Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

rat voluntati particulari illius testatricis, ut esset cleri cus saecularis , cum melius sit este clericum Religiosum , quam cile clericum saecularem. obiicis tamen contra hanc primam solutionem

hoc modo. Illa lex facta est in fauorem Religionum ut videlicet Religiones pollent habere haereditates,

legata,& ut haec bona uota amitteret propter testameva disponentia conti artu, seu per modum quo homines

deterrentur ab ingressu Religionis : sed iste prosessui fuit in Ordine Fratrum Minorum, qui est incapax chisiuscumque haereditatis, ut patet:ergo in istius ingressa seu professione, non habet locum Authentica citata. Ad hanc obieehionem respondeo , praedictam legem Authenticae non fuisse factam ad illum fauorem , ut Religiones non amitterent bona ingredientium, seu

γt Religiones pollent habere haereditates, & legata, qui finis terrestris est, & tam pia lege indignus. Finis ergo praedictae legis altior fuit, & ad bonum spirituale .dj rectus , ut videlicet homines non impedirentur a Prosequendo statu animae perse niori, qualis est Religiosus itatus: unde directe est fauor personarum Ingredi volentium Religionem pro saluatione anima- Ium , ne onerentur per legatum conditionale impediens talem ingressium. Timor enim amittendi tale legatum habens conditionem impeditiuam Religionis intrandae,deterreret legatarium a tali ingressu: proinde lex illa ad bonum commune volentium intrare Religionem,annullauit omnes conditionessimiles appositas,& impeditiuas. Sic soluunt argumentum supra citati Doctores, maxime Comitolus est. quaest. isum. T,

Adde quod ingressiis iste in Ordinem Minorum non bstat, licet ordo ipse sit incapax haereditatis adeundae : posset enim iste professus illa incapacitate non

292쪽

Obstante, facere testamentum,& illud legatum sibi re-

lictum, per testamentum etiam relinquere ipsi Conuentui Fratrum Minorum per modum eleemosinae, cum talis eleemosinae non sit incapax, ut satis patet cxcap Exut.de verbor ignis in c. 8 Secundo soluitur idem primum argumentum, dicendo , quod per professionem monasticam illius professi, non fuit frustrata, vel impugnata intentio testatricis, ut iste estet clericus, & pro ipsius anima diceret primam misiam : cum enim intentio tellatricis fuerit, ut pro ipsius anima diceret primam millam, hanc intentionem potest implere iste professus in illa Religione in qua debet esse sacerdos , de in qua omnes sacerdotes primam millam dicunt pro quocunque Voluerint, ut est res certissima: SI praeterea piradictam primam missam dicet pro testatrice, in meliori statu caeteris paribus videlicet in statu Religioso, qui caeteris paribus est status persectior, quam status sacerdotas iacularis. Et potest tunc fieri argumentum a contrario sensu. Est axioma commune, quod cessante sine legis cessat lex, ut habetur in t . adigere. f. de iis . patr. Ergo a contrario sensu impleto fine legis impletur lux: et finis istius testatricis fuit,ut Bartholomeus cui reliquit legatum, primam missim pro ipsa celebraret: & hanc intentionem seu finem potest etiam hodie imploro in statu Religioso,ut patet:ergo per professionem monasticam non contradixit intentioni testatricis, nec pro inde ipsus legatum am: isit. Et confirmatur, quia existens Religiosus, & sacerdos in rigore loquendo se cytis ost Clericus,etiam in usu istius vocabuli C,

293쪽

stamento P. N. Franciscus loquens de suo socio fratre Sacerdote,ait:Semper volo habere Clericum, qui mihi faciat ossicium. Et Concit. Tridentinum fg. 23. cap. 16. de patres Religionis societatis Iesu, vocat Clericos societatis Iesu. Et adhuc confirmatur ex Pa-Dorm. super cap. I.ne Clerici, vel ε sonacrini m. r. ubi dicit,quod comine Clerici intelliguntur etiam Monachi in fauorabilibus , non vero in odiosis. Vide etiam eundem Panorm . in cap. de ZMoniasibin desintent. ex m. m. 2. & materia istius legati est fauor, ut patet; nrgo per Clericum potest,ac debet intelligi etiam Religiosus sacerdos. Confirmatur etiam quod mens testatricis volentis primam Missam pro se dici, non sit defraudata per professioirem istius qui primam Mis. Iam pro illa potest celebraretconfirmatiir hoc inquam ex cap.intelligentia. Ee verb.flignis.ubi dicitur : Luod inreuigentia dictorum ex causis eji a sumenda dicendi: qui 3 nonsermoni res,sed rei est sermo subiectu .Sic ibi. Vbi vides quod intelligentia cruusque dicti est coniicienda ex causis,ob quas illud fuit dictum: cum ergo istud legatum , vel verba quibus relictam fuit, fuerint dicta,& apposita ob hanc causam,ut testatrix habet pro anima sua primam Missam istius sacerdotis, & haec causa possit hodie impleri,& effectum sortiri, dicendum

omnino videtur , quod mens testatricis per istam pro-Κ1sionem fuit impleta, non vero fraudata. Videantur etiam ad hoc, quae dicit glossa ad citatum cap. intelli

gentia.ve .ex causis.

ψέ Ad secundum argumentum dico quod licet iste ii a Issius nondum haberet actu dominium istius legis, ' O polsessionem illius eo quod est et fi

potest quis testari de remmen poterat de illo testari, quia a habet ius proaimuma

294쪽

εe clarum,licet illius non habeat dominium,ut praxis quotidiana obseruat. Et tenet in terminis Lessus tom. ad uls.lo. a.dubio 2. num. II. & praxis obseruat: multi 'enim restantur , & tanquam legatum relinquunt id

quod Rex illis debet pro seruitiis Regi factis in nauigationibus, bellis, & similibus obsequiis: & illa quae

Rex pro seruiuis daturus est nondum habent in dominio,vel pollessione, sed soliam habent ius ad illa, de de hoc tute testantur quotidie. Et filius moriens si habec aetatem requisitam potest testari de legitima sibi

relicta a matre defuncta, cuius tamen legitimae non habebat domini una,vel possessionem eo quod esset filius tam ilias. Et confirmatur exemplo in electionibus-Nam electus ad aliquod ossicium,vel beneficium, an tequam confirmetur non habet postessionem illius ut patet: sed solum habet ius ad rem, ut possit confirmationem petere,& pro illo litigare. Et tamen poli' renunciare iuri quod habet ad tale beneficium, quae re nunciatio est quaedam donatio. Secundo respondetur ad idem secundum argumentum , negando quod iste

professus non habuerit dominium istius legati adue tit ij, imo dico quod statim a morte testatricis habui edominium istius legati, licet pater haberet usum laudium , eo quod ille ellet filius familias. Et quod filius- familias statim acquirat dominium legati aduentiti

Vivente patre tenent Sylvester citato ver. periculum

8c alii ab his citati,& est opinio communis. I o Ad confirmationem istius secundi argumentiqua dicitur filium familias non posse testari de peculios aduentitio, quale hoc fuit, omissis aliis solutionibus: Respondeo id intelligi, non posse de illo testari patre inuito, seu absque patris licentia:poterit autem si patea

295쪽

licentiam concedat. At in hoc casu pater dedit licen tiam , imo suasit lilio ut sic testaretur in fauorem uxo- iis propriar, & matris ipsi iis promentis. Potuit autem pater dare hanc licentiam filio renuncians iuri quod habebat ad usum fructum , vel dominium talis legati. Vidi ego meis oculis huius rei exemplum in quadam Moniali meae Prouinciae, quae ante profestionem carens patre S matre, habensque multa bona tempor lia de quibus pollet testati, habebat tamen quandam Aulam in Germania, quar de iure futura erat haeres

Novitiae, scripsit Novitia ad Auiam petens licentiam libere testandi. Auia misit illi renunciationem haeredititatis, & liberam licentiam testandi sigillo Imperatoris

in unitam ; testata est Novitia, dc omnia bona sua monasterio suo reliquit. Secundo respondetur ad eandem confirmationem, quod illius non potest testari de peculis aduentitio, quandiu est sub potestate p&tris,ut ait Lellius citatus in eodem argumento , Gr lib. eodem Cay. q.dnbio 3.num. 9.er I Q. at filius per ingressum Religionis, S per professionem liberatur a patria potestate, Vi cst communis Doctorum sententia , pro quo citat multa,& multos Sanchez 2.torn. 'Decalog.lib. S. cap. 3.

I r Ad tertium argumentum dico, potuisse hunc professum testari de isto legato, non obstante quod testatrix substituit illi sororem, ut legatum caperet in c. isti quod non esset C Iericus. Ad clausulam enim Clerici iam respondimus,non esse causam amittendi legatum. Quod vero attinet in particulari ad substitutionem factam in sorore: dico talem substitutionem non impedire. Probo primo ex verbis ipsius testatricis,qua in testamento sic fororem substiquit: Si Bartholomem

morimu stem antequam As Am uicist, capieι hoc legulum

296쪽

soror illius. At constat quod iste Bartholomeus nondum est mortuus,& adhuc debet missam dicere: ergo illius soror non habet ius ad tale legatum. Secundo dico,

quod illa substitutio sororis euanuit extincta est per ingressum Religionis , & professionem fratris tui Bartholo mei. Est auctor istius doctrinae Nauarrus lib. 3.consiliqntit.de testam. Un. 9. ubi ait, quod quidam iuuenis, quem quidam conlanguineus haeredem instituit, & per illius mortem eidem substituit certas puellas in piaedictus iuuenis intrauit Religionem, & bona sua in prosessione tradidit Religi ni: ait Nauarrus quod per illam professionem, & donationem exclusit puellas substitutas. Et licet iste professus hoc legatum non dederit Religioni, dedit illud per testament una validum,& pro causa pia: sicut enim si daret Religioni excluderet sororem substitutam; ita videtur quod illam potuerit excludere dans illud propriae matri quo est causa valde pia, maxime cum etiam in extinctione huius substitutionis per professum in Religione inte

ueniat etiam fauor Religionis Facit etiam omnino ad hoc quod tradit RodrigueZ tom. 2.M. Reg. 7 6l. 7 .aπί- . in cuius articuli titulo inquirens an certa substitutio' evanescat per ingressum Religionis, respondet eodemari. 4. g. aut non constat, dicens: quod si non constat de expressa mente testatoris , quod voluerit excluderemonasterium, tunc evanescit substitutio: Sc ait cum Bariolo , quod leges videntur velle extinguere hanc substitutionem in fauorem Religionis, id est in fauorem intrantium Religiones, ne scilicet deterriti eo quod viderent eorum bona deuentura ad substitutu nisi ipsi fierent Religios delisterent ab ingressu Religio-

rus,& impedirentur a vita contemplativa, quae est melior quam secularis activa. Id vero quod ait Rodrig. Α

297쪽

citat. f. Aut non constat, satis habet locum in hoe niastro casu: non enim constat de expressa mente testa tricis, quod voluerit excludere Bartholomeum a capiendo legato,& disponendo de illo per professionem cum qua futurus erat Clericus, & sacerdos primam missatra pro ipsa celebraturus in statu persectiori, qua sit Clericus saecularis. Facit denique quod Frater Ludovicus de Beba parto. Restons Moral. casu 36. quasi. Vtrum dos, seu legatum relictum alicui si nupserit, dcc. 4 fol. I 3 O .part. 2.21em absolute, & sine distinctione , ait substitutiones omnes, seu conditiones omnesa quae praebent impedimentum maioris boni, vel retrahunt a vita contemplativa eligenda, reprobari, & pro non adiectis haberi.Sic ille habet cit .loco fol. I 3I. concl. I .in princip. Vbi citat l. Titia si mi erit. de condit. ct demonset. apposivis. ubi legatum si non nupserit, habetur pro non adiecta conditione , & acquiritur legatum ab ingrediente Religionem , in fauorem Religionis 3 dc multa alia congerit usque a ol. Is a. ad hoc intentum.

Inter quae adducit i sunt persona. f.de Relig. ct simpfΘneri& cap. fin. de sentent. ct re iud.ubi dicitur, quod in dubio fauendum est Religioni; & omnia quae ibi dicitusque ad finem illius quaestionis, citans multa , inse uiunt ad praesens intentum. I 2 Ad quartum argumentum dico , quod licet hoc legatum relictum fuerit ad ordines sacros suscipiemdos, hoc tamen intentum non est sortitum effectum, quia non debet ordinari ad titulum illius patrimonij, sed ad titulum Religionis: & sic istud legatum est s iste Bartholomeus estet Clerk us saecularis sine ingres

lutum ab illo vinculo ne positi alienari, maxime quia Bartholomeus effectus Religiosus sacerdos habet aliu- de unde vivat,idest ex titulo Reliuionis. Adde, Quod si

298쪽

su Religionis, & alas haberet bona temporalia unde commode sustentaretur,posset alienare praedictum legatum ad cuius titulum suit ordinatus..Probat his Barboga iis suis remisonibus ad Tridentinum citato cap. a. de reform num. 2I. Et ratio clara ita dictat. Nam Tria dentinum ea de causa prohibuit Clericis alienare patrimonium ad cuius titulum sunt ordinati, ne postea cogantur mendicare, vel misere vivere non habentes unde vivant. ergo si habuerint sufficianter unde vivant poterunt alienare, quia cellante fine legis, cesssat lex cap. cim cessante.de appellat.

De quadam donatione facta uni Conuentui decerta possessione immotiti. QVidam vir,& uxor nobilissimi habentes hortum

paruulum, & certas domos humiles ad latus cuiusdam Conuentus D. P.. Francisci, cum estent illius deuotissimi Sc filios non haberent,& viderent in Conuentu non esse commodum locum pro curandis infirmis, moti pietate, ac deuotione, uterque simul unanimes in sapitulo eiusdem Conuentus erat enim anto. Concilium Trident. praesentibus omnibus fratribus, Notario publico,& licentia Regis, fecerunt ambo sequentem donationem Conventui de praedicto horto, de domibus positis ad latus Conuentus : In qua donatione postquam dixerunt se hortum, & domos donare in perpetuum post ipsorum mortem: manente usu- fructu invita apud donatores, subduntur haec verba in

299쪽

donatione a Rege confirmata: Et hoc cum tali intellemior intentione, quod ubi primum ille donator mortum fuerit, claudentur portae domormn patentes ad plateam piiblicam,2 siet in uitlιs domibus valetudinarium pro curandis Fratriabm Diago ense aria9 ad consolaιiomm Fratrum, eo quod valetudinarium quod modo habent, ita ustum ; or ut euntentur hostisalitates saecularium in ditiis domibuου sentien-

tui vicinis. Hactenus sunt verba donationis, cum aliis quae sorte postea citabuntur. Vortuis ambobus don toribus, Fratres sumpta polles Itone,portas domus versus plateam clauserunt, horto, ac domibus usi sunt l, bentes possessionem horti, domorum cum porta communi e Conuentu ad illum hortum, ac domos, sicut hodie extat manifestum vestigium. Transacto aliquo tempore, Fratres non aedificarunt valetudinarium in praedictis domibus, vel propter penuriam pecuniae, vel maioris obseruantiae causa,& fecerunt valetud ha, rium iri alio loco Cortuentus antiqui remotiore a platea. Haeredes donatorum litem mouerunt Conventui,

dicentes donatas domos amisiste, eo quod coditionem non impleuerint a donatore appositam, ut videlicet ibi aediscaretur valetudinarium. Sententia lata est per iudicem faecularem contra fratres,illisque ademptus est hortu S, ac domus donatae. Conuentus semper gemuit, sed prae inopia causam statim non est prosecutus. Post annos tandem sere sexaginta voluit iecuperare hortum, ac domos sibi donatas. Quaeruntur potis Iimum duo. Primo: an praedicti Fratres hortum , domus amiserint eo quod valetudinarium in illis domibus non aedificauerint. Secundo an post sexaginta annos a lata contra se sententia possint litem mouere pro restitutione in integrum tibi fa- Cienda. Et quoniam dicenda pro isto calu pollunt iu-

300쪽

uare ad alia multa dubia quotidiana soluenda pro legatis,ac donationibus quae sunt Religiosis,non piguit

laborem praesentem alium ere.

I Antequam respondeam ad principalia quaesita, praemitto, quod errauit iste Conuentus , & illius Fratres , si pro hac lite responderunt coram iudice sarculari, sicut suspicor mihi dictum fuisse) si enim coram

illo responderunt,errauerunt, quia in causa possessionis Conuentus, neque illi neque Syndicus Conuentus Minorum poterat respondere nisi coram suo conseruatore. Est expressa concessio Clementis VII. Dista Fratribus Minoribus in compendio , verbo procuratori seu Syndicus Minorum. g. vltimo , ubi Papa sic concedit Syndico: in nisi coram iudicibus constamatoribus do morum istarum, quarum ipsi Θndici, ct Procuratoresfkerint,de iustitia restondere teneantur. Sic ibi. Idem postea concessit amplius Gregorius XIII. Patribus Societatis Iesu in Bulla illis concessa circa creationem conserua

toris , qui illos dessendat, quam transcribit Rodrig.in suo Budario afol. 1 i 8.c. seqq.ubi multa illis circa hoc concedit, ut pollini illos tueri in rebus postellis, iuribus, S similibus. Et praeterea praxis est antiqua in om ni tribunali,quod Actor sequi debet forum rei. Cum ergo Fratres in hac lite fuerint rei, & possessione spoliati, haeredes litem mouentes super possesserio, litem

debebant mouere coram conseruatore ordinis, qui est iudex Apostolicus praedictorum Fratrum; non Vero coram iudice seculari. Quin addo, quod si coram

iudice sarculari lis suit agitata s sicut credo θ erit causa

principalis ad annullandam sententiam quouis tempore: quia sententia data a iudice incompetenti , nulla est: vi potest videri in toto titulo de soro competenti. a Quamuis ergo in catu Ira ceden re aliqua di xcri

mus Diuiti co by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION