Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

go interuenit error ex parte. electorum causatus a Prς- side,& scrutatoribus: & Doctores communiter dictit, quod error causatur a dolo. Quod autem error tollat consensum liberum,quando dolus,& error est antec dens,& dat causam actui,est communis opinio, quam recitat Sanchez lib.7.de matri n.di ' I 8 .num. 4. & aliorum , qui agunt de impedimento erroris dirimente

matrimonium .Et probatur,quia errans non consentit,ff.de iudiciis. Consensisse. Et ἁe iurisdict.omniam iud. l. si per errorem, & per alia quae citat glossa in Extrauag. quia nonnunquam.de verb.signis Ioan XXII.& in diti LSi per errorem,dicitur, quod habens errorem,non habet potestatem liberam,ut libere dicatur agere. At ele. chores isti in ultima electione nesciebant bene esIeelectum hunc patrem in primo scrutinio, ergo non habuerunt liberam potestatem ut libere agerent, Velut libere eligerent. Vide etiam glossam in cap statutura

de pracbend. st dignit .in 6. ver.Numerandum,ubi ad hoc congrue loquitur. Adde exemplum communiter receptum, quod faciens professionem cum impedimen to annullativo professionis,si impedimentum ignorat,& postea illud sciens non profitetur denuo, non Valet pro sessio, ut omnes fatentur, idque ex desectu consensus liberi nati ab errore. Et possent alia exempla

tradi.

7 Probatur tertio principaliter, quod ultima electio fuerit uulla: nam ultima electio fuit facta post prima, non cassata eadem prima electione, sed talis electio in

iure non valet, debet enim prius iudicari de prima, quam procedatur ad secundam , debetque cassari prima per iudicem cum prolatione sententiae, cap. cum Vistonienses,deeleci. & gloll. in Extrauag. commvn. deum dclegati,cap.Sedes Apostolica.ver.Executor*S,in me . dio

332쪽

disgis s. ubi dicitur, quod quando prima electio fuit

nulla, &causa nullitatis est notoria, tunc pollet fieri secunda electio non castata prima, videlicet per sententiam. Et citat ad hoc cap. -uditis. de elect. Ergo a contrario sensu, cum iste pater primo electus, & exclusus, non esset notorie indignus, illius electio non erat notorie nulla, ac proinde illius electione non caΩsata per sententiam, non potuit procedi ad aliam electionem , quia electores non poterant recedere a primo electo sine iusta causa, quae hic data non fuit. Facit

pro hoc etiam cap .in causis. de elect. & cap. inter canoniacos.& alia quae citat gloss in cap .cum non ignores.de pra-bend. O dignit. veri consenserint. & ver. Cum res esserintegra:ubi dicit quod capitulum non poterat reuoc re consensum datum in una electione: & citat ad hoc

Regul. iuris in G. dicentem: quod semel placuit, amplius displicere non potest. Cum ergo prima electio de patre excluso non fuerit nulla, ut supponimus, neque cassata per sententiam,sequitur, quod ultima electio facta post primam non valuit :& hoc maxime eum iste pater exclusus statim appellauerit cognito errore, & ante confirmationem ultimi. Nam electio facta post appellationem non valet, ut passim dicitur in iure: tum quia impedito , qualis est ignorans, non currit tempus, & iuxta textus supra citatos, is qui umscit, non habet potestatem liberam agendi, ut inter alios tradit Sancheg lib.7. de a Matrim. dio 37. a mi I9.cum multis aliis quae ibi citat, & tradit ad praesens

intentum.

8 Secunda pars istius conclusionis, quod scilicet si

ista electio non est ipso iure nulla,est saltem annullanda per iudicem,est de mente Rodrigduris citat. urt. I 2.

g. Ad tertium. ubi ait quod electio facta exclusi illo

333쪽

modo a nobis supra explicato, est annullanda a iudicea&in hoc casu currit eadem omnino ratio. Secundo probo a simili inam si unus elector contemptus, Mnon vocatus ad electionem,potest illam facere annullari, ex eo tantum, quia sine culpa priuatus est voce activa, ut habetur cap. In Genesi.de Ae Lad . & glossa Cap quia propteride elect. a fortiori poterit hic pater primo electus, & exclusus, & Contemptus agere, Ut electio ultima annulletur , cum sibi sit ademptum ius adtem ex suffragiis sibi datis a maiori parte capituli,& sit priuatus hoc iure sine aliqua culpa sibi obiecta: maius cisim ius habuit iste pater ad ossicium sibi iniuste denegatum , quam habet simplex elector, ut vocetur ad electionem. Et probatur adhuc ex cap. Dilect- de ele-Ltione ubi quidam electus iam confirmatus,iubetur ab ossicio delici si inueniatur desectum intercessisse in electione: Sc iubetur electio annullari inuento tali desectu, quod scilicet non habuerit suffragia sufficientia in electione: at multo maior videtur ratio,Vt electio ista ultima irriretur, si constet quod primo electus habuit suffragii sufficientia, & quod datus sit dolus, MError in ultima electione: δc quod non sit publicatum primum scrutinium, quae sunt nullitates clarae contra

Lot textus supra citatos. ,

Ad quintum dubiam. . '' Α D quintum dubium, dico, quod officiunt II. Prouincialatus debet restitui illi patri qui primo fuit electus,& exclusus, si habuit pro se in primo scrutinio suffragia maioris partis capituli. Haec satis probata manet iupradictis : si enim in ultima electione non est seruatus ordo iuris: si item defuit consensus

334쪽

sensus electorum propter dolum,& errorem; si sactum praeiudicium patri primo electo, & excluso habenti ius ad rem,& ille appellauit,& denuo instat pro sequendo ius suum,urgent haec omnia,ut ostensa nullitata ultimae electionis restituatur primo electo id quod sibi contra ius ademptum est. Neq; obstat quod vitimus electus habeat iam possessionem, ut illa non debeat spoliari: non obitat, quia iniusta pollessio non est possessio,vt habetur i4. 'tiaep., .cap.quid dicam. Ubi in fine dicitur. Omne quod male possidetur alienum es. At vero pater ultimo electus male possidet, ob tot praedicta,ac proinde possidet alienum, proinde restituendum.Adde quod ista possessio non fuit pacifica, si quidem statim appellatum fuit ante illam, vel statim post illam. Vide quia Doctores tradunt de posset re malae fidei , quae applicari possint ad hunc casum. Secundo principaliter probatur ex multis exemplis cotentis in iure canonico, titulo de electione.in decretalibus,cr is 6. ubi Papa iubet aliquos delici ab ossicio iam obtenso per confirmationem superioris , idque ob deflectum praecedentem in assecutione illius ossicij. Sufficiat tria capitula iuris ad hoc citare. Primum est capitulum quodsicutide elect. Ubi Papa iubet auferri ossicium a iam confirmato per superiorem, si praecessit deflectus.

Secundum sit,capitulum cum diledius de elin. citatum m. 8. proxime praecedente. Tertium sit capitulum cum inter canonicos. de eleci. in quibus omnibus electio iam confirmata retractari praecipitur, cum confirmati

iam estent in quasipossessione, dummod a probaretur quod praecesserit causa nullitatis sitfficiens ad illamannullandam. Cum ergo in hoc casu tot cause nullitatem inducentes visae, & probatae sint, videtur quod possit, ac debeat ultima electio declarari nulla: eaquς

335쪽

sic declarata,& iniusto possessore amoto, restituendus sit primo electus, cui iniuste ossicium debitum fuit

ademptum.

De quadam praecedentia inter duos graues Religiosos.

Nicquam hunc casum proponam, & propter

alios similes de eadem materia infra proponendos pro secularium haec forte legentium monitione D emitto, non debere saeculares scandalizari, si viderint Religiosos agere lites super praecedentiis quoad locum, honorem,& similia. Non enim hoc est signum vel nota ambitionis , si recte, ac debite praetendatur, cum omnes Religiones pro remuneratione obsequioram,senectutis, litteraturae, & similibus assignare so- Ieant certis patribus certa loca,praeeminentias, & honores. Habent in hoc fundamentum sumptum ex D. Paulo,qui ad Rom. r 2. contulit. Honore inuicem praus Hentes. Et Ecclesia Catholica in celebratione Conciliorum habet designata loca, & assignatum ordinem, iuxta quem Cardinales , Episcopi, & Abbates sedere debent iuxta suas qualitates,& antiquitates, ut in par tieulati deciditur in sapitul.vit. I ' Aistinct. & cap. 0 sieopomm.74 Ast.& plura Zerola I. pars praxis Eces ver Concilium. f. Ad quartum. ct 1. Pari eiusE. praxu.mer. Sedere. Et alij Doctores multa dicunt collecta ex iure: & praxis Ecclesiae abseruat quod in pictura Coeis

ne Domini Nostri Iesu Christi ab uno latere imme- , diate

336쪽

diate Christi ponitur D. Petrus, ab altero D. Ioannes Euangelista, ut digniores. Deinde alii suo ordine, ultimo IudaS.

Hoc posito, in quadam Religione in celebratione Capituli, quidam Religiosus grauis habens merita ut pollet ellia Prouincialis s vocemus hunc claritatis gratia Petrum) certo respectu ductus, cessit iuri quod habebat, ut pro illo in illo Capitulo suffragia darentur, unde resultadit magna pax, & quies Capituli. Praeses

Capituli renunciationem, vel cessione talem nimium aestimans,& gratificare volens, huic Petro statim concessit certum priuilegium, quod vocatur in illo Ordine , Patris prouinciae,quod priuilegium habet praecedentiam quoad locum,& alia:& istud priuilegium habent etiam in illo Ordine patres illi, qui fuerunt Prouinciales: hac lege, ut illi Patres prouinciae inter se

ipsos seruent etiam ,& habeant hanc praecedentiam iuxta suam antiquitatem a die qua fuerunt eleehi in Prouinciales. In eodem Capitulo Prouinciali electus est Iuannes in Prouincialem , quo ossicio expleto post tres annos,mansit cum priuilegio Patris prouinciae,sicut caeteri. Petrus qui fuerat factas Pater prouinciae ex

priuilegio, confirmauit illud per collectorem Apostolicum istius Regni, per quod illi concessit, ut praedicto priuilegio gauderet in omnibus, & per omnia sicut caeteri Patres qui fuerunt veri Prouinciales. Expleto triennio prouincialatus Ioannis, Petrus allegauit quod deberet in loco,& caeteris praeeminentiis praecedere Ioannem, eo quod Patex prouinciae factus,& declaratus fuerit de consensu Capituli antequam Ioannes eligeretur in Prouincialem, & sic esset Pater prouinciae antiquior Ioanne.

a Qu*situm fuit an praedictus Petrus factus Pater

337쪽

prouinciae per priuilegium Praelati ordinis, & postea

confirmatum per Collectorem Apostolicum Regni,

ac denique confirmatum postea per Romanum Pontificem,debeat praecedere in loco, re caeteris ipsi Ioarini,qui fuit reuera Prouincialis,& prouincialatu expleto, manet Pater prouinciae. Et declaratur, quod licet praedictus Petrus fuerit nominatus acceptatus ut Pater prouinciae tempore quo cessit praetentioni prouincialatus, nihilominus non statim ibi fuit confirmatus in hoc priuilegio, sed fuit confirmatus in illo aliquot post dies, postquam Ioannes est electus, & confirmatus in officio Prouincialis. a Pro responsione praemitto primo , necessarium fuisse mihi ostendi formam confirmationis Nuncij, MPapae, qua illi Petro confirmarunt priuilegium datum a Praelato Ordinis ut esset Pater prouinciae ; quae quoniam mihi ostensa non est, dicam quod sentio ex confirmatione communi & ordinaria , & habendo respe-chum ad legem Pontificiam unde manavit priuilegium Patris prouinciae in eadem Religione. a 3 Praemitto secundo, quod Dominus Papa Paulus V. per Bullam propriam citatam in statutis generalibus ordinis Minorum conditis in Capitulo generali Tolletano ansto Isos. concessit Papa, ut patres,qui in Ordine P. N. Francisci functi suerunt ossicio Prouincialis,essent perpetui Disfinitores, & haberent votum decisi uum , δο consultiuam in omnibus Capitulis , MCongregationibus suae prouinciae. Excipit tamen Papa

in illa Bulla quod patres qui per Praelatos ordinis haberent priuilegium ut essent Patres prouinciae, non haberent tale votum in diffinitorio sciat Diffinitores,

sed solum illis valeret dictum priuilegium quoad lO-cua in praecedentiam.Secundo excipit ibi Papa, quod qui

338쪽

qui fuerint Prouinciales in alia prouincia aliena , & finito ossicio redierint ad suam prouinciam, ibi non habeant votum in dissi nitorio, nec sint Dissi nitores, sed solum habeant locum quoad praecedentiam, &habeant vltimum locum inter illos qui fuernnt Prouin- Ciales in eadem prouincia. Et antequam hoc dicat de patribus, qui fuerunt Prouinciales in alia prouincia,

dicit Papa: Et hoc ipsum, quod scilicet facti Patres prouincia per priuilegium solum habeant praecedentia priuilegium,m. Et declaratur, quod quando Nuncius 3c Papa confirmarunt Petro priuilegium Patris prouinciae, addiderunt ut tali priuilegio gauderet, non solum quoad locum,& honore sed etiam quoad dandum suffragium in dissinitorio , ac si verus antea fuisset Prouincialis. 4 His positis, videtur quod Ioannes finito ossicio Prouincialis in priuilegio patris prouinciae, debet praecedere Petrum. Primo, quia est antiquior, nam in hoc . Ordine, vidi istum est, Patres prouinciar se inuicem praecedunt, habito respectu ad diem suae electionis in Prouincialem, ita ut qui prior fuit Prouincialis, praecedat alium Patrem prouinciae, qui postea functus est eodem ossicio :& hoc est consonum decreto capitis vltimi citati l . dist. ubi dicitur quod conciliares sedeant secundum tempus ordinationis suae: At Ioannes prius fuit electus Prouincialis, quam Petrus: imo Petrus nunquam suit Prouincialis : ergo non debet Praecedere Ioannem antiquiorem in prouincialatu. Neque obstat quod Petrus prius fuerit nominatus , δίacceptatus Pater prouinciae a Capitulo, quam Ioannes eligere ur Prouincialis : Nam confirmatio Ioannis in

illo priuilegio per Papam, ut haberet etiam suffragium, ac si sui siet Prouincialis; haec inquam confirmatio Acha est multo tempore postquam Ioannes fuiC

339쪽

PAZs II. CAs Vs V. flectus Prouincialis: priuilegium vero illud petri norisbtinuit robur nisi a die quo fuit confirmatum , SI ad auctum a Sum m. Pontifice: Ad eum modum, quo elestus ad aliquod officium, vel beneficium, non gaudEt priuilegio praecedentiae illi Ossicio annexae, quoad vΩque in illo confirmetur, & illud possideat. Secundo, quia mens Papae confirmantis debet explicari,& apta

intentioni Papae Pauli V. qui primo concessit hoc priuilegium isti ordini: At Paulus V. in citata Bulla dicit, quod patres qui per priuilegium Superiosum facii fuerunt Patres prouinciae solum id habent quoad

honorem;& secundum morem prouinciae hi nunquam praecesserunt illos qui fuerunt veri Prouinciales:& praeterea ibidem Papa iubet, ut qui vere fuit prouincialis in alia prouincia , rediens ad suam sedeat in ultimo loco Patrum prouinciae: ergo non erit mens Papae confirmantis, quod Petrus qui nunquam fuit prouincialis praecedat in loco Ioannem, qui prius vere fuit Prouincialis, quam ille foret confirmatus pater prouinciae. Et quod priuilegium non valeat quoad praecedentiam nisi a die confirmationis priuilegii pro batur exemplo Ordinis Minorum, & Praedicatorum: constat enim quod pater noster Franciscus prius adiuit Papam pro Ordine suo approbando , priusque approbationem ordinis obtinuit ore tenus quam B. pater Dominicus : & tamen Ordo praedicatorum in loco praecedit ordinem Minorum, quia B. Dominicusprius obtinuit scripto confirmationem sui ordinis, quam pater Franciscus obtineret confirmationem sui: de sic inter illos duos ordines computatur antiquitas a die sonfirmationis, non a die approbationis, vel accepta-

ionis ; & hoc quod dixi de his duobus ordinibus constat ex historiis veris, & ab omnibus receptis.

340쪽

1 Nihilominus sentio Petrum debere praecedere

Ioannem, & Petrum anteponendum illi. Totum sundamentum meum est , quia in materia patris prouinciae Petrus est antiquior Ioanne: quamuis enim Ioannes prius fuerit elechus Prouincialis, quam Petrus esset confirmatus pater prouinciae, non valet consequetia: ergo Ioannes est antiquior pater prouinciae : aliud enim est elle Prouincialem, aliud esse patrem prouinciae. Nam Prouincialis dum est Prouincialis , non est pater prouinciae. Vis ergo istius argumenti in eo posita est , quod Petrus non gaudet priuilegio patris prouinciae ex eo quod metit Prouincialis, sed ex priuilegio Papae , quod vocatur priuilegium adins Vir, per quod Papa illi concessit priuilegium patiis prouinciae

ad instar prouincialium praeteritorum : quod priuilegium ad instar continet omnem fauorem , & gratiam formaliter contentam in priuilegio exemplari, ut ego

concluditur clare, quod istud priuilegium Petri non est computandum a die quo fuit electus in prouincialem, cum talis non fuerit sed est computandum a die quo Papa confirmauit,& dedit illi priuilegium ad- instar prouincialium. At constat quod Papa dedit illi

hoc priuilegium ad instar, antequam Ioannes esset pater prouinciae : non enim fuit Ioannes pater prouinciqnisi finito prouincia latu , tu ante finitum prouincia latum iam Petrus erat pater prouinciae per priuilegium ad instar, & ex consequenti Petrus est antiquior in priuilegio patris prouinciae quam Ioannes. Et confiri natur, leti declaratur: nam si Petrus esset computandust

pater prouinciae a die quo suillet electus prouincialis, seu quod antiquitas illius priuilegii ellet computanda a die quo fuit electus prouincialis, cum is talis nun-X a

SEARCH

MENU NAVIGATION