. de Regulari ubi dicitur, quod pro sessio facta ante annum I s. completum , vel non transacto anno integro nouitiatus,non solum sit nulla, sed etiam quod nullum ei lectum obligationis inducat, videlicet quod nec obliget ut votum simplex. Et id pollet aptari ad illum casum,ut Professio non baptigati siqui lena

iubetur ratificari postea cum altero anno nouitiatuS,

Videatur quod neque prius pro sessio obligauerit vivo tum simplex. 1idquid sit,ego lubiicio me censurς Ecclesiae,& Doctorum: solum iis ciciat ostendi ite quid pro utraque parte dici potuerit de valore professionis

hominis non baptizati. Et ideo non soluo argumenta adducta mim. i8. pro valore i istius professionis, quia illa consonini cum citata Declaratione Cardinalium. Quando vero constaret pr dictam declarationem esse apochritam , facile soluentur eadem argumenta pr nullitate eiusdem professionis , ex dichis a nobis ΦλαI9.& χO. Et in fauorem adhuc praedictae declarationis Cardinalium,/quod iste professus non baptizatus sit coetendas

257쪽

cogendus iterum profiteri, facit Omnino casus addu-ehus a Symanchas de cathol.instit. ritu. 3 I nivn. s.& Cast. deiust haeretιco=Unpismi.lιb. s.c. p. 8. qui dicunt, quod si

homo fuit baptizatus sed male , & postea detecta est nullitas baptismi,iste talis cogendus est postea iterumve rebaptizari , & seruare fidem catholicam: quod exemplum multum fauet ad probandum, quod iste nulliter profestiis ob desectum baptismi, sit postea cogendus ut iterum professionem emittat,est enim virO-hique eadem ratio. Facit etiam quod tenet SuareZ tom. x .de Relig.lib. 3.de voto cap. 2. num. 9. quod scilicet cathecumentis non baptizatus potest valide emittere votum simplex. at Et quamuis ad haec omnia possem respondere facile pro nullitate dictae professionis, id non facio, tum ut deseram praedictie declarationi Cardinalium, tum breuitatis gratia, tum quia ob proxime dictum a Suarea, illa prima professio facta a non baptigato, censeri potuit, quod ut minimum fuit votum simplex emisium a cathecumeno erat enim iste Religiosus sal tem Cathecumenus ,& proinde illius votum simplex Religionis primo emisium obligabit illum ut postea

veram,ac secundam professionem emittat.

Duae alia diffultates de Uis professo,

se rebaptizato. et 3 Asua valde difficilis multas parit dissicultates:

M& ita contigit in isto casu. Nam Religiosus de quo agitur, pressus scrupulo in materia solius bapti - smi,fecit iterum se rebaptiZari sub conditione. Sed tamen non recepit ordines sacros denuo , sed MitIam celebra est ut antea, nec professionem ratificauit cum

nouo Diuiti co by Corale

258쪽

nouo nouitiatu. Mota est contra illum duplex quaestio. Prima, quod cum per rebaptizationem se crederet non baptigatum , de proinde non erat Sacerdos , iuxta praedicta num. i6.3c IT. sequitur quod celebrauit Mi fani cum non ellet sacerdos, & incurrit poenas motus

proprij Clementis VIII iubentis tradi brachio saeculati celebrantem Millam illum qui non cst sacerdos.

Secunda quaestio fuit, quod falle in incurrit irregularitatem impolitam illi, qui ministrat in Ordiae, illio caret:& iste supposito quod non erat baptizatus, nec iacerdos, ministrauit in Ordine presbyteratus quo caret , & proinde videtur incurrisse irregularitatem p ii tam contra ministrantes in ordine, quo carent. Ex

quibus satis vides quanto iure supra dixerim debuisse hunc Religiosuim acquie kere , dc abstinere a secundo baptismo propter tam dissiciles dissicultates inde

Emergentes.

a Et imprimis quod attinet ad priorem quaestionem de repetitione ordinum secrorum,dico imprimis illum Religiosum. rectius, ac securius facturum rene tendo Ordines sacros, supposito quod repetiit baptismum ; imprimis enim secit contra expre Ilium textum capituli veniens. de praesbyteri non bapti aso. Vbi Papa de presbytero non baptigato loquens, ait ad finem capitis : e fandamus quatenus j sim persingulos ordines et que ad saperdotium promouere procures. Et praeterea maior obligatio erat ut iste iterans Baptismum , Ordiis ires iterarer, quam ut iteraret Bapti linum. Nam ad iterandos ordines iterato Baptismo viget ille textus clari ilimus proxime citatus, & conclusio Theologorum, quoi Baptismus sit ianua Sacramentorum: Ad non iterandum vero Baptismum,excusabant illum tot teX-tus, ac rationes citatae in secunda conclusione.

259쪽

as Quaeris,an sic celebrans, & sacrorum ordinum iterationem omittens,peccauerit, & incurrerit poenas de quibus num. 23 ὶ Hic occurrit responsio illa dicentium in aliquibus casibus dubiis,videlicet ante factumiaon consisserem, pqst factum non condemnarem. Sic ego dico in hoc casu: Ante factum considerem omnino iterationem ordinum, supposita iteratione baptis. Ini propter clarum qitatum proxime textum. Sed po12sactum non audeo illum condemnare de peccato . vel de poenis. Ducor rationibus sequentibus. Primo, quia ipsemet Papa dochissimus Innocentius III. citato cap. v uisus. praemittens primo opiniones esse inter Doetores, quod ordines iacri non ellent iterandi a presbyte- Io non baptigato, qui alias vixerat ut fidelis cum fide

Christi, & tanquam fidelis, cum haberet fidem infusam per contritionem : imprimis, opinionem quae dicebat non teneri hunc ad iterandum Sacramentum

ordinis, posuit secundo loco , Sc vltimo: quod aliqui. Doctores dicunt esse 1ignum opinionis reputatae ut melioris,quae scilicet ponitur vltimo loco. Deinde de-

Cernens, ut talis presbyter non baptizatus iterum 'ordines suscipiat, antequam id praecipiat, ait se id mandare tanquam tutius ait enim: In hoc dubitabili O ῖ, suod tritin estsequentes,mandanius , erc. Constat autem quod licet una opinio sit tutior , ac securior, is qui sequitur minus tutam, si tamen illa probabilis est , non Peccat,ut late, & efficaciter probat Sanchez lib. I. Decal. p. 9a nam. I 3.citans multos Recentiores. Secundo , quia Dochor potest hodie consissere secundum istam opinionem probabilem,& cras considere secundam opinionem contrariam si sit etiam probabilis, vecodem loco tenet Sanche Z δc clarius docet Sayro in Clati. Regia lib. I. cap. 6. Si autem sic potest Doctor

260쪽

consulere secundum varias Opiniones, sic poenitens poterit agere diuersis temporibus secundum contrarias opiniones: & ita iste Religiosus videtur quod potuit sine peccato, primo uti opinione dicentium, quod rebaptizaretur sub conditione: & hoc n5 obstante potuit postea uti opinione dicent iuxta nostram a. concl. non indiguisse nouo baptismo sed poste quietari cum primo , k lic excusauit ordinum incrorum repetitionem, quia operatus est secure diuersis temporibus iuxta diuersas opiniones in eadem materia. Confirmatur hoc amplius per id quod tradit SancheZ citato cap. 9.mmn.s 3.ubi multos citans probat licitum esse etiam in administratione Sacramentorum uti opinione minus probabili, relicta probabiliori, ac tutiori,non obstante periculo irritandi Sacramenti: quod ibi probat adducens rationes, quorum una haec eth: Quia non est irreuerentia sacramenti illud ministrare cum periculo visit irritum Cequendo opinionem probabilein. 26 Quod vero iste Religiosius sic celebrans sine no- Ua ordinum receptione , non incurrerit poenas motus Proprii Clement. VIII. contra celebrantes qui non lint ficerdotes, constat ex tenore ipsius Bullae incipientis,ct si alias. Dat. Rom. anno 16oi . in Da illud sa-chum, leti celebrationem, semel appellat audaciam Ne - 1rael temeritatem: At iam in praecedentibus diximus, quod quando Bullae Pontificum utuntur similibus verbis audaciae , & temeritatis, si quis contra faciat bona fide, non incurrit illas poenas. Religiosus vero iste ce-

Iobrauist bona fide credens id tibi licere vide quae dixi iraus in casu 27. circa Abbatillam admittentem intra clausuram viros indebite,sed bona fide. Secundo pro bo, quia id solum sit temere, quod fit sine standam n-to,ct cum piςcipitatione,ut explicat Cale nus verbo

SEARCH

MENU NAVIGATION