Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

laibuisse dari suffragium per procuratorem mistum. Probo euidenter ex loco Tridentini ubi de hac materia loquitur,videlicet in sessa Dcap. 6 de Raul in quo nullum verbum ponit circa commissionem suffragi j factam absenti,vel per procuratorem. Solum ibi prohibet Regularibus, ne ad dandum se stragium cligantur,vel designentur noui titulares,vi Abbates,& similes: & praeterea ne vota absentium suppleantur: quod fieret, ii v. g. talis Praelatus localis absens esset,nec valens intereste capitulo legitime impeditus, nec assignans procuratorem pro illo ad suffragandum, tunc piaeses capituli ad libitum diceret alicui fratri non capitulari, tu da sustragium pro tali absente, tu vero pro alio absente: hoc enim proprie est supplere vota absentium,& ibi merito in Tradentino prohibitum,quia talis suppletio redundaret aliquando in praeiudicium boni communis, ut patet. Hoc idem clare confirmo quod scilicet Tridentinum ibi non prohibuerit Regularibus absentibus dare sustragium per procuratorem: nam Marail. in suo lib. Peclarationum Cardinalium ad prardictum cap.6fessas. de Regulari in fine capitis ponit hanc declarationem cardinalium .li ocu Iores vero legitime constituti com generali mandato ad eligendLm, non ex Iuduntur, dummodo non habeant mandathm de cerata per A eligenda, tunc enim votum non esset secretu .

Vbi vides clare Cardinales declarasse per Concilium Trident. non prohiberi Religiosos committere situm suffragium procuratori absenti. Et praedictam declarationem assert Margilla ad verba citati cap. 6. quae di-CviICVilios quosimique Dudares. Idem forte alludens ad citatam declarationem Cardinalium tenet expreste AZor tom. I sum ib. I 3.cap. i . ubi ait quod post

Tridentinum in cap. 6. citat. potest absens suum sus'. fragium

282쪽

fragium, aut vocem scripto mittere, vel constituere procuratorem secundum constitutiones suae Religionis,ut congregatio Cardinalium censuit.Sic ille.Et crutat ibi Agor compendium patrum Minorum ver. Concilium Idem tenet Rodrig.lom. 2.M. ms.S I .art.6 gitans Parallellum in compendio Minorum.

a Quod dare sudiagium per procuratorem sit praehicatum aliquo modo in Religionibus, probatur ex praxi; nam in aliquibus-Religi onibus, maxime Franciscana, quando Prouincialis est impeditus ne possitire ad capitulum generale, eligit Religiosum,qui suo nomine vadit ad capitulum generale,& in illo dat sese fragium in omnibus electionibus sicut daret Prouincialis, quod in rigore est dare absentem suffragium per

procuratorem. Facit etiam, quod statuta generalia Francii cana Salmanticae facta titui. de commissariis pamticularibus β. I. in fine, dicunt quod Praelati generales poterunt committere commissariis visitantibus Prouincias, ut pro se dent suffragia in omnibus electionibus Praedatorum localium; quod ego bis vidi postum in praxi, & hoc nihil aliud est,quam Praelatum generalem constituere Procuratorem, per quem dat sustia-gium in absentia. '

D . a

3 videtur dhuc, quod non potest aliqua Religio valide facere statutum per quod prohibeat darevotum

per procuratorem. Probo , quia cum illud permissum sit a Concilio Tridentino, ut proxime vidimus in citara declaratione,& statim patebit amplius ex iure com- muni canonico, videtur quod Religio non potest oppositum praecipere, cum inserior non possit abrogare legem superioris. Clementina Ne Romani. de ele l. Quod autem ex iure canonico liceat votum dare per procuratorem in absentia, habetur expresse in cap. I

283쪽

quis iusto .de elect.in 6. ubi Papa ponit haec verba Si qui

iubio impedimento detentus in electιonis n otio neqHeat co-mode interesse, potest, nediιm vni prout dicitur in concilio generali, P sied etiam pluribus vices stas cιmittere. E c. Et in margine textus istius dicitur,quod hoc Concilium generale,de quo loquitur textus, est Concilium generale Lateranense sub Innocentio III. cap. 24. Idem habetur in cap. quia propter. de elect. in fine capituli. Et cap. scriptum.de eleti.Imo addo in confirmationem,quod de iure canonico in rigore loquendo, si absens committat alicui, qui est de corpore capitulis ut pro se det votum in illo capitulo , iste talis poterit in capitulo duo serre suffragia,unum quod habet ratione sui officij,alterum quod habet ex commissione absentis non enim ex commissione absentis amittet propriu suffragium quod habet ratione sui officii: Colligitur hoc clare ex Cap.congregato .de elect.in principio: ubi Papa dicit quod computata sunt duodecim suffragia ex una parte,com putato procuratore cuius iam absentis. Colligitur etiaeX cap. quia propter. eod. iit. in fine , ubi Papa dicit posse absentem committere votum uni de capitulo. Qui de

capitulo ait ibi glosia r. venire habebit duplicet vocem. Et huius causa duplicis suis agij est quam pau-' . lo proxime assigna inmus,dc citat ibi glosia in fauorem huius, caput. cum olim. de re iudic. & caput. 'iptum, de elect. Neque hoc est supplere vota absentum, vi supra diximus, sed est dare votum per procuratorem quod Tridentinum non reprobat, ut supra diximuS,

η Scio hoc non esse receptum de ordinario in I eligionibu aliquibus. Volui tamen haec semel explicare, vi si forte alicubi fuerit intentatum, non iudicetur absurdum, vel extraneum,sed videatur quod sit ius com-

284쪽

mune. Quo posito addo, a iure veteri antiquo non esse recedendum , nisi in quantum illud inuenimus correctum & emendatum per ius nouum. Probatur exl. Sancimus.Cod.de Authent.de nou alienan. aut se mutand.rebus Eccles)in.traditque Reper.Inquisit. veri Episcopu&g. an propter commissionem:& ver. cognoscere. g. sed an facultas: & alij, maxime Rod rigueZ I. io n.qq. Regiti. q. ao .art. Io. Sed illa duo capitula iuris

antiqui dicentia posse dari votum per procuratorem ab absente, non sunt reuocata per ius nouum Concilij Tridentini, ut supra diximus,lmo per illud sunt confir-naata, iuxta declarationem Cardinalium adduinam,ila Marailla, & AZor: ergo ab illo iure antiquo non licet recedere per statutum alicuius Religionis particularis.s Vltimo circa illud quod in particulari citaui ex Aetorio dicente, posse quem suum suffragium scripto mittere obsignato,ut dixi mim. i. poterit quis dubitare an sit conῖra ius commune uffragium dari ab absente per scriptum ' Credo id non esse contra iuris substatiam, & si alicubi intentaretur valeret. Nam tale V tum millum ab habente votum,& absente,datum perscriptum, habet omnia requisita veri suffragij, si constet vere mitti ab illo absente, qui habet ius dandi su D fragium. Probo primo,quia votum dari in scripto non contradicit iuri : imo est consonum iuri, videlicet Tridentini, iubentis ut vota dentur secreto , id est, per schedulas scriptas, & obsignatas. Secundo hoc ipsenaseruatur in praxi in Congregatione Sancti Ioannis Euangelistae in Portugallia. In qua laudabiliter omnes, ae singuli Religiosi cuiusque Conuentus, tempore capituli mittunt singuli ad capitulum sua suffragia obsignata pro eligendo Generali eius iem Congregationisinsic abstines mittunt sua vota per scriptum ad

285쪽

capitulum, & valide hoc faciunt, quia non est contra ius nec praeter ius, sed iuri consonum. Tertio adhue datur huius rei vestigium in Ordine Minorum,in quo practicatur, quod tempore quo recipienda sunt vota ad Nouit ij proseisionem, si aliquis Religiosus ante vo. torum receptionem foras exit, per multos dies extra Conuentum moraturus, suum suffiagium pro Nomiis recipiendo,vel excludendo relinquit 1criptum, & obsignatum, & sic dat fulsi agium per scriptum in absentia. Et licet hoc non sit vero dare suffragium in electione, quia Nouitium recipere per vota non est eleel io, nec eligere Canonice: habet taliaeta multam si lirilitudinem cum electione. Et haec omnia licet non lint in Vsu ubique, poterunt tamen prodesse alicubi.

CASUS II.

De quodam legato relicti cuidam puero sub condiιione se foret Clericus, m ille factus est Re tosin.

QVaedam mulier vidua suit in baptismo suscep-

ltrix, seu mater spiritualis cuiusdam pueri nomine Bartholomei. Haec erga puerum bene affecta, per mortem secit testamentum in quo disposuit,ut ex bonis suis separarentur quingenta scuta, ex quibus emeretur proprietas immobilis, quae daretur dicto puero Bartholomeo pro dote ad ordines sacros ait mendos, & diceret primam Missam nouam pro ipsa testatrice Matre spirituali. Addidit in testamento, quod si puer moreretur, antequam Missam nouam di

cereis

Diuit trocl

286쪽

ceret, praedictum legatum caperet quaedam illius soror pro dote matrimonii. Praedictus puer Bartholo- eus antequam sacros ordines reciperet ingressus est certam Religionem approbatam, & in illa professus est pro statu sacerdotum illius ordinis, ita ut absque dubio futurus sit sacerdos:& in ista Religione est consuetudo recepta, quod Religiosus celebrans primam Missam semper scientibus Praelatis, Sc tacentibus illa applicat pro quocumq; vult, vivo, vel mortuo. Ante professionem praedictus Bartholomeus testamentum. fecit, in quo praedictum legatum relictum sibi a matre spirituali,legauit,ac reliquit matri carnali ipsius profitentis, non iaciens mentionem sororis, quam testatrix

substituerat in testamento si ipse clericus non soret: imo sororem substitutam a testatrice exclusit. Quaestum fuit an praedictum testamentum vali- . dum fuerit, non impleta conditione, quod ipse clericus fecularis non fuerit; & viso quod sororem substitutam a testatrice excluserit. I Pro parte negativa, quod testamentum fuerit nul lum, nec potuerit legatum matri relinquere , arguitur primo Quia conditio testatricis in te tamento apposita non fuit impleta, videlicet ut sit clericus : hic veroia in non est Clericus, nec potest elle Clericus in significatione propria, & communi, qua Clericum solum dicimus Clericum fecularem: verba autem testatoris sunt accipienda in significatione propria ,& usitata,

non translatilia,ut Doctores communiter dicunt: alias darentur mille inconuenientia ; constat autem intentionem testatricis futile ut puer esset Clericus secula ris, non Religiosus, nam legatum illi reliquit pro patrimonio ad ordines recipiendos: Iam vero Religiosi non indigent patrimonio ad ordines recipiendo S , veconstat.

287쪽

constat. Non impleta vero conditione, & intentione testatoris,legatarius non assequitur legatum , Ut patet ex. l. in conditioni de con iis . oe de m=istrat. Et cap. cum

esses. de testam. Secundo probatur, quia iste prosesius numquam habuit pollessionem istius legati, cum esset filius familias: ergo non poterat dare per testamentum illud quod non possederat. Et confirmatur quia hoc legatum huic puero factum est peculium aduentiti una ut patet: At filius familias non potest testari de peculio

aduentitio, ut doctores communiter docent, Sylvest. veripeculium I quaest. 3.& Lessius tona.deost. lib. 2. cap. q.dubio 3.num. I I. probatur tertio , quod non potuerit

de illo testari:nam testatrix Mater spiritualis substituit illi sororem suam tamquam legatariam , ut legatum caperet in casu, quod ille Clericus non esset, de ideo cum ille Clericus non fuerit, nec esse possit non potest

priuare sororem substitutam in testamento contra eX- pressam voluntatem testatricis. Quarto probatur, quia

dato quod eiset verus Clericus sarcularis non poterat donare, vel alienare praediistum legatum sibi relictum pro dote,& patrimonio ad ordines recipiendos,prohibente hoc expresse Concit. Trident. I f. 2I. cap. 2. L

et His non obstantibus credo praedictum Bartholomeum per ingressum,& professionem Religionis non amisisse legatum praediistum,ac proinde de illo potui Dis disponere per testamentum. Pro cuius confirmatione, suppono huiusmodi legatum factum huic puero Bartholo meo mon fuisse conditionale pure loquendo, nec relictum sub conditione: quia in illo testatrix non fuit via verbo sonante conditionem, quale esset si diceret in legato: relinquo sub conditione , vel relinquo dummodo sit Clericus,& similia:sed suit legatum mo-dale:

288쪽

dale: relictum sub hoc verbo, ut, videlicet ut sit Clericus, vel ut ordines recipiat. Et hoc modo explicant Omnes Doctores legatum conditionale, vel modale: maxime Sylvest ver.conditio quaest. 2. Et Reginald.tontiastasim lib. 2 F .num. ysct J6.&iuxta Sylvest. &Reginaldum citatis locis, modus adiectus contractui non suspendit contractum, etiamsi modiis non impleatur:

sed statim res donata sub modo debetur, statimque peti potest. Idem tenet Vega Minimus in sim. e Vorali maioris impressionis, verbo Mandas, seu s. pro quo citatibi unam legem iuris ciuilis, Medinam, Armillam,

Sylvestr. Tabienam, & dicit este communem Docto rum. Quod non habet legatum conditionale, quia non acquiritur si conditio non impletur. Sed pro hoc videamplius in cyι sequenti,num. seq.3 Secundo suppono esse communem Opinionem ,

Iuristarum utriusque iuris , quod legatum relictu ni Certae personae sub conditione si nupserit, si liberos susceperit, & similibus, quae se non compatiuntur cum' ingressu Religionis, habentur pro non adiectis,& illis conditionibus non obstantibus, legatarius ingrediens,& profitens Religionem acquirit tale legatum, sicut disponit textus expressus in Authet.de sanctis Episcopis col.9.Vltra alios textus, qui conditi sunt quoad hoc, in fauorem Religionis. Videat ad hoc qui voluerit, inter

cum multis ibi citatis, & Ludovicum de Beja in Jonfisso l. casu A. afol. .8cca μ 66.a fol. I IO. pag. 2. r seqq. Quod adeo verum est: vi licet testator in suo testamento dixerit;lego Ioanni mille aureos dummodo Religionem ullam non ingrediatur: Tali conditione non obstante, Ioannes intrans Religionem acquirit legatum: quia iuxta citatam Authenticam talis conditio

289쪽

ditio relicitur in fauorem Religionis , eo quod impediat homines a prosequendo maiori bono.Tractat hoc punctum,& probat late Comitolus infulis Eoons. mio-NI lib.7. y.7.a num. s .& pro se citat Bariolum,Balduin , Ostiens. Ioan. Andr. Abbatem, Aretinum , FClinum, qui sunt praecipui Doctores utriusque iuris,& mulcos alios. 4 Tertio suppono vi certum,quod Nouitius etiamsi habeat patrem, possiti condere testamentum de bonis castrensibus,vel quasi castrensibus,vel de legitima patris defuncti , vel matris defunctae, sicut o pes triacia quotidiana docet in Religionibus ubi pio eiI. eziun

vivente patre, vel matre condunt validum di ianui

tum de proxime dictis bonis, vel de similibus modo insequentibus explicando. 3 Hoc posito probatur conclusio supraposita, quod scilicet ille professus legatum non amiserit, & quod de illo testari potuerit: nam legatum istud fuit modale, ut supra ostendimus, & statim ut mater spiritualis est mortua,debebatur puero, illiusque statim dominium acquisiuit, cumque illius haberet dominium & proprietatem tempore prosessionis , potuit de illo testari de licentia patris, ut clarius dicam in solutione secundi argumenti: Nec amisit legatum eo quod factus sit

Monachus, ut patet ex dictis in num. 3. 3c clarius Constabit ex solutione primi argumenti. Et quoniam principalis probatio conclusionis pendet ex dicendis in propositis argumentis luendis,ideo propolitam conclusionem non amplius confirmo.6 Ad primum igitur argumentum respondeo prImo, concesso antecedente, negando consequentiam

id est , concedo, vel suppono, quod prosellius faciensi rosessionem, contradixit voluntati testatricis, vel il-

290쪽

lam non impleuit, dico quod hoc non obstante acquisiuit legatum, quia licet testatrix illud illi reliquisset

cum clara conditione ut esset Clericus squod non secit, sed sub modo ut diximus num. 2.) profitens Religionem , legatum non amisit: quia quamuis voluntas testatoris implenda sit, non tamen est implenda quando legi contradicit, sed per legem debet regulari, ut patet in praxi quotidiana; quia lex potest in certis casibus coarctare,& assignare modum testandi.Cum igitur illa lex Authenticae citatae, & aliae leges disponant quod legatum relictum certae personae acquiratur ab illa etiamsi Religionem ingrediatur, &etiamsi legatum non se compatiatur cum statu Religioso, sequitur, quod licet voluntas testatricis alia suerit sed non fuit ut dicamὶ adhuc iste profestus legitum acquiret

mc madato,& dispositione legis: & quod possit lex, seu

Iegislator hoc facere, arctare scilicet, vel limitare vo- . luntatem testatoris pro bono communi, patet ex praxi, & in mille exemplis legum, disponentium, quod testamentum taliter, vel taliter factum, non valeat, idque pro bono communi, ut diximus. In hoc vero casu id cernitur: nam dicta lex decernens ut legatum repugnans Religioso statui, non perdatur per ingressum Religionis,attendit ad bonum commune, videlicet ne homines deterreantur, & reuocentur a vita religiosa, quod est maius bonum, quam vita saecularis: proinde illa voluntas testatricis, si illam haberet, non est implenda, Cum contrarietur praedictae legi. Sic solutine hoc argumentum Rod rigueZ, Comitolus, Bela, lociscitatis. Addit Rod rigueΣ , quod licet in hoc voluntas testatoris non impleatur, non ni illi iniuria, quia bonum commune praeponderat bono particulari: fauor autem Religionis quem dicta lex intendit, praeponde-

SEARCH

MENU NAVIGATION