Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

quamuis etiam sint necessariae pro sustentatione corin Porum , excedit tamen officium lectoris ratione o

supationis , fere sicut ossicium Mariae fuit antepositum officio Marthar. Certe Pater noster Beatus Fracis cus in suo testamento de Theologis sic mandauit. Et omnes Theologos,& qui ministrant nobis sanctissima verba diuina debemus honorare,& venerari, sicut eos qui ministrant nobis spiritum & vitam. Sic ille. Si autem ille hanc venerationem exhibendam censuit Theologis ordinariis, maiorem utique censeret, exhibendam Magistris Theologorum. Si vero idem Pater noster Franciscus rogaretur de ossicio commissarii curiae non dubito Histe responsurum nolle se ut tale e L.

set in ordine officium, prout sua erat rerum tempora lium abdicatio,& contemptus.

o Ex duobus textibus hucusque explicatis colligitur,causam praecipuam ob quam principes possint ac debeant priuilegium aliquibus personis concedere, esse, si multum laborauerint, Eu Reipublicae obsequia

praestiterint; quae causa mouit multos Summos Pontifices ad concedenda multa priuilegia Religionibus: qualis inter alios fuit Pius V. in ea sua Bulla, quae incipit : Etsi mendicantium, in cuius prooemio praemittens causam ob quam ordinibus Mendicantibus multa ibi priuilegia illis concedit,hanc eta ait.Sedulum in Ecclesia Dei quotidie non cessant exhibere famulatum. Cum ergo lector Theologus in Ecclesia Dei maiorem,ac me liorem famulatum exhibeat,videtur quod maiori priuilegio decorandus sit.Aliud motivum adhuc occurrit vilector Theologus magis honorandus sit, videlicet quia in Religione antiquius ossiciu est lectoris Theologi,quam Commissarij curiae I probatur hoc ex cap.

eum in tua.de consuetudine is 6. ubi Papa ait in textu,

quod

352쪽

quod vacante aliqua praebenda, possint antiquiores Canonici illam eligere & acceptare : ubi glosia verbo Antiquiores, ait quod isti antiquiores sunt non aetate, sed tempore quo in Ecclesia militauerint, de citat ibi glosia ad hoc alios textus. At constat quod in Religione antiquius officium est lector Theologus, quam Cε- missarius curiae. Nam lectores Theologi a principio Ordinis caeperunt, utpote Sanctus Antonius de Padua. D Bonaventura, & caeteri semper subsequentes : ossiocium vero commisiarij curiae nuper incaepit. Itaque iuxta ius canonicum , & ciuile, lector Theologus h dibet pro se tria ista motiua , propter quae praeferri debeat, videlicet: habere officium magis honorabile, do plus laboriosum,& antiquius quam iit officium comiamis Larij curiae. Ii Ultimo probo quod etiam per nostra statuta generalia lector Theologus praecedere debeat Commisi sarium curiae quoad consciIum, seu locum. Et primo videatur statutum generale Segoviense, in titulo De

praecedentia,ubi assignantu loca seisionis,quae qtrisque Religiosus habere debet in sua pso uincia. Vbi postquam assignat locum Prouincialibus actualibus, & illis qui fuerunt Prouinciales, ac Diffinitores in s. Deinde sedebit.ait, quod post lectores iubilatos, sedebit primus lector sacrae Theologiae, alij autem lectores, &C. Itaque iubet, ut post Dissi nitores sedeant statim lectores iubilati,& hos proxime sequatur lector primarius

Theologiae: De Commissario a9tem curiae, nec Verbum facit, neque illi locum assignat in toto illo titulowe praecedentia: tu bene nouerat capitulum generale es Ie multos Commissarios curiae nationales in prouin

ciis Hispaniae, & nulli eorum locum sessionis adignat. Qilod si dicas eis in quavis prouincia locum non assi

353쪽

gnasse,eo quod iam assignauerat in alio titulo particu-hui , De commissario curiae residente,&c. de quo iam supra egimus. Dico iam supra manere hoc punctum abunde discuitum, & probatum quod in illo statuto , nori comprehenduntur Commiliari j curiae particulares,

sed solus ille principalis qui residet in curia in qua residet persona Regis. κra Pro solutione argumentorum in principio adductorum pro parte contraria, suppono primo ex Suar. rem. de legibus lib. 6. cap. I. quod triplex est declaratio alicuius legis. Prima authentica: secunda usualis: tertia

doctrinalis. Authantica es: quae fit ab ipso legisatore. qui condidit legem,ut dicitur in l. vltima, C.de leg. ubi ait Imperator, quod declarare legem pertinet tantum ad conditorem legis :& haec prima declaratio dicitur authentica, quia facta per ipsum legislatorem, habet vim legis pro futuro tempore, quod non habet secun- da, neque tertia declaratio , de quibus statim dico. Secunda declaratio legis dicitur usualis, & est illa, quam

usus de consuetudo introducit in obseruatione legis, iuxta cap. cum dilestia. de consuetudine. & iuxta dictum Commune, quod consuetudo est optima legum interpres. Terria declaratio legis dicitur doctrinalis,&est illa, quam varii Doctores afferunt in suis libris pro intelligenda aliqua lege iuxta proprium intellectum ipsius explicantis.1 3 Secundo suppono , quod circa vim,quam habet

consuetudo ad faciendam legem, dicunt textus & Doctores multa & varia: ex quibus selectiora in summa colligens,dico sequentia, quae magis faciunt ad intentum. Primum est, quod ut consuetudo obliget , dc habeat vim legis, debet habere ad minus decem annos sine interruptione. Suarea tom. de legibus.bb. 7 .c. f. I S.

354쪽

a num. 4. citans Mol. & alios. ut isti decem anni dieantur sine interruptione , tenet idem SuareZ eodem lib. cap. D. m. .m medio. Debet etiam haec consuetudo esse praescripta,teste Suareet loco proxime citato,&Lesso lib. 1.de iust. p. 6.dub. I .f. Nec obstat. Ubi ait, quod ut consuetudo sit praescripta,requiritur ut detur .

bona fides in subditis: & ad hanc bonam fide requiritur possesito pacifica sine lite: sic enim petit ratio praescriptionis, ut Doctores tradunt communiter. Secundum est, quod per legem uniuersalem latam pro tota Ecclesia non derogantur consuetudines particulares prouinciarum,nisi lex illud exprimat. Suare Elib. 7. deleg.cap. IO.a nmn.9. & communis Doctorum , & habetur in cap. I. de constit. Tertium, licet una conluetudo

antiqua possit derogari per aliam consuetudinem contrariam posteriorem, ad hoc tamen requiritur, ut subsequens consuetudo contraria sit praescripta modo proxime exposito. in prima conditione :& praeterea non sufficiunt unus,vel plures actus contrarij, sed re quiritur quod sit praetcripta,vel sufficiens ad reuocandam legem: glossa a. in I. Remo I 66. F. 2Regul. iuri Hostiens N Rochus,quos citat, & sequitur SuareZ citato cap. 2Ο- num. 2Ο. Quartum est,quod licet aliqua consuetudo no sit praescripta tempore debito, si tamen est consuetudo rationabilis, non tollitur per lege generalem publicatam si non exprimat derogationem eonsuetudinum. SuareZ citato cap. et O. a mim. I I. maximenum. I 2.in fine; & assignat rationem, quia populus habet quoddam ius, ut non cogatur mutare talem consuetudinem , cui non videtur derogare princeps, niti illud exprimat:& hoc colligitur ex cap.I.de constit.

355쪽

Solutio argumeMtorrem , quae posita Iuno

in principio. ' 4. fi D primum igitur argumentum in Opposr-j x tum , quatenus ait statutum generale Sego utense citatum, dare commissariis curiae particularibus,& nationalibus praecedentiam illam , de qua agit Praedictum statutum, negandum est hoc illis ibidem concedi ut 1atis clare, Sc essicaciter probatum manen ia praecedentibus: sed solum illa praecedentia conceisitur commis Iario curiae Regiae, in qua residet persona Regis. Quatenus vero secunda pars argumenti ait S c deci asse R.P.Generalem intelligendum esse praei ictum statutum. Respondeo per sicquentes solationes. Prima est, quod illa sua declaratio non fuit au-ιheotica,ut faciat legem iuxta dicta ni M. I 1. Nam declaratio quae debet habere vim legis debet feri ab ipso conditore legis, ut ibi diximus: at solus P. Gene' ratis non fuit conditor illius statuti, sed totum capitulum generale cum ipso P. Generali, solus enim P. Generatis non potest condere statutum, sed poterit fatacere mandatum suo latum tempore duraturum opor- tria tergo si pr&dicta declaratio habitura esset vim te gis, ut fieret a cap:tulo generali cum ipso Patre Gene xali, quia ex capitulo generali cum ipso Patre Genera si conflatur unus legistitos, qui possit condere legem,& illam declarare authentice. Secunda solutio est, quod quando praedictus R. P. Generalis declarauit praedictum statutuna dans praecedentiam allegatam a Commissario curiae, R. P. Generalis nesciebat quod in Prouisicia osset contraria consuetudo , sicut de facto sutile ottenditur per testificationem tanto Fum patrum Proiiiiicialium, ac Dissi nitorum prouinciae,de quo su

356쪽

pra. Quam consiletudinem si R. P. sciret, omnino talem praecedentiam non concederet, ut credendum ethde sua rectitudine, & integritate , maxime cum idem R. P. Generalis, ante, vel postea scripserio ad Prouincialem de eadem materia conlulentem,ut in hoc,prouinciae consuetudo seruaretur, ut supra diaetum fuit. Tertia solutio est quod quando R. P. Generalis locum illum concessit dicho commisiacio curiae , id secit ore te mas in suo cubiculo, poterat non aduertere quod statutum generale Segoviae titulo de praecedemia supra citato astigia ad locum lectori primario Theologiae statim post lectores iubiliatos : si enim hoc aduerteret, non daret talem locum commissario curiae, cum idem numero locus dari non possit duobus: neque credendum sit voluisse P. Generalem locum auster re lectori primario, eidem per generale statutum assigna, tum,iiiii illud vellet facere de potentia absoluta, quod non fecit, neque expressit: & ex consequenti secudum. statutum , quod lector primarius sedeat mox post lectores iubilatos , manet in suo vigore, Sc illa sum. Et quod potuerit p. R. Generalis id non aduertere , non

est culpa, vel defiectus in illo, nam in cap. praeterea di La 3.iuncta ibi glossa,dicitur quod Papa Nicolaus dixit,

non te recordari, quod aliquis Papa antecessor aliquid decreuerit luper certa re , de qua ibi: δί tamen glosta ibidem verbo, Fallat, dicit quod Papa Leo illius aute-cellor illud decreuerat: Et non aduertit Pap. Nicol. in lege facta. Et multo minus mirandum est quod R. P. Generalistion aduerterit in statuto secundo facto, de quo agimus;nam si aduerteret non concederet. Qua ta solutio est , quod ii P. Generalis lciret de consuetudine prouinciae supra citata, per quam lector primarius praecedit coministarium curiae, non faceἱet tale in

357쪽

scincessionem, vel declarationem contra consuetudi-φζm praescriptam,& in praeiudicium lectoris primarij. F Iam ut dixi in praecedentibus neque princepS concC-dit priuilegiu cum praeiudicio terti j , qui rus iam quaesitum habebat: neque lex uniuersalis promulgata tollit consuetudines, & hic P. R. Generalis, neque promulgauit legem dando pro tuc locum illuna commis sario,neque expressit se velle derogare consuetudini. I s Ad secundum argumentum negandum est quod

pro commisiario curiae in hac materia sit consuetudo fauorabilis, imo est consuetueto in Contrarium , Ut patet ex illo testimonio prouincialium, ae diffinitorum Prouinciae,cui potius standum est,quam uni, vel alteri particulari testi inonio priuatorum. Praeterea vi doquae supra diximus m . i s . quot debeant concurrere

ut una consuetudo sit praescripta, & possit aliam consuetudinem tollere: Testimonium enim illud prouincialium , ac diffinitorum testificatur de tempore antiquiorein de semper quasi: &ilha consuetudo , ut lector primarius praeseratur commissario curiae est magis rationabilis, quam opposita, ut probauimus, Vnde

consuetudo noua tam paucorum annorum , & minus

rationabilis pro commissario curiae non potest derogare alteri antiquiori, & magis rationabili pro lectore primario. Ad id quod allegatur eode 1 .argum . quod in prouincia antiquiore istius regni est consuetudo quod semper commissarius praecessit lectorem primarium quoad locum. Respondeo, transeat; sed illud non concludit ita seruandum este in ista, & in aliis pro uriacus

in quibus viget consuetudo contraria. Non enim est obligatio ut consuetudines particulares Vni Vs prouinciae seruentur in alia, quando de talibus consuetudinI-ibus nondatur lex uniuersalis: de quo mille possunt a ferri

358쪽

ferri exempla in variis prouinciis ordinis P. N. Francisci; quarum multae particulare u habent certas Coninsuetudines quae non seruantur in aliis. Quod confirmatur exemplo Ecclesiae catholica nam in diuersis iegnis, & prouinciis multae Ecclesiae particulares seruae suas consuetudines, quae tamen non obligant in aliis Ecclesiis. Et pater R. Generalis ut supra vidimus hac de re consultus respondit ut seruaretur consuetudo illius prouinciae. Et hoc confirmo ex cap. his sancta, de cap. Mouit dist. ra. ubi Papa iubet quod seruetur donsuetudo cuiusque Ecclesiae, & quod non obligat ut consuetudo seruata Romae obliget in aliis Ecclesiis. I 6 Ad tertium argumentum , quidquid sit de ante

cedente neganda est consequentia:non enim valet habet volsi in capitulo: ergo praecedit in loco.Non valet, quia ut dicunt Iurisbe, a separatis non fit illatio: sunt autem valde separata, dare suffragium in capitulo, ω prςcedere in loco. probo euidenter duobus exeinplla naeodem ordine Minorum. Primum est patres qui fue-.runt olim prouinciales non habent hodie votum in capitulo,& tamen quoad locum praecedunt,& praeseruntur omnibus, etiam dimitoribus prouinciae. Secundum exemplum;Visitatores prouinciarum missi a Praelatis generalibus, non habent votum in capitulo pio uinciali, & tame quoad locum praeseruntur omDibus fratribus illius prouinci .Sic ergo, licet lector primarius non habeat votum in capitulo,tamen extra campitulum poterit quoad locum praecedere commissarium curiae habentem votum in capitulo.Tertium adhuc exemplum sit:quando quis in ordine priuatur voce activa,& passiva manet priuatus voto, Vt patet , dctamen non priuatur praecedentia loci,ut patet : ac pro

inde iunt valde ser lata habere votum in capitulo , N

359쪽

x Et quidem, quod oporteat nouum incipere Novitiatum,tria pollunt persuadere: primum est, quia statutum ordinis Minorum Segoviente in Latinis iit. . IVolubiu, ibi dicit quod annus nouitiatus sit continuus ait quod si Nouuius ex aliqua caula exeat a Conuentu cum habitu, vel fine illo, non computetur ei tempus nouitiatus ; sed illum postea denuo incipiat. Secundo quia iste Nouitius dimittens habitum Religionis videtur renunci alle iuri quod habebat ad nouitiatum, &professionem: fecit enim actum contrarium, dc periolum factum potest aliquis renunciare , ut omne S Iu rillae admittunt. Tertio,quia Concilium Trid sis as, cap. I 6. de Regular. praecipit, ut εxpleto anno nouitiatus, Novitii aut admittantur ad professionem, si habib. les inuenti fuerint, aut expellantur: ille vero post cxpletum annum cum dimidio quo stetit in probatione, non est inuentus habilis per informationes: ergo de buit expelli. Si vero fuit expulsus, non potest admitti ad pro sessionem absque notio nouitiatu. Et quamuis papa Clemens VIII.teste Qua ranta,in19o Buliano .eter Monasterii m. in sine almorum Clement. VIII. dispen- . 1,uit quod existente causa , vel impedimento , postent praelati dilatare professionem Nouit ij sex menses vltra annum Iro uitiatus,vsque diim cestaret impedime factum; iste Nouitius iam excessit lex menses ultra annum,& iudex inferior non potest chspensare ia: tera. mino temporis praefixo a Superiore. λ His non obstantibus, sub celasura dixi potuisse talem Nouitiis in statim in Porthigallia emitter validani professionem sine nouo Mino nouitiatus. Et antequam rationes pro ista conclusione adducam, do exemplum vitium. luci l de facto in praesenti existit in hoc Regia , in quod .i. Conuentu Momasium sauciat Clara . . i

360쪽

tum, imo illum continuum peregit, & sex menses vltra continuos. Unde statutum specificat de Nouitio exeunte in anno nouitiatus, iste autem non exiuit in anno nouitiatus, sed post annum ac dimidium explerumυ & continuulia, illum nolentem exuerunt habitu Religioso. Neque item obstant verba eiusdem statuti dicentia, quod Nouitius statim finito anno probationis,vel admittatur,vel expellatur: haec enim sunt verba Concilii Tridentini, & patiuntur suas declarationes,Vt iam carpimus dicere amplius dicemus in solutione ad tertium argumentum in contrarium.

4 Ad secundum argumentum dico,hunc Nouitium per dimissionem habitus Religiosi factam modo praedicto non renunciasse iuri quod habebat ad proseisionem: non enim habitum dimisit sponte, & voluntarit , neque cum animo renunciandi, sed fecit inuitus ex praecepto piae lati, ut patet , Ut autem renunciatio valida sit, requiritur omnino quod sit voluntaria, non coacta. Sufficiat unum capitulum iuris, quod est cap. super hoc.de rem vi. ubi Papa iubet,quod si inueniatur quendam,de quo ibi, renunciasse non sponte,restituatur.Et addit Papa hanc rationem prudentissimam:quia

scilicet difficile credi potest aliquem voluntarie re nunciare beneficio pingui, anxie acquisito, & unde pendebat ipsius sustentatio. Quod in hoc Nouitio habet locum: non enim de illo credendum est renunciasse voluntarie professioni propter quam seruiuit in

nouitiatu integro anno cum dimidio, tolerando labores nouitiatus, & Vnde pendebat remedium suae vitae spiritualis, & corporalis. Vide glosi supra citat. proxime cap. ubi multa dicit de renunciatione spontanea, r/M. Resignationis. Secundo probo exemplo omnino

simili: nam quando Clericus pur dimit sonem habi-Y . s

SEARCH

MENU NAVIGATION