Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

enim scandala oriri solent, sed non iurarunt se non diacturos quot suffragia data sunt fullano: imo iurarunt oppositum, videlicet se dicturoa fideliter quot cuique patri data sint suffragia in quo uis scrutinio : & hoc ipsum est quod ab illis hodie petitur, ut testificentur, quot suffragia data sint primo electo in primo scrutinio. Denique pro hoc videndus est RodrigueZ in ordine

iudiciario cap. 7. concuts II. Vbi citans multos , ait,

quod si iudex iuridice testem interroget de aliquo iam diffamato, tenetur iste testis dicere veritatem contra illum diffamatum, etiamsi ille antea iurauerit se illi , semper fore secretum seruaturum: quia tunc seruando secretum dit partem accusantem , quae amittit ius suum per illam taciturnitatem. Idem tenet Deirio lib. I AC s.fol. 3 18. ergo cum in hoc casu praesesia sit diffamatus de exclusione primi illius electi, de talis electus agat de sua laesione , tenentur tres scrutatores veritatem dicere,etiam si iurastent praesidi, se nunquam dicturos quot suffragia data fuerint huic primo electo: quod tamen illi non iurarunt: imo ex vi iuramenti tenebantur primum scrutinium publicare , dc dicere quot suffragia illi in eodem primo scrutinio data fuerint.

a Circa id tamen quod dixi in principio istius numeri,debere etiam tres scrutatores, si opus fuerit,exprimere qualitates illorum, qui pro primo electo su D fragia dederunt; obiicis Concilium Tridentinum fessa 1 .cap. 6. de Regul. ubi dicit, quod in Regularium electionibus dentur vota secreto , ita ut singulorum et 1gentium nomina nunquam publicentur: ergo hi tres scrutatores non possunt reuelare qualitates eligetium in primo scrutinio. Respondeo primo, me non dixisse posse reuelari nomina eligentium, .d qualitates: M

322쪽

hae qualitates poterunt reuelari in communi dicendo, Sanior pars sussi agata fuit pro illo,nomina interim reticendo. Secundo dico,quod si necessitas postulet, possent in hoc casu nomina eligentium reuelari, sine eo quod Concilio contradiceretur,& salua validitate electionis,Probo,quia Tridentinum ibi,eo fine iubet non publicari nomina eligentium quo omnia reEJe, ct sine fraude fiant: ergo cum hic finis Tridentini cesset in Loccasu, in quo electio prima ob fraudem non fuit publicata, e ibi non sit recte factum iuxta Canones,cessante hoc fine Tridentini,cellat illius dispositio, ut nomi Iaa non publicentur: imo oportet ut publicentur, quo omnia recte,&sine fraude fiant: quia publicando nomina , lites , &discordiae inter Religiosos ortae cessabunt.Et dispositio Concilij intelligitur quando electio pacifice fit,& sine fraude. Et in consequentia noto, quod licet Praeses capituli, post factum primum scrutinium, iuberetne tres illi scrutatores unquam reue larent, quot suffragia data fuerint illi primo patri excluso, adhuc praedicti scrutatores non tenerentur seruare secretum, sed tenerentur dicere veritatem, quia Vlgent omnia dicta in num. r. videlicet quia est praeiudicium tertii, cum omnibus ibidem dictis.

Ad hecundum quaesitum.

3 Α D secundum quaesitum dico, praedictum Prae-u L. iidem non potuisse tacere suffragia data in pri-- mo scrutinio praedicto patri in illo electo: nec poterat procedere ad aliud scrutinium,vel electionem, sed tenebatur scrutiniam, & electionem publicare, δίpraedictum sic electum confirmare,si alias non erat indignus. Constat hoc clare ex cap. quia propteri de ele L

323쪽

ubi datur forma essentialis procedendi in electione ubi Papa iubet, ut scrutatores recipientes vota, Ilia inscriptis redaela mox publicem in communi,& ibidem glos .

- .Mox ait, Incontinenti nullo acta contrario intermedio.

Et ibidem glossa,verbo, Sanior, ait, quod publicari statim scrutinium est de essentia electionis. Cum ergo sit

hoc ius commune, & nulli bi reuocatum, praedictus Praeses violauit clare i ρ commune , non publicandos arim primum scrutinium, imo interponendo actum Contrarium,videlicet secundum, dc tertium scrutiniu, per quae contrariauit primae electioni. Secundo ui Praeses non publicauit primum scrutinium,ex eo quia Cre.

didit electum in illo esse indignum,& proinde electio non valeret: dato quod estet indignus,non potuit Prς- sis illum non auditum excludere in silentio: sed debebat strutinium publicare, & tunc contra elechum formare processum, inquirens iuridice de culpis illius, Ob quas illum excludebat, & reputabat indignum. Probatur,quia est de iure naturali diuino, & humano,

Vt nemo condemnetur nili prius audiatur, & conuincatur: At excludere aliquem ab ossicio ad quod est electus, est illum condemnare in re grauissima: ergo non poterit ab illo excludi,nili prius culpae probentur, M audiatur. Et citatum capitulum quia propter, quando iubet ut scrutinium statim publicetur, non excipit, lnec distinguit, dummodo per illud scrutinium dignus eligatur: sed absolute, & sine distinctione iubet, ut scrutinium statim publicetur; quando vero lex non distinguit neque nos debemus distinguere, ut habetur in i Non iistingaemus isde Gracept. qui arbit.& 2.quaesi. s. cap.Cor fui se .Si vero in electione contingat eligi indignum , tunc prouidit Ecclesia vi raeses antequam confirmet electum, faciat summariam inquisitionem . de

324쪽

ge vita & sufficientia electi ut constet, si est indignus, vel dignus, in quo Ecclesia satis innuit quod nullus electus possit excludi ab ossicio in filentio antequam

iuridice probetur indignus. Textus ergo principalis qui iubet,ut praeses ante confirmationem faciat inquisitionem de vita ,& sussicientia electi est capitulum, nihil est.de elect. cum aliis textibus ibidem citatis tr glossa verbo, examinet,per quod satis constat velle Papam

ut electio statim publicetur siue eligatur dignus, siue

indignus: illaque publicata praeses examinet an electus sit indignus: non vero ut excludat illum in secreto, illum non audiendo ut se destendat: ali as daretur occasio , ut nullus pryses confirmaret nisi illum ami- Cum quem vellet: nam electis aliis non amicis, posset dicere scrutatoribus: iste electus non est dignus: non Publicemus scrutinium,procedatur ad aliud: quod esset maximum inconueniens & boni communis detrimentum. Tertio facio contra hunc praesidem hoc amgumentum. Si excludit illum patrem in silentio eo quod ellet indignus: ergo non potuit facere vltimam tertiam electionem istius qui nunc possidet cum istis ei Qem electoribus qui elegerant indignum in primo scrutinio: nam ipso facto quod elegerunt indignum in primo scrutinio, iam manserunt priuati iure eligendi

pro illa vice,ut expresse desinitur in eap. cum Uinto nien. de elees. ubi eligentes indignum priuantur iure

eligendi pro illa vice, & proinde electio ultima facta per hos eosdem electores priuatos iure eligendi fuit nulla,ut pote facta ab electoribus inhabilibus. Adde quod non est credibile quod primus pater electus in primo scrutinio, fuerit notorie indignus, si quidem fuit

electus a maiore parte capituli in concordia : Sc cum

non esset notorie indignus,necesse habuit praeses pro-

325쪽

hare summarie suam indignitatem , ut capitulo satiasi faceret i& faceret quod Canones supra citati praecipiunt. Quarto si iste pater primo electus erat quiden dignus,sed minus dignus alio, qui ibidem dabatur dignior ; neque tunc praeses poterat illum excludere eci quod esset minus dignus, nam praeses electionis tene tur confirmare electum,quem Icit esse minus dignum aliis,dum modb alias non sit indignus, sed dignus. Tenet expresse Couar. in Regula peccatum & AZor tom.

mol. Francum, qui addunt quid particulare pro hac opinione, quod omitto breuitatis gratia.Et confirmo, quia si praeses posset excludere, & non cofirmare alias dignum electum,sed minus dignum; pateret porta tri- sinitis litibus, ac discordiis in probationibus quis esset magis dignus, vel minus dignus,quas probationes, ites praxis electionum non admittit. 4 Probatur quinto quod id non potuerit facere pr ses istius electionis,nam Episcopus tenetur admittere praesentatum sibi a patrono habentem ius praesentan di,nisi Episcopus sciat,& probet,praesentatum esse in

dignum: & in hoc casu patroni non sussicit quod Episcopus dicat illum esse indignum, sed debet id proba

re, maxime si patronus instet ut admittat: habetur hoc sap.Artaldus 8. quaest. 3. 99. quast. 3. Cap. 2 unc vero. Quod a sortiori locum habebit in nostro casu, ubi toetum capitulum praesentauit praesidi patrem primo electum tanquam dignum, quod capitulum tantorum Patrum praesumitur rectius,& sanctius eligere,& pr sentare, quam praesentet unus tantum patronus saecu- Iaris:Ergo praedictus praeses non potuit suo tantum a bitrio relicere hunc patrem in primo scrutinio electu, α praesentatum credens quod esset indignus, vel mi-n

326쪽

fus dignus: sed id prius debuit probare, & publicare

ultimo, ultra alias probationes , quae possent adducti videantur Rod rigueZ iom. 2.qq. Reg. quaesi. FI. arr. Iaia per totum,ubi cum multis Doctoribus,& textibus, de rationibus probat essicaciter, quod praeses unius electionis , licet habeat mandatum Regis, non potesti ubere in publico ne dent sussi agia pro sullano, vel fullano,nisi prius praedicti fullani exclusi fuerint vocatii auditi,& conuicti de culpis lassicientibus ob quas mereantur priuari voce passiua, quam habent in illa electione.Ad quod intentum tria dicit.Primum est quod vocandi sunt prius illi exclusis ut respondeant, culpis

propter quas illos excludunt. Secundum est,quod capitulares non tenentur obedire censuris positis a praeside contra ordinem iuris proxime positum, de citan

do prius illo , qui debet excludi.Tertium est,quod eleinctio facta non plius auditis patribus exclusis, est electio nulla , vel saltem esse annullandam tamquam in ualidam, si hoc petatur ab interesse habentibus. Ulti ino per consequens dicit, quod si capitulares cessante scandalo)l neglecto illo mandato sic indebite excludente praedictos patres, legitime congregati eligant unum ex illis exclusis absque ordine posito , erit electio valida: Iam enim vocati sunt Canonice,& habene ius eligendi, & eligunt alias secundum formam iuris,lilla vero prohibitio, eligatur fullanus, est contra forinmam iuris. Addit Rod rigue 2,quod etiam si commissio Papalis huic prauidi concederet, ut suo arbitrio priua ret Religiosos, quos iudicaret priuandos, talis commissio intelligi debet seruato ordine iuris, id est citatasic audita parte. Pro quo citati. si quando Cod. de mos

caesiam.& alia .Ex quibus omnibus clare constat praedictum prauidem non potuisse excludere praedictum

327쪽

patrem in primo scrutinio electum , antequam illum citaret,& audiret ad obiecta respondentem.

Ad tertium. 3 Λ D tertium dico, quod iste pater in primo

Lx scrutinio electus, sed exclusus, si habuit pro se,ut dicitur maiorem partem suffragio tum habet ius ad prosequendam suam electionem,& petendam collationem osscij sibi adempti. Probo, quia electus canonice ante suam confirmationem ex vi solius electionis habet ius ad rem ', ut patet: at ius ad rem dat actionem , & ius petendi in iudicio id quod sibi debetur ratione iuris ad rem. Plenus est titulus de electione,& in decretalibus, & in 6. mille exemplis ibi positis multorum prosequentium appellationum ad P pam eo quod dicebant habere se ius ad talciofficium propter suffragia sibi in electionibus collata, vel in materia beneficiorum circa quae dicebant se ius habere : & quia res notissima est, & quotidie praehicata,

Unam vel alteram tantum probationem adducam. Quod ergo electus ante confirmationem ex vi solius electionis habeat ius ad rem,& ad petendam collationem ossicij, probatur per extrauagantem communem

quae incipit Sedes . postolica, ubi ait Papa, quod qui expectat beneficium , habet ius ad rem: & hoc ergo

fortiori dicendum erit de illo,qui est canonice electus ad beneficium Est etiam communis opinio doctorum, maxime AZorii tom. 2.Id.6.cap. Iq. Et probatur ex des, nitione Achionis:Nam secundum doetores communi

Σ .num. 7. Achio est potesta x obtinendi ab altero quod de iure debet, quocumque iure illud debeatur: & sicis actio,

328쪽

actio, seu ius agendi in iudicio, fundatur in obligatione, quam alius habet, ut mihi aliquid det. Electus ergo ante confirmationem habet actionem in iure,s up potestatem petendi in iudicio, quod sibi debetur ex titulo electionis canonicae, quia ibi lana datur obligatio ex parte praesidis,ut illum confirmet alias idoneum, ex vi iustitiae distributiva. Et confirmatur, quia ius canonicum aliquando concedit electo, vi ante confirmationem administret aliquas res Ecclesiae, ut patet in cap. indemnitatibus de ele l. in s.f.verum si & cap. Nihil est de elect. quod bene probat electum ante confirmationem habere iam ius ad rem , si quidem illi conceditueta unistratio aliqua quasi possessori.

Ad quartum.

6 D quartum dubium dico, quod ultima electio ultimi patris, qui hodie est in postessione offici, Prouincialatus, fuit electio nulla ipso facto, vel saltem annullanda per iudicem superiorem, si constiterie quod electus in primo scrutinio , dc exclusus habui e maiorem partem capituli pro se suffragantis. Probo primo, quia in ultima electione non est teruata forma capituli, o Aia propteri de eleel. in quo assignatur forma essentialis seruanda in electionibus. Quod vero in vltima hac electione non fuerit seruata forma in illo cap.tradita, patet primo, quia non fuit publicatum primum scrutinium sicut ibi textus mandat , imo proces sum fuit ad actu in contrarium , id est ad secundam, dc tertiam electionem contrarias primae. Secundo , quia vltima electio fuit facta no33 casiata prima electione, id est non iudicata prima pro nulla, cuius opposit mri

ibi Papa decernit. Tertio, quia ibi Papa postquam dil

329쪽

xit quod mox publicentur vota, subiungit: ut illi, qui

secus fecerint priuentur ea vice potestate eligendi. Vnde colligitur, quod ubi primum scrutinium nori fuit publicatum , contra illum textum, electores, Vel

saltem scrutatotes isti erant priuati, vel priuandi suffragio pro illa vice , sic ultima electio videtur nulla, vel annullanda. Adde quod post primam electionem canonice factam, non potuit procedi ad aliam, nisi prius prima electio declararetur nulla, ut statim

dicam. Et ptaeterea SuareZ in tom.d Legibin. lib. .c. 3I. 9 3 2 . tenet cum opinione communi, quod quando in actu non seruatur forma essentialis a iure assignata, actus non valet, ut multis ibidem probat: at forma

tradita in illo capite quia propter, & in hoc casu non seruata, est sorma essentialis electionum, ut in citato capite ait glosia vesi sanior: ergo ista ultima elochio fuit nulla ob tot desectus contra citatam sormam essentialem electionum in dicto cap.quia propter. Secundo principaliter probo nullitatem ultimae electiosis, argumento iam supra tacto: nam si Praeses istum patrem primo electum exclusit tanquam indignum, iam isti electores erant inhabiles ad eligendum in ultima electione, eo quod eligentes indignum in prima, priruati furit suffragio, iuxta citatum capitulum cum Uin-romensis.& proinde ultima electio 'facta est per inhabiles ad eligendum , de ex consequenti est nulla, vel annullanda. Tertio, quia in ultima electione in qua fuit electus pater, qui hodie est in postessione, defuit cou- sensus liber electorum : At electio sine consensu libero electorum,est nulla,ut patet, ergo ultima electio fuit nulla. Minor ,Δ consequentia patent. Probatur maior, quod scilicet in tertia clectione defuerit consensus liber electorum, idque ex duobus principiis.

Primum

330쪽

Primum est , quoniam in tertia electione interuenit dolus ut patet , cu simul interuenit error: Dolus quide ex parte Praesidi , qui non publicando primum scrutinium voluit intelligi non elle factam electionem, in quo datus est dolus ipsius, & scrutatorum: Interuenit

Etiam error ex parte electorum, qui crediderunt non

est e factam validam , ut mox dicam. Et prius probo clare interuenisse dolum,quia dolus definitur esse executionem solertiae, dicendo, vel faciendo aliquid, ut aliquis decipiatur. Sic definit Reginaldus ex Doctor,bus communiteritom. 2. lib. 2 3. num. III. quod in isto

casu contigit: nam Praeses, & scrutatores facto primo scrutinio, eoque non publicato, significarunt electionem non esse factam, quo electores possent proced re ad secundam electionem, & proinde dolo decepti sunt. Quod vero consensus dolo extortus nullus sit,est communis sententia Doctorum, maxime D.Thomae

tem in hoc casu fuit antecedens , dc dedit causam viti- electioni nam si electores scirent esse iam factam validam electionem in primo scrutinio, nullo modo

procederent ad tertium: ergo in ultima electione interuenit dolus tollens liberum consensum, & proinde fuit nulla. Quod vero etiam intercesserit error in ter. tia electione, probo, quia error datur quando quis putat unum pro alio,vt habetur in Extrauag.Pm setorumdam. Ioann. XXII. de verb. signisicat. paulo post initium, cum glossa ibidem, ver b. Errauisse. Hi autem electores in ultima electione cogitauerunt unum pro alio, videlicet putauerunt non elIe factam validam electionem in primo scrutinio, cum tamen valide facta

esset, & aliter se habebat quam quod illi putabant :ex-

SEARCH

MENU NAVIGATION